Fidei maiorum nostrorum defensio; qua haereticorum saeculi nostri astus ac stratagemata deteguntur; ... Christophoro a Capite Fontium Ordinis fratrum Minorum Generali ministro auctore

발행: 1575년

분량: 436페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

C A P v T IX. 22j ianuis clausis ingredi non potest: igitur iamque Christi post resurrectionem ingressum est. Infinita sunt alia,ex quibus ad istum modum probari potest, Dominum neque trans figuratum esto, neque a mortuis resurrexisse, neque in caesos ascendisse. Vides a pice lector & horum argumctorum & istorum hominum , qui ea commenti simplicioribus quibusque pro puro Dei verbo obtrudunt impictatem cum insigni impudentia, nequiatia, vanitate coniunctam ρ quam multi h mines tum fuere Possiaci,qui cum huiusmodi sophisma incauti audissent, neque illius imposioris ac sophistae calliditatem ac malutiam intelligerent,ab eo velut rusticula unius sophismatis subtilitate in retia inducti captique sunt. quod si ad dialecticae regulas ex pendatur, quam Vanum ac friuolum sit, statim apparCt. Ex quo intelligitur, ut ed unde digressa est Cum ioni- reuertatur oratio , quam perniciosum sit homini in dialecticis minus versato, cum haer indialecticaticis disputare,eorumve libellos, quos contra: φοῦ fidei veritatem impie conscripserunt, legere vel audire. Num regem tum adolescenti lum, num reginam illius matrem, num alios

complures utriusque sexus principes, qui ei orationi interfuerunt, de illius argumenti 'Malitate tum recte iudicare potuisse existi- P a mandum

262쪽

sag DEpENsIONIS FIDEI mandum est ρ iure igitur meritoque & sentimus & dicimus, eum qui inter catholicos& haereticos iudex futurus est, bonis litteris, ac disciplinis maximeque dialecticis instru-inim esse debere, quae ad sophismata,quibus veritas Vpugnatur, detegeda in primis sint

necessariae. siquidem argumenta omnia quibus haeretici fide nostra impugnat nihil aliud sunt nisi mera sophismata ; quod etia capitis periculo iis omnibus, qui dialecticis imbutis int, facile probare possum,& Dei beneficio alibi ostendam. Igitur Dialecticae scientia in1., is primi, necessaria est;de qua Augustinus: Dis a. dedο- putationis inquit disciplina ad omnia gene- ia af,ὼra in litteris sanctis penetranda & dis soluenda plurimum valet. Sophistica tamen cauenda est , de qua scriptura ait: Qui sophistice loquitur,odibilis est Deo. Cum ergo fidem nostram captionibus atque sophismatis quai. i. aduersarij Oppugnent, nego quemqua di thea ui dis lecticae imperitum,inter nos δί illos idoneum

iudicem esse posse. Huic igitur arti multo te-imptin i pore incumbendum erat, nec Vno die audi-

'si ti, huiuscemodi captiosis argumentis in nos ferenda, immo praecipitanda sentetia. Quod faciunt haeretici ipsi ac sui fautores. Sed sorte id iam exspectatur a nobis,ut hoc

loco illud Begae sophisma, & si quae sunt alia eiusmodi, soluam. Quod ut expediam,pio

263쪽

Iectori satisfaciam , duas illius priores propositiones, maiore & minorem , veras esse com cedo, sed conclusionem falsam esse dico. Neque enim est consequens, propterea quod nulla uniuersalis propositio antecedat. Vt e , nim esset aptum consequens, argumentam . . dum illi erat hoc modo: Christi corpus natu-ei fo=hismatirale erat simile nostro; nostrum autem nulla st*βωμ, ratione, Virtute, potentia simul pluribus in

locis potest esse: igitur neque Christi. Haec

conclusio ex antecedentibus certe quidem sequitur,sed tamen falsa est, quia ex Iniuem sali falsa sequitur : falsum enim est, nostrum Corpus nulla ratione, Virtute, potentia simul pluribus in locis esse posse, aut s aper undas maris ambulare, aut in dom hi clausis ianuis ingredi, aut in caelum ascendere. Nam cor-M pus nostrum virtute potentiaque diuina non solum ea quae diximus, verum etiam longis maiora essicere posset. Cum igitur ita argumentantur aduersarij, minor distinguenda est. Nam cum dicunt corpus nostrum simul COdemque momento temporis pluribus in locis esse non posse , si de naturali ipsius co poris potetia loquuntur,veras de Virtute potentiaque diuina , falsa est illorum oratio. diuina namque virtute ea omnia, de quibus

ante dicebam, eisci possunt: Non enim est LRς possibile apud Deum omne Verbum. Ita

264쪽

menta oeli. λοι quid se Mendum sit.

2.3o DEFENSIONI s FIDEI

cum Christi corpus eodem instanti pluribus in locis esse dicimus, id virtute potentiaque

diuina, cui creaturae omnes Obtemperant, non natura aut conditione ipsius corporis e sesici dicimus. Ad hunc modum istorum argu menta soluenda,sic illa sophismata, & ii quaestini alia eiusmodi, diluenda sunt: ex quibus in secundo libro multa soluem US. Vidi homines quosdam sane doctos aC dialecticae non imperitos, qui in hoc sephismate refellendo valde sudarent, δc quo se

Verterent, non haberent; nec multum aberat quin eius auctoris sequerentur errores, donec

iis latentem illius fallaciam ostendi. Quamquam enim illi Dialecticam arte probe cali

bant , non tamen in examinandis haeretico rum argumentis eam adhibere cos reuerant. nos aUtem CXCo tempore quo istorum calliditatem malitiamque cognouimus, in ex minandis eorum argumentis ante quam Cadiluamus, Dialecticae regulas tamquam lydium lapidem adhibere soliti sumus. uo cxstudio eum fructum cepi, ut nullum istorum argumentum adhuc Viderim,quod non peccaret vel in materia,vel in forma. Atque utinam omnibus qui id possunt, idem esset propositum; qui Vero no possunt, numquam istorum libros in manus sumerent. Et, qUOniam id sere p ternittitur, tam mulxi quo

265쪽

C A P v T IX. 23 Itidie ab istis capiuntur ac pereunt. tanta est saeculi nostri calamitas, tanta hominum museranda temeritas.

Idem etiam iis usu venit, quia Rhetoricen nesciunt,ex qua, quibus artibus ac dolis adstui torum suorum uidicum capiendos animos ad uersarij abu tan thir, in telligere possent. Exempli caussa' aliquid ponam . nihil est in quo aduersarij plus claborent, quam Ut controuersi status, suos illos stultos iudices t teat ac sugiat. Rhetores autem praecipuam qua stionem , ex qua totius caussae definitio pendet,ca asse statum nominant, Quem cal misislidi patron , cum turpem & iniquam caus otii. .. sam defendunt, quantum in iis est iudicibus: '' iacclare contatur. Idem aduersariis in hac sacrosancta caussa familiare est. Ut cum verbii. U 'gratia quaer tur, utrum idololatrae sumus, propterea quod in Eucharistiae sacramento Christum a ramus: aduersarij caussae statum esse sinciant, sitne idololatria peccatu. ita ut iudicibus suis tenebras os indant, eosque sibi credulos teneant, in idoloria cultum atque cultores pluribus verbis agunt, ac idololatriam , quam nos aeque atque illi detestamur, indignum ac nefarium facinus es- se clamantes, huiusmodi oratione libros suos implent & exornant. aut certe statum csse fingent, liceatne buccellam panis adorare, Ut

266쪽

DEFENs Io Nis FIDEI nos panis adoratores esse hac oratione persuadeant.

Quod quam malitiose ab iis fiat, perspicuum est. maxime cum in hoc augustis limo

sacramento nos nihil aliud nisi Christiim Iesum, quem iuxta veridicum ipsius verbum adesse credimus,adorare ne illi quidem igno-I, E - rent. alioqui si Christum sub his panis & vini a z, speciebus non adesse existimarem is, nun

ad elate quam huic sacramento tantum reuerentia

deferremus. Quis enim nostrum Vmquam panem aut vinum sibi in mensa psopositum adorauit accoluit Z Ex quo adueisariorurn, qui ita veritatem adulterant mendacioque . Corrumpunt,iniquitas ac malitia perspici potest. nam si candide sincereque igerent,cO- itrouersiae nostrae statu dicerent,sime idololatria Christum Iesum adorare; mc enim so- tum in Eucharistiae sacramento adoramus

colimus. Quod esse faciendum nemo fidelium dubitat. Quae cum ita sint,quantam aduersarij nobis inserant iniuriam, du nos, qui nihil aliud hic nisi Christum Iesum Dominu& Deum

nostrum adoramus,idololatriae accusant,perspicuum est. Eadem sinceritate in nos utuntur aduersarij, cum de cultu SI veneratione sanctorum agendum cst. Eum enim controuersiae: si tum

267쪽

C A P V T IX. 233 tum faciunt, sit ne idololatria, honorem soli Deo debitum , creaturae tribuere . cum tamen id in quaestione versetur : num sanctis aliquis honor debeatur. Nam de priore questionis genere nemo nostrum cum iis disputat. neque enim nisi in Vnum Deum credi-ξybd. itamus. talem tamen honorem sanctis debitum

esse defendi mus, qualem & parentibus debemus lege diuina: & Apostolus Paullus bonis ac piis hominibus deferendum esse pronunciat: Gloria, inquit, honor & pax operan Rom.

ti bonum. Ita si aduersarij simpliciter& ingenue qui sit nostrae controuersiae status ostenderent, in animis idiotarum atque sim plicium tantas tempestates qua fionum si rum turbinibus non excitarent. Hac enim oratione ad suos iudices uti debebant: Pontificij negant quidem honores diuinos sanctis deferendos,attamen honorem quendam illis deberi contendunt. nos autem nullum illis honorem deberi defendimus. Hic est nostrae controuersiae status, hoc in quaestione versatur. Sed tanta est istorum iniquitas ac Cius Fum malitia, Vt & veritatem maximo studio cetae '' Ient atque ex oculis auferant, & sanctis Deo ibiis h--

debitum honorem a nobis deferri configant, & stultis suis iudicibus ita esse persua-cidi M. deant. Et quamquam illud millies negauius, tamen illi apud suos clamare non desti

268쪽

23 DEFENs Io NIs FIDEI nunt, Cum csse nostrae controuersiae statum. Isti sibi singunt mostra quae Vincant,& Crrores quos in toto orbe Christiano nemo de sendit, maximis viribus oppugnant; Herculeis . perfuncti laboribus de errore Victo atq. prostrato triumphos agunt: sicque fatuorum suorum iudicum rusticitati& imperitiae illud vi. t. sis; iura Quid cude intelligentia alicuius loci scrussi multi' pluinae agitur, & veterum ecclesiae magistr Miurigo rum e plicationem contra eorum commemtaria producimus Z tum vero fingent in eo versari quaestionem, sit ne veterum sententia scripturae diuinae auctoritati anteponenda. Quo posito se scripturae diuinae potius quam ulli homini credere usq. ad rauim Vociferatur. Quis autem nostrum umquam de scrupturae auctoritate dubitauit Z quis non magis

illi detulit, quam aduersarh Z Noncst igituris nostrae controuersiae status, quem illi simu lant,sed quaeritur, an illorum explicatio Veterum cXplicationi anteponenda sit. Ita eam controuersiam,de qua nemo qu rendum putat, aduersari) fingunt, ut stultos s hos iudices fallant. Sic in omnibus aliis controuersiis facere consueuerunt; atque id in quo disput tionis cardo vertitur,sollicite celant: ne ignari corum iudices illud intelligant, fraudemque perspiciant. quam qui videre non pos

sunt, nihil mirum est si ita de facile ab istis

capiunt u

269쪽

C A P V T IX. 233 capiuntur eisque assentiunt,& eorum caus- isam probantes nostram temere improuid eq.

condemnant.Quod profecto non faccrent,si Rhetorica, quae ars paucis diebus neque tra- 'r': di neque comprehendi potest, imbuti,illo-1mus,M .urum fallaciam dolosque perspicerent. 22 h. ἡ 'Quid iam de theologia dicemus Z quan-MM per

tum temporis ante consumet aliquis, quam

omnes huius sacrosanctae disciplinae terminos imbiberit ρ omnem diuinam scripturam

intellexeritZ omnia cum Veterum tum Neotericorum commentaria euoluerit Z omnes

quaestiones ac dissicultates, quae inter theologos controuertuntur,perdidicerit;ut demu --- 'quis illorum sacram scripturam melius inter si pretatus sit, propiusque ad veru accesserit, si-I tiis sene errore diiudicet Θ ante trillis senectus obrepet , quam omnes illae disciplinae, quae in ecclesiastico iudice requiruntur, edisci comprehendique possint. Quis igitur aduersariorum, qui huiusimodi ossicium iudicandi omnibus promiscue attribuunt, iniquitate malitiamque fatis detestetur ρ quis eorum, quos illi deceperunt, in tantam que dementiam praecipitarunt, ut suae imbecillitatis obliti, sie huius maximae grauissimaeque causis ido aneos iudices esse putent, calamitatem miseriamque satis apte meritoque deploret Ho-ines imperitos &idiotas,qui no rationum,

270쪽

236 DEFENSIONIS FIDEI non argumentorum Vim expendem,non captionum auisbphismatum insidias intelligere, non ad uet sarior una calliditatem, qua in huius caussae actione abutuntur, videre; immo vero ne suspicari quidem possint, idque

uno aut altero die, audita Vna tantum aut altera inimicorum concione, ne sumpto quidem ad deliberandum opportuno temporis spatio,iam quam hic errare tutissimum esset, neq. periculi partem ullam secum error traheret de tam sublimi diuinaque caussa adeo impudenter ac temere iudicare O caecit te ac stultitia singulareto mentes Cimmeriis Ahi; - - Vt aiunt tenebris atriores r Antiquaveraq.' sententia est: Qui nihil scit,de nullo dubitat. . dubitat. QSae ctim ita sint, si pro nobis maioribusque nostris ab huiusinodi iudicum sententiatam celeriter , temere, leuiter pronunciata appellamus, nemo cui aequitas cordi cst,nobis id vitio vertet, propterea quod in tanti ponderis caussa plus ad deliberandum temporis s umendum est, antequam de ea iudicetur. Ego vero,ctiam si aduersariorum iudices amplius quam triginta annis in id solu

incubuisiciat, eos tamen in iudices minimo reciperem; tantum abest, Vt eos qui Vnum diem aut certe unum molem in alicuius haeretici cubiculo vel studuerunt vel cosumpserunt, recipiendos putem. Quod si illi iudi

SEARCH

MENU NAVIGATION