Iacobi Pontani de Societate Iesu, Poeticarum institutionum libri 3

발행: 1597년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

RE iam proposita diuinam opem implorare

vates consueuerunt.Merito, noua enim plerunt,magna semperct admiranda canunt.

Est autem ea in hominum mentibus impressa opinio, nihil arduum ac difficile sine caue sti afflatu posse perfici: proinde omnes quibus aliquod est

cum religione commercium, ad auxilium oluinum , opus laboriosum aggressuri confugiunt. Quod ipsum poetae dum faciunt, aliorum animos ad beneuolentiam alliciunt. Pietas enim est ama. bilis: ut omittam, quod inuocatione attentionem summam admirationem l commouent: perinde, ae si illa diuinitus efferatur. Graeci inuocationem, propositioni coniungunt, ut Hona erus in utroque

opere. μῆνιν αειδε Θεα-Α μοι ἔννεπε μωσα πολυτροπον , ἔς μαλα πολλά.

Latini plerim omnes seorsim utrunq; faciunt. Patet in aeneide, & Georgicis, ne alios in praesentia hominem. Quo tempore Imperatores quasi diuisum cum Ioue tenebant imperium, poetae ipsos ut numina inuocabant: ut item aliquando illustres viros. Virgilius in Georg. Augustum , Ouidius in

Fastis Germanicu Caesarem , Lucanus Neronem, Flaccus Uespasianum , Statius Domitianum, Op- plantas Antoninum. Quomodo porro oratori datur potestas in ipso orationis cursu, quoties locus requirit,

82쪽

LI AER SECvNDVS. 63 requirit, denuo captare beneuolentiam & attentionem renouare: ita fas ct ius eii poetae vel ob aliquam rei difficultatem exortam, vel ob grauitatem ct magnitudinem, vel nouitatem inuocationem iterare. Virgil. lib.6. illa loca nulli visa, dc inaudita apud inferos descripturus, D,quibus imper/um est an maruSmbraisilentes e . Iterum in p.

Non solum initiis operum suoru Musas inuocant. inquit, Fabius, sed prouecti quom longius,cum ad

aliquem grauiorem Venerint locum,repetunt vota .ct velut noua precatione utuntur. Nobis autem

Christianis praesertim cum argumenta pia, sacra. diuina suscipimus pulchrum est a Deo Opt. Max. ab eius filio Iesu Christo , a sacrosancto Spiritu, amatre domini, a reliquis immortalibus auxilium poscere : quorum omnium fauor si nostra studia comitabitur, nihil verendum erit, ne illa parum seliciter procedant.

PRO Pos ITIONEM inuocatio, inuocatione excipit narratio. Sed ante hanc est quado historicorum more caussas' uasdam , quamuis alte ct a prima origine enumeramus,quae simul ad ipsam expositionem quasi viam muniant, eam ps illu-

83쪽

POETICA R. INSTITVT. illustrent. Sic Virgilius cur tantis in aeneam odiis baccharetur Iuno, caussas prius quinq; recensuit, quam ad narrationem aggrederetur. Sed iam de totius narrationis collocatione , unde videlicet ordiendum sit Epico disputemus. Virg.noster Homericarum perfectionum cupidissimus, opus non quidem ab euersione urbis Troiae, verum a nauigatione δ Sicilia versus Italiam inchoauit. Turbulentissima autem tempestate iactatus, ct ad Africa littora tandem appulsus aeneas, ibique a Didone Carthaginensium regina hospitio perhumaniter, ac perbenignἡ exceptus, ipsam Troiae vastatione, itinera omnia a Troiae littoribus in Siciliam usq; terra mari s confecta duobus Iibris, secundo, inquam,& tertio commemorat. Quamobrem, si ad rerum gestarum ordinem tempust respicimus,liber secundus erit primus, tertius secudus, primus tertius: quia prius utim capi,&solo aequari Troiam oportuit, quam aeneas diuersa exilia, ct desertas terras quaereret, atq ue ab Italia reiectus,per Tyrrhenum pelagus in Africum littus exstenderet. Homerus in Odyssea post deletum funditus

Ilium Vlyssem in insula Ogygia, apud Calypsonem Atlantis filiam constituit. Deinde per graui sima pericula ad Alcinoum Phaeacum regem in Corcyram insulam deducit. Ibi sicut Mneas Carthagini apud Didonem inter epulas) suos errores, pugnas,& casus antegressos lib. p. de reliquis tribus Vst ad 33. exponit. Videtur itam Virgilijsaltem de Homeri exemplo vel apostremis,vel a mediis ducendum narrationis principium , secus quam historici solent, qui a primis initiis, ct caussis narrationem

84쪽

Lin ER SECvNDvs. 6stionem ordiuntur, & rerum tantummodo ordinem , ac seriem temporum intuentur : quos cum

imitatus sit in Metamorphosi Ouidius, potius inter historicos fabulosos, quam inter poetas epicosa quibusdam habetur. Qu0d si qui vitam alicuius carmine persequuntur,ab ortu eius ducant initiu. illi quoq; hac in parte magis erunt historici, quam poetae. Hoc illis versibus prscepisseΗoratium eruditi contendunt.

Volunt etiam iam nunc debentia dici)esie media, vel postrema: pleraque esse ante Udentia, quae o mitti debent praesens in tempus, i c est,in ipso ingressu narrationis elui aliud tempus,quod commodius illis narxandis censebitur. Reprehenditur Apollinius,qui in hunc ordinem neglexerit in Aria

eis omma qua argumento commemor 'per agentes per anaιμι istumerum inde agentes faciunt, senis νυ -υν- eam remst iu seram ὐen re potest qua*pera amoedum, ea explicant in prologo.Id es in prima parrefabula, in qua res rarerica ab actore aligno eicuntur Euod νn a primo maxime st, serssectator ex materitarum rerum commemoratione Ariaggar, qua aguntur.' Haec ad istum modum Viperanus.

E EPICAT,

i uia

rix et

85쪽

EPICAE, ET HISTORICAE Irationis cognatio, audiuersio. CApvT VI.

POετis eum historiarum scriptoribus, quem

admodum in multis conuenire, sic vicissim in multis non conuenire animaduertas licet. si attentius ambas facultates inter se composueris. De harum igitur similitudine,& differetia in narrationibus , quantum satis erit explicemus. Rem gestam ct veram ad exponendum sumit etiam E- Picus, ut Histo icus, quamuis suo eam more,ct Iibertate tractet. mon omnia de AEnea finxit Maro.

legerat aliquid, sicut de illo, ita de expugnatione Ilij apud historicos. Vterm proponit quod est narraturus : perinde ut orator id de quo est dicturus. Amant historici nescio quomodo verba poetica Xenophontis sunt ista, λ ίξους, γραυρο, γ

ct alia complura cum Thucydide Herodoto illi communia. Allusit nonnunquam adHomeritoricos,& Iocutiones quasda ab eo mutuatus est. Nec poeticis vocabulis caret Liuius. Eius enim leguntur haec. X Eneam Diuium crear, loro berbiri , --γser dic magister regθραο ου ut Virgilius, Pan curae

oves ovium* magistros)in se elas laseia Quin αdimidiatos. & plenos versus apud hune de Sallustium inuenire es .Facturus ne operapretium .Et nrantascriptorum μγ a meis fama. Doce anam e striasus iram.SPuris Tarpeius Roma praerat arci. si Ionsum - sit.

86쪽

st. prae, dc si in Spurius more antiquo absorbeatuis. Haec omnia ex primo libro Livii, qui solutum quodammodo poema videtur scribere. Sallustius

ab hexametro caepit. Bestam scripturus sum quodpopulis Romani . ναμ Fideliter ambo , poeta videlicet & historicus, locos, ritus, mores, gentes

describunt. Aineam Sallustius: quod ut melius faceret, dicitur eam obluisse: ut Homerus illa loca Graeciae, de quibus in secundo Iliados. Galliam describit Caesar, Carthaginem Virgilius, ct Italiam in z. Georg. In 3. AEneid. ritum placandi m nes, in o. rationem sepulturae. Liuius in L docet quo pacto ferirentur foedera , quibus caerimoniis indiceretur bellum. Apud Herodianum αποθεωαν Imperatorum legas. Atq; hac in parte poetis vehementer prosunt historici. Res a capite, & vltima origine nistorici repetunt, propter clariorem reruvidelicet propositarum explicationem. Liuius:

iam iamum omnxuriatis constar, Troia capta in careros sustum esse noranos, qua sequuntur. Sal stivae in Catilia. Hrbem Romam,sicuti ego accepi, condidere atquasnιυδ habuere Troiam . Dido in s. ne His AEneas, quem Dardanio Anctis Alma Venus genuit Phrur Simoentis adsen mi Arx equidem Treucrum memina S, dona .enire rabus expulsimparmis, tac.

Conuenit ambobus item in eo, quod caussas rerum ante narrationem exponunt.Hoc egit Liuius

in bello Punico lib.ri. & Virgilius,ut ostendi capite antegresso, ab illo scilicet versu, Vrbs antiquis, ad Illum . His acere super. Plane historiceibi se gessit,

etiamsi causiae illae fictae sint omnes. Quaexit etiam Ea caussia

87쪽

or POETICA R. INSTITu T. eaussas dissidii inter Agamemnonem,& Achillem Homerus . Iliad.initio. Ac de cognatione quide hucusq;: nunc de diuersitate. Aristoteles luculentum discrime his verbis tra

ex ria dictu,poeta munus re officium non es Aa qua - sunt exponere,sed qualia seraporussent ea qua Grapessuneseeundum s erisimile .el necessanum. Quem Io cum fie interpretari licet.Aut veram actionem exia

plicandam sumit poeta, aut ipse totam fingit. Si

veram sumit, non sic omnino narrabit.Vtres contigit, nam hae partes historicorum sunt: sed vigeri potuit. Quod si co fingit illa erit δ ον aut secunia dum probabile,aut secundum necessarium. possibile enim dialecticis est quod fieri potest siue pota sit etiam non fieri, siue non possit non fieri. Pergi d

feci'aurpa H. Ergo poetae,licet Achillem iracu-dia furentem, Vlyssem disertum ac prudentem. 9 eam pium describant, ct de personis definitis

88쪽

LIn ER SE evNDvs. 6ν videantur loqui,ta me in homine uno, in una per- . sona genus ipsum , rem uniuersam τρη oras ante . oculos costituunt , s apieritissime* in primo natui, xam iracundi, quid p ille dicat & faciat, in alterou Prudentis, in tertio pij ostendunt: atm ut ante di- , ctum est,res gestas A near, Vlyssis, Achillis non sienarrant,ut ab illis gestae sunt: sed ut ab illis secundum per na ipsorum geri aut potuerunt, aut de-; buerut.Vides, opinor, quam rectὸ Aristoteles pro is

. nuntiauerit,poesin esse φιλο φω ρον : philosophia namque τακμολου uniuersalia intuetur, quid α qualis nempe sit homo ,equus,corpus,motus: non quid aut qualis Socrates, Bucephalus quid meum, tuum,aut hoc corpus aut hic motus: in diuidua enim,ut vocant Dialectici, sub scientia non cadunt, quia fluxa. mutabilia, interitui obnoxia sunt. Et, poetae quidem hoc uniuersum in singularibus dei finitis', perinnis exprimunt ac repraesentant, Vt Virgilius in AEnea magnanimum ac religiosum: principem. Hoc philosophi non solent: definitionibus enim,praeceptis,ac d isputatione cillenti .exo empla non requirunt. Petunt quidem argumentae aliunde plerunt vates: vertim rebus aliam format: faciemq; inducunt, ut supra paucis diximus: ad-ἡ dendo nimirum,demendo, transferendo, ordine permutando. Res singulares ac certas mutuantur

sane ab historicis, veru ab indiuiduis ad ipsas

mas, ct genera se conuertunt. Quocirca sicut uni- uersae de commvnra rerum naturae scientia melior' est, quam verum singularium cognitio ita,conue-

nienter doctrinae Aristotelis, poesis melior est hi. storia. Sed iam alias differetias inuestigemus. Prae-

E 3 cipit

89쪽

o POETICA R. INsTITVT. 'eipit Horatius, ut persona talis seruetur ad extre- jmum,qualis fuit ab initio: ut sibi constet, ut nihil

pugnans,nihil cotra decorum committatur. Huic praxepto historicus parere non potest, qui diuersa diuersis locis.temporibus, hominibus gesta exponit,quae in Africa,quae in Italia,quae in Macedonia, his, illis cos a Scipione,a Catone. a. Pompeio, ct c. ieiusdem etiam hominis inter se contraria studia virtutes dc vitia narrans, Liuius Annibalis, Sallustius Catilinae. Hoc poeta, qui unam aliquam actionem explicandam sumit, nunquam fecerit. Naxima porro libertas in omni genere concinnitatis,leporis,elegantiae concessa est poςtis. oratorum , historicorum m oratio in modum matrona: grauis compta oc ornata incedit, pigmenta, calamistros, blanditias non magni pendit.

PRAECEPTA NARRA-

VNΠε narrandi principium Epicus poeta

duceret,supra traditum est: ab aliquo scilicet loco illustri,quamuis id principium rei non fuerit. Non enim rerum gestarum, sed fiet cuiusdam actionis explicatio est narratio epica. Λre aliqua praestanti,in qua, quae in tota fabula multum emineat, etiamsi illa aut media, aut extrema sit. Et quemadmodum insigne debet esse initium.

sic etia finis siue exitur erit memorabilis: id quod

90쪽

LIBER SECvNDvs. 7 in utroque poeta, Homero es Virgilio eernimus. Tres aute sunt virtutes narrationis, breuitas, perspicuitas,probabilitas. Secundam ct tertiam diligentissim E consectabitur Epicus, earum p rati nem 1 Rhetoricae magistris percipiet. Primam magnopere non curabit: nihil enim praeter narrationem habet, nullam confirmationem, nullum epil ogum .Et haec narratio ad legentis, seu ad vitae humanoe utilitate,non sine magna voluptate conferri debet. Ergo amplificationes, omnesque dicendi veneres desiderat: nec potest necessariis taxum , dc quadam verborum parsimonia definiri. Nihilominus quando p in epopoeiam cadit breuitas : siquidem res ipsa interdum paucissimis verbis, de versiculis explicari vult.Vbi summa cautio est, ne dum breuis esse contendit poeta, obscurus fiat. Illa quoque breuitatis lex nunquam non obseruanda erit: ut nem nimis altE,quasi ab ovo rem repe tamus,neq; Vltra quam oportet producamus:

quod Virgilio accidisset, si, ut nonnulli perperam

opinantur eum voluisse, res Albanas atque Romanas etiam fuisset persecutus: quaeprofecto sunt extra fabulam, Ec unamulam actionem Atineae, quam imitandam susceperat. Uitanda igitur obscuritas,non in breuitate solum: sed alias temper, ct quam clarissim. omnia explicanda.Qud pertinet, ne fabulis inserendis luxuriemus r rarae sint, nec ita abstrusae, ut mediocriter eruditis multum negotij facessant. Ne magnam antiquitatis cognitionem ostentemus : nec frequenter ad Listorias Veteres, aut dicta egregia taprentum alludamusna ut ista opportune si faciar,vehementes Placent

SEARCH

MENU NAVIGATION