Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

511쪽

creare singula infinitar est actionis . opera tamen qua existunt, finita sunt. Non enim accommodat Deus res potentiae suae, sed nostris vlibus,ac commoditatibus: non spectat quid ipse possit facere, sed quid mundo conducat: ut quum nobis loquitur, non utitur infinita sua facundia, & sapietia,

quae mentes omnes obrueret, ac colunderet, sed ea quae congruat cum nostra infirmitate. Si omnia fuissent infinita, nullus constitisset ordo: essient praerapida. immoderata, actiones subitae,&momen emporis: interitus atque ortus singulorum vel certe rigor perpetuus sine motu in eodem ve-higio atque ς temus torpor, nec iste ornatus, ordo,vices , distinctio ratae,& constantes. Et quanquam ille in natura tua nec numerum habet, nec pondus, nec mensuram, omnia lamen perfecit his tribus consistentia, quemadmodum a nostro sapiente dictum est quoniam ita est illi visum, no quia

aliter facere nec debuit, nec potuit. Nam si ad hunc modum necessario ageret actio illius foret naturalis, nec esset actionum suarum compos & dominus:& quantumcunque delectaretur opere, no tamen aliter in eo versaret ut, quam plantae, aut bruta, aut corpus nostrum,non ut mens. Sed libertas profecto nostrarum functionum,& libertas spirituum omnium dico in age dis,extrorsus declarat, quo res sunt illi viciniores,eo maiore esse libertate praed: tas: idcirco in eo esse fontem libertatis purum, quemadmodum essentiae, unde comunicetur reliquis. QJa id minus conuenit quam existimare nos esse actionum nostrarum dominos, illum no esse mi od si naturaliter ageret, omnia secundum ab oluta suam atque extremam vim produceret, ut in iis videmus, quae naturaliter quid agunt: itaque omnia ab co exirent infinita, nempe ab infinita vi ac potentia totam sese in opus explicante. Nam quae agunt naturaliter, nulli im delectum habent Virium, nee partim explicant, Dartim reserarant sibi: sed qua cunque post uni, simul effundunt: ad licet an nobis animaduertere in actione voluntatis & actione menti, quarum haec naturalis est, illa libera. Tametsi nec natura sua Deus caret, & hae de caula neque naturali actione: ex qua

quod nascitur, quemadmodum e potentia est infinita, sic illud sit etia infinitu necesse est: & quia naturaliter gignitur, simillimu sit parentis sui. huc enim naturalissimae omnes actiones in te diit. Et quado Deu nihil habere potestate docui- . G G Deus cessari

512쪽

L DE PRIMA PHILOSOPHIA

mus, sed actum esse purum, sit ut otiari illum aliquando sit

nefas: quocirca ab actione nunquam cessauit , &verisimilius est ab actione naturali non cessare , quam a libera: quemadmodum etiam ex nobi ipsis licet cernere, in quibus interquiescit voluntas aliquando, incias nunquam. Colligimus ergo Deum aliquid produxisse naturaliter , infinitum, simillini una tibi, aeternum: quod quia ex parte mentis venire magis intelligimus, quam voluntatis, quoniam illhuc se applicat natura huc libertas, sapientia nuncupari, fas, tu Gque est: hoc philo ophus quo nor ae sane voluerit, insigniat: Christiana sapietia, lilium patris appellat: verum haec persequi exactius altioris est contemplationis. Habes Aristoteles Deum actum purum, nec unquam cessantem, & aliquid naturaliter producentem : non tamen in t ultamus tibi, tanquam aliquid nos eruerimus, quod te latuerit: nec ista

nos adeo plene assequeretinur,nili ab eadem ipsa Dei sapientia edocti cui agimus gratias de ineffabili tuo dono, non ingeniis nostris, aut diligentiae studiorum. Redeamus iam adfinitas vires, quae indigent ad actiones suas tempore, quum infinita non indigeat. Nam si finita est potentia , aliquatenus licebit illi: ut hoc a b c : illud ergo consumetur in tempore it:dem a b c : partes initur in partibus, nempe a in atempore,b in b,c in c: nec ulla pars virium est insectilis, non ergo tu explicat in tempore in lectili. Praeter haec si actio omis est transitus, ncc transitus est absque medio, non poterit fieri nisi in tempore ab ea quidem potentia, quae simul nequit esse in ambobus terminis, nempe limitata. Et si in

quacunq; actione inest conatus perueniendi ad calcem,certe aliquid distat initium ab exitu, in qua intercapedine conatus exercetur,alioqui non erit opus illo. In iis quae contra naturam aguntur patientis, semper est lucta initio, medio exitu nunquam enim non pugnant agentis violentia, &patientis natura. In iis vero quae iecundum naturam, nulla est motus initio contentiornam is motus a natura excitatur, ouae est in unoquoque : quae secum non pugnat, nisi sorte ad n istum liabeat impediens, ut animum ad speculandum consurgere depram itur enim mole corporis. Sed quantumcunque vis sit naturalis, ubi est actionem ingressa confligit in quod agit cum agente propterea quod agens nempe mouens. nititur penetrare ad finem : medium vero quantumcunque

513쪽

tunque molle penetrationi renititur : siquidem est penetratio omnis velut diuisio,diuisio autem corruptionis initium, non aliter ac coniura cito conseruationis adminiculum. Et

qud durius est medium, hoc habet partes constipatiores, de proinde au ctiores vares:itaq; validius relu ctatur: ideo motus in aqua difficilior est,quam in aere, &in luto, quam in aqua liquida. Traducuntur haec ad res spiritales , vi aciem dicamus ingenii, iudicii, sensum quasi penetret interius,tum dura sunt quae dissic kl, atque abstrusa, ceu multa contecta cortice,& densa,vel pncul posita ut per longiorem motum eo sit veniendum , & per aliorum gradus atque adminicula. In hoc actionis medio materia componitur, & adornatur, inductioni eius speciei, quam agens instituit, siue artis,sive

naturae,essentialis, aut inhaerentis. Extrema sunt, a quo ad quod res transit, medium est inter haec. Transit vero res ab

uno loco in diuersum , transit ab adiuncto ad adiunctum, transit materies ab effectione ad essectionem. A loco in locum res transmittitur,vel quod nouum habet locum relicto

priore, no mutata sua magnitudine .aut mutata,si prius motus est loci: sin mutata, ves dilatata, vel contracta: si dilatata creminin contracta, diminuta est. Medium in motu locali est transatio, quae fit vel ab ipso moto, qualis est in animalibus ingredi, nare,volare, serpere: vel extrinsecus ex pelli,attrahi,attolli,deprimi, vehi, volui, seu conuerti. Medium in incremento est additio extensionis, in decremento est detractio. Ab inhaerente ad inli erens variatio est, seu ut vulgo loquuntur alteratio: quae fit quum nouum inhaeres quaeritur, uiae pilus amittatur nullum,siue aliquod. Sed si orbationes,& quasi spoliationes accedentium in accedetia reponamus. ut tenebrae, quies, silentium:erit ab accedente ad accedens,vela toto accedente ad totum, qui est ceu motus quidam loci a termino ad terminum : vel a maiore ad minus, vel contra: quae t unt incrementum & decrementum. Ex inhaerentibus Inhaeren-

alia sensiria subeunt: ut qua: sunt in extensione,& in quibus tium mosunt censuetudines , qucmadmodum virtus ac vitium: alia tu . repente, ut paternitas, filiatio : tum quaedam alia accedens habet contrarium s eu aduersum:contraria enim sunt inhae- Contrarentia, quae rationem actionum,& effectum significant sub ria. eodem genere diuersissimorum, ita ut magis diuersa aut remota nolint alia,eiusdem quidem generis:vt quorum colo-

514쪽

rum hic maxime cogit obtutum,ille dissipati hic plurini uni exhilarat oculos, ille contristat: ex saporibus qui gratissimus est palato,& qui ingra iis imus ex principibus qualitatibus, quae vehementissime agit, & quae remississime, quae sursum attollit, & quae deorsum deprimit. Nec inconuenit sub una generas latitudine multa esse extrema, multa aduersa: ut quum genus est amplum, licut intactili: aut quum va- Privatio. rie pugnarum naturae spectantur. Sunt quae aduertiam ha bent nullum, sed absentiae illorum ira men inditur, quae est orbitas quaedam, ut dixi, seu nuditas, leu priuatio,viii absit visus animanti, in eo est caecitas: quo in loco no est lux, sunt tenebrae: ubi non est sonus, ibi illentium: ubi non est motus, ibi quies: quae orbationes in variis linguis varie exprimuntur: sunt quae pauciores habent, sunt quae plures, prout sunt linguae copiosae. Atque hae certis nonnunquam, & impositis nominibus assignanturmon raro tamen ea notantur nominum copolitione, qua expers significatur, aut line. Apud Graecos est τι ἄλφα: quod illis est promptissimum, ideo plurimarum habent aptiora nomina, quam Latini: apud quos est in , & quandoque ex: tametsi ex his nonnulla contraria

magis sunt, quam orbantia: ut iustus, iniustus. Iam quae videntur, pro iis coniueuimus ducere, quae sunt: ita olivam dicimus & hominem exossem, quod in eis parum sit ossis,&ideo nihil videatur lignum insecabile, quia difficile secatur: materia immortalem, quia post longum tempus perit. Sed

quae vera sunt priuantia esstntiam habent nullam,contraria habent. Non enim sola absentia caloris est frigor, neque frigoris calormeq. sanitatis morbus,aut morbi lanitas. Nam est, quae facit sanitatem harmonia illa humorum, est qui facit morbum humor aliquis excrescens: nili forte non ex illo humore redundanti morbus nascitur, sed ex perturbatione concentus. At vero quum non sola alterius absentia facit alterum, sed causae sunt utrique certar, non dicuntur priuatia:&si hoc facilius dictu est in genere, quam explicare in singulis, quia pleraeque causἰ iunt incognitae, praesertim inter quae no inuenitur medium. lippe sunt quae in substantia

idonea si alterutrum non inlit, necesse sit inesse alterii: ut in quocunque homine stato quodam tempore naturae dentatum esse, aut edentatum : videns aut caecum meque enim videns est lapis,aut ci cus,nec caniculus ante certam diem. Ae-

515쪽

grum & sanum medium non habere Aristoteles a Frmat: . in quo est illi controuersia cum medicis . In iis quae sentim fiunt motus est per adiectum vel detractum adhaerentis vlq;

ad terminum maioris aut minoris , vel certe vique ad aliud: ut quum ex albo fit candidum, aut fuscum, vel ex albo caeruleum ex caeco videns, ex vidente caecum. In prauationibus

fiunt omnia, per ea quae aliquid adserunt, quae sunt politiones siue habitus, Graece L fere ab illis plerunque orbationes nomina sua accipi u diffinitiones aute semper: atque adeo haec est priuationis praecipua nota, quod per politionem sua

tanquam ab lentem declaratur, nec aliter potest.Neque vero uana sit admiratus me a caeco ad videns reuertili e , qua-

idem non video ubi locum habeat, quod dicitur, a pri- . p 'μ' uatione in habitum non posse regress ini fieri: etenim a si xx ς ynti letio, a quiete, a tenebris fit: a caecitate quotidie experimur, ' a morte apsa etiam gentiles produnt. In iis accedentibus quet g ix 'subito existunt, non est in ea ipsa actio, sed in illa , per quae existunt: ut in paternitate gigni filium,in conlulatu declarari consulem in qua bus tamen motibus necdum vel paternitas est, vel consulatus. Abes lectione in effectionem migrat materies per expulsionem,& tanquam revulsionem prioris, nam radicata est omnis essectio in materia: & quo radicatior,hoc illam euellere operosius. QSanto agens est potentius, tanto celerius,& facilius,& aptius quamcunque sumit materia,ei operi, quod destinauit, parat ac proinde proprius opus ab oluit. Deo oblequentiis ima est quaecunque materia, Robis multae reluctantur. Aliae pertrahi no pollunt, quo volumus: ut ex acre limulachrum a nobis fieri, quod angelus faceret. Quare ista omnla v I res, repugnatia,& eiusmodi relatione dicuntur, non per se ac simpliciter: ut magnum, paruum robustum, imbecillum. Er quia in actione omni reli- stentia est ex eo,quod patitur,agens ad cana vincendam colligit vires:tum minores, quum minus videt oblistere & letius, ac remissius agit tum maiores, quum validius putat patiens obniti, ac repugnare. idem vicis Sina patiens facit aduersum Conatus. agens quae collectio virium conatus appellatur,ctiam si nihil sit opus, satis est tamen agens iudicare esse opus: unde est dictum allud: magno conatu magnas nugas agere, in eos qui vel ingenii vigorem,vel eloquenta am in rebus nullius pretii consumunt .Ex conatu oratur labor, tanqua actio Labor.

516쪽

O DE PRIMA PHI LO SOPHIA.

& passio ex potentia: nam magni conatus executio est labor, nempe actio in id, quod existimatur multum reluctari: vel passio in id, quod existimatur valide agere: quo potentior creditur contentio, maior est labor. Ideo viri magis videntur tibi laborare, quam pueri: quoniam magis expcdunt actiones; pueri autem, ut quii: ne consideratione ac reputa- . tione se exercent,tametsi plus agat, tamen non videntur sibi ς- Δ- perinde laborare Laborem sequitur defatigatio, quae est de- '' bilitatio potetic, ut reddatur in lirmion quocirca ii qui laborem respiciunt, ac facile metiuntur, quum se magis laboras se credant, remittunt vires: dc defatigatos se esse sibiipsi l r- suadent, multo priusquam ad metam virium sit peruentum qui laborem non respiciunt, nec perpendunt,ut Quaenaturaliter operantur sine expensione actionis , cuiuia modi sunt belluae,& pueri, non prius defatigationem sentiunt, quam exhaustae omnino sint vires. Q iapropter tunc demum aissuefaciendus est labori homo, quum labo

rem non sentit. .

LiBRI SECUNDI DE PRIMA PHILO

so PHIA, SIVE DE INTIMO NAT v R AE OPIFICIO FINIS.

517쪽

VALENTINI,

De prim Philosophia, siue de

intimo naturae opificio, Liber TertiuS.

BI PERVENT V Mest adfi- Actio m.

nem actionis naturalis , nulla est turalis. amplius resistetia, sed opus est perfectum,&coquieicit agens: videlicet si etiam num superesset contentio in illo opere ac reluctatio , aves non quiesceret,quoad eam sustulis sed quippe perfectum nondum esset opus, quod agens cupit.Nam quod defessum otiatur, antequam opus perficiat,non cons unimat nec operis,nec sui finis actionem, sed suarum virium . itaq; parata materia, sequitur ex natura ipsa parationis essectio, vel forma adiuncti citra omnem penitus laborem,non secus atque in operatione naturali: tanquam ornata domo indueitur dominus,vel quaelitis instruinentis artifex. Neque ars nostra ulterius progreditur,quam quoad materies iit apta, & concinna:vt pingendo, aut struendo. Sed nos quemadmodum perficiatur opus artis perspicimus, quoniam ars nO.stra: quemadmodum opus naturae non perspicimus, quoniam illa est Dei: nos coniunctione,& commistione, & deis

tractione utimur extrorsus.Natura an intimisversatur,idcirco naturales ortus,auctus, cursus,diminutiones tacita sunt,& occulta omnia nec prius intelliguntur, quam sunt progressa:vt in caelorum agitatione, in mutataonibus temporum,aetatum,incrementis & damnis animantium quae fieri

nemo potest deprehendet acta intelligimus. Tum inter

nata

518쪽

4 3 DE PRIMA PHILOSOPHIA

naturam S artem , hoc est discrimen, quod natura perfecta actione, effectiones indit , quas habet munere Dei ac lege

quam quum orbem conderet, sanxit: ars eis caret, quas si haberet, tam naturalia essent artis opera, nec minius suis partibus expleta , quam naturae: nunc vero inchoatio nostri operis se prodit, quod illi deest effectio, id est , postrema illa ab lolutio,& tanquam colophon: quod perspici potest in theriace, quam nos compotritone inchoamus, natura vero perficit operatione virium suarcha, quas vires commi-Nateri . stis rebus indidit. Sed paratio materiae non una est ,&sim- raratio. plex: ut quum triticum in terra occatum putrescit, hinc ge minat , adolescit, innodatur geniculis, profert spicam. inarin mediis aptationibus versantur,no dictitur principes opifices, sed qui in postrema, quum ultima manus additur,&Opus relinquitur persectum : nam qui in ossicina pictoris calores terunt ,&tabellas levigant ,& carbone imaginem delineant monogrammam, non dicuntur pictores, sed qui colores inducunt, qui adumbrant, & quendamvclut motum , vigorcinq; ac spiritum addunt picturae, quae est ceu

Issectus effectionis similitudo quaedam ,& imago. Est actio quae reactionii. linquit post se effectum aliquid ,ut cuius finis non est eadem

ipsa actio sicut in extructura aedium:est alia quae sui in et est finis, ut cantus in cicadamam in homine delectatio videtur peti, & an delectatione resectio virium corporis vel animi. Effecta sunt nonnulla caulis similia, ut homo hominis,calor caloris , quae paria vel similia nominantur,vel etiam germana, & cognomina & conformia: alia dii similia , ut ex igne compresso in luto , collatio in cera , quae vocentur disparia , dissona, absimilia, difformia. Alia esticha simul nascuntur cum suis causis, ut lux cum sole, calor cum igne: alia post, ut homo eost hominem. Alia non diutius existut quam causa est praetens, ut lux solis, imago in speculo: de quorum numero sunt res omnes condi ty, quas Deus salutari sua praeuentia i casu in nihilum defendit. Sunt quae remanent quidem , sed amota causa continuo saccescunt: sicut calor quem ignis reliquit Smotus rota digresso vertente alii ex causa non pendent, ut animantia, ab nimantibus genita. Sed iam de operibus naturae cocretis loquamur, nempe quae ex materie illa rudi,& esiectione intelliguntur

conflari. Est inter haec quod ubi conditu est sistit, ut lapides, gem

519쪽

pemmae. quae sunt sane rara. Nam crescunt pleraq; omnia, quippe quae ex paruis admodum initiis videmus adolet cere: quocirca elementa prona stim ad mutuam migrationem, labuntur, transeunt, permutantur facile , quo suppetat rebus omnibus alimentorum copia : & quod relictum est ab uno,

in alterius ius , ac naturam coneedat: quoniam noua materies mundo non accedit, ex vetere omnia pinsuntur: non

tame pari alii tur modo, alia qua diu sunt aluntur , crescunt, Alimeta. decrescunt quaedano per: priora sunt platae,& animalia: posteriora sint metalia saxa, alumen , sulphur, lignum vel ab arbore decisum,vel a terra euulfum, aut os animali demptum .iniae aluntur, vel additione ad prius totum dilatatur, ut metalla.& calculi:vel subito atque insinuatione materiae occulta, ut animates,& stirpes . Q iocirca haec couenit meatus tum plures habere, tum ampliores etiam, per quos nutrimentum commeet: sed nec Ita Uertos tamen ac directos, ut quod inditum sit,continuo tral currat. Alendi vis ac facultas paulatim demutat escam in i: militudinem corporis naturae suae . quo ex gradu breuis est ad corpus ipsum transitus, nempe inter cosormia: ideo dicitur viventia ex eisdem fieri & ali: nisi enim ita conuertatur cibus, non aletur vivens,ut in quibus affecta est vis illa & debilitata .Hinc adolescunt viventia usque ad certa quanda metam: post quam recurrunt,&dimi Adolestonuuntur. Sed alimenta quantum efficere positant per vim nu rς tricem, sarciut,ac reparant, quod detri nacti est acceptu. Semper quide viveti corpori detrahitur aliquid a calore naturaliter insito, sed minus tame, usq; ad illum crescendi limitem, quam sit additum , si modo non delit pastus conueniens.At vero que ad modii rite composito ac librato horologio automato, vis illi & potestas est ab artifice instructa certo ali-

uo reporis spatio horas pulsandi, aut signadi: quet vis satisime sis'; interuallis se explicas profert atq; ossedit:haud aliter unaquq q; res victura in prima costitutione originis suetfacultatem a natura accipit ad certos virium, vigoris . incrementi numeros, quos ratis temporibus per gradus suos explicat: velut quum porrigit membra, quum amplificat robur: ut in minutissimo corpore magnum illud quod deinceps intuemur, latuisse credas: ves ut fruges , poma, ingentes arbores,lio manes, elephantos, in ta exiguis seminibus praecessisse, quae omnia no temere sunt iacta,& casui ad c iude

520쪽

indefinitum atque 1ncertum aliquid quasi commendata, sed eorum omnium dimensus in semine atque ipsa origine a natura sunt praescripti:ut quibus curae fuit haec animaduertere inspecto semine aut animante recens orto, facile prς dicant, quos deinceps auctus, quas vires, quam valetudinem habiturum sit .Hoc tamen artifex dc natura distant,quod ille horologium instructum relinquit, natura opus suum nunquadeserit, semper comitatur, seu veri sis ducit: tantu initio fundamenta iacit operis deinceps futu dc quasi in exiguo spastatus . tio delineat cuiusmodi velit illud evadere. Res omnes ad statum naturae suae fastigium progressae insistunt aliquan-

tis per prius quam retro abeant. Mora ensen inter duos contrarios motus intercedit a nihilo ad certum aliquid, & ab hoc retro in nihilum : in quo interstitio pugnat natura cum violentia, seu potius duae naturae inter se euectrix ad

aliquid,& deductrix ad nihilum: prior enim quae ascensum

promouit, laborat conseruare, in quo statuit loco: at quardet censum molitur, laborat reducere ad locum unde res est desumpta: sed haec vincit, nempe naturalior , quoniam ex origine prosecta consistentia eo est diuturnior, quo contentio est maior: vincente autem natura nihili res deorsum reuoluuntur, partim aequis gradibus, quibus ascenderant, partim lentioribus , partim plenioribus, prout valida est natura alicuius. Sed quum non procul ventum est ab exitu, vehementer fracto atque extenuato fulcimento prioris naturae, inualescit natura nihili, quae est originis cuiusque . rei: de citatissime rapit effectionem ad idem nihilum, unde Termini erat desumpta.Nec singulae modo rerum , sed species quo-ς ei ζndi que crescendi ac minuendi habent terminos ratos definito ia

ς minuc que a natura . Neque enim in mole ac incremento eoru quaedi, dilatantur in infinitum est abire, nec cohiberi ad minimum sub quo nihil iit amplius:ergo meta est aliqua posita, Sc acerto ac provido opifice certa ac definita .ii quidem equi eia sectio nec tam ingentem valet occupare molem, quam sunt Pyrenari,aut Alpes:nectam parua coerceri acco stringi, qua pulex. Nam in omni coniunctione effectionis cum materia adhiberi solent quaedam inhaerentia quibus ceu instrumen mentis effectio ad exercendas sitas vires utatur,ab effectione

est astrictio, ab inhaerentibus dilatatio. Potest enim & asini Nequi effcctio in leuissima poni minutie: potest de anima

ratio

SEARCH

MENU NAVIGATION