Fidei maiorum nostrorum defensio; qua haereticorum saeculi nostri astus ac stratagemata deteguntur; ... Christophoro a Capite Fontium Ordinis fratrum Minorum Generali ministro auctore

발행: 1575년

분량: 436페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

CAPUT XΙ. 27 homines instabiles,&omni nouae doctrinae vento expositi,sibi fingunt. Dei sententia est: Ego Dominus,& no imitor. De homine a Mai. 3.tem quid verius dici potest, quam quod scriptura ait, numquam in eodem statu perm noti Quanta ergo dementia est, salutis no- ψb μstrae funJamentum, omisso Dei verbo,& infinitis passionis Christi meritis,supe re adeo instabili & incerta, qualis est humana Vita, collocare ξvenit mihi in mentem cuiusdam ex istis ,Au--- qui fidei nostrae veritatem de ministri vita &

moribus pendere dicebat. ex quo cum quae propositum.

sissem,an omnes fidei propositiones veras es se sentiret: atque is ita esse concederet; quaesiui deinde, num veram aliquam propositionem in falsam mutari existimaret,secundum quod eius,qui eam assereret, Vita mutaretur. haerere coepit homo, & ne caperetur, tenere silentium. Tum ego: Si quod ante dicebas, nimirum fidei veritatem de mihistri moribus vitaque pendere, defendis, ut & illud, eam mutari prout illius vita mutetur, defendas necesse est. Fingamus aute, verbi gratia,mianistrum vestrum iam probum ac sanctum dicere, Deus in casum ascendit: si ante vesperam, quod huiuscemodi hominibus saepe contingit, forte peccauerit, postridieq. idem dica Deus ascendit in caesum:sequitur,iuxta

5 3 vestram

312쪽

1 8 DEFENsIONIS FIDEI vestram theologiam , ut hic ascensionis articuluS modo Verus, modo falsus sit. Ita fidei vestrae veritas iuxta ministrorum, qui non minus quam aliJ, quidquid dicatis , impuri sunt, vitam & mores subinde, mutabitur. Ostultum ii quam , omnique pistillo retusius ingeniorum Vestrorum acumen loquam parum quid dicatis attenditis r o instabilem vagamque fidem l o inconstantem S ince

tam sacramentorum vestrorum cssicaciam tDesino iam mirari, quod fide ac religionem tam facile, tam saepe mutatis, hodie Luth rani, cras Caluinistae, paullo post Epicurei,

cum fidei vesicie veritat m ex hominum vita pendere credatis. An non legisti bone vir, quod scriptum estZIn aeternum Domine permanet Verbum tuum,in generatione S nerationem veritas tua: id est, aeterna stabilitate fixum atque fundatum est verbii tuum. Neque enim in Deo reperitur est, & non,

quemadmodum in filiis hominum, qui magna polliciti, aliquoties nihil praestant. Ea vero est Dei verborum veritas,utetia si ab ipso mendach auctore diabolo, qui peccator est primus & maximus,proferrentur; Vera tameesse non desisterent.' Ita illius miseri atque decepti fatuam opinionem refutaui, ut quid mihi responderet, omnino nihil haberet. Et

sane nulla est apud aductiarios hac falsior oc insulsior

313쪽

C A P v T XI. 2 insulitor opinio. quae quam perniciosa sit , cum eam tam multa sequantur incommoda, paullo ante exposuimus. Haec igitur si s mel ab aliquo recipiatur , illum de tota fidei S sacramentorum ecclesiae ratione facile dubium reddet. Multum autem promouit diabolus, dum huiuscemodi falsam opinionem in corum, quos ad fidem nostram euertendam per aduersarios circumuenit, mentibus animisque defixit. nihil enim est quod indoctos atque illitteratos corum discipulos ad oppugnanda fidem nostram magis moueat, quana Vitia clericorum atque peccata. cum enim nihil

habent quod amplius dicant, tum in hunc locum quasi in tutissimum praesidiurn 2 r Cipere consueuerunt. Quid inquiunt 3 An Christi corpus in huius ebriosi, concubinai ij, a Mi.in

simoniaci sacerdotis manus descendere cxi si mitimabis Zan ille qui tot peccatorum &cnml-rios num Vinculis tenetur, te poterit absblucre αμ in πις 'ε-

an illi peccata tua confiteberis, SI animi tui pondus expones ZAliaque multa in hanc sentatentiam garriunt, quae ex eodem erroris fonte, quo impie docetur fidei veritas, S secr metorum efficacia cx ministri vita moribus- quo pondere, manant S profluunt. Tali igitur oratione magna cum indignatione prolata, & in suis erroribus pertinacis.

314쪽

ΣD DEpENsIONIS FIDEIsime detinentur, dc aliorum fidem plerumsquid e n. concutiunt. Sed Satanae,cui nihil mediocre in 'iat, satis est, versi ita calliditas illos miseros in hoc barathrum praecipitasse non contenta,Vt Ecclesiae sacramentis impie ac perniciosi siti me renunciarent, atque hunc sacrilegum s querentur errorem : illud etiam summo studio perficit, ut omni fide ac religione repudiata , tandem in Epicuri δί Luciani, denuque in Atheorum castra transfugiant. Cum enim ij aliquamdiu in Lutheranorum aut Caluinistarum exercitu fuerint, eorumque, ministros nostris nihilo meliores esse perspexerint; tum vero iis quoque repudiatis atque damnatis, eorum religionem ac fidem des runt, dc in Lucianistarum castra transeunt. Itq quibus artibus nostro saeculo ad eripienda Christianis fidem Satan utatur,perspicuu est. Ex quo intelligitur, quam perniciosu* emror ille sit, quem nunc improbamus. non Ut Ecclesiasticorum impietati, aut vitiis , quae nos non minus quam aduersarh detestamur, , fauere videamur; sed ut omnes animaduertant quanta sit eius erroris impietas, dc quantus ex eo sonte malorum riuus exundet. auq sane, si quemadmodum ostendimus examinarentur , ad cius condemnationem sussic rent, nisi errantium pertinacia, testimonia

quoque dc exempla scriptura: a nobis hoc

315쪽

loco postularent. Igitur eorum quaestioni,qua ramminterrogant, qui fieri possit, ut Christi corpus I xa in improbi sacerdotis manus descendat 3 illud opponam, dc ab iis qua ram : Cur Christus a diabolo super pinnaculum templi se imponi, h &in altum montem deduci permiseritZ Cur

Impium ac proditorem Iudam in cena co

pus situm accipere voluit Z Cur ab illo osculari se palliis est, ctim illum impium ac proditorem esse non ignoraret 8 Cur ab Anna Caiphax eorum ministris se comprehendi sustinuit ' Cur a Pilato iudicari, & a carnificibus crucifigi; cum ij omnes impii essent Qui vero Apostolo Paullo credent dicenti, i cox. i. cum, qui corpus Domini indigne sumit, iudicium sibi sumere: cum homine indignum sit mere posse infitientur Z Idem enim est ac si dicerent: Paullus Apostolus, cum de iis ageret, qui corpus Domini indigne si munt,

mentitus cst . nam siccundum nOSno Uamq. theologiam nostram, risius numquam ii ter peccatoris manus descendit. En aliis verbis illorum explicata sententia. O miseri, quantum aduersariorum dolis, sophismatis, fraudibus irretiti estist An hoc ipsioidere vultis ρ Non est id quidem dissicile. argumentemini ad eundem modum, S fraudem

statim intelligetis. Quomodo igitur illi Z Qui fieri potest,inquiunt, ut Christi corpus in im-

S 1 probi

316쪽

rsa. DEFENSIONI s FIDEI. Hareticorum probi sacerdotis manus descendat ξ non est

itur in Eucharistiae sacramento. Eodem

tu nisti modo & tu qu re: Qui potest fieri,ut Christi corpus a peccatoribus attrectatum sitξ iamque Iudas igitur Christu osculatus est,neque Malcus percussit, neque Iudati comprehen-. derunt,neque Caiphas aut Pilatus condemianarunt, neque milites cruci fixerunt falsa sunt autem haec omnia: consequens est igitur ut Corum quoque argumenta ,quibus vobis imponunt, falsa sint ac sophistica. Alia quoque his similia ad euertendam sidem adferunt. Episcopi nostri, inquiunt,simoniaci sunt,uerbumque Dei non praedicat; falsa est igitur fides nostra,& illi sunt pseud

prophetae. Dicite & vos eodem modo: David Matth.is. homicida S adulter fuit, Petrus Christum negauit ; non ergo fuerunt Veri prophetae. , Videtis ergo viri optimi, quanta sit istarum propositionum consequentia ρ Considerate

igitur si sapitis quo pacto his sophismatis at

que fallaciis capiamini. tametsi illae verborum ornatu & orationis nitore celentur SI l teat. Huius igitur tanti erroris absurditatem pluribus verbis exponendam duximus, Ut aduersariorum fraus atque malitia, & ist . rum, qui ab iis tam facile capiuntur, stultitia

perspici possit. Quid enim aliud hac in re ad uersari, moliuntur , cu huius caussae veritate obscurare

317쪽

CAPUT X.I. 283 obscurare conantes, ex clericorum saeculi nostri vita & moribus maiorum suorum pietatem fidemq. condemnant Z Quid iniquius

quid fidei Christianae, quam isti euertere gestiunt, perniciosius dici potest Sed si ea,qua

superius posuimus, fructuu doctrinae , dc imbecillitatis humanae distinctio retineatur, cude doctrinae illorum veritate, Vel potius qualitate iudicandum est , quatenus humana pera consideranda sint, facile intelligetur. oua sane di inctione ponimus, Ut coplura scripture loca cu eo,in quo de pichadoproph

tis ex eorum fructibus cognoscendis agitur, cociliari queant. Christi praeceptu est ,Vt ver- - h 'bi Sc sacrameloru ordinarii ministri , tametsi coru doctrinae vita no respondeat, audiantur.

Super cathedram inquitὶ Mosi sederut Mareh. 13. Scriba: & Pharisaei,& c. Et alibi: Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine nonnC in

nomine tuo prophetavimus, S in nomine tuo daemonia eiecimus,& in nomine tuo Vi tutes multas fecimus P Et tunc confitebor iulis: Non cognoui vos. Et alio in loco: Qui au-Mauli.

tem unum soluerit de mandatis istis minimis, & sic docuerit homines , minimus vocabitur in regno caelorum. Perspicuum est ri igitur ipsius Christi, qui pastoribus quamuis etiam imprinimprobis δί malis obtemperare praecepit

Verbis,hunc errorem esse confutatum. alio-stin sq.

318쪽

taetro

18 DEFENSIONI s FIDEI qui istis nouatoribus opus esset ministro, antequam ei fidem commodaret, qui peccarono posset qui nisi delabatur caelo, numquam reperietur. Vetus namque sententia est: N mo sine crimine vivit. Quae numquam V rior fuit, quam hoc tempore. Nec dubium est, quin istorum iniquitas mihi calumniam stiuat, quasi nostram caunsam agam , dc nostrorum hominum atque Ecclesiasticorum hac oratione peccata defendam. Sed nihil profecto minus. Testes

enim sunt ij, qui me aut norunt,aut conci nantem audierunt, quam acriter in vitia inuehi soleam: sed Christi exemplum sequi costitui, qui antequam de Scribaru & Pharisaeorum perditis moribus diceret, populum, ne propter illorum vitia atque peccata iis fidem denegaret, monebat. Ita sane tollenda sunt vitia, ne veritas deseratur atque dam

netur.

Sed sortasse dicet hic aliquis: Quid Z cum

de falso propheta agnoscendo agitur,nihil ne aliud nisi doctrinae fructus considerandos putas P An fritillus & opera, quae ab imbecillitate proficiscuntur, numquam inspicienda sunt, ut doctrinae qualitas possit intelligi 3 Certe tum demum, cum nouus propheta quispiam noxium doctrinae genus adsert. Cur igitur tum illius prophetae vita res ur

319쪽

CAPUT XI. 28sconsiderandi sunt 3 quia Deus cum CXtraordinarie, qui noui aliquid aut faciant, aut do- his. Ceanr, mittit in mundum,tum sanctitatis atque virtutis laude praestantes viros deligit, qui integritate vitae , admirandis l. prodigiisse a Deo ita missos esse confirment, nulla vi hominibus dubitatio relinquatur. Vnde nouum prophetam, qui superbus, auarus,sediatiosias,raptor,sacrilegus, homicida fuerit, a Deo missum fuisse nullum audiuimus. sed potius mites, placidos, humiles,lenita. conspicuos,pacis alumnos, hominum amatores, opum huius mundi & gloriar saeculi contemptores , extraordinarios ministros Deus mittit. Contra diabolus Dei aemulus,saeuos,inhumanos, crudeles, seditiosos, auaros, homici

das, qui tametsi falsa ad tempus integritatis& humanitatis specie blandiantur, diu tamelatere, & lupum rapacem, quem ficta sanctitatissimulatione celabant, diu dissimulare non possunt. Si quis igitur obstinato ac per

tinaci animo ea Christi verba de agnoscen- Matth. dis pseudopropheris, non solum de doctrinae, Verumetiam de imbecillitatis humanae fructibus accipienda esse contendat,cum hoc non litigo. Illud tamen dico, de nouis qui tam improbae vitae, quam malae vitiosisque doctrinae fructus adferre consueuerunt, Omnino

320쪽

Ν18s D Eppvs IONIS FIDEInino accipienda esse. Nam de aliis, qui ordunaria doctrinae succcssione mittuntur ,& ad huiusmodi ministerium legitime vocati, nihil noui neque docent neque fingunt,accipi nullo modo pollunt. illos enim,qui in cath Marib.is. dra Moli successionis iure sederunt, tametsi doctrinae vita minus respondeat, Christus audiendos, iisque obtemperandum csse pira cepit. Si ergo de ordinariorum Ecclesiae initanistrorum prophetia atque doctrina ex op

rum qualitate iudicandum est, ad illos antiquos prophetas, a quibus hoc doctrinae g

res recurren- nuS tamquam ex fontibus fluxit, recurren-

misi. dum est. 'Sit, exempli caussa, de Scribarum & PEDrisaeorum fideiudicium. num qualis illorumi Vita sit , considerandum putabimus ξ Minime. Sed quibus moribus Moses, Iosue, Samuel, Dauid , Esaias , Hieremias , Ezechiel; Daniel, Esdras, alii q. Prophetae praediti su rint,quorum doctrinae genus illi constantissime retinebant conliderandum est. An legem ς'mra losi aliorumque Dei prophetarii in Vatici-

'nia idcirco falsa esse dicemus, quod Scriba:

δ h & Pharitat, qui in illorum cathedra sedebar, improbi erant ρ nihil minus. neque enim ulla est ratio, quae ob succestarum improbitatem Veros illos prophetas ex bonis malos faciat.

Nam si prophetae vitam iustam piamque

uxerunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION