De natura et incremento nili libri duo : in quibus inter disputandum plures aliae quaestiones physicae explicantur

발행: 1617년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

1o Liber primus

tria millia perdurabant, qui etiam ex una Alexandria af gypti Reges quotannis ultra sex milalia talentorum vectigalibus capere solitos seria psit, quae si ad aureos coronatos reducantur,e ficiunt ue6o OO OO.

Soli que munere HS Dptum non

intremiscere. 'CApvT VIII.

cussam Plinius lib. a. c. 8 o. alisque viti graues apud Senecam lib. .nat.qq. cap. a6.8c vincentius Bellovacensis in spe c. nat. lib. 3.tradiderunt, quamquam Seneca nonnumquamotam velit. Huius rei causa hoc capite perquirenda. Principio autem statuendum est, multas

variasque fuisse Philosophorum antiquorum de

terraemotu opiniones. Thales enim apud Senecam lib. 6 c. , .nat. qq. credidit terram velutinauigium aquis innatare,ideoque ad aquae motum&ipsam moueri. Quod est maxime a veritate alienum ; tum quod terra sit elementorum omnium grauissima , quare ei locus debeatur infimus,ideoque aquis lubesse , non innatare : tum quod in quolibet terraemotu terra tota agitaretur , csim tamen experientia magistra constet apud Senecam lib.6 .c.2s .nec ad ducenta quidem milliaria terraemotum extendi: tum quod expli- eadum fuerit Thaleti undenam contingat aquς-

motus,

72쪽

De natura es incremento Z 31

m Otus,quo terra tremit; si enim reducat in veniatos, vix unquam terra erit immim iS a terraemotu, constat ante terraemotum praecedere aerisi tranquillitatem, ut paulo pbst: dicemus. Demo-l critus apud Aristotelem lib. 1.Meteor. c. de Ter

raemotu,Anaximenes apud Senecam lib.6.C. 1 o.

& Asclepiodorus ibid. c. putant longo aevo

aut humore terrae partes solutas in cavernas cadere. & omne tectum cauatae vallis commouere,

quod & Lucretius docuit, dum lib. 6.canit, C ncussu late diser m inde tremores. Et mensh, quoniam plausi is concussa tremissum Tecta viam propter non magno pondere tua. Sed & hoc minus verum est tum quod tunc terrae motus esset momentaneus, at iape diu durat, Vt anno 117 o. rrariensis ad dies quinquaginta: tum quia hyeme potius fieret, quod tunc maxime abundet humiditas,quam vere & autumno, ex Aristoteleloc. cit Seneca lib. s.cap. i. & Plinio lib. 2. cap.8O.contra quam accidat. Anaxagoras apud Aristotelem & Senecam c. 9. docet,fieri ab igne subterraneo proxima quaeque consumenxe, quae exesa & adminiculis destituta cadant,& superioribus tremorem afferant, quod Aristoteles non probat,tum quia cum ignis semper ascen dat,& agat,semper terra tremeret ; tum quia cum cessat terra motus, exhalaret semper ignis ; cum tamen id perraro accidat. Sed forte Anaxagoras per ignem exhalationem intellexit, nec ab Ari-

E 1 stotele

Terra sperne iremit magnis coincula minis Subter, i ingentes speluncas subruit aetas, Amine cadunt toti montes, magmque repente

73쪽

sio tele re discrepat. Archelaus apud Senec. c. I 2. de Straton 1bid.c.I .sen seiunt,contrari S ventos luctantes in cauernis te rae se ipses plenaei e , S dum fugam quae uni, dc claustra conantur effringere,concutere & mouere terram. Sed illud obstat, qabii tunc fieret motus terrae quoties cumque vehementiores Venit spirarenr , cum tammen e contra , quando futurus est terraemotus, praecedat aeris quies dc tranquillitas , ut scribit Plinius lib. . . 79.

Caeteris re ctius Aristoteles philosophatus lib.

2.Meteor.Seneca lib.6.c. 2I.dc tib T. C rJ.qq.nat. Calistenes apud Senecam lib. 6.c.23. Averro es, Albertus, reliquique Peripatetici docent,terraemotum fieri ab exhalatione,quae vi Solis & igniusubterraneorum genita quaerit, quippe quae cylida sit &sicca, e terris exitum,eoque motu ma uis ac magis incalescens tandem, ut sibi patefaciat aditum,& exhalet, ciet terraemotum ac tremmorem ; adeo ut saepe aedificia, quae super caue nas erant, procumbant. Quare regnante Tiberio Caesare una nocte duodecim Asiae urbes pro-st atae sunt,ut docet Plinius lib. 2.c 8 .Suetonius . in Tiberio. c. 8. de Dio lib., 7.unde ad eas subleuandas facta est eis ab Imperatore tributorum remissio: & nonnumquam sit,ut parietes quibus fulcitur omne tegimen caui, decidant in illum

subteruacantem locum . totaeque urbes & tractus agrorum in immensiam altitudinem mergantur; qua: e etiam saepe terraemotus amnes magnitudinis notae conuertii ilatrorsus , alias nouos exprimit,pcioribus meatibus obstructis , & adapertis nouis

74쪽

D e natura se incremento Nili, 3 3

novis,locis faciem mutat, desert montes, subrigit plana, valles extuberat, nouas Insulas erigit, ut docet Aristoteles loco cit.Seneca lib.6. cap. . Plinius lib. 2.c. 8c.82.8 .8 S.Cic. lib.i. de diuinat. Georgius Agricola lib. a.de ortu & causis subte raneorum, Cardanus lib. 3. de Subt. Vicomerca. tus lib. 2. Meteor. Terraemotum praecedit comi. taturque terribilis sonus, diuersus tamen pro diuersitate cauernarum secundum longitudinem, latitudinent,obliquitatem dc leuitatem. Vt enim musica instrumenta varie sonant pro diuersitate

longitudinisoatitudinis, leuitatis & figurae , ita

contingit in sonis cauernarum ex allisione defractione actis & exhalationis in ciuis,ex Aristotele S citatis. am probatur sententia Peripateticorum, tum,quia cum sua natura calidum sursum tendat, necesse est etiam ut exhalatio sua natura calida exitum & ascensum quaerat, agi tetque quicquid impedit: ptaesertim cum calida inclusa magis ac magis incalescant , ut patet in calce & musto : tum, quia perspicue post terrae. motum aliquando sequitur evaporatio exhal tionis aut fumi similis sicia ephiae, ut accidit Heracliae dc Hierae , Aristotele teste ; & nonnumquam emauit incensia,ex Seneca lib. - . c. .&ali

cubi cinis exhalatione illa sulphure aut bitumine incenso , ex citatis : tum, quia fit temporibus maxime aptis ad exhalationem producendam,vi Vere &aurum no quibus calor &humiditas necessariae ad gignendam exhalationem regnant,terraque est sufficienter densiata, nec facile potest: exhalare,ex Seneca lib. 6.cap. i. Ari-

E 3 stoi ele

75쪽

Liber 'imus

stotele de Plinio locis citatis. Vnde etiam terrae-naorus epius eruenit noctu, quam interdita terraeporos constipante frigore , nec Sole resoluente exhalationem,ex Plinio cap. 8O.& Aristor.Qhiod ii quando fit interdiu,id accidit quod noua excitetur a Sole Exi halati O,quam foraS euocare non potest, ob mai0rem quantitatem ob strictosi terrae meatus . iam similitudine motuum praeternaturalium in animalium corporibus facto

rum ab inclusse spiritu.

renti igitur cur AEgyptus aut nunquam, aut fere nunquam intremiscat, respondendum est, tum, quod calore,& actione Solis nunquam longὁ positi exhalatio paulatim resoluatur,& ras euocetur. Vnde scripsit Plinius lib. r. cap. 8o. Ideo Gasi Q plus minime quatilintur, quoniam hὰ ΘΗam eos sibi is hemis Vr enim loca Septentrionalia ob defectima caloris, quo gignitur exhalatio , raro intremiscunt, ut Albertus in Meteor. cap. 2O.& Olaris Magniis lib. I .c.1 do-ccnt ; ita loca maxime calida vi caloris resoluta exhalatione ; quare & Aristoteles in Meteoris docet, Cometas frequenxius fieri extra Tropicos,quam intra,quod ibi exhalatio materia Cometae facilius resoluatur: tum, ut habet Seneca lib. , cap.2. S.& Vincentius Bellovacensis in speculo nat. lib s. quod AEgyptus tota ex limo concreuerit. Nilus enim turbidus fluens, secumque trahens multum limum ex stiperiori AEthiopia, eum subinde apponit prioribus terris , semperque annuo incremento AEgyptum ultra tulit. Illa

igitur creuit in solidum limo,quo pressa erasiare-

. scente.

76쪽

De natura incremento Nili sue scente. Cumque solido licitudum,& molle duro

semper accesseris,nihil inane interuenire potuit, nullieque intercludi cauernae, in quibus coalescerent exhalationes,terraemotus essiciens causa. Qiure etia Ctesiphon Ephesiae Dianae tepli architectus ad templi fabricam palustre solum elegit, ne terraemotum sentiret. Id illis verbis docet Plinius libro trigelimosexto capite decimo-MMzO. ε Magnificentia vera admiratio extat templam Templa

Ephesita Diana ducentis Oiginti annis factum a V Asia. In solo id palustri fecere,ne terraemotus sentiret,

aut hiatus timeret. Rursus ne in lubrico atque innabili fundamenta tantae mesis locarentur,calcatis ea substrauere carbonibu8,deinde velleribus lana . Vt igitur rem Vno verbo concludam , Nili, Soli ire munere AEgyptus immunis videtur st terraena Otu. Iam de eiusdem Nili incremento sequenti libro disputabitur.

77쪽

DE NATURA

ET lNCREMENTO

NILI.

LIBER SECUNDUS.

tum signi sicarent.

C Α Ρ V Τ I. I c v T veteres flum1na variis expressere figuris & notis,ut inter caeteros docet AElianus lib. a. de Varia hist. cap. 33. ita etiana variis symbolis Nili incrementum significarunt. Aliquando enim expresserunt Leonis estigie, virestis est Orus lib. i. eo quod ingrediente Sole signum Leonis , Nilus crescat. Alias tribus hydriis, quod eorum sententia triplex esset causa inundationiis, prima quidem natura AEgyptiae terrae, quae eX se effunderet aquam ; Oceanus altera,ex quo incrementi tempore aqua dilaberetur

78쪽

De natura incremento Nili. 1 tur in AEgyptum: tertia denique imbres, qui ad

Austrinas AEthiopiae partes eo tempore caderent. Qirundoque caelum & terram , quae magnam aquae vim effunderent,incrementi Hieroglyphicum statuerunt. Vissitur item Romae in Vaticano Nili statua cum sexdecim puerulis quasi eam, scandentibus, manu cornucopiae tenens , quod incrementum sexdecim cubitorum summam Vbertatem ac delicias regioni inducat, a Vespasiano Augusto dicata; sic enim scribit Plinius lib. 3 6. c. 7. Inuenit eadem in MEthiopis, quem vocant Basaltemferrei coloris atque duritia; unde oeei nomen dedit. 'umquam hic maiorreperim est,quam in templo Pacis ab Imperatore Usasiano Augustodicatus: argumento Nili sexdecim liberis circa ludenti-btuler quos totidem cubiti summi incrementi augentisse amnis intelliguntur. Frequenter denique Sphingem, eo qu0d sphinx superiori parte Virginem referat,inferiori Leonem, pro Nili inundatione significanda statuerunt. Nilus enim exundat mense Iulio, in quo Leonis,& Augusto, in quo Virginis signa Sol permeat. Notabant autem in Sphingis basi Hieroglyphicis litteris , quae essent obseruanda in dimetiendis agris inundationis tempore. Docet etiam Plinius lib. 3 6. c. 13. Amasim AEgypti Regem Nilo sacrasse Sphingem ex integro marmore,cuius longitudo fuit pedu centum quadraginta trium,altitudo ab imo pectore stacentes enim Sphinges figurari solitas facit videre est in Capitolio Romano ) ad summit tem capitis pedum sexaginta duorum; capitis Ve-xo circumferentia duorum pedum supra centum.

79쪽

Porro ita crementum' stato tempore , non est

solitis Nili sed illi cum aliquibus aliis fluminib.

commune. Nam Plinius lib. s. c. 26. docet, Euphatem etiam crescere , Ut etiam aliqua Pontissumina,ex selatentia Theophrasti , Senec. lib. 3. nai.qq. c. Idem euenire Nigro in Africa flumini Nili aemulo, eodemque tempore,& docet Plinius lib.s.c. 8.- apud omnes in confesso est. Quin etiam Plinius lib. a. c. Io 3. tradit, eodem quo Nilum tempore crescere fontem in Insula Delo, & cum Nilo pariter decrescere, ut etiam lib. 3I. c. 4. scribit, Apoloniae in Ponto fontem iuxta mare aestate tantum superfluere , praecipud circa Canis ortum, eoque parcius quo frigidior fuerit aestas. Denique fluuium Pegusiae regionis Indiae ultra Bengalam certo tempore ad triginta leucas cxundare scribit Ioannes Petrus Mactus lib. 16.historiae Indicae. Qia factum est ante pau-COS annos , Ut ad c oo. hominum millia hostilis exercitus sub ipso inundationis tempore, primariam Vrbem obsidentis perierint in ipsa alluvione, ut ex litteris annuis Indiae Societatis IEsu percepimus.

De tempore incrementi Nili.

LLUD ante omnia est explicadu hoc loco, nam semel tantu in anno, an pluries fiat incrementum Nilis Qua in re Abulensis in ea asS. Gen.qα.existimat primδ,singulis men'

. sibus

80쪽

De natura o incremento Nili. 3 9

sibus initio Lunationis Nilum augeri & crescere, minus tamen, quam fiat aestiuo tempore. nititur autem illo Aristotelis loco lib. 1.Posi .cap. 24. ubi quaerens Philosophus cur Nilus decrescente Luna magis fluat λ respondet, quoniam layberatior decrescens est. & propter quid hybernior decrescens estὶ quoniam Luna deficit. Sentit secundb,aestiuo quoque tempore,non unicum,sed duos fieri notabiles Nili auctus S defluxus, seu incrementa & decrementa,alterum quidem Sole ingrediente initium Cancri, seu circa medium Iunij quousque egrediatur idem signum, nempe circa medium Iuth,& chm Sol Leonem ingressus accedit ad Caniculam imminuatur paulatim,& inter ripas capiat. Alterum autem in ingressii Solis in signu Virginis circa mediu Augusti usq; ad egressum ex eade, redituq; ad solitam aequalitate intra ripas Sole permeante signum LN brae. Sed pace tanti viri, Utrumque eius effatum a communi sententia & veritate alienum est. Et quidem quod attinet ad primum, id patet quotidiana experientia: neque enim eadem lex est de menstruo fluxu & refluxu Nili,atque de diurno fluxu & refluxu maris ; cum in illo necesse sit aduenire nouam aquam , ut in caeteris fluminum alluvionibus ; in isto autem satis sit alterari mare,sive a subiectis exhalationibus virtute Lunae & astrorum excitatis, siue ab aliis causis, de quibus nonnihil inferius c. 9. Non fieri aute nouas aquas in AEgypto in fine cuiusq; mensis c5- stat apud omnes,&sequi videtur ex eiusdem doctrina Gen.c. a. q. t ubi etsi perperam ) scribit,

. t numquam

SEARCH

MENU NAVIGATION