Fidei maiorum nostrorum defensio; qua haereticorum saeculi nostri astus ac stratagemata deteguntur; ... Christophoro a Capite Fontium Ordinis fratrum Minorum Generali ministro auctore

발행: 1575년

분량: 436페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

166 DEFENSIONIS FIDEI auditoribusque suis rideri coepit. Quod cum ille sensisset, ac intra paucos dies suarum virium imbecillitatem probasset,sese minus iadoneum, qui iuris prudentiam, quam nondum satis didicerat,doceret,esse professus est. Ita litterarum scientia instructus, nisi animu

m oderatione coerceat ac refrenet, quo mi

nus in ceteris artibus disciplinisque versatus est, eo se peritiore ac doctiore arbitratur. co-tra quato diligetius ac diutius iis opera dedit, tanto magis quid sibi desit agnoscit. Idcirco de eo, qui postqua humaniores quas vocat litteras imbibit, tum ad iuris ciuilis studium sese consert, dicisblet, quod primo anno se doctorem existimat, secundo baccalaureum, tertio incipit, quarto se nihil esse arbitratur. quanto enim plus operae diligentiaeque inco studio ponitur, tanto discens,& quam parum in ca arte prosecerit,& quam multa sibi discenda restent, ut absblutus magister eua- dat, clarius perspicit. Jta paulatim eo animi

salminatis ac suam pristinam vanitatem irridet, quae cum illius pectus occupauerat , se longe do eliore esse arbitrabatur, quam nunc, V multi tum in ea arte profecit, se esse iudicat.

Idem iis accidit; qui postqua illas litteras

imbiberunt, pari vanitate tumentes in the

202쪽

C A p v T VI. I Iogiae adytum impudenter irrumpunt. qui primo statim anno ab ipsius stud ij initio,non

modo sese magistios ac doctores existimant, Verumetiam alios, qui in costudio diu multumque versati sitiat, quorum ipsi non in rentur esse discipuli, aspernantur atque contemnunt. Qui si in hoc animi tumore, suiq. obliuione,inquam,per arrogantiam ac Vaniatatem inciderunt, diutius perseueret, Vereor ne in mille errores paullatim delabatur, pr pterea quod quascumQ. Opiniones, quae verisimilitudine prae se ferentes, corii animis primum occurrunt, temere amplectuntur ac

probant. & quoniam se sitasque opiniones

magni faciunt,eas tam pertinaciter amant,

tam obstinate defendunt, ut, nisi singulari Dei beneficio, ab huiuscemodi crroribus ad

veritatis lucem animique sanitatem reuocari non posse videantur. Tumor enim animi gli- 'scens in dies singulos non sinit illos cerner non tres Veritatem , quarta a se vanitas ei inimica re tr pellit ac reiicit. Ad haec isti suas opiniones, quas pro veritate complexi sunt, tanti facitat, tam studiose diligunt ac colunt, Vt COS, qui sibi contradicunt ac veritatis lumen ostendere cupiunt,no modo audire nolint, verum

etiam incredibili odio persequantur. Quanti igitur ipsi se aestimant, tanti ab aliis etiam omnibus aestimari volunt. Et quoniam opu

203쪽

168 DEPENsIONIS FIDEIniones ab istis temere electas quidam ita amplecti nolunt,ut omnes alias abiiciant, eorumque iudicium tamquam Apollinis oraculum sequantur, iis siccensent, eos lacerat, detestantur, Odcrunt. rnis haerem Q Uae cum ita sint,minime mirum est si illi q*- absq. vllis retinaculis subinde in alios atq. ali-

gypto, neque in Babylone par ac similisum

quam csic potuerit. nam inter sexcentos existis vix duos reperias, qui sibi in eadem fidei Opinione consentiant. Quod enim hic probat,ille improbat,quod huic placet,isti displicet. Si hic alium quempia ex symmvstis suam opinionem proferentem audiuit, aliam nouam illique contrariam statim fabricabit; ne forte si iciem quod ille,alius diceret,indoctior videretur: si nihil noui adferret, idiota existi maretur. Ita in Christiana religione in dies nascitur tanta confiisio , ut ipse Satanas nihil ad euertendam religionem aptius, nihil subtilius excogitare potui siet, quam hoc quod iam agi videmus. Non est mihi dubiu, quin isti homines, qui de aliarum disciplinarum scientia gloriantur, quod hic dicimus moi ste ferant. Quid inquient: An omnis doctri na est penes talem λ ergone ceteri nihil vi dent Θ Itane vero Z nobis isti interdicent, ne

. ' sacris

204쪽

CAPUT VI. I sacris litteris, quibus salus costat, operam demus Z nonne omnes de salute animae suae debent esse solliciti Θ an Euangelium iste solus intelligit Z nos quoque illud intelligimus,nos scimus quid nobis facto opus sit, non minusquam ille. Quibus respondeo, ab iisque peto, ut me dc excusatum habeant, SI verum quod mihi perspectum exploratumque est, dicere sinant. Quamquam enim isti per o- Threlam nania sacra millies deierarent, non possum:':

tamen adduci ut credam hominem alterius uin pro ο-

professionis tam bene intelligere Euangeliit, ἰ

non dico quam me,sed quam bonu aliquet σ- theologum. Vt enim medicinam nemo melius callet quam medicus, iurisprudentiam nemo melius quam iurisconsultus intelligit: ita theologiae nemo alterius professionis peri- imis. tior, nemo aeque peritus ac theologus. Me Vero cum iis conferre nolo, turpe liquidem id mihi esset, ut illud omittam, comparationes odiosas ege. Quod autem isti dicunt,nos illis interdicere ne facias scripturas legant, theologiaeq. dent operam; falsum est id quidem . neque enim id nobis propositum est, atque utinam omnes prophetarciat. Sed in uet me magnoque dolore discruciat pereuntium multitudo; horum profecto me mile ret, horum gratia hoc munus aggressus stim, hunc laborem suscepi, ut errorum, quibus

205쪽

I7o DEFENsIONIs PI DEI implicati tenentur, malorumque comm V nium sontem ostenderem, ex quo tantarum calamitatum exundans flumen manat & profluit.

a id est igitur caput horum & caussa. malorum Z Non theologiae studium, non diuinarum litterarum lectio, sed eorum caeca temeritas. qui cum theologiae perexiguam nisurircas nauauerint operam, studiumque suum in a-s lia qualibet arte ac disciplina potissimu coli cent,in rebus tamen Christianae religionis ac fidei iudicum partes sibi sumunt, vindicant, arrogant. Quemadmoduni isti facere solent, qui cum unum aut alterum mensem haereticorum libros legerint,repente doctores facti, fidem ac theologiam veterum, quam no modo non intelligebat, sed ne attigerant quide, caeca &improuida temeritate condemnant. Dico igitur hanc audaciam,hanc stiperbiam, hanc arrogantiam, hunc animi tumorem, praecipuam esse caussam , quae fidei Christia Nais ierim nae perniciem, CXitium , ruinam adserat.

V. I QSyod nostro seculo coeptum, longius serpe-

chis a re Videmus, nisi istorum immanis refrenetur λ, ζψὰ udacia ; idq. agatur,ut isti sese agnoscant,&caussarum ccclesiasticarum cognitionem ac iudicium iis permittant, quibus desertur iure diuino. En ipsa veritatis ratio,quae cum a me dicta sit, mihi ignoscant. Neque enim adferri

206쪽

C A P v T VI. ITI adserri potest alia caussa, cur inter saeculi nostri Poetas,Philosophos, Oratores, Medicos, tanta pugnantium opinionum varietas de prehendatur , ni si haec sola, quod ex iis plerique,tametsi aliis doctiores, suam tamen conditionem non agnoscunt, neque intelligunt quousque progredi debeant. alij vero inepta vanitate tum entes,ac sui obliti, lineas transiliunt, &quod illis non debetur,assumunt. Sed sui unde digressa est eo reuertatur Oratio) aduersarh cum minime dubitarent, si id genus homines vani ac tumidi de Controuersia quam contra fidem nostram isti excogitauerant,iudicarent, fore Vt hac ratione ciuitatis Dei, id est, Ecclesiae validissimo muro haud parum labefactato , in eam facile imrumperent, Omniaque rapinis, Lacrilegiis,caedibus ruinis a. foedarent. Hoc in primis sum Di 'ηm inremo studio diligentiaque curarunt, Vt uiuen- quomodo

tutem artium liberalium, vel illiberalium , -- cogitatione superbam ac tumidam ad librorum suorum lectionem allicerent, eique Visuas contra nostram fidem disputationes lia ibenter audiret persuaderent: quo facilius Caeca iuuentutis ingenia, antequam ipsius fidei intelligerent veritatem atque rationem, in haereticos inducerἴntur errores. NeqUC C-nim veritas ita facile percipi potest, facilius omnino ac iucundius imbibuntur errores, ad quos

207쪽

I72 DEPENsIONIS FIDEI qtios naturae Vitio, quam ad Veritatem aut ad Virtutem procliuiores sumus. Sensus enim Mcogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua. proinde Crrores ac vitia sine magistro ac sine ullo labore discuntur. Veritas autem ac virtus sine magistro ac dissicultate percipi non potest. . Quod cum aduersari) non ignorarent , id egerunt ut in omnibus Academiis aut sicli lis, cum bonarum quas Vocant litterarum, tum ctiam iurisprudentiae SI medicinae non, misistum professoribus, Verum etiam scholari

bus caussae sitae cognitionem iudiciumque

suis , Omὸ committCrCnt, Vt hac in re ea in errore pro-

. , i, pCnsione, quae familiaris est omnibus, freti,

Iarει in mo-renais adolescentum ingeniis suas opinio-N - ω't, nes & errores eloquentiae pompa eXOrnatos, ac verisimilitudine excultos infunderet; at 1. ita veritatis locum mendacia Occuparent, a

que praeriperent: quae cum postrema sequeretur, locum in quo pedem poneret, non haberet, sed tamquam publicae salutis inimica ab illis temere &improvide reiiceretur. Eadem calliditate iuniores huius regni principes capere conati, ad cos quoque huius caussae iudicium detulerunt, rogantes eos, Ut suarto tui qu, Squitate perspecta, de summa rei sententiam

. . .. . isexrζnt. Qui tametsi diuinarum litterarumpnerottansit. imperiti, lectis tamen aduersariorum libris, quos

208쪽

CAPUT VI. I 3 quos illi & orationis nitore pompaque VCmborum instruxerant, NI soris etiam auri fulgore colorumque apta varietate distinxerant, ut ad eos inspiciendos ac legendos externa quoque species curiosam alliceret iuuentu-- rem,It sic haereticae prauitatis error & anguis

sub viridi herba melius latere posset. Lectis igitur aduersariorum libris, huius serpentis latentis veneno infecti plerique nobilium, fide ac religione maiorum temere damnata , nouas i storum opiniones amplexi sunt. Est enim propria iuuentuti curiositas, eiq. coniuncta temeritas: senectuti autem sapi-Cntia plena constantiae. Quod chim isti non, ignorarent, iisdem artibus ac dolis rege qumque nostrum tum adolescetem quem Deus Optimus maximus sua benignitate custodiat, eique maiorum suorum Christianisa morum Galliae regum,quemadmodum praeclare coepit, vestigiis insistenti prolixam incolumitatem ac salutem diuino fauore concedat in ista portenta capere conati sunt. quod Vt perfi-cam et cere possent, miserabili adhibita oratione supplices facti sunt, ut de illorum caussa co- gnoscere dignaretur, hac ratione aetatem iulam doli nesciam circumuenire, atque in sectae suae nassam impellere molientes. Sed adolescenti regi squem Deus optim. maxim.

non sbium sapientissimorum viroru consilio sepsit,

209쪽

17 DEFENSIONI s FIDEI sepsit, Vertam etiam occulto gratiae diuina beneficio rectum iter salutis ac vitae d serere passus non estin temeritas defuit. Ita vii vel ratores & callidi, nec illum suis artinus capere, nec quidquam adhuc promouere potu runt. Quod si ab iis factum esset, quantum Galliae malum, quanta calamitas accidisset: si Christianissimum Franciat populum ad regis adolescentis nutum fidem ac religionem sa=; fu ia reteXere Oportuisset 8 Sed quis aduersariorum

reticorum ir- sapientiam non miretur, qui eius aetatis rege u my- tam s ablimi diuinaque materia iudicare

posse existimauςrunt, ad quam definiendam

omnia Cecum enica concilia, omnes Patres atque Doctores, tam antiqUos quam ne tericos , tamquam minus idoneos repudi

runt ρ Attamcn isti suauissimi homines adolescenti regi persuadere cupiebant, ad eam controuersiam iudicanda,de qua nullum co-cilium, nullus maiorum satis idonee svi ipsi dicere solent) pronunciare potuit, illum, qui in hac palestra parum exercitatus esset, ad casuaduntur. re rem latis idoneum elle. Et lane si pro iis uidicare Voliti Uet, eum pro vero ac legitimo illius ritu adules caussae' iudice libenter recepissent, eiusque is, ais.' sententiam,tamquam Oraculum aliquod di-νaculum s usnitus allatum, amplexi suissent. Sed quid ι' ' F Isti veteratores & callidi adolescentulo regi

rismi. nostio non modo cupiebant, sed etiam

sperabant

210쪽

sperabant persuadere, illum esse tantu the logum, ut de tali caussa sine ullo errore sententiam ferre posset, in qua omnes Christi nissimos Galliae reges, illiusque maiores abhinc decem aut duodecim saeculis, ex quo tepore fides ab iis suscepta in Gallia coaluit,e rasse dicebant,ut si hanc censeriam virgulam ac iudicandi auctoritatem ille sumpsisset, ad eum decipiendum viam sibi hac ratione munirent. Quod si effecissent, si eorum consilia rex secutus suisset, si eorum verbis fidem habuisset, quantis soro) regem adole scentem totius posteritatis omniumque qui nunc fiant Christianorum sannis , scomm tis atque ludibriis exposuissent ρ Erat sane

praeclarum,tot Christianissimorum ac fortis sis. .lisimorum Galliae regum praeiudicium unius='tisi tam

adolelcentuli regis lentetia retractari, Immom O, Gau

damnari, illum regem adeo fortem, adeo μ' xl Christianum, adeo disciplinis omnibus exta '' 'cultum & ornatum Carolum Magnum , iulum regem ita sanctum ac doctum Ludovia' cum,illum litterarum musarumque paren tem, ac sapientissimum Franciscum, huius nominis primum , tot alios reges, in quibus eruditio cum Virtute certauit, in nostra fide comprobanda falsam tulisse sententia; quam non solum ad mortem usque constantissime retinucrunt, Verumetiam proca defende lasortunas

SEARCH

MENU NAVIGATION