Fidei maiorum nostrorum defensio; qua haereticorum saeculi nostri astus ac stratagemata deteguntur; ... Christophoro a Capite Fontium Ordinis fratrum Minorum Generali ministro auctore

발행: 1575년

분량: 436페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

66 DEFENSIONIS FIDEI

adhibere non possim. Ipsi ctenim ad eos tamquam falsos prophetas improbandum &reiiciendum ansam mihi satis idoneam praebuerunt. Alioqui si a Christo Domino imites admonitus, istos, qui de suae doctrinae

prophetiaeque arbore tam importunos fructus, tam acerba poma decerpunt, pro veris prophetis amplecterer, quibus verbis me apud ipsius tribunal purgarem 'qua me

ratione defenderem Nihil est igitur quod

verear ne mihi Deus Vitio vertat, quod iulos complexus non sum , cum per filium suum ne id facerem ipse me monuerit. Nihil ergo, quod ad illos pro Veris prophetis

recipiendos mihi necessitatem adferat, adhuc video; contra permulta, quae mihi illos falsos prophetas cita persidadent , signa Margumenta perspicio. Ex quibus sane definio , neque me neque fidelium quemquam illos pro veris prophetis amplecti debere. immo vero donec ab aliquo meliore spiritu se agi probauerint , tamquam pseudo- mrophetas fugere illos ac vitare debemus. Ex eodem fonte responsum haurimus, quo crimen illud, quod nobis secundo loco videlicet quod aliis fidelibus ne illos recipiant impedimento sumus in aduersarij obiiciunt , diluamus. quibus respondemus, nobis ita osse faciendum. Cum enim perspicuum

102쪽

missos esse , satis probabiliter docere non posse, fratres nostros Christi fidoles, ut ab H 'iis caueant, donec ad clarius demonstraue- L. min I

rint planumque secerint , monere debetae μ' mus. Quod ad me attinet, scio omnem hominem , qui illorum doctrinam rccep rit, ac in suscepta opinione perstiterit, ad a ternas poenas cum daemone esse damnandum , Deum ipsum sanctosque angelos ac beatos omnes cum Christo regnantcs hoc ita se habere testor . Cum igitur eos, qui Gdem nostram deseruerint, in aeternas poenas damnatos iri certo sesam. valde improbus & sceleratus essem, si eos impendentis

periculi non admonerem. vae etenim mihi Lia. a.

si tacuero. Quantum smγὶ scelus, quam

inmane periculum esset, videre tantum incendium , quo fratrum mcorum animae in aeternum cruciandae sint, nec eos ut illud vitent, tantumque discrimen effugiant, admonere t Quod ubi facio, sidelesque moneone se ab iis circumueniri capique patiantur, ipsi quoque aduersarij meo beneficio obligantur . nam & pauciores eos ad interitum properantes ac praeeuntes sequentur,& ipsi hac de caussa leuius punientur. quanto enim pluribus fuerint perditi nis auctores , tanto apud insuos actius Ε, torque-

103쪽

εs DEFENSIONIS FIDEI torquebuntur. Nec dubito, quin Lutherus iam ab Abrahamo libenter impetraret,quod is olim diuiti denegauit, nimirum ut ad fratres suos LaZarum mitteret, qui ut superi ris vitae pamirerent eos admoneret, ne Mipsi in tormentorum loca, in quae ille praecipitatus est, veniant. Certe Arrh poena ut ait Augustinus) nondum definita est, sed in dies singulos augetur δc crescit. ita de omni haeresiarcha falsoque propheta iudicandum cst. ergo eorum utilitati consulitur , cum ne eos sequantur homines admonentur. Tanto igitur 1 nobis accepto beneficio par erat eos ' nobis oratias agere,tantum abest, Vt nos hac

de catusa odissedc persequi debeant. Quod

etsi iam audire nolunt, erit tamcn aliquando,cum id ita se habere suo malo intelligent: sed ibes sero sapient, cum Vana atquc infructuosa paenitentia, quod nostris consiliis nota

luerunt credere , mordebuntur.

Sed istos missos faciamus, SI ad tertium, Quod aduersarij pro suis maioribus dicere solent,veniamus. Quid igitur illud est 3 Si ma tores nostri hodie viverent sinquiunt) nobis

crederent, nostram doctrinam obuiis manibus exciperent: sed Deus cos tanto munere ac beneficio dignatus non est, ut tales tantos

que prophetas eorum syctilo miserit. Nos vero contra i illos tex quaterque beatos fidisse

104쪽

CAPvT II dicimus, quod Deus ea tempestate tantam pseudoprophetarum ac haereticorum collu- Uiem , quantam hoc nostro miserrimo tacu- lo sensimus, exoriri passiis non est. Neque enim seditionum procellas, bellorum turbines, Ecclesiarum direptiones, templorum mersiones, liberorum suorum atrocissimas Caedes, aliarum que calamitatum ternam aciliada malorum, qtim secum hoc nouum Euangelium in orbem inuexit, illi senserunt, aut aliquando viderunt. Quod sane magnum erga illos Dei beneficium fuit. Cum igitur ad uersarij neg nt, tanto munerC Deu maiores suos fuisse dignatum, ut ad illos huiuscemodi Prophetas miserit ; credo eos V rum dicere, sed quemadmodum ego accipio. neque enim Dei beneficium esse arbitror, cum in mundum isti veniunt, sed potius supplich genus, quod Deus iratus, cum istos ad nos puniendum venire permittit, iuste nobis infert, esse censeo. Magno ergo be- neficio eos obligat, quorum aetas istorum no ρ luturi

sensit audacia. Quod si quis illi, qui istos misit gratias agendas putet,ego cCrte non puto.

na qui fieri possit, ut illi, qui& mihi, & propinquis, dc amicis meis percussores & carnifices mitteret, gratias agerem ρ Christo de virugine nato angelus gaudiu magnu an nuncia- ς 3

vit uniuerso mundo: sed si quis Angelus ante

105쪽

o DEFENSIONIS FIDEI sexennium huiusmodi prophetarum, qui ta- lia facinora designarent, ac tantam reipublicae cladem adferrent praenunciasset aduentum,nς ille toti mundo triste nuncium attulisset. quis enim vel in se, vel in suis illorum crudelitate saeuitiam q. non sensit 3 Nihil est igitur cur ei qui istos misit, gratias agamus. Secundo, verum esse confiteor quod ita dicunt, maioribus suis huiuscemodi prophetas a Deo missos non esse. cum enim talesi in mundum veniunt,non Deus,sed diaboluscos mittit Caut certe a seipsis missi veniunt, de quibus Dominus conqueritur per prophetam: Non mittebam, inquit, prophetas,3c ipsi currebant: non loquebar ad eos, & ipsi

prophetabant. Verum est igitur, Deum n que huiuscemodi prophetas maioribus nostris misisse, neque illos tali beneficio digna-mrestria tum esse. neque enim beneficium est, cum tales veniunt ,neque cum veniunt a Deo, sed

a Satana mitti solent. Sed quomodo ipsi accipiunt, quod dicunt falsum est. nullum nim qui talia axiomata sententiasque defenderet ac doceret, qualia isti & defendunt& docent, ante illos fuisse sentiunt. Quod falsum est, nihil enim noui proserunt, nihil neque boni neque mali dicunt, quod non dictium sit prius, vel a sanctis viris, si bonum est ι vel . ab antiquis haereticis , si malum.

Falso

106쪽

CAPUT II. TIFalsd igitur se primos suae doctrinae inuentores esse gloriantur. Ante quingentos siquidem annos Berengarius contra realem ut loquuntur) corporis Christi in Eucharistiae sacramento pra sentiam, eundem docebat errorem. Cum autem ignem purgatorium negant, afferentes nihil prodesse defunctis Viuorum preces; quid noui adserunt, cum ante tot tacula Augustino teste in Aerius id i,sso hsenserit Z Porro cum sanctos nec honoran-- dos, nec a nobis orandos esse contendunt,

quid aliud dicunt, quam id quod olim Hieronymi taculo Vigilantius, & ante illum du- icentis annis, Caina haeresis docuit contra liquis quos Tertullianus vicinus Apostolidorum temporum, S Hieronymus accurate scripse- u . runt. quod in omnibus aliis eorum dogmatibus facile possemus ostendere. Nec enim superioribus taculis homines istissimiles d fuerunt, qui ca ab inferis excitata maioribus nostris persuadere tentarent. Quibus confutatis & victis, errores quoque ipsi communi Itotius Ecclesiae consensu anathemate damnati sunt. Quod si quis postea existeret, qui

cadenuo ab inferis excitata, in lucem edere conaretur,is a nostris maioribus fortiter reiectus ac profligatus est. Falsum est igitur,istorudogmata nostris maioribus inaudita fuisse. neque enim superioribus seculis quisquam

107쪽

fuit, qui ea falsa & haeretica esse dubitaret maxime cum in publicis conflictationibu

illorum axiomata in utramque partem CX

minarentur, ac proindς qualia client omni bus perspectum esset. Fiebat interdum &quidem tapius, ut nonnulli ea defendere conarentur ; sed confestim eorum redargueb tur insania. Tantum enim valebant leges, ve errores ab antiquis ccclesia patribus legitime condemnatos renouare capitple tum esset Ita maiores nostri effecerunt, ut suo taculo S fides sacrosancta ac inuiolabilis habereturi& haeretica peruersitas diu vigere non posset quod utina a nobis quoq. coiic modo fieret Hoc igitur illi in maiorum suorum C U- sationem tum qdferebant; numquam enim prophetae istis similes defuerunt.sed maiores nostri, illorum dogmatibus in conciliis rite perpensis & examinatis, Coa tamquam pseu doprophexas & haereticos,Vt par erat, Odcmnarunt. Eorum igitur vestigiis insistentes,ad uersarios pro talibus habere debemus. Maiores etenim nostri non solum fidem hanc

quam constanter retinemus ac tuemur, nobis pro vera ac legitima tradiderunt,Verum-Ctiam posteros monuerunt, qui talem fidem qualem isti repugnanti mundo obtrudere moliuntur, eos pro haereticis esse habendos.

Et ne quid illorum diligentiae defuisse videarixur

108쪽

t'r,errorum omnium, quos aduersus veram quisdem aduersi rij proserunt, confutationes nobis s criptas reliquerunt, quemadmodum momnibus iis, qui illorum monumenta Vide runt, perspicuum est. Sive igitur de nostra fide, siue de aduersariorum opinionibus aga- mus, a patribus certe & illorum opiniones falsas,damnatas & haereticas, & nostram fidem veram, sanctam, Catholicam csse didicimus Quae cum ita sint, nonne in m iores suos aduersariorum accusatio deuolui xur ρ nonne in eos declamare, bellum quo gerere deberent, hon in nos illorum filios qui eorum fidei nihil addendum, nihil noui in hoc genere excogitandum putauimus ξ Ex iis igitur, quae ad eorum excusationes superitis diximus, ad nos tanto odio persequendos ac trucidandos , discipulorumque suorum animos in nostram perniciem concitandos, iustam illos nullam occasionem habere manifestum est. atque s ut verum diacamus, in ita nouam suam legem ac fidem promulῖare coeperunt, ut etiam si illam ab ipso Deo tamquam ex fonte manasse constaret, id tamen hominibus sano iudicio praeditis persuaderi nullo modo posset; cum omni bus perspicuum sit, illos tam inhumana nefariaque crudelitate hac in re usos esse: ut quantum inter illorum immariitatem ac fe-

nobis com

109쪽

74 DEFENsIONIS FIDEII, re Ami uitiam ,& Christi Apostolorumque eius Eu-

: Tl angelium pacis promulgantium mansuetu-

-κα. dinem ac lenitatem intersit, nemo non utideat. Erat enim illorum mira benignitas, cum singulari animi moderatione, temperantia, humanitate coniuncta; istorum imcredibilis furor immanitasque perspecta est. Illi terrena calcantes, non templa, non a des publicas aut priuatas diripiebant: istorum insatiabili auaritiae ac rapinis nihil suificit. Illi non modo neminem occidebant,V rum etiam incredibili philanthropia multos 1 mortuis excitabant: istorum atrocem nefariamque crudelitatem quarumquam satis

explicabit oratio 3 illa igitur prophetarum de Apostolorum Christi humanitas, illa man-

metudo , illa lenitas, me tam crudeles ac Martiales, tam auaros ac cupidos concionatores , extraordinarios Dei ministros, cred

re non sinit . qui ctiamsi Dei negotium gererent, tamen ad eum modum usque adeo alienum, de antichristianum agentes, ac Euangelium his rationibus, quibus usi

sunt, promouere cupicntes, omnia CUCrterent potius ac perderent, quam aliquid pro ficerent . Ut autem quod sentio ingenuo confitear, adeo illi sua nefaria crudelitate, qua in Evangelio suo promulgando usi sunt, animum meum offenderunt atque abalie

naverunt,

110쪽

CAPUT IL T nauerunt , ut etiam si illorum lex a Deo profecta esset , tamen id credere nullo imodo possem. neque enim existimo Deum adeo bonum ac φιλῶθρωπον,qualis est Deus noster: tam immanibus saeuisque ministris, quales isti fuerunt,umquam usurum fuisse.

Nam si spiritus pacis ac mansuetudinis, τ' ra

qui est Dei spiritus, illorum animos guber-3Mu. nasset, certe humaniores ac modestiores in nos fuissent, x adhuc essent, neque nobiscum per prouincias aut ciuitates, quas e rum discipuli occuparunt, iter facimus , tot essent ob illorum sicas subeunda discria

mina.

Ex tanto tamen malorum sente aliquid boni hauritur. nam cum illi ostendunt, quam exigua in iis, vel potius nulla sit cariatas , quam nullus sit nostrae salutis affectus; . qui spiritus quam immitis ac s*utis eos regat,&ad huiuscemodi facinora instiget, planum omnibus faciunt. Ego certe complures ho- πιλε π

mines noui, quorum animvln nde nutantes isti o

ad illorum amplectenda dogmata paratirant, nisi saeuos ipsius doctrinae fructus mature perspexissent. Quod si aduersarij, d posito quod semel in nos conceperunt odio, in seipsos redirent, ac de nobis totaque catis sa sine asset tibus iudicarent, facile pros intelligerent, quantam nobis, qui in re

Christiana

SEARCH

MENU NAVIGATION