장음표시 사용
111쪽
DEFENsIONIS FIDEI CAP. II christiana nihil aut innouauimus Vmquam, Aut mutauimus, iniuriam inserunt, cum ita Mos insectantur. Nam si reipublicae Christi Dae statum, qualem cum nasceremur inuenimus neque enim nostrum erat hic aliquid CXpungere, vel mutare) talem etiam conse Mandum putamus; cur nobis hac de caussa
quisquam succenset 8 quod si quid fidei iam imae erroris esset squod non est) admistum ,
quis non videat ici non nobis, qui nihil hic mutare ausi sumus, sed istorum maioribus sanctuque ecclesiae patribus adscribendum Pioinde in illos solos aduersari; suam rabiem deberent euomere. illud certe cuiuis Gequo iudici facile probari potest, nos ab istis
iniuria peti, cum suos maiores potius oppugnare deberent. Quod cum aduersalvi faciant, eorum caussam& turpem & iniquam e constat.
112쪽
Christi selim vivorum se mortuorum Adicis, O seummorumpontificum in Ecclesiastias controuersiis iudicum os scium sibi arrogant o serpant.
esse aduersariorum potest , quod cum
Iolus talarillus a Deo patre iudex vivorum S mortuorum constitutus sit, tamen isti illius officium sibi arrogant, dum adeo impudenter ac temere maiores suos- ἱρα vita defunctos non solum accus uat, verum etiam tamquam eorum iudices, de quidem '' ad ignis aeterni poenam condemnant. Quod revera fac, mi, cum eos mendaces, haereticos, idolorum cultores fuisse pronunciant. Scripturae vero diuinae auctoritas omnes Ap δ' mendaces & idolis seruientes ignibus adducit aeternis : & quamquam aduersimorum . plerique in maiores suos tanta crudelitata uti naturaliter horreant, eorumque simpli- citatem ac ignorantiam CXcusent; eos tamen nec a tantis criminibus apte purgare, nec contra scripturae auctoritatem idololatras ab
inseris crimere possunt. Nihil enim aduersus
113쪽
3 DEFENsio NIs FIDEi Dei iudicium, nihil contra scripturae verit --μ',' tem valent. Quae cum incredulos iam condemnatos esse diserte pronunciet, quid hominum iis patrocinium confert 8 Apostoli ' sententia est: Sine fide impossibile est plac
Ap re Deo. Diuus autem Ioannes omnes men
daces, & idolis seruientes, regni caelestis e torres esse pronunciat. Quidquid igitur pro suis maioribus, quibus idolatriae crimen
impingunt, aduersarij dixerint, quidquid ad
eorum defensionem excogitauerint, non potest eos ab inferis educere , Vnde nulla r
demptio. Quid quod pugnantia loqui viai i dentur ' cur enim sitos maiores, qui nobis hanc fidem tradiderunt, potius quam nos,
qui eandem ab illis accepimus, excusant tanta siquidem est fidei nostrae antiquitas, ut nullus pontificum, nullus episcoporum, nullus sacerdotum vel sit vel ab hinc mille annis fuerit, cui eius aut inuentio adscribi, aut corruptio , si quam haberet, attribui possit. Cur ergo nos cum suis maioribus propter eandem simplicitatem. & ignorantiam non absoluunt At vero sunt inquient in qui nostrum errorem redarguant, nec stiperioribus taculis defuerunt, qui maioribus nostris fidem illorum esse falsam persuadere tentarent, quique omnem lapidem
mouerent , ut opiniones a se cxcogitatas, quemin
114쪽
quemadmodum superius ostendimus, iis pro
vera fide obtruderent. quas si maiores nostri numquam amplecti, numquam pro V ris recipere voluerunt , cur illos potiusquam nos excusandos putant i quod si nos iure condemnant , aequius certe erat illos damnari, qui nobis , Ut ita crederemus, auctores fuerunt. Antiqua sententia e
qui occasionem damni dedit, damnum d disse videtur. Ita quibuscumque fucis suam
conantur Qumbrare sententiam, nos cum nostris eorumque maioribus,a quibus hanc fidem accepimus, aut condemnari, aut absolui neceste est. Quis autem interea non videat, qua temeritate de impudentia se
in hac caussa vivorum ac mortuorum iudices constituant Z iure igitur ab iis quaer rem,quis eos nostros iudices constituit ' L trant in nos illi ac perstrepunt,magnam nos Deo iniuriam facere, quod diuos aliquo hQ- cisis. ia ..nore dignamur, qui solius est Dei. clamant titas nos Christo redemptionis nostrae mediatori contumeliam inferre, quod ad beatos cum G m. illo in caeso regnantes aliquando respicimus,
eorumque apud illum patrocinium postulamus. qua in re quod solius Christi est, nos diuis attribuere diciat. Quanto iustius inas uersarios, qui Christi, quem Deus pater vitiuorum ac mortuorum iudicem instituit, 'ossicium
115쪽
ossicium sibi tam impudenter assumunt,cs mare possemus Z Pater sinquit) omne iudicium dedit filio. Diuos autem cum Christo regnantes cum honore dignamur,ipsius ver- ις obtemperamus qui ait: Qui Vos audit, me audit; δί qui vos spernit, me spernit. Maiam. Quid, quod in nouissimo dic, quod uni exsilis minimis factum est, id tamquam sibi fa- - - ctum approbabit' Apostoli quoque sententia est: Gloria, honor & pax omni operanti
bonum. Diuos autem bonum operatos esse
mani stum est . Gloria igitur δί honor iis prosecto debetur. Sed aduersarii nobis falso crimen obii
ciunt. neque enim diuis diuinos honores attribuimus , sed eos tali honore veneramur, qualem inrentibus nostris nos Deus deserre
praecepit.Ex quo perspicuum est,hanc Paulli sententiam, soli Deo honor dc gloria, ab ipsis
ho- contra nos praepollere citari. Aliud enim ho ηρ t rioris oenus est, de quo hic Apostolus loqui
z tur, aliud quod nos sanctis deserre consueui
mus. sed haec alias. Veniamus nunc ad alterum csimen quod nobis aduersaris obiiciunt, clamantes nos Christo Domino iniuriam facere,dum a sanctis ut pro nobis intercedant petimus. Qua in remon maiorem Christo inserimus initi-ι - u riam, quam Apostolus inserebat, cum
116쪽
CA PVT III. 8 imanos, Ephesios, Colos senses , Thessalo- Ephes nicenses, ut pro se Deum precarentur, Ora- ih cli. αret: nec magis honori Christi derogamus, y quam ipsi sancti derogant, cum pro aliis deprecantur. Nam si mihi sanctu orare non licet , nec illi pro me licebit orare. quod si Dis, is, sanctum orando Christi officium ei attribuo fm 'ipse quoque sanctus, dum pro me orat, sibit' μ' quod solius Christi est, arrogat SI assumit. Atqui ex diuinis litteris constat, sanctos viros huiuscemodi officium intercedendi pro
aliis,& sane magno cum fructu ac emolumeto eorum, pro quibus inici cedebant,exercere consueuisse. Vnde Iacobus Apostolus ait: Multu valet deprecatio iusti assidua, nobis que ut alij pro aliis deprecemur diserte praeceptum est: nec magnopere interest, quo in
loco sancti pro me deprecaturi sunt , siue in monte, quod pro Israelitis Moses secit , siue exod i, in mari, ut Paullus pro iis, qui in cadem naui erant, siue in aere, Ut pro Eliseo Elias cum .
in curria per aera raperetur in casum: siue in .
ipse caelo, ut apud Zachariam Angelus pro captiuitate Babylonica, & alij angeli S: beati, qui in caelo cum De0 Tegnant. nequc Gnim orationis natura ac Virtus pro loci qualitate mutatur. Ita si sancti homines cum pro aliis deprecarentur in terra Christo mediatori nullam faciebant iniuriam , cur illam in F caelo
117쪽
. te c lo facere existimandi sunt' Ridiculum est,
r. ij. quod hic aduersarij respondcre cons reuertit. Sancti homines inquiunt) quousque in terris vel in aliquo monte versantur, si pro aliis preces fuderint , Christi mediatoris honori non derogant:quod si in caelis idem fecerint, Christo iniuriam adferunt. Qi asi locus ille beatorum quidquam de humana felicitate detraheret, minusque apud Deum possent
ij qui cum illo regnant in cano, quam ij qui
adhuc volutantur in terra, id est, in calami- cui lia rari & eZ ibo. Credunt isti damnatum,cete nisque cruciatibus addictum hominem pro suis fratribus orare posse, seruatum autem ac
beatu hoc ipsum posse non credent e O simplicem & ingenuam fidem l vel potius dix
rim: O Cecam δc miseram ignorantiam lSed ut eo unde digressa est reuertatur Oratio, nos tantam Christi in sanctos sitos beanignitatem ac munificentiam agnoscimus, ut illos in regni casestis suaeque hereditatisti,s,, ἡνῶ ς0HMyxium acceptos, cum Christo regnare Chiistu rex. credamus: regnare id est sum ma auctoritatem xqM mandandi, prohibendi, quosvis adiuuandi praeditos esse. Credimus ergo sanctos nunc cum Christo regnantes , magis auctoritate
gratiaque valere,quam tunc cum adhuc VC
sarentur in mundo, calamitatis exsiliique sui loco. Quam ergo iniuriam facimus Christo,
118쪽
C A p v T III. 83 cum id sanctis hominibus attribuimus, quod iis se daturum esse promiserat ρ cuius bene ficio ac munere in tantam gloriam ac potentia, deniq. in illud regnum omnibus bonis , quae mens humana optare posset, rese tissimum evecti sunt. Ita quamquam nobis persuasum sit illos gloriae potentiaeque plurim um obtinere, attamen eos Christi munere ac beneficio habere censemus. Aduersatij autem dum vivos & mortuos iudicandi oi cium sibi vindicant, quas litteras proferunt' quae scripturae testimonia producunt,quibus eam auctoritatem a Christo sibi communicatam esse confirment 8 Certe scriptura di-Mat . 1.serto iis prohibet, ne quemquam,nisi se ipsos μ' ' iudicent. Nolite, inquit, iudicare; & non iudicabimini. Et Apostolus admonet dicCns: 1.Cor. Nolite ante tempus iudicare,quousq. Veniat Dominus.& alibi eos, qui alienos seruosiudicadi ossiciu sibi arrogat, redargues &Obiurgans ait: Tu quis es,qui iudicas alienti seruu Quasi diceret, hocnec tui ossich,nec tibi co-cestum est Igitur aduersatij dum ad condemnandos nobiscum maiores suos sese ingerunt, summorum in Ecclesiasticis caussisiiudicum ossicium sibi assumunt. ea namque
sententia, quam in nos maioresque nostrostulentiat, nosque haereticos S idolorum cutitores esse pronunciauerunt,pendet ex altera,
119쪽
84 D EFENsIONIS FIDEI quam pro Berengarianis aduersus Catholicam ecclesiam tulerunt , eo quod Domi-
rectina 6-num nostrum Iesum Christum in Euchari ' stiae sacramento vere ac realiter sui loquuntarii. turin elle credit atque delandit: proinde eum
in hoc i pso sacramento quotidie adorat. T Iem autem sententiam pro Berengarianis forentes supinnat in caussis Ecclesiasticis iudiacis ossicium racite ac furtim sibi vedicarunt, ad quod gerendum nemo idoneus est, nemo se ipsum ingerere deberet , nisi legitime vo-Rςh- 1- catus, ut Aaron & ij qui ei legitime successi
runt, Apostolus Petrus, & qui post illu eius
cathedra obtinuerunt,summi videlicet potia fices,ac Euangelicet legis antistites qui ad hu-' iuscemodi ossicium canonice vocati sunt, Mi in quos ea ipsa, quam Petrus obtinebat, auctoritas gubernandi ecclesiam, Christique oues pascendi , succcssionis ordine derivata est. Isti autem seipsos temere & extra ordi-mmisi μ- nem ingerentes,cum neque a Deo,neque ab
. - hominibus ad hoc munus asciti essent, ipsius
tamen caussae cognitionem semel ereptamcx manibus legitimarum caussaru ecclesiasticarum iudicum sibi vindicarunt. Non est autem dubium,quin huiuscemodi auctoritas&iudicandi potestas ad summos saceta 'R ' ' dotes aut ad generalia concilia legitime con gregata, non autem ad aliquem priuatum
120쪽
CAPUT PII. 8s hominem ,quantumuis ille sibi arroget & adscribar,diuina sententia deseratur.
Sed bene habet, quod aduersarij nullum
alium in his controuersiis iudicem, nisi seipsos, recipiendum putant. nam & Romanae Ecclesiae catholicae, & conciliorum gener lium , S omnium pontificum in cos sepelatas sententias aspernantur ac respuunt, Mad suum tribunal appellant seque incredibili arrogantia , ad prolatiliciandum de caussa, quam a toto orbe apte definiri non posse coi tendunt, idoneos existimant. Attamen Paullus Apostolus ait: Nemo sibi sumit honorem, nisi qui vocatus est a Deo tamquam Aaron. Certe horrendum exemplum Chore,Datha Num& Abiron, qui non vocati, sacerdotalem di gnitatem sibi inuadere conati sunt, istos talis
oisich, quod ad is las omnino non spectar, o Cupatorcs terrere deberet,ad quod geredum& exercendum quam inepti sint, infra dic
mus, cum modum, quem de controuersiis Ecclesiasticis iudicantes obseruauerunt, Vt δίnos, & maiores nostros haereseos,ac idolatriae condemnarent, ostendemus.
Cum igitur aduersarij officium iudicis inuaserint,nec eos ab ipsius exercitio dimouere possi in iis,operaepretium cst animaduertere, quam praeclare sungantur hoc munere, quataque prudentia, maturitate, iustitia, aequi-