Fidei maiorum nostrorum defensio; qua haereticorum saeculi nostri astus ac stratagemata deteguntur; ... Christophoro a Capite Fontium Ordinis fratrum Minorum Generali ministro auctore

발행: 1575년

분량: 436페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

duxerunt, etiam si eorum successores iniusti atque i mpij fuerint; tamen illis iustitiae sanctitatisque laudem eripere non possunt. Si iulorum prophetia atque doctrina, clim initio praedicaretur,vera sanctaque fuit; semper eadem erit ac manebit, qualiscumque tandem τis sit, qui eam sequetur atque dessendet. Ita M. Censeo, no quales sint Modo ecclesiastici, qui in Apostolorum atque eorum, qui iis succes

serunt, doctorum atque martyrum cathedra

sedent, nihilque noui docent, consideranducsse, cu illorum doctrinae qualitas inuestig tur: sed ad illud tempus, quo illud doctrinae

genus natum atque in orbem allatum fuit, recurrendum est, quibusque moribus illius auctores Sc magistri praediti fuerint, intuendum est . quorum virtus & integritas tanta certe suit, ut non solum orbi terrarum, sed etiam Deo & angelis eius admirabilis vi δ ς0

deretur.

Quid ergo iniquius, quam si ex eorum, qui a tantorum virorum doctrina &sanctit te degenerant, Vita moribusque doctrinae illorum veritas aestimetur ξ neque enim suminis illis viris atque praeclaris istorum improbitas adscribenda est. Et,ut paucis dixerim,si ex horum hominum , qui hodie nobiscum versantur, vitae genere dc fidei veritate iudicandumest, hanc in neutra parte esse confitcri

322쪽

188 DEpENs1ONIs FIDEI teri necesse est. virinq. siquide densissimum peccatorii atque vitioru agmen occurrit. Ad haec,cu integerrima sanctissimaq. vita falsam doctrina,cu perdi tissima quoque vita bona ac salutare , dico posse coniungi. Quae cum ita sint, de bonis malisve operibus,quae prophetis veris & falsis possunt esse com unia, quaerendu no est,cu de illocu doctrina iudicanduen, nisi sorte aut de iis operibus,quae ex ipsius dominae fonte nascuntur ac profluunt, aut ij prophetae noui fuerint, qui inauditum atque incognitum doctrinae genus adferant. Sed dicet aliquis. Cur ergo nostri cum aduersias haereticos scribunt, illorum opera producunt in medium,si veritas sui dicimus ex ministri vita moribusque non pendet 8 Huic

quaestioni superius quidem respondimus.

Aliisuis ha- SCd tamen ex abundanti nunc dicimus, nos

mo' eorum tantum Operum mentionem facere,

α quae illorum doctrina, ex se nata, alit, fouet, approbat, & tamquam recte facta defendit,

quaeque toti eorum factioni communia sunt. Vt ii de ea alicuius mariti, qui cum ancilla consiaetudinem habuit, aut de alicuius mulieris, quae se mariti sui fratri prostituit, adul- .ferio verba faciamus; nihil aliud tum nobis propositum est, ni si ut doctrina ex ipsius fructibus iudicemus. Ea sunt eniim teste V Vicelio in Lutheranismi retectione in ipsius

Lutheri

323쪽

C Α pvT XI. Lutheri siue verba siue praecepta. Cum a cilla congrediendum, si nolit morosa uxor.

Impotentis uxor coeat cum citis fratre.

Ad haec si seditiones,bella,rapinas,sacrilegia,

aedium dc sacrarum dc profanarum Cue sones, oppidorum expugnationes, miserorsi hominum caedes,omnium expilationes, ceteraque eodem pertinentia,quae istorum n

ut Euangelij ministiirum auctoritate, ope, consilio gesta sunt, a nobis in medium prose---,-.rantur. Quid enim aliud, quam illius Euangelij atque doctrinae fructus exponimus Z haec enim omnia isti praeclari Euangelis buccinstores licere contendunt.

Quid si illius Gallici Hectoris sortissimi- crisiarioque herois Guisiani Ducis , veri martyris Christi teterrimam illam ac funestissimam milio in. caedem, ab uno quidem Poltroto sicario crudelissime perpetratam, sed a praecipuis illius factionis ecclesiasticis & magistris imperata commemorem ρ An alicui istorum facere videbor iniuriam , cum illud indignissimum facinus non solum ab illius sectae ministris imperatum fuerit, verum etiam ab illa praeclara diuinaque doctrina approbatum, ut illi innocentissimi sanctissimique doctores ei qui se hoc parricidio polluisset, vitam aeternam atque caelestem gloriam pollicerentur ZIlla vero crudelissima caedes ad demon- . T strandum

324쪽

bso DEpENsIONIS FIDErstrandum orbi terrarum,quales isti prophetae sint,plurimum valuit.Cum enim multi hinc ante nutarent, inde a fidei veritate aberrarer, illud indignissimum facinus in caussa fuit, ut hi in viam redirent, illi in fide confirmati,

eorum declinarent atque auersarentur cr-

rores,omnesque qui animo fluctuabant,pr pterea quod iis dubium crat, utrum isti veri an falsi prophetae essent, eo scrupulo liber

ou Mutieis Uit. Haec itaque caedes Omnium oculos aperuit, ut luporuna rabiem su b ouina pelle la

trarat mari tentem perspicerent. Quis enim illius noui

Euangelio tam acerbum immanemque fructum non perhorrescat Z quis Christianorum principum huiusmodi luporum, qui fortissi- .' mum heroa iis artibus aggressi crudelissime

trucidarunt,rabiem Leuitiamq. non timeat e .

Qui si regem aliquem aut imperatorem Emedio tollendum putet, quid facilius quam quemvis scarium tubornare,qui se illi,quem ad caedem destinauit,amicissimum ac fideliDsimum simulet, donec perpetrandi facinoris

M ruri adsit occasio3 Expergiscimini tandem, pergiscimini Christiani principes, aperite ocu- α νηη'- los, ut quales prophetae in regnis vestris seu antur,videre possitis. Tu tua res agitur,paries cum proximus ardet. Felix, que faciunt ali na pericula cautum. Si huic doctrinae, quae eiusmodi percussoribus caelorum regna promittit,

325쪽

mittit, locus est, cedo, quis animam habebit in tuto Z O quantum dedecus, quantam iii

iuria adserunt tibi Christe Domine, qui hacnet

aiunt tuam esse doctrinam, de tam Leuum atque immane Euangelium legis tuae suauis hi Wh x. sinum iugum esse pronuncianti Et erit quisquam, qui hos tuos Apostolos, tuos Euangelistas esse credit Z quis malum) fascinus ist

rum miserorum oculos mentesque caecauit,

ut qui & quales prophetae iis illudant, videre

non possint λ Sed ut ad propositum reuertamur, si huiusmodi fructus in medium adserimus,ut destin': b eorum doctrina recte iudicemus, nobis su 'censere nondebent, cum eorum Euangeliuno selum eiusmodi fructus approbet, Verum etiam iis, qui eos proserunt, caelestia regna promittat. De aliis autem operibus de fructiabiis imbecillitatis humanae nihil dicendum puto,cum talia opera sint veris prophetis fausisque communia, tametsi illis quoque hoc loco uti iure possemus,propterea quod & corum noua sunt dogmata, Ac ipsi prophetς noui nostra vero doctrina omnes huiusmodie in uia is fructus, omniaque morum vitia, quae nostris LMmbra iure obiici possiunt, quorum certe nobis inui-ἡ 'VI

tis magnus est numerus, Vna voce condem-- r.

nat. Sed spes est, fore ut Dei beneficio sacro in concili) Tridentini nuper celebrati ab T a omnibus

326쪽

39α DEFENs Io NIs FIDEI omnibus Christianis decreta seruetur. quod si erit factum ab ecclesia nostra, abusus omnes ac Vitia resecabuntur. Deum optimum. maximum deprecor, ut id non modo fiat,v - rum etiam celeriter fiat. Quod sit nos tanta felicitas non manet, ut hoc tempore status

Ecclesiae resormetur, fidei tamen nostrie sinceritati atque doctrina quam sequimur, veritati nihil propterea de dct, contra quam illi abusus dc vitia militant: nec ecclesia desineti sancta , & ab omni errorum labe vi- - - , tiorumque turpitudine sciuncta , quae illaxatat. strat. condemnat,3c in filiis suis inuita tolerat,que- admodum ex eius canonibus legibusq. pe spicuum est. Cum igitur de fidei, quam a maioribus constantis sine retentam accepimus,Veritate, integritate, sanctitate iudicandum est, vitiorum flaculi nostri clericorum , quae omnes

i Catholici magis quam aduersarij damnant, quaestio disseratur. Quod si aduersarij in hoc

solo vitiorum campo eloquentiam suam iactare voluissent, eorum esset tantus exerciatus, ut pro singulis militibus myriadas in ca- ris suis haberent, in quibu&ego quOq. noni inuitus militarem. qui si mecum de iis vitiis t. abis ibi lixari Volunt, tota illis arena cedo. Neque si q in corum patrocinium suscipere, aut de huiusinodi abusibus cum illis litigare constitui

327쪽

, i CAPUT XI. 293stitui. illud tantum obiter dico, multa ab il- ..... .

lis inter abusus vitiaque falso numerari. Hoc ergo sit positum cum de fidei nostrae veritate quaerendum est, tum neque de abusibus,aut ivitiis, quae alium locum postulant, neque de aliis, quae ad hanc cgussam illustrandam minime pertinent , disputandum. Exi quo perspicua est aduersariorum intiqua calliditas, qui cum de veritate iudicat dum csset, tam multas friuolas quaestiones

atque mendacia, quae neque ad caussam ona- doesiaculi einino pertinerent, neque ad veritatem aut ii t lustrandam aut oppugnandam Valerent, in medium attulerunt. Id quo animo illi fac re soleant,non est obscurum:nimirum ut hoc modo lectorum iudicumq suorum ingenia confunderent iusticiaque peruerterent, corum animos in nostri odium ins minado, Veritatis, quam ita affecti Vidcre non pol

rant,e medio lumen auferrent. ..Ιnstigant e

go eos ad iracui diam illorum dicacitatem in nos armant aduersarh,ut nos & petulanter irrideant atque contemnant, A suis salibu , nugis, facetiis, mordacibus dicteriis atque mendaciis contumelit fissime acceptos, omnibus exosos reddat. Quid enim ad caussam& ad vetitatis ac fidei nostrae illustrationem pertinet disserere, quae illi homini patria est,

qui parentes, quae studia, qui nasus, & quo

T 3 colore

328쪽

α DEFENs Io NIs v I DE Inua , colore sit,aliaque huiusmodi anxie disputare ρ Mihi certe curae non est, cuias sit ille quitiοη- nihil loquitur, SitnC Britannus an Gallus, macilentus an pinguis, pauper an diues, albus an ater, ruber an pallidus, gibbosus an claudus,

Cocles, an caecus; neque quo cultu sit,infulatus an mitratus,pileatus an cucullatus,sintne

calcei senestrati necne. Parerga sunt haec Malia huiuscemodi, nec ad doctrinae veritatem indagandam ac diiudicandam ullo modo pertinent. Quaestiones enim has, ut Diuus 'π-UM Paullus inquit, stultas S sine disciplina deuia tare oportet. In his tamen describendis ad uersiarib mirificam illam eloquentiam suam pompamque verborum studiosissime iactat, ut lectori risum moueant,& eum talibus i cis facetiisque abductu, quod sit controue sae caput, de qua quaeritur , immemorem

reddant. Ex his autem facetiis quid argumtati ad oppugnandam fidem stram, nisi staphistici, elici possit non video. Quod enim is .ia, illud est consequens, Lisetus rubeum habet

eicor m nasum,Picardus in concionibus haec duo vemtis Disiis. ba, mater Dei, semper ponit, Maillardus quadratum pileum gestat, villagagnouiis in

329쪽

C A p v T XI. 29yrum nostrorum fides falsa est. Quὶm consisquentia sint haec sophismata, quis non vid at Z Certe, ut si quis ad hunc modum argumentetur: Titius caules plantat, Deus igitur in caelo non est. Mus est in pariet ergo face dotibus uxores ducendae sunt. Nulla certis alia ex iis omnibus digressionibus, quas ad iudicum suorum animos a praecipua quaesti ne abducendos aduersarij facere consueu runt, elici possunt, ex quo fraus illorum calliditasque perspicua est. Quid autem eorum' iudicibus stultius, si ea quae ad caussam pertitinent,ab iis quae minimc spectat separare non .

possunt 3 Quid iniquius , si id quidem pos

sunt, minime tamen faciunt Quid improbius ac nequius, si ob argumenta tam friu la, maiorum suorum fidem , religionem, ipsam denique veritatem temere codemnant e In tam magni namque ponderis negotio, talibus nugis,locis,facetiis, vel omissis, yci certe in aliud tempus reiectis, grauius atque co-

sideratius agendum est ι eaque sola dicenda sunt, quae ad ipsius veritatis illustrationem

pertinent.

Qua in re ciuilium iudicum imitanda θ' r. prudentia est, qui sese intra caussae cancellosita mitanda continere solent,nec temere qdaerunt, quis , si qualis,cuias, quo sanguine cretus, qua corporis constitutione flat aduocati, sed mentis T 4 aciem

330쪽

196 DEFENsIONIS FIDEI aciem in id Qtum,quod i uris explanationem spectat, intendunt. Ita in tali tantaque caussa quod aduersariis familiare est: quod iudicis animum distrahat, nihil dicendum est. Si igitur aduersariorum iudices neque odium, quod in nos semel conceperunt, deponendu, neque consideratius atque maturius in iuris nostri examine agendum putant, pro nobis maioribusque nostris ab illorum sententia appello. Vides amice lector aduersariorum calliditatem, fraudemque maximam singulari cum iniquitate coniunctam; quae cum xanta sit, ut in hac caussa vix ulla maior appareat, in eam tamen nouos suos iudices a se circumuentos praecipitarunt. Rellat ut iniquitatis illorum, qua hic usi sunt, septimum caput explicemus.

DOD AD VER SARIOR UM

tati natorum suorum patrons liberam audiei rium denegarunt, immo ad eos interficiendos

arma ceperunt.

C A p v T XII. V I B V s artibus aduersarij iudicessitos fefellerint, iisque huius sacrosanctae caussae veritatem ex miniastri vita , iuxta quam vetitas ipsa in menda-

SEARCH

MENU NAVIGATION