장음표시 사용
61쪽
Prooemium. actus specie& communiori
Philo Ephia; atqui etiam Theologia elicit assensus specie diuersos. Minor probatur. Illi assensus discursui sunt specie diuersi qui eliciuntur ex diuersis spe Cie principiis seu motiuis ; atqui multi Theologici
astensus eiusmodi sunt, ergo multi specie differunt. 'Maior ab omnibus admittitur ; Minor probatur. Licet enim omnes assensius. Theologici, qui eliciuntur
ex duabus praemissis fide diuina creditis sint eiusdem infimae speciei, quia nituntur motiuis eiusdem infimae speciei, scilicet actibus fidei diuinae saltem si
supponamus omnes assensus circa consequentiam qui etiam sunt partiale motivum, ut iam supra monuimus , esse eiusdem infimae speciei, de omnes actus fidei diuinae esse supernaturales in non autem alios naturales , alios supernaturales esse , tamen ij qui eliciuntur ex uno principio diuina fide credito, & altero lumine naturae noto , specie differunt ab iis, qui elicuntur ex ambabus praemissis diuina fide creditis; squidem nituntur diuersis specie motivis, scilicet assensu fidei, & assensu circa praemissam lumine naturae notam , quos constat specie differre .Item , AD senius eliciti ex una praemissa per diuinam fidem cre- dita , & altera lumine naturae nota , si mutuo conferantur , pro maiori parte specie differunt, non quidem penes praemissas diuina fide creditas, sed penes
praemissas naturaliter notas, quarum assensus cum
diuersis specie formalibus obiectis nitatur, Puta vel apprehensione diuersorum extremorum , si sermo sit de propositionibus per se notis, vel diuersis mediis demonstrativis i si sermo sit de iis quae sunt Conchisones demonstrative cognitae, specie differunt.Dixi pro maiori parte , qui enim nitiantur una praemissa diis uina fide siredita, & altera evidenter nota per actum humanae
ex tot habitibus specie diuersis, quot
uersi per eas elicuntur , ex veriori
62쪽
humanae fidei euidentis in attestante, sunt eiusdem speciei, siquidem omnes actus fidei humanae sunt eiusdem speciei, cum habeant idem specie motivum, scilicet authoritatem humanam moraliter insatilibilem euidenter cognitam.
Ob. Omnes assensus Theologici habent idem specie motivum inadaequatum , scilicet assiensium diuinae fidei , ergo omnes sunt eiusdem speciei. Respondeo. Nego consequentiam , ut enim sint diuersae speciei, satis est quod nitantur motitiis, inadaequate , seu quoad unam sui partem specie diuersis; corpora naturalia diuersis specie formis substantiali hiis constituta specie differunt, licet iisdem specis materiis constent 1, humanae intellectiones seu visiones; quae per species impressas essentialiter diuersias eliciuntur,specie differunt. licet ab iisdem specie post
tentiis intellectivis aut visiuis proficiscantur. Secunda Conclusio. Theologia quatenus elicit eos dem specie actus , est habitus non modo specie , sed numero unus,ira Val. & Va'. Prob. quia nihil vetat per eosdem specie actus relinqui eundem numero h bitum, si quid enim obstaret hoc esset heterogeneitas plusquam indiuidualis ; at haec non obstat, siquidem intensio qualitatum fit per gradus heterogeneos , ac plusquam numero differentes, qui tamen gradus inuicem uniuntur, & in Unam qualitatem coeunt.
Tertia Conclusio. Theologia est una per ordinem ad unum obiectum attributionis, scilicet Deum ut Deus est, quemadmodum aliae scientiae totales per ordinem ad suum obiectum attributionis, quod semper unum est, unae sunt.
63쪽
Vtiam Theologiasis prantica , an peculatiua y
r. TY Abitus intellectualis, sicut de ipse intellectus ex eo practicus est, quod eliciat cognitioneSPracticas , ex eo speculativus , quod eliciat cognitiones speculatiua S.
a. Cognitio practica illa est quae praxis immediate directiva est. Praxis est operatio per praecepta rectificabilis seu dirigibilis ; cuiusmodi est operatio quae potest bene, vel male fieri, & quam hoc, veI illo modo fieri a nobis pendet; quod addo ne quis putet motum cordis quia potest bene vel male fieri , praximesse. Illa cognitio est immediate directiva praxis,per quam immediate aliquid circa ipsam praescribitur, puta quando , vel quomodo facienda sit, &c. 3. Cognitio speculativa illa est quae non est immediate praxis directiua , cuiusmodi est ea quae aut non est de praxi, hoc est operatione per praecepta recti fi cabili, aut non est de illa modo practico seu operabili, quia non considerat illam ut est praxis seu per praecepta regulabilis, nec circa ipsam aliquid praescribit; sed modo speculatiuo , inuestigando illius naturam,
de passiones, quomodo animastica consid erat operationes intellectus 3c voluntatis. 4 Cognitio alliciens ad operandum non est practica, ut practicum hoc loco sumitur , nisi habeat alias conditiones supra memoratas quas cognitio practicas bi vendicat; alioqui clara Dei visio quae tam poten ter allicit ad eius amorem , esset practica , sicut dc cO-gnitio proponens naturam honesti de turpis.s Cognitio quae remote confert ad rectificationem alicuius operis, quatenus est necessaria, vel utilis ad
64쪽
in uestigandas regulas illius immediate directivas, ni est practica,alioqui multae cognitiones quae Omnium iudicio speculatiuae sunt, essent practicae. 6. Nec requiritur nec sufficit ut aliqua cognitio practica sit & absoluid practica dicatur , eam ab supposito in quo est referri ad opus ; non sussicit, quia relatio haec est ipsi omnino extrinseca, nec proinde per illam aliter practica est quam secundum quid & per denominationem extrinsecam , non requiritur, quia ut practica sit & absolute practica dicatur, satis est quod immediate praxis directiva si, & consequenter habeat pro obiecto Materiali praxim ut praxis est, seu quod eodem recidit, ut rectificabilis est, pro finelytrinseco eandem praxim ut rectificatam seu directam. Neque vero Philosophus lib. I.Mag. MOr. cap. 3. lib. 6. Et hi. cap. I. lib. 3. de anima, textu A. 6. lib. I. Metaph. c. adib. 2. Metaph. c. r. cognitionis speculativae aut practicae vr sc rationem aliunde petiit, . quam ex earum obiecto materiali & fine intrinseco, hoc est ud quem intrinsece & natura sua referuntur, eique subscribunt caeteri Philosophi ac Theologi quoad maximam partem ε, Quod addo, quia Bassol. de Vasqueet praeter conditiones allatas, ad rationem praecticae cognitionis , etiam requirunt eam actu referri ad opus per suppositum in quo est, ita ut hac relatione seclusa, licet aliae omnes conditiones adsint, non sit practica, sed speculativa. Ex quo sequitur eandem cognitionem e 1se successive speculativam &practicam prout ab eo in quo est, modo refertur ad
.Practicum & speculatiuum non sunt desserentia essentiales cognitionis, nec proinde habitus intelle-Qualis. Prob. quia non petuntur ex parte obiecti formalis ; siquidem duae cognitiones quarum una sit
Practica, altera speculativa, idem formale oblactum seu
65쪽
seu motivum habere possunt, ut constat ex actibus fidei diuinae & humanae ; cognitionum autem specifica diuersitas ex solo formali obiecto petitur. Differentia ex obiecto materiali petita inducit diuersitatem plusquam numericam , non autem ellentialem seu specificam, ut inductione constat. Vnde non est quod obiiciatur, intrinsecum ordinem ad opus importare discrimen essentiale , hoc enim falsum est, cum omnis cognitio intrinsece referatur ad suum obiectum materiale , & tamen ordo cognitionis ad obiectuin materiale non sit ementialis seu specificus; alioqui cognitiones daabentes Idem obiectum formale, sed diuersa obiecta materialia,non essent eius. dem speciei, contra communem opinionem. d. Habitus intellectualis absolute denominandus est practicus, aut speculativus ab obiecto attributionis:
ita ut si hoc sit praxis, habitus simpliciter dicendus sit practicus, si vero sit res speculabilis, simpliciter dicendus sit speculatiuus ι Ita Philosophi, & Theologi icommuniter ad mentem Aristotelis locis citatis notando 6. Ratio est, quod appellatio seu denominatio sumenda sit a potiori paxte. Respondetur cyt moni. Prima Conclusio. Theologia est partim practica, partim speculativa, Thom. q. I. a. 4 Valent. Molin. Vasq. & alij. Prob. Quia cognitionum quas elicitaliae sunt speculativae, ut quae versantur circa Deum, Angelos,Ιncarnationem, &c. aliae practicae , Vt quae praestribunt quid homini agendum,fugiendumve sit, quaeque proinde sunt actionum humanarum immediate directiuae.
Secunda Concluso. Et si Theologia non sit unus specie habitus, sed aggregatum ex multis habitibus specie diuersis, tamen idem specie partialis habitus Theologiae potest esse practicus & speculativus. Ita
66쪽
Valent.Molin. Vasq. 6c alij. Probat. quia eaedem specie cognitiones relinquunt eundem specie habitum ;atqui Theologicae cognitiones practicae &speculatiuae possunt elle eiusdem speciei, cum elici possint ex ambabus praemissis fide diuina cognitis;nec ratio practici & speculativi sint essentiales differentiae, ut con- sat ex Notando T. Tertia CPnclusio. Idem numero partialis habitus Theologiae potest esse practicus dc speculatiuus t, Ita Valent. S: Vah. Prob. Per eosdem specie actus relinquitur idem numero habitus, ut art. I . dictum est ratqui cognitio practica & speculativa ex eo praecise
quod sint practicae, & speculativae, non differunt essentialiter; & aliunde astensus Theologicus practicus & speculatiuus esse possunt eiusdem speciei, quia possunt elici ex ambabus praemissis fide diuina cogniti S. Quarta ConclusTheologia simpliciter & ab lute dicenda est speculatiua,Thom. q. I. art. 3. & ThΟ- in istae; Valent. Molin. Vasq.δc ali j. Prob. Ille habitus intellectualis absolute nominanisdus est speculatiuus . cuius obiectum attributionis est aliquid speculabile, non autem praxis; atqui obiectum attributionis Theologiae, scilicet Deus , ut Deus. non est praxis,sed aliquid speculabile. Infer, falluntur i. qui sentiunt Theologiam esse soli an practicam , sicut & fidem diurnam, Quia cognitiones velitatum ad Theologiam fidemque pertinentium reseruntur & mouent ad bene operandum,
ut Albertus, Scotus & Aureolus. Omnes quidem ad id referuntur a Deo , & hominibus , non tamen ex natura sua, proindeque praxis est finis scientis, non scientiae. Omnes mouent obiective ad opus, seu quatenus proponunt obiectum motivum , remote, vel Proxime, non omnes tamen sunt immediate praece
67쪽
ptiuae seu directivae alicuius operis. 2.Qui ob eandem causa sentiunt esse principaliter practica, ut Richard & Greg. Arim. 3. Qui docent Theologiam non esse sinuat formaliter speculativam & practicam, ut Caiet. Ban. Zumel, & alij Thomistae recentiores ; ex quibus alii putant esse formaliter speculativam, eminenter vero practicam , non etiam formaliter ; alij vero nec esse practicam , nec speculatiuam formaliteI, sed eminenter tantum. Fundamentum est , quod Thom. q. I. a. 4. docuerit esct speculativam, & era- Oncam, magis tamen speculativam ; hoc igitur defendere voluerant ; aliunde tamen censuerunt practicum & speculatiuum e sie differentias essentiales oppositas, & Theologiam esse habitum simplicem ; ex quo intulerunt aut eminenter solum esse speculatiuam & practicam ; aut formaliter quidem speculatiuam,eminenter vero practicam.
An Theologia certior sit quocunque habitu intellemιHi
ETsi Theologia supponatur non esse superna
turalis in substantia, de quo infra, non est tamen mere naturalis eo ipso quo diuinam reuelatio nem supponit, eaque, ut motivo remoto & vltimo nititur. a. Duplex est certitudo, scilicet obiectiva quae competit obiecto , nec aliud est quam obiecti necessitas seu immutabilitas ; & sormalis quae immediate conuenit cognitioni , mediate potentiae cognoscenti, de quae sola proprie certitudo est. 3. Formalis certitudo ex S. Thoma secunda secundae,q. 2. art. 7. duplex est, nempe certitudo infallibilita, tis, de cert laudo adhaesionis ex parte potentiae sue
68쪽
subiecti. Illa est insallibilitas cognitionis, haec eiusdem firmitas seu adhaesio ad obiectum cognitum excludens ab intellectu omnem formidinem seu dubitationem de opposito ; prior non potest excedere conditionem seu exigentiam obiecti formalis, posterior subinde illam praetergreditur ; quando scilicet intellectus obiecto formali aliter quὲm par est apprehenso , firmius inhaeret, atque insistit obiecto materiali quam postulet ratio assentiendi, quia non est nata mouere intellectum ad assensum adeo constantem & adhaesivum. Atque haec si est commensurata formali obiecto est vera certitudo; si autem diagnitatem ac exigentiam obiecti formalis excedit, non est vera certitudo , sed pertinacia ex imperio
voluntatis intellectum excaecantis & praeter modum applicantis orta,quam Trident. sess. 6. cap. 69. Vocat
Vanam ct temerariam fiduciam ct credulitatem; tali; est certitudo falsae fidei seu haeresis. . Certitudo infallibilitatis signo rationis antecedit certitudinem adhaesionis ortam ex obiecto formali, squidem in fallibilitas adhaesionis huius mensura est; ideoque , priori cognitio tam potenter& immobiliter intellectum ad materiale obiectum applicat, quia tantam infallibilitatem a formali obiecto derivat. s. Va' aliam quoque certitudinem admittit consistentem in actu reflexo supra cognitionem directam obiecti, quo iudicat intellectus cognitionem illam esse omnino infallibilem. 6. Aliqui cet titudinem subiecti seu potentiae vocant eam firmitatem cognitionis seu adhaesionem intellectus ad obiectum cognitum , quae ortum habet ab intellectu, vel potius ab imperio voluntatis abutentis intellectu,non autem ab exigentia obiecti formali. ; eam vero quae laudatur in formali obiecto eique
69쪽
commensurata est, vocant certitudinem obiectivam seu ex parte obiecti. . ιγ. Sermo est iniquaestione, de Theologia spectata
quoad proprium munus. , quod est ex duabus prae- m risis reuelatis, fide diuina creditis,aut ex una huius.
modi, & altera naturaliter nota, per euidentem consequentiam conclusones deducere. Varia Sententia. .
. Prima Seiapent.Theologia non est certior habitibus mere naturalibus euidentibus, certitudine insallibilitati s , aut adhaesionis , sed tantum certitudine potus reflexi,de qua in notabili quinto. Ita Va'. de recte supposita eius sententia qua putat Theologiam esse habitum opinatiuum. Iuxti hanc sententiam Theologia est simpliciter incertior omnibus habitibus naturalibus euidentibus seu virtutibus intellectualibus ab Aristotele memoratis , siquidem certitudo actus reflexi super Theologicum assensum cum sit illi proisus extrinseca, non est illius Propria. m. Secunda Sentent.Theologicus assensus circa con-ςlusionem ex duabus praemissis reuelatis fide diuina creditis euidenti consequentia deductam , est certior certitudine infallibilitatis & adhaesionis quocunque habitu naturali, non autem assensus circa Conclusiopem . ex altera praemisia naturaliter nota deductam. Ita Zumel,Vega & Molina. . Ratio posterioris partis est,quia Conclusio sequi-xur deteriorem partem praemiuarum quoad euidentiam & certitudinem, neque enim connexio extremorum Conclusionis potest euidentior aut certior esse, quam sit connexio medii eum utroque extremo ; siquidem connexio medij non cum vno , sed
cum Vtroque extremo causat connexionem extre
morum Conclusionis: ex quo aperto sequitur Conclusionem ex una praemissa naturaliter nota elicitam,
70쪽
non posse illa euidentiorem, aut certiorem esse.
Ratio prioris partis est, quod certitudo tum in fallibilitatis , tum adhaesionis si sermo sit de vera Ee propria certitudine formali obiecto est commensurata , quando autem Theologicus assensus proc dii ex utraque praemissa fide diuina credita,illius formale obiectum adaequatum, scilicet actus fidei, certius & infallibilius est formali obiecto cuiuscunque
astensus mere naturalis. Supponit haec sententia consecutionis assensum non elle partiale motivum,ad ansensum Conclusionis. sed tantum conditionem applicantem totale motivum, quod est assensus antecedentis seu praemissae utriusque. Textia Sent.Theologicus assensus etiam circa Conclusionem ex altera praemissa naturaliter nota elicitam , certior est certitudine infallibilitatis & adhaesonis quocunque assensu mere naturali. Ita S. Thom. q. I. a. s. & Thomistae, Scotus, Valent. &alij qui lentium , nec assensum praemissae naturaliter
notae,nec assensum consecutionis esse partiale motiuum ad assensum Conclusionis Theologicae ; sed solum conditionem applicantem totale motivum scilicet assensum fidei. Prob. I. Formalis certitudo tum in fallibilitatis, tum adhaesionis si sermo sit ut est de vera dc propria certitudine in est proportionata formali obiecto ; atqui formale obiectum Theologici assensus certitudine superat formale obiectum cuiuscunque assensus merὸ naturalis. Maior ab omnibus admittitur, Min. prob. Quia sormale obiectum Theologici assensus est lumen fidei ; formale obiectum assensus naturalis est lumen naturale, lumen autem fidei certius est
' Prob. 2. Patres maiorem firmitatem seu adnae sonem ad obiectum tribuunt actibus fidei,&Vheolii