Iacobi Pontani de Societate Iesu, Poeticarum institutionum libri 3

발행: 1597년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

L1BER SICUNDUS.333quae auribus,quae oculis subiicienda sint. Horati quidem praeceptum est.

non tamen inim g geri promes mscenam, multa, to et Ex ocul ,qua mox narree facunia praseens.

Ea cuiusmodi e sient, sequentibus versibus docet: nempe vel propter immanitate offensionem conciliatura, vel parum verisimilia.

Nec pueros coram populo Medea trucideri Aur humana palam coquar exta nefarius Atrem: Aue en auem Progne Uerratur, Cadmus νn anguem. Quodcunque Gendis mih/se, rnere ius ori.

AElasylus sani. quod ex AristoteIe discimus, caedes a scena remouit, ct per nuntios eas narrari instituit. Sunt quibus aliud de horribilibus Eccmentis istis videatur , ct ij se tum Graecorum , tum Latinorum aliquot exemplis defendunt. Qua de re verbum non addam, Ec rem in medio relinquam. Monent etiam, in tragoedia pauciores induci histriones quam in comoedia ac diis E machina tum concedi locum, cum vel praeterita, eaque mortalibus ignota referenda, vel futura praenuntianda sunt: ct omnino cum quippiam cognosci. aut confici humano ingenio industriaue non potest. Hinc Horatius.

Istuc videbunt poetae nostri, quomodo ad suas tragoedias accommodent: ut item alia nonnulla. quae a nobis de dramatica poesi disputata sunt. Hoc modo in Oreste Apollo in medio turbarum se in conspectum dans tumultum componit. Di

ctionem habebit tragoedia a quotidiana loquendi

132쪽

tir POETICA R. INSTITVY.consuetudine remotam , magnificam , copiosam, sublimem, grauibus sententiis refertam. Tametsi

interdum propter explicandum dolorem , ct in fortuna aduersa querimoniam, quasi humi serpendum est.

Telephus Peleus,cum aver, exul sterque Protior is ustas sesequ/pedaba serba.

Iambicum senarium tragoediae aptissimum cenissetur. quod idem testatur Horatius.

nune feri evere pedem,grandesse cothurni.

Quia vero actio tragoediae unius, summum duorum dierum spatio circumscribitur, narranda sunt quae antecesserunt, quando inde pendet actio. Quae pars dicitur prologus , estque principium tragoediae, ea mi aperit, & recensendis praeteritis actionibus ad reliquum fabulae viam munit. Ad hanc rem persona plerunque prolatica adhibetur, ut in Hecuba Polydori. Alia est igitur prologi ratio in tragoedia alia in comoedia. Hic enim a fabula seiungitur,dc caret imitatione,nec eo quisquam vel Graecorum, Vel Latinorum tragi eorum est usus. Putatur autem tragoediae, propter eius notam materiam eta conditione personarum,

quae propter suam celsissimam dignitatem nemini non acceptae sunt, haud congruere. Comoediae ideo conuenire. quod illic propter humilitatem personarum obscura materia. Sed hoc accipiendum de prologis, quibus argumentum narratur. non quibus auditorum animi ad audiendum apparantur: his enim etiam in tragoedia locus erit citra vitium. .

133쪽

L1BER SECUN Dus. 03 Atque haec de tragoedia. Caetera quoniam impeditiora, ct magis etiam quam hactenus explicata, ab aetatis huius usu abhorrentia sunt, prudentes omittimus. Nunc de discriminibus comoediae ct tragoediae ex instituto agemus, ut ita utriusque dramatis naturam clarius adhuc aliquanto intelligere possimus.

TRAGOEDIAE ET CO MO

diae discrimIna.

ViNQUE rebus potissimum comoedia de

tragoedia differunt, materia,personis, dictione affectibus,exitu.In tragoedia acti'-nes sunt grandiores. id enim aliud legis ibi, quid audis,nisi Iuctus,exilia, caedes: atque Ut paucis comprehendam, valde horribilia, ct ad meia moriam sequentium saeculorum admodum i insignia i Quas quidem res interdum ex se comminiscitur,ut comoedia semper saepius ab aliis mutuatur. Vt comoedia nunquam. Docuit Euripides Archelaum Regem,quodnam esset argumentum, quae materia tragoediar propria. Nam cum Rex ab eo contenderet, ut de eo tragoediam faceret.

Ego vero Deos precabor, suscepit Euripides,ut ne quid tragoedia dignum Regi aliquando eueniat. Comoediares humiles , plebeias ac ciuiles habet. Atque illa quidem magnatum fugiendam , haec civilem, priuatorum di vitam expetendam etapri-H init.

134쪽

tium imitatur, honestatem turpitudini praeserendam monet. Quod ad personas attinet, comicae sunt ignobiles,obscurae,ciuiles tantum. Chremes paterfamilias. Pamphilus adolestens , Davus se itus, Phronesium meretrix , Ergasilus parastus.

Tragicae illustres viri, illustres foeminae, principes, reges, imperatores. Illae E pagis,& oppidis, istae ex amplissimis urbibus de arcibus accersitae. Quod erat tertium, dictio comica verbis constat tristis. vsitatis, quotidianis, figura infima. In tragoedia oratio conficitur verbis electis , sublimibus, s nantibus, plenis, , communi consuetudine abhor-

. Hinc tragice loqui. Comoediae sismo est attenuatus. nterdum tamen & vocem comoedia tollit, veest apud Horatium,

Damae Chremes tumido delitigar ore,

Sequuntur assectus, qui in comoedia sedatiores sunt, vocant Graeci, in tragoedia vehementiores, qui , appellantur. Hinc illa, risus comi ei, res tragicae,&c. Quod postremo loco posueramus, exitus comoediae laetior est, cum eius initium pIerunque sit paulo turbulentius ac tristius: tragoediae moestus ac funestus plan Φ. Hoc perpetuo verum non est. Nam ct in comoedia nonnunquam infelicem exitum inuenias, quamuis non sine festiuitate,& in tragoedia felicem. Addam corollaria duo. Vtraque in agendo,non in narrando Ver-ntur, habet* eundem imitandi modum : Ec eo

- alam spatio tomporis finitur. totidςm , de iisdem partibus

135쪽

LIEER STCvNDvs. Dypartibus constat. Studiosis eloquentiae plus multo prodest tragoedia,quam comoedia: quanquam haec quoque non modicὶ prodest. Hauriunt inde

verborum delectum , splendorem, grauitatem maximam , sententiarum pondera, amplificationum rationes, affectuum varietatem, de magnitudinem,omnis dentove generis praeclara,& ad docendum, delectandum, permovendum summo idonea ornamenta.

O ES CH VS, SOPHOCLE S. Euripides comparati. CAPUT XXI.

TR p potissimum apud Graecos tragoedita

praestiterunt, Eschγlus, Sophocles, Euripides. Antiquior Sophocle traditur aeschy- Ius annis IX. Euripide quatuor & viginti: post quem anno sexto Sophoclem anima reliquit. Α que hi duo, quemadmodum aetate inferiores, ita scriptionis excellentia superiores Actschylo iudicati sunt: quanquam pleraque illius quodammodo labore & studio tantum suo emendata, perpolita,&illustrata ederent. Scitum quippe fecerant Athenienses, ut unius Aeschγli fabulae in theatro agerentur. Qua de re Fabius his verbis. Tris'--- primo in lueem Aeschyl-protulis, subsimis & g

nis, ta grand Aquin sve laque ad isnum. Sed rudis implerisI, ta meomposituae. Propter quod correctas eluae fabu-ί- in certamen deferre posteriorib- poetis Athenienses

136쪽

iis POETICA R. INsTI Tu T. permiseresenti eo modo multi coronati. Eruditi porroeensent Sophoclis stylum,& dicendi characterem ab Euripideo differre inprimis mγαλοφωνί .. Hinc prouerbium Sophocleus cothurnus: quo usus est Virgilius. Pretterea ille est φιλυ-- cesso', hic φιλο ροθήτω. Ille grauior & simplicior: hic versutior, argutior disertior,& omnino doctior: quippe qui Rhetores, Philosophos praecipue', Anaxagoram audierit, ct philosophiae mysteria absque verborum integumetis, ambagibus' perspicua oratione pulcherrimisque versibus in scenam introduxerit : unde etiam scenici philosophi nomen est consecutus, id quod litteris mandauit Athenaeus. Acerrimi vir iudicij Quintilianus,plurimum Eu-

'ripidi nostro tribuit. Longe Harim , inquis, Musi

runt tragae Ham Sophocles atque Euripides: quorum ιn d

dari dicenae, quia , stersit poeta meliori ιnter plurimos quaeritur. Is d quidem nemo nonfiat fur necesse e Η, iis qui ad agendum comparensi Miliorem longe fore Eurip/dem. Namque is ta in sermone, quod, um represendum, quibuν grauitas ta cothurnus, ta sonus Sophoclis detur essesubbmior,magis accedit oratorio genera, talen en , densus , ta in his qua a rapientib- renaeo insunt pane Vsis par, ta in ieendo ac respondendo cuia ber eorum , σπι fuerunt inforo iserti , comparandus. In asset/ί- ὐero cum omnibus mirus. rum in his, qui miserat/one constans Dolo

praecipuus. M. Tullius epist. ad Tironem singulos eius versus singula testimonia putat. Tuscul. 4. a Socrate laudatum asserit. Laertius narrat, Crantorem philosophum , ex poetis admirari solitum Homerum Euripidem: propter reconditam. credo, doctrinam ct sapientiam, quam in eorum

scriptis inesse perspiciebat. Plutarchus in Nicia seribi

137쪽

LIBER SECUNDUS. 337, scribit, eum Syracusani Atheniensibus magnam cladem importassent,multosq; captiuos abduxi sent, non paucos ob Euripidem poetam incolumes conseruatos. Eius enim poetae carmina Siculi impensius mirabantur, & si quae a captiuis illis nancisci poterant, ediscebant. Vnde multi seruitute liberati,cum Athenas in patriam reuerterentur, Euripidem adhuc viventem salutatum adIbant, affirmabant* se eius versibus salutem dc Iibertatem consecutos. Plurimi item post praelium per ciuitates Siculorum dispersi ac vagi,victum fi-bi Euripideis recitandis quaeritabant. Restat iudicium Aristotelis, quod ad extremum reseruauimus. Sic ergo ille ,-ὸ ἔνροισἰύ,ς, ει -- Mi

se abulas non bene isomota seelue coagmentat, m&ω- manus maxime tragicin serique ρoetarum tragicorum

subintellige) - . Qua oratione in vitio pomi Euripidem , ct docet eum peccare in partibus fabulae apte decenterque ollocandis, iis p rebus ex quibus conflatur & cohaeret inter se construeridis, connectendis atm coagmentandis. Caussa illa sit fortasse, quia tota aetatem in studiis literarum S philosophia consumpserat, ad Rempub. nunquam accesserat. Animo duntaxat dc ingenio ea cernebat,de iudicabat, quae Sophoclem usus docuerat . quem S praeturam Athenis gessisse cum Pericle,& ductasse exercitum, ct in rebus maioribus versatum legimus. Quocirca τὸ Πον δει cognoscere melius potuit, rectiusque ad verisimilitudinem facta fingere di instituere. Veruntamen Vt in

138쪽

113 POETICA R. INSTITu T. oeconomia Euripidem reprehendit Aristoteles fiein altero superasse omnes pronuntiat: ut sit, inquam, maxime tragicus, ac proinde Sophoeli anteponatur. Citra exceptionem principatus ei non debetur, quoniam ipsum tragoediae corpus Minus recte componit, de in personis imitandis haud omnino verisimilitudinem conseruat. Sed quia factum saeuum, praecipuorum malorum, grauissimorum . in comodorum plenum significat, vult Aristoteles Euripidem in eo quod tragoediae proprium est praestare caeteris, hoc est, plures, quam alios tragoediarum auctores, acerbos casus tragoediis suis comprehendere, seu, illum tragoedias τρογκω Πρατ, siue τρογ--- facere. Argumentum huius reliquod ex tot quas codidit. maior pars lugubrem ac tristem habuit exitum quod commendat Aristoteles.

FA v v LI s seu dramatis siue illa comoediae, taue tragoediae fuerint, nomina imponuntur vel a loco, vel a re, vel a persona primarum partium: sic enim non malε nominabimus,quq est praecipua inter omnes. A loco, ut Plauti Brundisia,Terentis Andria,Senecae Thebais, Eschyli ZZ-sypt ij, Lemnii Salaminij. Nomine rei plura complector, nempe casum, euentum, 'rtunam, conditione ma

139쪽

LIBER SECvNDvs. tis ditionem, & similia. Sic Terenti j appellantur Eunuchus, Adelphi Heautontimorumenos: ct Plauti Aulularia Captiui,Mostellaria. A perso na frequetissim ἡ,ut Terentij Phormio: Plauti Amphitruo. Menaechmi, Stichus. Senecae Hippolytus: AEschyli Agamemno: Sophoclis Electra,Philoctectes: Euripidis Hecuba, Orestes. Aliquando cum sunt plures fabulae de eodem, ad differentiam significandam coniunguntur personae ct res, seu locus, αfiunt inseriptiones mistae. Vt Hercules furens Se- . necae quoniam alia est tragoedia eiusdem, Hercules Oetaeus. Sic Sophoclis duo sunt Oedipi, alter tyrannus, alter Coloneus. Et prima tragoedia Sophoclis inscribitur Aiax flagellifer, seu lorarius, vi nimirum separetur ab alia fabula, quae dicitur Aiax Locrensis. Quamuis Dicaearchus , quem M. Tullius magnum& copiosum Peripateticum in officiis nominat, Aiacis mortem hanc fabulam

tradatur inscripsisse. Est etiam Euripidis Iphigenia in Aulide, & Iphigenia in Tauris. Vbi porro

nomen confusionem nullam parit, aliam inscriptionem addere nihil est necesse. Quapropter recentiores quidam poetae, videntes veterum fabulas huiusmodi duplicata nomina praeferentia, α cautam non satis perpendentes, peccant, cum ita suas comoedias, aut tragoedias inscribunt, Ioseph cognitus Saulus conuersus, Absolon tumens, ct c. Cum nec ipsi plures comoedias de eadem persona fecerint: nec vel ab aliis de eadem scriptae extent: vel si extent,idem prorsu Sargumentu persequaritur. Vbi ergo in materia nulla est diuersitas,appel

lationis discrimine quid fuit opus l

140쪽

DE BUCOLIC A POESI.

BVc oz I C A poesis personas humiles illa qui

dem, ut comoedia,Veruntamen rusticas,&agrestes,non urbana S, quae sunt paulo eleganiatiores, comminiscitur: ct est umbra quaedam seu uoddam simulacrum rusticanae comoedi et quanis o nimirum in duobus illis poema tu modis ver satur, quorum alter dicitur, alter Wκτος et de quibus egimus cap. s. lib. i. Prioris generis eXemplum esto eclog. .n re rupis uia. posterioris ecloga s. Pasiorum Musam. Atq; istis imitandi modis ei cum reliquis poeseos generibus, epopoeia, comoedia, tragoedia societas est. Argumenta & pe sonas sumit ab agris de sylvis, pastores, vinitores, aratores, olitores, accipit nomen potissimum a pastoribus, ct iis quidem nobilioribus, bubulcis

videlicet. Tractatur bucolicis vota, gratulationes, Iaudationes,obtrectationes, a Itercatione S,cohortationes , pollicitationes, conquestiones, gaudia, Pompar,catus, hilaritates,ioci. Verum omnia agrii OIere debent.Ideo porro regnat in bucolicis hexa meter, ct praeterea nullum genus carminis, quod narrationibus videtur accommodatissimus, esca-tilenis rusticis idoneus. nec ineptus actioni, modo ne ud sit granditas,neue longiore ambitu circumis ducatur. Laudatur autem, si primus, ct quartus pes integra voce terminetur ,praesertim dactylica. pascentes a minerrarce evelet M. Quod diligen

SEARCH

MENU NAVIGATION