Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

521쪽

rationalis in puncto insectili: sed inhaerentia per quae vitae

functiones obit, materiam erigunt extensam: contra vero

inhaerentia prorogari ac diffundi latissime possunt, nempe adiunctione similium :eflectio vero quae potentiae est terminatae dilatare se tantopere, ac vares suas per tantum spatium porrigere non potest. Ex quibus licet de praehendere, quam diuersae res sint effectio opifex , & effectioni instrumenta adiuncta. Nec solium maῆnitudinem aliquam materiae inhaerentium e 1 citatio pollulat, sed densitatem quoque , & constipationem certam, in qua tantum valeat cogi virium , quod ad agendum aut patiendum sussiciat. Itaque non in quantumcunque rara materie fungetur suis muneribus equi vel leonis anima, nec quantumcunque pressa Adensa: quippe in extenuata parum erit virium ad agendum, in densa ad patiedum quae duo necessaria sunt iis, quae aluntur δε augentur. Quanto vires,& facultates corporales sub tiliores sunt,& magis quali stiritales,miniis indigent materie ad sui exercitatione,& efficiendum aliquid: cuius est generis vis ignis, & eorum omnium quae resipiunt illius naturam, atque ingenium ut venena calida,&gemmae: nsi quin

in maiori materia & spissiore potentiores sitit, sed quod in exigua & praetenui id vigoris obtineant, ut facile se ostendant: & cognoscatur illa inesse: caeterum in tam minuta ramenta gemmam contriueris , aut venenum tenuaris, vel iutam rara materia ignem accenderis,ut insensibile vestigium relinquatur efficaciae. Nam vires illa: sicut in lectiles non sunt,ita detrahendo,Vel tenuiter ex tedendo ad eam imbecillitatem possunt redigi, ut con opiantur penitus tanquarne mortuae: quod videmus aquae contingere, cuius humectatio non percipitur vel in gutta minutissima,vel in evaporatione valde rarefacta. Non sunt iidem formarum omnium limites, nec eiu sdem ultro S citro certi, nobis utiq; nec sortassis a natura in indiuiduo quodam puncto collocati, sed latitudinem habent. Et sicut lubstantiae crescunt, ita etiam adiuncta illarum an quibus vel extensio consideratur,vel intentio,& quaedam altitudo, ac quali insectionis saturitas:in extentionem metam non habent sursum, deorsum habent: in profundo ver trinque: quoniam in extentione augescunt applicando , quod est inlinitum: in intensione viribus , quae sunt finitae. Etenim adiungendae materiae nullus est modus,

522쪽

si DE PRIMA PHILOs Oppii A

detrahendae est aliquis , ut illud possit haerere: profundum

vero per incrementum fit virium, quibus aliquid esse extremum est necesse. Ita videmus candorem aliquem, quo nihil

fieri posset candidius, dulcorem, quo nihil dulcius .,In altero vero extremo si vehementer diluatur color , aut quodcunque aliud inhaerens saccelcat, perdit sormae illius nomen : citius quidem censurae nostrae, quam naturae rerum,

purum, sed&ipsi quoque aliquando. Eae res . quibus nihil est alieni admistum, purae nominantur: qt etiam simplices,& interdum merae, ut medici na simplex , aurum purum , odorolienu. musci merus. Alienum est quod naturae cuius uecompositionis non est necessarium, nec refert, etiam si sena per inueniatur coniunctum: satis est noesse de ratione illius tem peramenti ac essentiae : rationem eam dico, quam natura in specie constituit: qua mente dicere consuevimus nul quam inueniri aquam, vel terram puram, aut quid simile:& medici tertianam febrem , aut quartanam puram aliam vocant,

quandam non puram. Traniit hic loci uendi mos ad artes hominum, ut pura lint, quibus nihil est additum , quod artis ratio addi non iubeat: sicut theriacam puram aut non puram , cui ab synthium sit admistum, vel meiatha: hoc enim Mistum. adiici ars non praecipit. Mistum no vno modo dicitur, nam est & quod de multis conflatur, ut homo, ut pharmacum,&cui purum est contrarium, de quo loquebar modo : sic mithridaticum alias purum ac simplex nominatur, alias mi- Corru - stum. iod ii adiunctum sit peius, reddit ens corruptum, ptum. siue deprauatum. Quum vero in procreatione similium, Degene- quod genitum est gignente apparet peius , degeneratio no- racio. minatum. quod in adhaerete potissimum, sed in essentia quoque non raro accidit: velut in frugibus,in seminio animantium , in hominibus: idque fit vel ex eodem ipso generante prius deprauato, ut quum ex valente cane imbecillus nascitur in morbo parentum progenitus: quum ex ouo aquilae accipiter, ex ouo accipitris coccyx, aut miluus: phasellum si in hoc solo seueris, vicias colliges : vel ex praua qualita te accedente, dum fingitur & nascitur:velut quum optimum frumentum ab immodicis humoribus in auenam mutatur:

vel post natum a qualitate soli, caeli, victus, a moribus &consuefactione: ut caprae illae interioris Asiae, ex quibus fit caprinum sericum undis pictum, si in citeriorem Aliam,

523쪽

aiit in Aegades iussitas transportentur, bonitatem pili perdunt:earum autem ioboles aliis indigenis omnino est similis.Canes si alluel cant domi iacere,& de aulicoctis,uel men-1ae analectis pasci, licet parentibus venato rabus nati, inRenium mutant: quod in illis duobus canibus Lucii r us Spartanis monstrauit. Res uniuersae desumptae sunt e nihilo de plerique illarum execrationi subditae propter noxam ho minis earum domini, ita non solium vergunt ad nihilum, sed etiam quia deprotae, celerius eo feruntur, impellenterieteriore illo admisto. iniare si nulla adhibeatur cura & di ligentia, hoc est, si quiescant, ct torpeant, occasionem praebent, ut peius illud ad corruptionem inualescat. ita aquae immotae coenum contrahunt, terrae squalorem ac situm aurum obducitur scoria, frumenta acerres infestant & his nocenta or gurgulio humanuira corpus vexat ut morbis,& animo nostro multum sese bestiae, ac bruti insinuat, nempe ingenio torpenti ignorantia, inertia, stupor: rationi & iudicio imprudentia ac impetus: quod fit quum in otio iacuit ratio diu languens, ac di inluta , astectibus vero impulsoribus gesta sunt omnia: quo quid aliud est esse bel luam-Artes etiam deprauantur deli dia. Exercitiis purgantur omnia, ct virescunt: ignis,aqua, terrae, frumenta, labri, vestes,aedes. Idcirco Anneus Seneca prouidentiam ait,& dispositorem mundi Deum aera dediste ventis agitandum, illosque ab omni parte iussisse spirare, ne quid remaneret situ squalidii,& torpens. Euentilatio vegetat stirpes, euannatio mundat, conteruatque fruges. Exercitatio purgat aurum,argentum, Exercit

ferrum. Exercitatio corroborat animantium corpora. Ex- tio. ercitatio animos nostros ad humanitatem, omnεmque sapientiam excolit. Et inhumanae sunt nationes illae, quae sub caeli cardinibus torpentes, socordiam ipsae suam desidendo augent. Sapienter in Theaeteto Plato: Motus, inquit, facie videra gigni rem,&esse : quies autem non esse,atq; interire. Agitatio enim,& confrictio foris quidem noxia,& damno sa, quae se extrinsecus continenter rei applicant, excutit, nec sinit attigi,intus vero quae ill huc sese inlinuarant,cccutit, ac revellit: calorem autem salutarem tum detersis sordibus αtanquam exteriore quo da frigore purgat, ac proinde acuit, tum abditum elicit, & consopitu exuscitat: qui inuadens in animica absumit illa,& tanto facilius, Quod ea iam ex con-

524쪽

DE PRIMA PHILOSOPHIA

cussit luxata minus adhaerebant rei. Quies vero per cessationem caloris finit frigus inualescere : quod non repugnans contrariis praebet multis corrumpentibus occasionem &Calor o locum, unde res perimitur : magno & mirabili documento milia vi vivificari per calorem corpora, metes vero per charitatem: uificat. frigore autem contabescere,ac interire. Q, cunque natura hoc agit fine,ut effectionem, seu formam importet, obiter priorem tollit,cum qua manere nequit, quam vult inducere. mio circa agentia naturalia nore, recte corrumpunt,

tanquam is sit eorum finis, sed oblique, quod aliter non queunt quod destinarunt perficere:efiectioni quidem nihil est pugnans, sed iis qualitatibus, firmisque, quae materiam vi effectioni apta fiat temperat,& quasi pinsunt,& sine quibus durare nequit effectio in materie, sicut homo in domicilio supellectili denudato. Nam quae sunt in natura inimicitiae hostiles,ut vulpi & cygno tum amicitiae,ut palumbi deperdici, quas historici naturae persequuntur, etsi inter effectiones videntur exerceri in cuncta Ipecie, re vera inter illas sunt i olum contemperationes materiae, haud secus quainter homines ignotos primo occursu,& inter venena,& animal : sci licet qualitates petit venenum, nempe calorem frigus, humorem ariditas, & has vitiat,unde sequitur vivetis mors: nam necesse est estectionem instrumentis & cuncto ornatu destitutam loco cedere. Non abnuo quin interda agens voluntarium malitia sua tantummodo spectet interitum rei: sed nos de naturalibus loquimur. Omnis actio contra rem vel in cubit extrinsecus, ut opprimens, ac coburens: vel extrinsecus quidem adoritur, insinuat se tamen ad penitiora, ut cibus,& venenum,& caries, demq; sua in quaque re vitia: aut intus est sub orta, quoniam compotatio rei ex contrariis

miscetur, ris venienti quod plus habet roboris no ad agendum, sed renitendum, magis oblistit, ac proinde diuturnius sese conteruat cuiusmodi sun t frigus ,& ariditas. Q uod vero irrepit, ac se insinuat, si pugnam intus reperit, alterutri

se adiungit parti, nempe contormiori suo in gemo, atque ita Praegrauat alteram: unde temperatura illa damnum accipit. Temperatura enim ut harmonia, in rata quadam libratione partium est sita. Libratione disturbata, & rem peraturam disturbari est necesse. Q uapropter subueniedum semper est laboranti, quod velimus conseruatum. Nam ut actioni ac

525쪽

rassioni omni difficultas est adiuncta,&ea de causa labor,

continuatione illa agendi aut patiendi deteruntur ac delasias antur vires: quas vel augeri conuenit, vel conseruari,vel saltem reparari. Augentur iis r bus auctis, & confirmatis,in quibus sedes est virium .ut in animali neruis, qui torpescunt humore nimio,frigore contrahuntur, excitantur, dc dilatantur calore moderato: ideo exercitatio multum confert ad vires, tum propter calorem, tum etiam propter assuefactionem, qua succus & ritus 'vigoris eliciuntur ad neruos, tanquam alueo aperto, quo diximus omnia defluere,in animatis potissimum. Conseruantur vires si a cotrario, 3c corrumpente vendicantur: Reparantur, atque instaurantur, si

quantum amissum sit, resarcitur quod fit vel soris vel medicinis & unctionibus,& mentis, & alimento iniecto : aut intus sublato obice, ut cruditate, si ea oberat, & sumministrato salutari succo,ut brachiis soli oris, cruribus curioris, cerebro studiosi. Internum fomentum est quies post laborem, sicuti Poeta ille dieit: Q od caret alterna requie durabile non est,

Haec reparat vires,sessaque membra nouat.

Quanquam hoc non praestat quies, quς est laboris cessatio: ncq, priuatione sola fit resectio quae priuatio ex se nihil est, miles. sed adiectu,& positu, nempe digiisione succi per concoctionem,& collectione eius in otio,in quo vires quod circa inimicum pellendum non sunt occupata ',vacare possunt accersendis undique,' uibus coadunatio ne atq; auxilio stabilia n- tuta ratione hac stomachi vires studio debilitatae recreantur, ac reficiuntur quiete: eadem in laborante ingenio, in agro, in arcu: in quo tenso neruus & lignum continenter labo- Arcus terant, dum uterque in alterum tanquam violetum contra ni- sio. titur .Quod si crebro iaculeris, atteruntur agitatione,& disia

gregantur partes : sin remittas, coguntur, G coadunantur.

Verum in rebus omnibus postquam ad metam illam, quo cursu & alacritate sua progredi vis naturae potest, peruentu est,consumpto in unoquoque vigore potentiae, remanet nihilo secius inimicus, & pugna interitum minans: quo loco vires tantopere desessae& afflictae, nunquam usque possunt aliunde fulciri, atque adiuuari, quin plus semper sit, quod perit, quam quod restituitur.Nam hostis semper est recens, vires autem de contentione fatigatae. Ita sensim ad casum

526쪽

ῖς DE PRIMA PHILOSOPHIA

nutant, maἶnamque corruptioni senestram aperiunt. Hie firmitatis defectus, quum non subita vi aliqua & praerapi Senium. da, sed sentim, & tanquam naturaliter post peractum vigoris iter irrepit, lenium nominatur: quod iter aliis breuius datum est, aliis longius. quae distinctio etiam iis contina sit, quae sunt eiusdem sormae, Vt hominibus, equis, prunis,

cerans, men this, petroselinis: nonulla etiam habent breuius, quam serebat ratio primarum virium, ac valentiae a natura

ingenitarum, quoniam aliquid illis cidit, quod eas afflixeret, ac d bilitaret, ut citeriore termino defatigatae consistendum haberent: quod euenit morbis corporis,aegritudine animi, immodicis laboribus, usu Veneris denique om-Dia quet ad valetudinis rationem faciunt,ad senium quoque. in1 e res puenam in se elementorum maiorem habent, magis sunt dc mutationibus & calui obnoxia: ut omnia viventia, S de viventibus animalia: in hisque manifestius est senium, in quibus varietates 5 permutationes videmus crebriores, ma isque ad admirationem notabiles. Et quando animi humani visum, quae phantalia nominatur, a corpore tam variabili regitur, visum autem iudicium mentis agitat, fit ut magnas subinde varietates ac mutationes in hominu sententiis ac voluntatibus animaduertamus, ac proinde inhumanis operibus, quae ab illis oriuntur. In quibus non tantus est conflictus aduersorum sicut in inanimis, variatio quidem longe minor, ac rarior, ted sere est aliqua. Vbi autem pugnatium minor est temperatio, ibi firmitas ac stabilitas diuturnior: tanquam in saxis,auro, argento, serro, meminis. inuae res fini est vicina, velut naturali quodam impulsu in praeceps a natura datur, quae tum hoc rapit ad

nihilum, tum materiam concinna uitiam, atque aptauit nouo enti, quod illico existet. Caeterum cum naturali actione effectio expellatur,& iamiam abit ad postremam luctam,&velut dimicationem de summa rerum vires omnes suas reliquas foras euocat, quaedintea in intimis erant reconditae,& affixae, unde corroborari appareat, & quasi reuiuiscere: quod in igne videmus contingere, & morbis animantium, sed eo impetu a fortiore vi compresso, ac cohibito, statim Inh: ren- effectio exarmata peni tus excedit. Inhaerentium alia sunt nativ. ortus. tiua, quae simul cum re nascuntur, ut in igne calor,partim

527쪽

uidere, scribere, vel causa quapiam externa. Tum alia paulatim prodeunt,& augentur, sicuti prudentia, vitium, vi rius, Inhqrenia& sen silia: nonnulla lubito,& tanquam temporis momen- tium into,sicut paternitas . Sunt quaedam sempiterna ,Vt nativa, quae teritus. vim non admittunt: frigus tolli potest ex aqua, ex niue non potest: quemadmodum neque ex igne calor, & omnes essectionis vires. Singula adiuncta nulla sunt perpetua, ut hic calor,hoc frigus: in specie possunt esse talia, ut calor frigus in igne& nive: sunt i mita non nativa perpetua, multa diuturna in utroque genere insecturae, & consuetudines animi reponuntur, quae lana breuis sunt temporis, ut calor aquae igne amoto. quaeda momentanea,vt rubor ex pudore, pallor ex terrore vano. Ad eunde modum alia accidentia tolluntur subito,ut paternitas: alia paulatim recedunt, sicut venerant, siue contrariis de caulis, candor contractus frigore, calore Cluitur : siue priuatione atque absentia causae, velut calor

Praesentia ignis genitus, separatione paulatim restinguitur: sic animi assii et actiones desuetudine exolescunt primum, tandem abolentur quasi obstructione elicis, per quam humor solebat decurrere. inraedam sola mora evanescunt,ut Plerique animorum motus: quaedam diuersas habent causas, velut pro serendi, ac subducendi sui, quas persequi nemo posset. Perpetua nisi subiecto pereunte non pereunt: subiecto enim ablato non s olum perpetua, sed quλcunque ς inhaerentia extinguuntur. Diligenter tamen intuendum 'Τς μ' uod nam sit cuiusque inhaerentis verum & germanu sub Wxς'

iectum, in quo situm sit, ne fallamur. Q uandoquidem ΑΤ qRQ

alia in essectione sola sunt affixa: quomodo in homine intelligere, in gemmis, in herbis, ac stirpibus, in animantibus vires illae inultas ad res utiles: quae licet non exercentur sine mole, non sunt illius tamen, sed effectionis : quae sunt talia, illico cum esse Chione penitus sugiunt. Alia sunt in materie per effectionem, ut in igne calor: haec sublata essectione restant aliquantisper, sensim tamen vanescunt, Vtcalor animantis: haud aliter quam rota eo cessante, qui conuertit. Qiod si sequens evectio non respuit eius formae adiuncta, conseruantur ea in materie, dum prior effectio aboletur, &effectionis nouae aduentu confirmantur: cuiuia

modi sunt omnia pene sensilia. Haerent non ulla in copulatioue materiet ac eisectionis seu formet: quod genus sunt sen

528쪽

rinis.

ag DE PRIMA PHILOSOPHIA

siones: quae quum illa duo dissoluuntur, & ipsa intereunt:

quaedam materiae sunt infixa, sed per quantitatem, ut omnia quae ad figuram S sormam pertinent: quae pereunt variata quantitate, ut triangulus, quadrangulus, rectum, obliquum,1 onus, quae est velut forma quaedam aeri impressa,ita dissipato aere vel conquiescit sonus vel notam aliam recipit cuius rei exemplo sunt voces invento. Sunt quae in effectionem transeunt, sed per materiem, & a materie, ut violenta agitatio , haec quan uis effectio intere , manent tamen , ut

quum homo in fluctibus suffocatur inuae adiuncta originem habent soris, utpote quae per collatione dicuntur, ponsiunt extrinsecus peri re, manente fundamento: ut paternitas filio mortuo. Possunt quidem aliis multis de causis nasci&corrumpi adheretia, seu nos de eorum modo cum suis subiectis interitu verba fecimus.

Habet quicquid agit finem aliquem, quem sibi quasi scopum proposuit:ad eum ubi peruenit, opus est ei perfectum: tum cessat, aut se alio couertit, videlicet ad aliud genus operis, aut in eodem ipso opere ad aliud genus actionis: vi postquam factus est homo , expletum est hoc opus naturae In eia sentia: ad ornamenta eius & incrementa sele transfert, curat ut fiat maior,ut facultates quas ipsa est elargita, in usum aliquem proferat:huc enim a natura inducitur, & occulto stimulo instigatur. inuo res fini postremo propitis accedit, hoc est persectior, ut in pictura, in colore, in lapientia, in

virtute,in homine, quando corporatur in utero. Sed diuersarum rerum diuersi sunt fines: sunt nostri, sunt naturae, id est causarum naturalium, & huiusce vis per uniuersum extentae diffusaeque. Sunt Dei. Arbor Deo, ac naturae opus est ab lolutum, non statuario,vel nauiculatori .Homo qui uni-

manus nascitur, vel sed igitus imperfectus est naturae , sicuti eidem scemina imperfectus est vir, quippe natura ad opti-- - - mum in unaquaque specie intendit, idcirco & in humana ad Perlectu. virum mecsceminam nisi desecta viribus gignit. Est quidem persecta foemina, no tamen persectus homo. Itaque absolutum& persectum ad comparationem dicitur , ut persectum enthymema , imperfectus syllogismus: absolutus vir politicus , inchoatus philosophus. Dei, ut est in sacris literis, persecta sunt opera: huic omnia sunt consummata , & suis omnibus partibus expleta, atque hae ipsa de causa bona etiam:

529쪽

etiam: videlicet bonum est cuique quod ipse vult aut tanquam finem, aut tanquam adfinem. Neque enim voluntas M appetitus omnis alio fertur, quam ad boni rationem , ac

speciem. Itaque finis, & quae ad finem spectant boni semper faciem ac formam obtinent. idcirco in sacra historia di- Bonaocitur : Vidit Deus cuncta quae secerat ,&erant valde bona: mnia. quod Plato in Timaeo secutus dicit opificem natura quum contemplatus es Iet opus absolutum, perfusum esset titia, illudque approbasse: v icet rebus omnibus adhaesit aliquid ex ingenio causae eius,qua naudus est procreatus, nempe bonitatis Dei, quae illum ad nouam hanc molitionem adduxit. Nobis ut diuersi sunt sines, ita& diuersis persectiones ac bonitates, tum aliae alio tempore. Homine Deus in hoc mundo collocauit, instruxitque, quibus opus esset ad nanciscendam felicitate immortalem. Ergo perfectus homo est Deo, qui ad hunc modum est adornatus: perfectus vero sibi, qui iam aeternitate perfruitur,& quo alli propior, hoc persectior. Perfectus est nemo quandiu aeuum hoc degit. Sed vir bonus qui in stadio se te exercet pietatis, magis in dies perficitur, donec per fidem & agnitione filii Dei occurrat in virum persectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi:&vniatur imperfectum persectioni vel quae cogitari potest,

summae. Perfectio non raro pro excellentia, & praestantia usurpatur, de qua est nonnihil dicendum. In praestantiis oportet esse normam aliquam , qua cen- Praestanseantur: nam aliter quae quibus praestent, dici non poterit. ti . Ac quemadmodum rectit mensura est & sui, & obliqui, non econtrario obliquum recti, aut sui, siquidem rectum unum est, limplex,& sui simile obliquum varium, dissimile, multiplex. ita excellens minus excellentis erit mensura, non versa vice. Quippe non aliter iudicatur impersectum , quam per distantiam a perfecto. Imperfectum ergo reflexim est interdum absoluti norma , ut praestans & sui,& vilioris norma est recte , ac simpliciter. iniumque alia aliis praesent, necesse est aliquid esse omnium excelsissimum, unde reliqua & excellentias suas mutuentur, & excellentiarum mensuram. At quando excellentiae nihil sunt aliud, quam bona quaedam cui ut que naturae attributa munera,illhic esse Oportet excellentiarum sontem, unde in reliqua quicquid est boni, di manat, nempe in optimo , qui aliis rebus omni-

530쪽

bus largitur bona, non de alieno, sed de suo : qui est ipsa etiabonitas, quam ex se possidet, non ex alto,aut per aliud. Adeo ut vel iplius umbram & simulachrum quoddam assequi bonum esticiat. QJod si vel sola eius similitudo bona redditentia multisque excellentiis cumulata, quantam existimari excellentiam illam tar est Z in sinita est nimirum eiusmodi praestantia multisque rationibus ab in Seniis nostris enumerata, ut complures esse videantur. Sed quae cum rebus conditis communicatae sunt, eae conmerantur, quas habet ut conditor,nem pe ut causa operis, ocie licet & quae creauit, ct propter quam est creatum. De tantis arcanis,& tam sa- nis mysteriis modice loquendum est, ac reuerenter, ne alicubi vel per prauitatem sensus, quod ille auertat, labamur, Persectio vel per imperitiam verborum. Causa condendi mundi e nes Dei. sciens fuit eius bonitas, finis beatitas: nam quod selicissimum se videbat esse, & quod bonus esset, voluit alia etiam procreare, quibus beatitatem suam impartiretur. Est ille per seselicissimus, nec felicitatem suam aliunde accipit: nec vices vllas sentit felicitatis, ut vel loco aliquo, vel tempore quicquam felicitati accedat, aut decedat : una essentia, una beatitudo, simplex,& sui semper similis. Neque enim summa esset felicitas, quae augeri posset: nec in ea summa laetitia quae vices reciperet incrementi,ac decrementi. Nec certe est aliquid unde possit mutari, de quo in Lanctis oraculis legitur: Ego Deus,& non mutor. Apostolus lacobus docet apud Deum non esse vicissitudinis obumbrationem : &Plato aeternam illam pulchritudinem nullas vices ait recipere. Nee in illa purissima bonitate cupido est nocendi vita. Quatenim laeditur, a seipso laeditur, non a Deo. Nam si ad illum accedit, iuuatur, nempe a vicino bono: sin ab eo recedit, laeditur, nempe a vicino malo. Communicat vero se, quantum quicque pro modo suo posset capere: paratusque est cuicunque quantum id velit, & possit. Atque ut declaret communicare se & velit, & possit, si quis modo capiat,gignit similem sibi per omnia : & cum eo nexu utrique per omnia simili se coniungit: in quo magna praebetur nobis siducia, cuiusmodi futuri sumus cum illo in immortalitate. Scilicet. filii & patris connexio, exemplar est, quo cognoscamus cuiusmodi nostra futura sit: quod Christus ipse declarauit, quum a patre suo petit, ut sint unum quemadmodum

SEARCH

MENU NAVIGATION