Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

541쪽

IO ANNIS LV

DOVICI UIUIS

VALENTINI, '

De E anatione cuius

que essentiae. - : . . .

X HAC materie per Universum diffusa sumit semper natura velut ex sylva, & addit suum artificium o uali mastae sermentum , uti alias dixi: quibus de eodem sermento indito sunt eiusdem seu speciei, seu formae nam ferme tum illud est pro essectione aut sorma: sic utcunque sit hoc nobis, imagine b c declaratum: sed pergemus tamen etiam aliter explicare,ut res fiat dilucidior:nam non haec quam dicantur exacte quaerimus, sed quam apte ad intelligentiam. Quemadmodum pharmaco- Pola: dc unguentarii dispositas domi habent capsulas,& narthecia, quorum alia piper continent,alia myrobalanos,sunt quae theriacam, sunt quae potiunculas, & caetera quae ad eos artifices pertinent,& nomen superscribunt,quid in quoque insit ita natura omnia in suas velut pixides distribuit,& cuique adscripsit nomen,illis quae continerentur,commune homo ,equus,adamas, pyrus,albor, nigror,virtus,vitium. RursuS quemadmodum vita est ciuit s,&in ea familiae multae Scipionum, LentulorumCiceronum, Fabiorum, Unaquae' ab uno aliquo pro authore sanguinis deducta: sic in mundo familiae haec hominum, illa equorum,pyrorum,auri, argenti. Itaque non loco sunt distincta haec, sed ut in ciuitate Scipiones alii habitant in Saburra, alii in exquiliis, alii in . palatio, sunt tamen omnes eiusdem familis:non aliter in natura similitudo, &conformitas coniungit haec, non locus. Porro similitudo haec ad essentiam semper. refertur non d

542쪽

Vniuersale .

loi DE EXPLANATIONE

haerentium rationem: quod est acute ac subtiliter attendendum. nam etiam inter inhaerentia est communicatio haec,&consormitas, ut inter duo alba, inter duo nigra, sed ea tamen ad nigri & albi essentiam pertinent. Est inter Aethiopem,&coruum conformitas in nigritie, non tamen qua sunt haec animalia, sed qua sunt colore hoc tincti. itaque communio

haec similitudo est essentialis in multis: quod in schola ves-uer Iale nominatur. Essentiam vero cu usque rei non per seipsam cognoscimus, sed per ea, quae Uilla sensibus usurpamus, nepe actiones,& palsiones cuiusq;: nihil enim ages,ut inquit Cicero, ne cogitari quide potest quale sit:& in Aionibus vel passionibus non eas contemplamur, quae ex constitutione sola imateriae nascuntur, quales sunt viri & stem inae in animantibus, dc quibusdam plantis: nec temporarias di addititias, sed quae maxime ex intimis veniunt:vbi est essectio & ess ntiae cuius': fons,quae actiones, passionesve perpetuae sunt : non quod semper sint in actu , sed quod semier sit ad agendum iacultas pa rata: nanque has demum videtur habere ςx natura atque hanc sequimur similitudinis via etia in iis rebus quae materix sunt expertes. cuiusmodi sunt omnia inhaeretia,S angeli: ut ex intimis & perpetuis actionibus quae similia sint dicamus, quae dissimilia: neque enim

video quid causae sit; fili minus aliquot angeli in similitudine una iGenii ac naturae cbngruant, ut animae hominum, de multa inhaerentium. Nam materies non esBcit unum individuum, sed essectionem aut tarmam ad multa indifferentem astringit ad hoc unum. Pergamus autem de iis loqui, quq sub sensus cadunt: videlicet quae habent materiam hanc, quae ipsa se oculis intuentium oliendunt,& formam sui ex-xeriorem praebent cognoscedam sensibus: ex qua fere dein- aeriore habitu licet iudicare, & ex qua primum nomen serniae,& sepeciei est ortum. Quippe imago illa&'iarma,& facies,& species in omnibus hominibus essecit, ut eiusdem di-ςerentur formae atque speciei : in omnibus armatis, sedetitibus, nigris,albis. Emerum ex actionibus difficile est iudicium, Propterea quod unde nascantiit,& quales sint non satis ter spectum havere, atque exploratum possimus: saepe ex similibus siue affectionibus siue formis diuersae nascunturi Actiones: nonnunquam contra sed vel ipsas veras & germanas tenemus quod est sane quam rarum:vel quantum possumus

543쪽

CVIVSQ VE ESSENTIAE. sos

sumus, finitimas,& proximas: ratio enim distinctionis se marum ex his actionibus petitur:ideo hae sunt, quae&cuiq; speciei sunt propriae,& aliae ab aliis species per has separantur. Itaque dc propria dicantur suarum sormarum, & aliarum ditarentia : quarum differentiarum nos ingenii laborare penuria merito Aristoteles est conquestus. At verissi-e ut in ciuitate gens una in multas discedit familias, de harum unaquaeque adhuc in alias: ut de Corneliis sunt quidam Lentuli, quidam Scipion h& Scipionum partim sunt Africani, partim Nasicae, eartim Asiatici: sic in rerum natura sunt tatiores quaedam similitudines, quae alias arctiores capiunt: sunt arctae, quae secari, ac separari iam inter se ulterius non queunt: ut omnia animalia similitudine quadam tenentur effectionis viventis de sentientis : sed homines inter . se non. solum effectionis viventis sentientisque, verum intelligentis quoque Sc ratione praeditae. Colorata omnia hoc ipso sunt similia, quod eolorem habet superfusum: alba vero hoc eodem ipso, dc quod colorem disgregantem visum. Iam ergo imponamus nomina, quo sacilior sit deinceps rei intel-sigentia. Similitudo hςc vocetur natura, seu conditio, seu ratio, seu forma, seu nota: usitatius est in latioribus genus,in angustioribus species ea capit multa in viro aliquo consormia,id est, de multis dicitur: quatenus in uno aliquo suntlsimilia,aut communicant, quod unum est de illorum essentiae ratione, id est, quatenus sunt haec, aut illa : sed ampliores similitudines collatae ad suas arctiores dicuntur genera: quae capitit multas species, quatenus in uno aliquo essentiali comunicant: totum Sc partes nuncupantur. Sed generis nomine pro ratione, & modo, & forma, de nota quadam abutimur, ut genus belli, cibi,dicendi:& pro natione aut gente,genus humanum,Troianum. Et generis vinculum ut speciei cum uniuscuiusque essentia est aptum,& connexum :& essentia pereat si tollatur. Ergo genus & plures species complectitur, &de unaquaque affirmative dicitur : tum cuicunque potest illa cog ruere,& genus: quin de omni dicitur tempore, nec potest non dici. Caeterum eaedem iptae latae si ad alias conserantur latiores, fiunt species. Itaque sunt latissimae nonnullae, quae latiores supra lenon habent: velut ultra quas nihil est,sicut res. ista dicuntur genera generum, seu surrema,Prima,antiquissima ex quibus cetterae species suspenit a.

Species

Genus.

544쪽

Ο DE EXPLANATIONE

sae sunt,ut inquit Seneca. Infimas nominemus meras,& a ctissimas,& imas, sub quibus nihil est commune aliquibus, sed rerum singula,ut homo ,equus . Nam Troianus,& Romanus si qua ratione sunt conformes in humanitate considerentur, una est similitudo: sin patria, segregantur, quae ad hominem non pertinet distinctio, sed ad locum, vel nationem: neq; enim sub humanitate compraehenditur ea distormitas, sicut rudere & hinnire sub vita. Videlicet idem homo esset M. Cato, etiam si alibi natus, qν Romae: non idem animal Bucephalus si non hinniret .s pecies omnia quae sunt naturae ac essentiae generis, continet: addit insuper ex se aliquid, quod est suae essentiae , non inhaerentis, aut materiae: ut homo ei quod est animalis, nempe vitae & sensui, rationem diungit:& album colorato sparsionem intuitus. 'Troianus nihil essentiale adfert homini: ac ne vir quidem, aut stemina:materie nanque est sexus non effectionis. Ideo mutasse quosdam sexum minus est mirandum, quonia non migrabant ab euectione essentiali in diuersam .ltaque multo est aliud superius in dialectica,& species vel genus in hac

speculatione: si quidem illud nuncupationem modo capaciorem spectat, noc clientiam latiorem: utrobique nomina sunt nobis proposita, sedilthic nomina affirmanter dicta: hic res nominibus compraehensae, & consignatae: quandoquidem genus hoc aut species non modo in nominibus vel nostris intelligentiis est litum, sed in natura rerum est ea similitudo, ac communio, etiam extra nomina, atque intelligentias nostras: est enim in ipsis rebus, seu potius res ipsae similes conformesque, tum in facultate naturae mundi lege ad productionem similium, ut in ea sit vi quadam, in rebus autem expressione. Nos tamen similitudines conserimus, & nomina alia a singularibus imponimus , quum res non sit alia. Sunt quaedam similitudines mediae, quae subalternae vicissitudinariae dicantur: ut nec latissimae sint, nec arctissimae, quibus aliquid est a n tio ui us : hae & genera, &species dicuntur: mediae, siue interieetae. Q od unicum est in se contractum,& a similitudine capitur, nec ipsum capit. alia, Graeci aresceν vocant, a nobis dici potest singulare vel Indi ui rerum singula, unum , unicum, ex Graeco vertentibus inse-ςuum , vel individuum: & quia etiam saωασις Graece, suppositum a nonnullis appellatur. Seneca speciales homines

vocat

545쪽

CVIVs 'E ESSENTIAE.

vocat Cicero nem,& Catone, generalem veris, qui sub oculos non venit. Vnaquaeque res mundi tam substantiarum, quam accedentiti una est .& singularis ima3ine a uilioris sui: neque est ulla tanta inter res duas similitudo , quae unum ex

duobus possit reddere, nisi quum figura aliqua & loquendi

ratione tale quiddam dicimus: ut ex duobus animis amoris vinculo unum fieri ,&duo candida eodem colore esse insecta, quia simili quomodo singulare nominamus, quod par, aut simile non babet: ngularis Christi erga nos charitas. Verum in se contracta st unaquaeque res,vi non solum lui absimilis, sed nec ea sit, quae sibi est ii millima:& quemadmodum in substantiis insectile est unum ac singulare quod per se totum subiistit: ita in adiunctis, quod in uno inhaeret singulare est. Prouidendum tamen ne nos fallant res in nominibus inam sunt quaedam res, quae lolae quidem & singulares sunt, nomina tamen indiuidui no habent: vii sol luna in quo

ratio significationis nominum est attendenda: videamus, quomodo vel sit impositum , vel a nobis usurpetur: utrum ut hoc unum solum lignificet, nec aliud quicquam .ut Socra .

tes:an ut hoc,& quicquid huic fiat essentia simile: si hoc, species est, sin illud, individuum ergo sol species est, Saturnus, aut Venus individuum. Ille vero gradus quo a genere in speciem dς scenditur , videlicet illa actionis facultas vel passionis propria unicuique speciei, & qua abundat species supra genus, speciei suae proprium est aliorum disserentia. Pro- Propriss prium cuique est,& quod est diuturnu, ac perpetuum: ut ditiorum propriae sunt voluptates . ait ille in comoedia:& pro- prium quod cum alio non est commune, ut proprius Pauli

mos:ita quod quisq; habet solus,est illi proprium. Sic disse- Disserenrentia est, qua inter se res disserunt, velut Plato & Socrates tia. nobilitate,forma aetate in quo differentia tria distinctorum genera complectitur,diuersa, varia, separata:vt diuersitas adessentia reseratur,varietas ad inhaerentia, separatio ad compagem, aut coniunctione: ut duae partes candidae huius cha tae integrae diuersae sint:si altera nigro imbuatur, sint Variae, . lAsi discindatur, separatae. Sed in propolito nos essentiae rationem spectamus,ut ea facultas & vis quae cuiq; formae est attributa Dei munere per natura constituto, nec ulli alii, proprium sit illius, differentia aliorum: si assequimur, bene habet, sin minus, consectamur quantum postumus, proxima.

546쪽

DE EXPLANATIONE

Quae arte & usu sunt quaesita, non dicuntur naturet, neq; illa. quae aliunde extrinsecus accesserunt:ut medicamine aliquo,

aut a soli vel caeli proprietate peculiari: quippe quae no sunt muneris a natura constituti,& assignati illi formae simpliciter, sed ex addito: ut Persico occidere in Persia, non hic. Proprium ergo est, quo restringitur genus ad aliquam speciem differentia ova ab aliis formis sui e sui, siue alieni generis segregatur, sed proprior est & gema ana magis, quum sui. Cicero consulit filio, ut si proprius on inueniat, communium frequentia utatur loco proprii nec ullius rei maiore laboramus inopia, quam differentiarum: quocirca perdifficile est at signare genera & species, siue descendendum sit a superioribus ad inferio ra coarctando, siue laxando ascendendum:tum ut rerum intelligentia, ita etiam nominibus deficimur, quae non ex rebus nobis nascuntur, sed ex captu ingenii nostri aptantur rebus. Et quia toties inhqrentis meminimus,dicamus & de illo nonnihil.

Inhaeres. inhaerens est, quicquid essentiae accedit,id est quod no est

de esit latic ratione, ac ingenio: ut albor in homine,& in olore. Sunt inter haerentia alia momentanea, quae ex subito aliquo affectu nascuntur: ut rubor,in eo qui verecundatur: haec etia subito transeunt alia diuturniora, velut candor in charta : alia sunt perpetua, sed quς mutari possent, ut nigritiescor uima pollunt corvi albi nasci medicatis ovis :alia quae mutare nulla Vi aut arte quaeiant, ut calor in igne: his viique naturae legibus. Similitudo accidentalis est, quum in eo similitu res congruunt, quod non est de eorum essentia:vt Aethiops do acci- & eoru us,Germanus & olor: i quis tamen duo nigra dicat dentalis . similitudo est essentialis : nigrities enim de essentia est nigri, nempe forma eius. Itaque Socrates & Plato sedentes,

similitudinem habent adiuncti: si quis aute dicat duo sedentes, quatenus sunt sedentes similitudinem habent essentiar: δ: sedens species est illorum singularium:ita accedens uniuersale non est, quoniam non in cflentia superius. Nominu Nominum alia sumuntur ab essentia, siue effectione aut distin- facultate illius naturali: ut homo,vel rationabile: haec dicunctio. tur essentialia: item albor, nigrities: nam adhqrentia essentia qua am habent suo modo : quod vero de inhaerentibus significatione trahit, id est accide tale: tanquam album, nigru: in quibus sun ,& quae materiam notant corpuleius : & quae Partem

547쪽

I artem succosus:& clux inhaerens dicunt,uel exterioris senus:vi albor, ridere vel interioris,ut intelligens, ridere aptus, bonus: in quo sunt vires rerum, ut herbarum, lapidum : vel quae ex collatione, pater, filius:vel quae applicita,vt herbidus

coronatus,vestitus,armatus: quaeque in loco & tempore,aut contra, id est quae capiunt,aut caprunturtavi vinum doliare,dc

dolium vinarium:& quae res admistas signant, Jc magis interiores, limosus,lapiosa via, piscosus lacus: Sc quae separata sunt ut omnia quae ssidentur,vel possident, ut diues,vxorius, paulinus vel ab ea vel in eam procedens,ut actio ,&passio: quibus Jc si exempli gratia a nobis positis omnem tamen rerum distinctionem serme conclusiimus, quan uis res naturae in certas velut sedes tribuere sortasse impossibile nofuerit: verba autem quis poterit, tam sparsa, tam diffusa, transsata, impropria,in tanta licentia sermonis dc tanta va- ,rietate linguarum ZEx iis conformitatibus nascitur ide, de diuersum: seu ali- λ- ud.Nam quae vehementer sunt cosormia,idem solemus no-- Ei minare:aliud vel diuersum pro dissimili usurpamus: simili- , . inludo enim facit tanquam idem, quemadmodu de amico di f/ψςxkRIVcitur, quod iit alter ipse, propter cosormitatem animorum: tum sensuu de phantaliς iudiciu sequimur,cui multitudo plurimu in appellandis rebus tribuit: at hoc ex similibus unum

apud se ericit. Sed ex eisdem alia eadem sunt , siue idem specie quasi similia specie , seu sub eadem speciei congregatione , dc velut familia , ut duo homines : aliat idem sunt senere, ut hic homo , de ille equus, id est sub eodem genere animalis :aliqua idem sunt indiuiduo, hoc est unum sunt icerere .c , una res 1ingularis: quum dicimus haec duo , aut tria idem sunt indiuiduo vel duo nomina ostedimus, ut Socrates & Sophronisci filius: vel rem ciuidem nominis diuersis temporibus aut locis, ut Socrate heri & hodie, Tyberim Romae de propter Hoestiam: aut quali diuersae res ostenduntur, ut Aristoteles sedens,de deambulans, siue eodem tempore dc Io Eo, siue diuertis. Res eaedem aut idem sunt indiuiduo variis locis, aut temporibus, quae muratae non sunt: quae vero mu- Mutatio. tatae sunt diuersae indiuiduo dicatur. At mutatio haec vel spectatur ex ipsa re & natura, vel ex nostris iudiciis. Ex ipsa resolus Deus est immutabilis: quippe qui ide omni loco omni tepore,Socrater alius est hodie, q heri, multa in eo, varian-

548쪽

og DE EXPLANATI ON

r. Sed mutatio vel ad ea pertinet ex quibus constat rei esse sentia, ut materiam & formam,sue effectionem. Et haec mutata faciunt aliud ens mempe si quid sit materiae ademptum, . si quid additum. QSocirca anima cuiusque nostrum, unus quisque angelus, saxum ita mari non est aliud ens, quam fuit superiore anno: homo est aliud hodie, quam heri in viventibus enim fluit semper materies propter alimenta sint,crentia vero saciunt aliud tale. Hoc modo a Veli & animae iam tantur:& idem sunt Barcherus candidio fuscus. Sed iudiciis nostris non est certa, nec perpetua regula, ut quisque consi derat, ita & sentit,&eloquitur:alia alius animaduertit: quae cuique mutata non videntur,eadem illi dicuntur, ut fluuii perennis aqua heri &hodie: quae autem videntur mutata, in similem tamen locum & ordinem successerunt,apud plero que non amittunt eiusdem appellationem: ut eadem sit nauis totos decem annos saepius retaria, quemadmodum de naui Thesei Athenienses cauillabantur. In iis quae crescunt, quaeque minuuntur pleri ue vocat idem,ut in homine puero &viro,in albore, in iustitia, in prudentia. Sunt, qui aliud: illi ita vocant unum, tanquam explicuerit se, quod erat contractum in auctu: vel contraxerit, quod erat expansum in damno. Hi vero tanquam aliquid sit detractum, aut de nouo accesserit.Non desunt, qui etiam de mutatione accidentium aliud ens vocent:ut alium hominem, alium equum , alium Socratem:in quo hi spectant faciem, illi mores , ingenium, fortunam,actiones,adeo ut alium etiam Deum quidam inconsiderate dicant,ex diuersitate actionum diuerium facien

tes agens.

Ex descensu a genere ad specie diuisio de diis nitio nasci-Diuisio. tu duae res omnibus artibus maxime necessariae. Diuisio Diffini- nihil est aliud, quam separatio coniunctorum.Distinitio est tio . cuiusque rei limitatio.Coniuncta sunt partes in mole con- tinua,& partes in numero, quae congregatae sunt. inrumpartes continui secantur, partitio est quum partes numeri, distributio, segregatio, separatio,& aliis nominibus hunc in l. . modum. Sed sunt quaedam partes congregatae in cumulo uno cosormitatis ac similitudinis, ut indiuidua in specie, species in genere, ideo S genus totum dicitur, & species partes: nam ita genus ex suis formis costat,ut corpus ex suis omnibus partibus misi quod in aliis totis partes nomen sui totius

549쪽

CVIVS UVE ESSENTIAE.

ricin Obtinent, species liabent. Unusquisque enim hominiim est animal, non quae uis hominis pars homo. At unaquaeque Pars aquae est aqua, sed non ea aqua, cuius est pars. Unusquisque vero homo est animal, non aliud animal, quod i ple est, aliud cuius est pars: nam conformitatis illius ratio tuta est arquabiliter per omnia, quae eiusmodi conformitate,& qualic Ogriatione tenentur: ut in familia & gente unusquisque est Scipio,& Cornelius. Itaque eadem etiam fmilitudo esticit Vt unaquaeq; pars san monis pars quidem molis sit sanguis, no is sanguis,cuius est irs, nec quatenus est sanguinis pars, sed quatenus illa ratione & natura est similis. iniae vero ambiguitate nominis clauduntur ea non separantur,icddeclarantur: ut taurus mons S animalinam si aliqua similuu-dine colligantur,eatenus nomen similitudinis genus est illorum, ut si canis sit animal hac sorma & figura, marinus ,

terrestris sunt sub eo:& si Socrates significet, quicquid sic vocatur species est ad omnes ita nuncupatos. Sin nulla tenentur similitudine, non est genus, sed ambiguum nominatur ut taurus mons,& animai,aquila auis,& sydus: quae transationibus dicuntur,ad hanc de qua loquimur , similitudinem non pertinent: ut ignis, qui ardet,& amor: item quae per imaginem nomen recipiunt,ut homo pictus, & verus: nam pictus non simpliciter homo dicitur, sed abutione quadam vulgaris sermonis, qui a sensibus regitur:vt ipsum vulgus sermonis dominus. Separatio ergo partium quae sub toto genere clauduntur,diuisio a philosophis nominatur. Sed quatenus incommodum est in diuidendo multa persequi, ideo in locum formarum succedunt differentiae, quae in pauciores possunt contrahi, quam species .ut si quis singulas ciuitates ad rationem administrationis persequi institerit, longum nimis fiet: ita comprehedet breuiter: Esse ciuitates alias quae ab uno regantur, quae est monarchia alias a paucis regi, quae oligarchia:alias a multitudine, quae democratia.

Videndum ut quae diuidunt, exhauriant totum diuisum: Lege di- ideo non est proba diuisio animalium hoc bipes, illud qua- uis lanii,

drupes . nam lunt apoda. Tum ne plura comprehendat partes , quam totum: ideo neque haec est proba, de animalibus haec quidem vivere,illa esse extincta: quippe mortua nos uni animalia. Tertio ne unum membrum de alio possit aia

firmative dici. quare neque sic recte distribueris. Rnimaliu

550쪽

o DE EXPLANATIONE

quoddam quadrupes, quoddam bipes, quoddam repens

quando sunt etiam quadrupeda, quae repunt. Quapropter danda opera,vi membra quo inter se non congruant sint vel opposita vel dii posita, quae dicuntur disparata: Ex virtutibus haec quidem est pietas in Deum , illa vero iustitia erga homines: in metallis aurum, argentum, aes, stannum, plumbum, cuprum, argentum vivum. in oppositis sunt contraria seu aduersa,vi quae sub eodem genere remotissimas habent vires album, nigrum: dulce, amarum: calidum, frigidum: motus sursum, & motus deorsum. Hr habent certa a natura S definita fundamenta: neque enim lapis bonus est, aut malis moribus, nec aeger aut sanus :& in fundamentis tempus a natura constitutum nec infans bonus est nec malus: & aliis aduersis medium interponitur, qualia sunt prope o- mnia, album ac nigrum ambiunt ceruleum & viride. Sunt qui carent medio, ut sanum & aegrum ex Aristotelis sente-tia. Sunt alia opposita, quae dictitur priuantia, quorum v- num nihil aliud videtur quam priuatio , ac denudatio alterius: tanquam lux & tenebrae,videns, caecum. Quaedam sunt

contradicentia etiam, non hoc, non hoc: relata ua nonnulla, de quibus alibi est a nobis dictum. Ex his omnibus sit bona distributio: videlicet aduersis inter quae non est medium, animalium partim sunt sana, partim aegra: si habeant medium minus commode. Sed videndum ne quid omittatur,nili forte exempli gratia fiat diuisio magis ad intelligentiam

alterius rei, quam ad eius ipsius accuratam expolitionem: vcsapores sunt,dulce,amarum .austerum, acidum, & eiusmodi: quod saepenumero solet fieri: praecipue in assignandis artium exemplis, ut nos interim fecimus per priuantia hoc modo: Locorum alii lucidi, alii obscuri Dominum alii vi- dentes, alii caeci . Percontradictoria fit quum vel disserentiae

Nomen ignoratur,vel adeo multa sunt,& varia,ut non conam ode queant comprehendi: Pars volucrum est rapax, pars non est rapax. Relativa locum habent praecipuum in rebus politicis: Cives omnes aut priuati sunt, aut magistratus. Haec ratio diuidendi spectat & ad dissinitiones alsignandas mana superiore posito,& membro uno sectionis illi applicato, recteque ab aliis omnibus seiuncto, existit diffinitio .Nam ut rerum natura in certas formar um similitudines cuncta disposuit,ita lingula ab aliis omnibus seclusit quae

SEARCH

MENU NAVIGATION