Fidei maiorum nostrorum defensio; qua haereticorum saeculi nostri astus ac stratagemata deteguntur; ... Christophoro a Capite Fontium Ordinis fratrum Minorum Generali ministro auctore

발행: 1575년

분량: 436페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ros DEFENs Io NIs PI DEI spectis rectene an perpera ille sit in medium productus intelligant, summum Virum cUmco sentire interim crederent. Illam autem audaciam & impudentiam singularem inprimis miror, quod iste coram tot cruditis simis viris tantum auctoreian falso citare Verim. alia tus non est. Ex quo intelligitur, quam perni-

ciosum sit huiuscemodi mimstris ac concio-I am natoribus temere credere, Corum que aut li-- . bros legere, aut declamationes audire. quaenim fide ac feligione Augustini testimoniu Bega produxit, cam in scriptum sacrae Vct rum que patrum auctoritate alleganda relia qui sibi seruandam putant. Quod uberius disserendum putaui, ut & omnibus planum facerem, qua fide atque integritate adueti rh in suis allegationibus uti consueuerint, δίipsum suae nouae religionis ac sectae fundamentum, quod est illud de scripturarum facilitate paradoxum, euerterem. Quo sane multorum fidem ipsi labes adtarunt, dum sacras litteras unicuique faciles ac peruias csse persuadent,nec ad eas intelligendas litterarum aut studiorum praesidio opus esse confingunt. Ita omnibus, qui numquam fuere sarabuiuia discipuli, magistri locum tribuunt; ut &pro suis assectibus si ram scripturam interpre-

uersia ac difficultate, quae hinc oriri potest, quasi

142쪽

quas sumpta censoria virgula iudicet. Quid

autem ipsius scripturae auctoritati, quid toti antiquitati tam contrarium ρ quid ipsi rati ni ac communi experientiae tam repugnans En qualis supra talia imbecille ac ruinosum fundamentum aedificij structura consurgit i ' Quamquam autem diuinas litteras adcoperuias ac faciles esse contendant, Vt ab omnibus intelligi possint, negant tamen aduer-η - svij quemQuam veterum cas intellexisse, quantumuis ille doctus, acutus, ingeniosus fuerit, quamuis ad eas intelligendas studij, j. operae,diligentiae plurimum posuerit. Ex quo eriem in i intelligitur. Quantum ipsi secum pugnant, dum modo aiunt, modo negant squod omnibus mendacibus solleniae est ,& ne mendaces sibi contradicant, Philosophus ait oportere mendacem memorem esse & cum gen raliter omnibus quamuis illitteratia & indoctis sacras litteras intellectu faciles esse isti dixissent,aliam huic contrariam ac repugnatem sententiam adserunt, du negant quemquam antiquorum ecclesiae magistroru ma-Η re rem IorumVe nostrorum,quemquam eorum, qui in

aut umquam fuerunt, aut etiam hodie sunt, praeter eos qui illorum partes sequuntur,scripturam intelligere posse. Eia duas contrarias repugnantesque sententias. Vtram igitur ex his recipiemus Z viri credemus Z non frustra

143쪽

ro 8 DEFENs Io NIs FIDEI mi. Apostolus haereticum hominem proprio i dicio condemnatum esse pronunciat. Quod sane in istis experimur. primum enim scru, pturam valde facilem , ac proinde a quibus- uis facile intelligi posse dicebant. Deinde, c Cum ex his quaeritur; Qui fit igitur ut tam multi docti, tot sancti atque integri, qui abhinc mille annis ecclesiae alumni fuerunt, tot eruditi viri, qui adhuc vivunt, Cam intelligere nequeant ξ inter hos etenim, qui noaliter quam vos scripturam intelligat,nullus cst: tum isti respondent, omnes scripturam

intelligere non possinest enim sinquiunt difficilis, sed eos tantum qui a Spiritu sancto id

muneris acceperui, Vt ea intelligere possent. Quomodo aute hoc munus spiritus comparabimus Z nihil opus est. inquiunt) nisi petere. Deus enim illud omni petenti tribuit. Sed qui fieri potest , ut abhinc mille quingentis annis tam multi sancti Deoque deuoti limmines illud a Deo diligentissime flagitantes non impetrauerint, sed ut vos dicitis, crudeliter repulsam passi sint ρ hic aduersarij haruit η sirent in vado Itaque cos de sententia dec

m sty - re scilicet hanc generalem sententiam, Deus omni petenti donum spiritus tribuit, pro eaque pasticularem ac specialem rcponere, Deus non omni petenti huiuscemodi donum tribuit.

144쪽

CAPUT III I. Iostribuit. Videsne ut aduersarij pugnantia lo-

quuntur, seque in prioribus axiomatibus ac sententiis vanitatis mendaciique condem nant Z mundum tamen usque aded cupidum errandi inuenerunt,ut cum tot sententias ii ter se pugnantes atque contrarias diceretes,

iis tamen non defuere discipuli, quibus sicut serpens Euae Dei scientiam persuasit , dicens, cenesii. critis sicut dij scientes bonum & maluminpersuaderent nullo negotio minimoq. temporis spatio summos theologos effici, totam scripturam intelligere, omnes quaestiones ac controuersias, quae inde Orirentur, non minus dextro ac considenter posse dissoluere, quam vel ij, qui aetatem in theologiae studio contriuerunt,uel etiam illi ipsi antiqui ecclesiae magistri, quorum sententiae licet istorum discipulis anteponere suam. illi enim homines erant,isti vero aliud nescio quid. Ita ergo isti optimi viri simplicem Gallorii aliorumq. credulitatem dementarunt, ut hoc miserrumo sieculo aliquis venator existat, qui numquam ludum litterarium adiit, no Graece,no Latine, non legere nouit; gloriatur tamen se canum vestigia sequendo,sorte in leporis alicuius latibulo plus mille annis dormient - ac sopitam veritatem deprehendisse, quam sinoabeatus Hieronymus in illa vasta solitudine quae exusta Solis ardoribus horridum mom- Tr.

145쪽

IIo DEpENs Io NIs FIDEI chis praestat habitaculum , in quam tamen secesserat, ut liberius de orationi & sacrae scripturae studio Vacaret, neque ullis ad Deum precibus,quibus eius auxilium flagitabat,neque ullo labore, quem in scripturarum studio co sumebat, umquam a sbmno potuit excitare. O selicem venatorem,qui ad unum buccinae sonitum, latentem ac sepultam V NI M ritatem inueniti Mentior nisi dc militem aliquem cum sitio manuali tormento per omnia sacra & profana iurantem audies,se sitas machinas displodentem,ipsam Veritatem,qUam his sexcentis annis nemo conspexerat,ex i psabombarda delapsam, atratam S: illo diaboli puluere fumo t. conspersam vidisse Θ O beatum saeculum, quo omnibus adeo obuia est Plaamaιορο- Veritas i hac pharmacopola quispiam deiera- με bit a. se, cum in suo mortario tunderet, pistillo expressam, inter ipsa pharmaca repente apparuisse, quam sanctorum patrum nostro rum miserabiles voces ac piae preces, Ut sese monstraret, numquam adducere potucrant. - Audire es: mercatorem diris se deuouetem, nisi telam aut pannos suos complicans, inter illos sinus latentem ac tectam veritatem in-uonit, quam illi antiqui patres ecclesiaeque doctores per mille annos in sacris litteris summo studio diligentiaque inquirenteS,nu-- quam inuenire potuerunt. Audio causidicu

146쪽

CAPUT I III. II 1

reserentem, se certo die litteras nescio quas peruolutantem, in ipsam veritatem incidis . se, quam nullus umquam theologus diligentissime inter faeras litteras inuestigans d prehendere potuit. Quid ρ nonne & sutorem inuenies gloriatem ,se ex detrita solea, quam Τη 'forte reficiebat, ipsam veritatem subula detraxisse, quam nullum alicuius antiqui doctoris ingenium, nullum Umen, neque ex Veteri neque ex nouo testamento potuit umquam educere ρ Quid opus est multis ΘObstupui, steteruntque comae, dc vox faucibtismiliis. haesit, dum tantam rerum confusionem in- 'tueor. omnes enim istos Thrasones coniuratos Video,Vnaque δί mente x voce dicentes

audio: Nolite doctoribus theologis,aut iis qui diuinarum litterarum studio incumbut, am phus credere,sed nobis credite. O impuden-- tiam singularem istorum, qui quanto minus tin zz α diuinis & humanis litteris operam dede-m 'μ' 'runt, tanto maiores sunt pecudes ; erraui,volebam enim dicere, tanto praulantioreS Cile theologos. Ironice εἱαReferam arcanum quoddam eorum theologiae mysterium,quod a certo illorum sym- mysta audiui quidem, sed tamen ut credam adduci non possum;neque enim elicuange lica velitas. Aiunt igitur isti,quanto minusquis studuit , tanto cum & doctiorem dc aptiorem

147쪽

DL DEFENs IGNIS FIDEI aptiorcesse , ut istius noui euangelij minister& doctor existat. illorum enim mustum, V cuum Vtrem Sc ab omni alio liquore pinum postulat. Credat hoc qui volet, ego Vcro non credo, dicant illi licet me nimium pertinacem. illos tamen ita credere necesse est. Alio

qui rogo qui fieri posset, ut isti caementarij,

sutores, milites, Venatores,pharmacopolae, mercatores in suae legis doctores suique e angelij ministros ac praecones si ibito cuaderent 8 credunt igitur illi, unde & omne hominum genus cos ad sitam scholam audio conuocantes, & ut persuadeant aUreos mommi fici sal-tes pollicentur. Audite nos,inquiunt, audite se Πρ- nos omnes, vos a nobis v no die plura disse iis, quam ab istis theologis intra triennium disceretis. intra mensem absoluti, in nostra, theologia magistri eritis, qui in Papisiarum theologia aetate consumpta, Vix ad bacca- laurei nomen peruenire polietis. nos semita quandam omnibus aliis incognitam , quae ad ipsum Veritatis adytum magno compendio ducit,inuenimus. Nolite cuiquam illorum antiquorum patrum ecclesiaeque doctorum, qui omnes homines erant, nolite vlli concilio, quae omnia errarunt, amplius credere. nos soli veritatem nouimus ac tenemus; nos

diuinas scripturas soli intelligentes crrare non possumus; nos in intimum sacrosanctaec veritatis

148쪽

CA PVT IIII. II3 veritatis adytu mira facilitate penetrauimus, patres nostri omnes errarunt ; erant enim

fatui homines ac simplices: reliqui omnes sunt caeci, nos soli videmus. alij omnes quisnte nos vixerunt, nihil aliud nisi stulti & aselli erant, nos sapientes & acuti simius. Ad nostram igitur scholam omnes accurrite, mura intelligetis.

Haec aduersarij de seipsis & dicunt & semiiunt,ut mundum ad suam scholam rapiant, in qua veram theologiam ac germanam scripturae intelligentiam inflatis buccis pollicentur. Quam molestum atque acerbum esset ς;- plerisque viris doctis,quos adhuc orbis tenet, hinti si post tot eruditissimos praeceptores summosque doctores, quos aut audierunt aut te gerunt, istorum S scholam frequentare , &discipulos fieri necesse esset. O beate Hieronyme vas clectionis omni doctrina resertum,

quid ageres e quid diceres, si iam nobiscum

versareris in mundo,& istoru Thrasonu vanitatem audirest quantum obstupesceres,cum

isti tibi dicerent: Docebimus te quod adhuc

nescis. & ut sacram scripturam intelligas,n stram scholam frequentare necesse est quam acerbum tibi esset huiuscemodi orationem nia uli. audire. Magnam quidem orbis partem pem lima hares

agrasti, Constantinopoli theologum illum

. insignem Gregorium Nazianzenum audisti, aceria ulta H Alexa

149쪽

Ii DR FENs Io NIs FIDEI Alexandriae Didymum, deinde multis annis in Bethleemitico coenobio magna cum laude docuist , attamen nihil egisti, nihil adhuc boni didicisti. Quapropter alicuius militis,

. mercatoris,pharmacopolae, sutoris,caement

ab , t2xtoris, aut certe alicuius mulierculae discipulum te fieri necesse est, ut ab ea discas, quod numquam illi stimini theologi te docere poti runt. Quibus verbis tantam detesta , reris insaniam ρ quo fulmine verborum tam incredibilem istorum arrogantiam retund res λ qui cum discipuli numquam fuerint, magistrorum sibi nomen assumunt,&hoc in ea disciplina, qua nulla sublimior, nulla dissicilior magisque ardua cogitari potest. Neque vero nouum hoc mali genus est, quo diabolus huiuscemodi insanos homines coasiat s. fallit ac decipit. neque enim Hieronymi s Hii 'inm culo deerant qui si bi tantum arrogarent, Vt να-uia scriptura, quam non didicerant, se intellige- ψωμm sa re arbitrarentur . vellentque videri magistri

Mat. qui numquam discipuli fuerant. COtra quos agit pluribus beatus Hieronymus in epistola ad Paullinum de omnibus sacrae scriptuiae lubris, qua in epistola, quam difficilis intellectu sit ipsa scriptura, iuculenter ostendit. D inde istorum,de quibus nunc agimus, rem rizatem acriter redarguit. Sed clim ipsa epi

stola sit in proptu scru in omnibus bibliis,

150쪽

C A p v T rri I. IIs ut prologus praefigitur, totam legere satius est; quippe quae in hanc sententiam multa

memorabilia contineat. in ea siquidem summus ille vir omnibus eloquentiae suae virui bus eum detestatur ac inscctatur errorem, in quem notae aetatis haeretici suos discipulos impulerunt, dum cos in sacra theologia magistros faciunt,cum iamnquam suerint discupuli: iisque diuinas litteras faciles esse persuadent. Idem auctor ad Pammachi u & Oceanum nisu. Ηλα scribens, aliam ad intelligentiam scriptura- ηγm' ili amrum perueniendi viam se secutum ostendit,

quam istam,in qua aduersarij insistunt. Dum iit. essem iuuenis,inquit, miro discendi serebar ardore, nec iuxta quorundam praesu mptione ipse me docui. Apollinarium Laodicenum . audiui Antiochiae frequenter, dc colui. Iam Canis spargebatur caput magistru potiusquam discipulum decebat, perrexi tamen Alexandriam, audiui Didymum, in multis ei gratias ago. quod nesciui, didici,quod sciebam, illo docente non perdidi, putabant mohomines finem fecis e discendi: vcni rursus Hierosolymam & Bethleem. quo labore, quo pretio Barraniam nocturnu habui praeceptorem ρ timebat enim Iudaeos, & mihi al-toin. siterum exhibebat Nicodemum . hactenus Hieronymus. Atque utinam ij qui in the

SEARCH

MENU NAVIGATION