Iacobi Pontani de Societate Iesu, Poeticarum institutionum libri 3

발행: 1597년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Seneca nihil ordinatum esse scribit quod praecipitatur,& properat. Isocrates decennium consumpsit in emendando panegyrico ut Fabius,immo 3. olympiadas,ut Plutarchus auctor est. Aristides M. Imperatori sciscitanti, quando ipsum aditurus foret, respodit: hodiernu diem exime,at cras audies,

chus pictor, ut narrat Val.Max. ingentes sibi spiritus sumebat de pingendi celeritate: id postquam

intellexit Zeuxis,diu, inqui ego pingo,qum pingo aeter Antisti Pictori non admodum perito de celeritate glorianti, ac tabula demonstrata illam modo se pictam iactanti, Apelles respondit: etiam re tacenteres loquitur,ex temporepictam. Horatius. nonum'. prematur in annum. Memόranis intinpossis delere brabie Euod non edideris, nesse ψοx m1 is reuerti.

Vbi ad exemplum Cinnae videtur respexisse, qui poema quod Smyrnam inscripserat, totis s. annis perpolluerat,de quo Catullus.

72쪽

LIBER PRIMvs. ' - 3 optimum verd emendandi genus asserit esse Fabius , si scripta in aliquod tempus reponantur, ut ad e post interuallum, velut noua atque aliena redeamus: ne alioqui nobis tanquam recens editi foetus blandiantur. Addit deinde, ut emendatio

aut certe quod sufficiat: is via

73쪽

POETICAR UMSTITUTIONUM LIBER

SE CUNDUS.

RVID POTISSIMUM VELIT HOC

nomen: item de versu hexametro,cth

Nico : ct quid it Epopoeia.

ΠΟΣ valet verbum seu Ioetitio, ποιῶν facere seu fingere,& ες ποΠαι, qu qcunc siue soluta siue ligata oratione expressa fictio. Ita erunt Epici, tum qui dialogos componunt, tum poetae quilibet. Sed cum Epos proprie, magis p poeticam locutionem,propter eius nobilitatem suersum scilicet) quam aliam significet ve ποιειν quom Gτ έξοχν vatibus tribuitur j rursum ob grauitatem,stabilitatem,amplitudinem, excellentiam ad hexametrum carmen transfertur, di citurque haec poesis ἐποποιία, ct huius composito res Epici. Plato sane& Aristoteles ta di vocant. Et Cic. ad in F. Quod me hortaris ut ab Iuam, habeo absolutum, suave, mihi quidem ut videtur, επω ad Caesarem.

74쪽

' LIBER SECUN DV s. A maiestate item siue ut est apud Demetrium,

ἰποἴMγΘους, η ς πρεπειν τοῖς ob magnitudinem, k quia heroum personis conueniat quia nimirum eo actiones heroum commodissime & optime imitamur heroicum appellatur. Ob id Hdratius nominauit forte epos, eo sentu, quo Persius irobustum carmen.& alius in epitaphio Tibulli de

Virgilio : Aut e nere orta regia be pede . Nam res

gestae regumque ducumque, de tristia bella subiiciuntur huic carmini. Hexametrum igitur sem ver appellare licebiti. heroicum non semper: nem pe si eo virorum fortium de inclytorum facinora non memorabuntur. Inter Graecos quidem Orpheus , Linus, Homerus ad hymnos deorum accommodarunt, qui caelestes habebantur heri, ut Catullus vocat, heroum ipsorum procreatores, quibus de nobilitatem dabant. Musaeus ad amo res infelices tamen atque tragicos, Leandri videlicet de Erus. Hesiodus, Nicander,Virgilius rei rusticae praeceptiones eo complexi sunt, Oppianus venatui de piscatui: Aratus de Manilius astronomicis: Theocritus,Bion. dc rursum noster Maropa storii iis lusionibus: Horatius, Persius, Iuvenalis, de his maior natu Lucillius hominum vitiis inserctandis, ct improbitate accusanda versus huiu modi celebrarunt, quae satyrae dictae. Possunt etiam epistolet hexametris conscribi, exemplo Horatii, de epigrammata exemplo Martialis. Epithalamia, genethliaca frequentius heXametris constare videas. Porro res Ec personae de quibus ante di dium hexametris maximε conueniunt neque V Quam praeterea tanta huius carminis maiestas, di-

75쪽

s6 POETICA R. INs ΤΙΤ v T. gnitas, suauitas, sonus perspicitur, quam cum eidem argumenta illa grauitatis, amplitudinis, admirationis plena committuntur, ubi res nouae,eX-cellentes,mirificae, singulares finguntur: quales inprimis sunt bellicar: sententiae illustres interponu-tur:verba delecta grauitate, ornatu, no, compositione, numero. Hic ingenti ac magnifico spiritu confisus poeta tubam inflare videtur, quod volebat Alexander: qui assiduo Homeri poesin voluens, ct aliquid quotidie ediscens,non ad cithara, sed ad tubam ea carmina canenda dictitabat. Qua ob caussam Virgilius de bucolicis suis propter rerum verboruni* humilitatem confiteri non exu-buit , se gracili avena carmen esse modulatum. Ex his facilε quid sit Epopoeia cognoscemus.

ELI poesis earmine hexame ro 3 seres νί str/um act/ones per narrat onem smrtans. Oportet ipsam imitari actionem : alioqui poesis minime vocabitur: quae, poesis, inquam, ab ite imitatione, non tam imis perfecta, quam nulla est, ut ex primo libro planis. simh disci potuit. Mod autem insignes & memorabiles actiones imitatur, hoc ipso a comoedia dictat, in qua sunt, exprimunturh; actiones humiles personarum ciuilium.Narratio eam a comoedia detragoedia separat: siquidem utrobiq; aguntur reS quamobrem etiam dramata vocantur) non au tem exponuntur. Carmine hexametro a reliquis seneribus poeseos distinguitur. Dramaticis enim fabulis iambus, quem Horatius alternis sermonibus aptum esse dicit, aptior visus est, quam heXa-

- - metrum.

76쪽

PRAECIPI VN.τ quidam Epico, nec inscite.

vii a rerum scriptoribus historiam, seu veteris alicuius & eximiae rei memoriam hauriat: quandoquide ipsa vetustatis commemoratio maiorem fabulae fide auctoritatem p parit. Maro aduentum 2Eneae nauigationem p in Italiam nequaquam commetus est: sed ab historicis petiuit. Nam ct Liuius de eo,& ante Liuium alij memoriae prodiderunt. Similiter argumenta tragoediarum plerunt nota sunt: quoniam regum facinora, ct ca-

Iamitates latere non queunt: cum contra comoe

diarum argumenta nesciantur, quod humiles de ignobiles actiones habent ad imitandum propositas. Sumet igitur Epicus argumentum ab historicis: qui si variaverint,sequetur quem voluerit.Veruntamen a fama & memoria publica non discedet. In quo Virgilius, qui Didonem foeminam castissimam, ut ex Iustino S aliis liquet, amore AEneae hospitis furentem finxit, quae aliquot ante saeculis nata fuit quam ille Italiam peteret. in reprehensionem incurrit. Caeterum quamuis historiam mutuetur Epicus,multa nihilominus suo iure fingit, variis p rationibus historiae faciem in poematis speciem vultum d commutat. Quin etiam allegoria res in uertit: & cum ab historico res indiuiduas sumpserit ad uniuersale, ut in scholis loquu-tur,transit, de quo infra pluribus, cum de discri-se s mine

Diuit

77쪽

33 POETICA R. INSTITVΥ. mine narrationis historicae de epicae disseremus. Ilias Homeri, magnanimi ac bellicosi : Odyssea prudentis, ciuilis ac togati hominis imago est. IE-neis optimi ct religiosissimi principis. Et cum idonea dicere vitae propositum fit poetis, quam apti iucunde id uterque praestiterit, nihil opus est in praesens particulati in ostedere. Iam hoc quom necessario monendum est ut fabula, id est actionum conformatio,& dispositio una sit, siue simplex, nomultiformis. Licet enim in Epopoeia plures actiones in sint, tamen ex omnibus, velut e pluribus membris unum corpus. Vna fabula constituatur, ct concinnetur necesse est: ne forte mostrum Horatianum nascatur. Praeterea dilatanda de amplifica da est Epopoeia pluribus epis odiis, siue digre

sionibus: quarum Varietas leporem, rnatum, venustatem P magnam generat.

DE PRINCIPIO EPOPOEIAE: psea de Propositione P.

CAP vae III.

DOCTOR R eloquentiae prudenter hoc in

praeceptis suis posuerunt,Vt orationum eXordia temperamentum quoddam dictionis habeant: ut cincinnis, fucis, de industria comparatis ornamentis careant, ne suspicio meditationis oratori officiat. Principia, inquit Cicero, verecunda, non elatis intensa verbis, sed acuta sententiis. Et alibi. Exordiu extentiarum S grauitatis

78쪽

plurimum debet habere, ta omn/no omn/a, g. M pera πene ad dignitatem,conr nerei M. propterea quod id optimos a

c/endum ect,quod oratorem auditora maxιme commendat.

Splendoru, c estiuitatis, ta conc/nnitudinis m/nimum . propterea quod ex hissus cro quadam apparationis, O ar . ti cima Hlgentia nasi1tur,quae max/me orationi fidem, oratori ad mιe auctoritatem. Sic planὶ, quanquam heroicum poema ornatissimum , ac politissimum esse debeat, quod tamen ad ingressum,& princi pium eius attinet, rectε vult Horatius, illud non esse par ac simile reliquo contextui: sed aliquanto siccius demissius, simplicius : a quo omnis ingeni j ct doctrinae ostentatio, omnis granditas, nimius ct exquisitus absit ornatus. Imitetur musicum προαυλιοδε quod nouimus exilius esse, minus p clarum. Ne sit anfractu longo circunducta oratio: ne tralationibus audax: nihil magnifice promittat, no plus aequo comparatum quidquam appareat. At tentissime inhaeret lector ipsi principio : in quo non licet nobis libero cursu ferri, ut in progressu:

quoniam animos velut captiuos nondum tenemus. Ergo Cyclicum poetam, circumforaneum quendam seu rhapsodum , qui morem habebat carmen suum in corona ad gloriolam aucupari clam recitare , acriter reprehendit Horatius, quia sic exorsus sit Fortunam Priami eantabo, es nobile beTum Adiungit mΟX. Guid dignum tanto ferer Me promissor statui

Parturrent montes, nasi tur rad culus mus.

Deinde Homerum praedicare insistit.Is Odysseam longe sedatiore initio praetexuit, set paullatim in sublime sustollens,magnificentiva inare di coepit.

Quanto

79쪽

Euanto rectius hic,qu/ nilmotitur inepte Die mihi Musa Brum capta poesy tempora Troia, Euι mores hom/num mul orum sidit,& ὐrbes. Nonfumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem Cogitat, sisyeciosa deh/nc m/racula promat Antiphatem Mysiam' , cicum cyclope charybdis.

Porro Lucanus & Papinius de tumidiore principio accusantur. Lucani Pharsaliae initium hoc est:

Fiata per AEmathios plusquam eiurba campos, μου, datu celeri can--,populum1ρorentem sua si tori conuersum sescera dextra, Cognatas B acies, rupto foedere regni Cerratum rotis concussa laribus orbis In commune nefas nostis, obuiasignis S gna,pares aru laν, pνω minant/apri s.

Tam vasta, sonantia, tumida carmina,vi quidam dicere ausus sit, Lucanum sibi videri latrare. Exordium Achilleidos apud Statium.

Magnanimum AEaciden form/daram, Tonanti

Progenrem,*patrio sera tam succedere caelo Diua refer.

Vbim maior quam par est sonitus. Vocatis,a, sextum repetita in primo versu.Tres continuae voces tetrasyllabar, quarum postrema videtur dimidiatum continere versum. Et sanEtam poIysyllabae

voces conglobatae negotium facessunt pronuntianti. Quoniam autem tres partes numerantur e-popoeiae, seu poematis heroici, Propositio, Inuocatio, Narratio, age deprima dicamus primum. Poetae studio habent auditores lectoresue suos dociles reddere & attentos: quod consequimur, vi praecipiunt Rhetores,si summam caussae breuiter exponamus: α si proponamus quibusnam de robus

80쪽

iLIn ER SECUN DV s. ei rebus dicturi simus. Quamuis autem Orator aliquando docilem facere auditorem non laboret. cum res aut nota iam , aut humilis , aut parua est. tamen qui magna, nondum cognita eXplicaturus est,ut poeta,nunquam non proponet. Quoniam vero ipsa fabula simpleX,& Vna,qua- tumuis ex pluribus actionibus cohaeretibus composita esse debet, propositio res plures ac diuersas recipere non poterit. Homerus &Virgilius cum proponunt, longiore quadam circuitione utun- tum nec ille Vlymem,nec iste AEneam nominat. Si eautem de illis loquuntur , ut facili negotio eos ipsos esse intelligatur. Quae res cum magnopere delectet non mediocrem quoque attentionem conciliat. Fugienda in huiusmodi circuitione omnis obscuritas: ne ibi tenebras ingeramus, ubi lucem praebere debuimus. Admonent nonnulli propositionem ut simplicem, ita breue esse oportere. Non

enim auditor ibi detinendus est verbis: qui ,ubi rerum exitum & scopum didicit, ad narrationem festinat. Neq; tamen ea Hirbaricidenda sunt,quet si subtrahantur,rem obscurauerint. Ad haec poeta longius proponere non debet, quam res ipsa postulat. Tunc aute longior propositio videtur,cum ea proponit,quae post exitum fabulae euenisse creduntur. Ideo* illa apud Virgilium,

genus senis lairnum, Albanippatres ars alta mamra Roma,

extra descriptionem fabulae sunt, ad Augusti populi', Romani aucupandam gratiam dicta. Nam res Albanorum & Romanorum non sunt colunctae cum fabula.

SEARCH

MENU NAVIGATION