Institutiones theologicae auctore fr. Leop. Br. Liebermann ss. theolog. doct. et prof. dioecesis Argentinensis vicario generali. Tomus 1. 5.

발행: 1831년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

et) Pag. 65. Constans antiquorum Philosophorum

opinio est, naturam divinam ab homine moriali intelligi nou posse. Hud illud ipertinet, quod Cotta ait apud Ciceron. Lib. I. de Natura Deorum N.' 22. . . o ROges me , quid , aut quale sit Deus; auctore utar Simonide, ' de quo, cum quaesivisset hoc idem tyrannus Hiero, deliberandi sibi unum diem postulavit. Cum idem ex eo postridie quaereret, triduum petivit. Cum saepius duplicaret numerum dierum, admiransque Hiero requi-Teret . cur ita taeeret: quia quanto, inquit, diutius

considero. tanto mihi res videtur obscurior. Sed Simo- . Didem a rhitror , quia multa venirent in mentem acuta Et subtilia , dubitantem , quid eorum esset VerisSimum,

desperaSSe , Omnem Veritalem. M . . . Haest aliaque ejus

generis testimonia non tantum Probant incomprehensibilem Dei naturam; sed summam Philosophorum in iis .etiam , quae mens humana aliquo modo intelligere potest , ignorantiam. Nam nihil omnino de Deo cum certitudine asserere , aut docere sine erroris admixtione potuerunt. Incerti haeretant an mundum Deo, an Deum mundo subiicerent; an unus esset Deus , an multiplex; an corpore vestitus, zn ab omni eoncretione segregatus; an iners, an rerum providus etc. Quanto melius, quanto eertius Christiani l Qui, quae de Deo sentire oporteat, a Deo ipso didicerunt. . . Deum nemo indit unquam, ait Ioan. Cap. I. v. I 8, unigenitus Filius, qui est in si nu Patris, ipse enarrauit. . . Hine de incomprehensibili majestate ea scimus, quae scire nobis prodest; et quamvis non persectam , rectam lamen et sinceram Dei

cognitionem ex Revelatione habemus et ita quidem ut meIius nunc de Deo sentiat humilis et rudis Christianus, quam celeberrimi olim Gentilium Philosophi.

5ὶ Pag. 6. Quod Spinoetismum altinet, legi etiam

152쪽

possunt, quae Cl. D. DObmarer tum ex suo, tum ex recentiorum . et imprimis ProleStantium auctorum sententiis congessit. Tom. V uo. Quae de benigniore Spinoetismi interpretatione dicuntur nimis involuta mi hi videntur, et magna subtilitate, magno studio ex ali na mente in systema deducta. Ibidem f. ux de recenti ori Philosophia quaedam dicuntur , quae ab hae quaestione aliena non sunt. Idem auctor g. 55 in fine haec adclit. . . D uomo incomi ncia col F ticismo , e Magismo, Passaam Antro'Omorsismo, are mmanatismo, at Panteismo, edaI Dualismo , e sinisce net morale ed uni male Syim

Der Menset, tangi von detra

uber driri endet, hei semmo tali schen , uti di uni verset Doe Spiritualismus oder .ldui in Pantheismus , ε

153쪽

LIBER SECUNDUS

DE S CTISSIMA TUNITATE

De Deo ut unus est, nec non de proprietatibus,sau attributis divinis, ut potuimus, brevissime egimus: sequitur, ut primum, et maxime reconditum Christianae Religionis mysterium adeamus, ae de Deo trino, quantum illud humanae imbecillitati permissum est, disseramus. Omnia hic Scripturae sacrae, et apostolicae Traditionis auctoritale discutienda sunt: humana ratione metiri velle, quae nulla ratio creata assequi potest, insigne esset temeritatis argumentum . . . Quis dimutandi modus, ait S. August. Lib. de Trinit. Cap. XVIJ, qtuenam tandem risintelligendi et Potentia, quae pisacitas rationis, quast acies cogitationis ostendet, quomodo sit Trinitas I . . . Haec ineffabilis Trinitas , quae ut S. Fulgentius ait Lib. II ad Trasimund. 2 sic excedit omne , quoa cogitare Mel svere Possumus a sicut s erat υmne

quod sumus. . .

Quo magis autem hoc mysterium ab omni humana intelligentia remolum est ; eo major cautiμ

154쪽

adhibenda est, ut castigala sit, et ne curnia nostra loquendi ratio. . . Neque enim, ut observat S. August. Lib. est. Cast. IIIJ, alicubi Periculositis erratia P. . . Nulla quippe verba suppetunt, ubi omnia humanam intelligentiam excedunt. Ex his consequitur: r.' Non esse intempestive ea villauduna circa grammaticalem vocum notionem,

sed determinutione standum Ecclesiae; quae utique hoe jus habet , Ut cum ad res divinas exprimen is das nulla vocabula per se sussiciant, ea seligat, quae caeteris judicat optiora, eorumque significationem determinet. a.' Mirum non esse , quod vocabula quaedam , quorum sensus nondum fuerat ab Ecclesia determinatus, Bd res omnino diversas significandas adhibita suerint. Sic ex Latinis Patribus quidam docuerunt, tres esse in Deo substantias, ut Hilarius. Alii, ut Tertiali., Ambros. , August. unam asserebant, voce tantum, non fide dissen. lientes: nam hi per substantiam naturam intellige.

hant, ille subsistentiam. Sic vox υππασίς in diverso sensu accepta sultis mali illi orium dedit, quod sae- eulo IV Catholicos Antiochiae in duas varies divi sit , quarum una Paulino, altera Meletio adhaerebat. Illa unam, haec trinam hypostas in tuebatur. Illa Sabellianismi accusahatur a Meletianis; haec Arianismi a Paulinianis. Immerito utrumque. Nam Pauliniani hypogias in unum quiddam esse eum natur B, aut Γυσία existimabant; at Meletiani per hypostasin id intelligebant , quod Latini per Personam ... v Res prorsus miseranda, nil Gregor. Naziau.

- Orat. XXI ; d versae si dei speciem praebuit levis

155쪽

- is et jejuna de vocum sono altercatio. D .. 3.' Socinia . nos inepte antiquus Patres in suas partes appellare,. ac si alia, quam nos de Sanctiss. Trinitate sensissent. Si quae ipsis ante natas haereses exciderunι minus accurate dicta, et a quibus nos hodie resu-gimus; sana ratio Postulat, ut ea ex pubblica Em etesiae fide, et aliis eorundem Patrum testimoniis ' interpretemur. Nam, ut Hieronym. observat s c log. II aduers. Rusin. J.. v Inuocenter quaedam locutru sunt, quae nos Propter subsequentium haeresumis perfidiam cavere oportet. . π .

Μysterii SS. Trinitatis summa in eo posita est, ut unum Deum in Trinitate Personarum, et Trinitatem in Unitate essentiae agnoscamus; neque confundentes Personas neque Substantiam seParantes. Ita Symbo. lum, quod S. Atanasii nomine inscribitur. Haec quasi substantiam continent inenarrabilis hujus Mysterii; unde primum a nobis tractanda sunt, non obiter, sed pro rei dignitate uberius et accuratius. Acce dunt dein alia nonnulla, quae proprietates quasdam concernunt et affectiones divinarum Personarum , et sunt veluti modus, quo tres illae Personae in uncinatura existunt. De his quoque pauca dicenda sunt, non ut temerariae curiositati indulgeamus , sed ut

nihil eorum praetermittamus, quae fides catholica vel aperte , vel concluse continet. In duas igitur partes hunc librum commode partimur. Prima dae existentia SS. . Trinitatis aget, et ostendet tres Personas distinctas existere in una Dei natura. Secunda proprietates quasdam hujus Mysterii examinabit, quatenus nobis ex divina Revelatione innotescunt.

156쪽

Faxit Dcus, ut abhorrentes ab argutiis, et vanis sublilitatibus haereticorum ad hoc Mysterium ac-

eedamus cum en mentis puri lctte, cum ea simplieitate fidei, quam Dei auctoritas exigit, et rerum divinarum inaccessa Majestas; magna enim et in- tollerabilis stultitia est, in tanta rerum naturalium ignoratione, res divinas scrutari velle curiositis, aede ipsa Dei natura judicare impiae temeritate. Neque Putemus argumentum , quod nunc Dggredimur, in mera et otiosa speculatione versari, nihiI Religioni, nihil saluti pro sutura. De Mysterio agimus, quod' fidei nostrae praecipuum caput est, et totius Christianae Religionis sundamentum. Ι oe sublato, iam nullae esset Verbi Incarnatio, nulla Christi satisfactio, nulla hominum Redemptio, nulla Spiritus S. effia sto, nulla gratiarum largilio, nulla Sacramentorum Virtus et efficacia: tilum rueret salutis opus.

157쪽

PRIMA PARS

Probandum. nobis est in hac prima Parte, tres

esse in una. Deitate Personas , vere et realiter di-

stinctas , et sibi consubstantiales; tu quo, ut diximus, Iolius mysterii summa e .ntinetur. Ut autem in lania rerum dicendarum copia non omnia COnfuse et acervatim congerantur, sed ex ordine et dispositione rerum major oriatur claritas, triplici. capite ngemus. I.' de Sanctiss. Trinitale in genere.

a.' Separatim de Filii, et Spiritus S. Divinitale. 3.':De naturae divinae, quae in tribus Personis est,

perfecta Unitale. . ..

158쪽

CAPUT PRIMUM

DE SANCTISSIMA TRINlTATE GENERATIM

rgumenta, quae vel ad defensionem hujus dogmalis, vel contra proseruntur, ad quatuor classes reserri possunt. Omnia enim vel ex ratione petuu-tur, vel ex Veteri Testamento, vel ex Novo, vel demum ex Traditione. Haec probe examinanda sunt Theologo, tum ut ea, quae ad stabiliendum dogma Catholicum valenν, sedulo colligat; tum ut, quae ab adversariis exinde depromuntur H refellat.

sterium Trinitatis . naturali ratione obari Possit , aut in uinari.

OBSERVANDA .

I. variἱ extiterunt variis lemporibus Theologi , . qui nimium ingenio suo sidentes putarunt Mysterii hujus veritatem. aut possibilitatem sola rationa

159쪽

isso positive demonstrari posse. Merito Abellardum eo nomine insimulat S. Bernardus Dist. I 3o ad δε- nocent. S. I in .ae Ut Platonem faeit Christianum,

is ait, se prohat Ethnicum ... M Et ibid....is Dum is paratus est, de omnibus reddere rationem, etiam is quae sunt supra rationem praesumit, et contra

is fidem. Quid enim magis contra rationem quamis ratione rationem conari transcendere Τ Et quid . . magis contra fidem, quam credere nolle, quid. . quid non possit ratione attingere Τ m . . . II. Nemo autem in hac demonstrandi methodo majorem celebritatem assecutus est, quam Mi.

mundus Lullius P saeculi XlII scriptor, qui usque

ad nostra fere tempora suos admiratores habuit. Is in libro: De demonstreatione ac farantiae sibi visus' est tam claris et evictentibus rationibus demonstrasse Μysterium Trinitatis, ut Gentilem quemlibet con-ψinmω Valeant, si eas semel animo penetrare πο- iuerit. Quod eius demonstrandi rationem attinet, quae arte Prorsus mirabilr, omnia ita explicat, ut mirabilia esse desinant; satemur, satius nobis videri eam nescire, quam refellere. Unum tantium ex ejus argumentis exempli loco afferre liceat. . Demonustratur, ait, Deum esse aclum perfectissimum; sed in actu persectissimo est concordia; ubi vero esteoncordia, ibi est pluralitas: scilicet est concordia honificativi, nempe Patris, cum honificabili, nempe

Filio, et actu honificandi, seu ipso honificare, nempe Spiritu S.' M. Conclude: ergo xatione naturali sole elarius demonstratur , tres esse in Deo Personas

Miseros nos, qui in tanta luce nihil videmus v

160쪽

Ist Qui similia his legere desiderat apud recentiu- .res, et mirari quantum ex novissimis philosopho rum Scholis Religionis nostrae mysteriis lumen exoris .ium fuerit; adeat Theologos qui dissicile hoc opus tentarunt, ut lucem ex tenebris quaererent, et divina dogmata ex irreligiosa philosophia explanarent. Legat, et si potest intelligat; et intellecta eum vera Sanctiss. Trinitatis notione eoneiliet l

III. Verum, quemadmodum illis assentiri non possumus, qui ratione naturali demonstare volunt, quae omnem nostram tutelligendi facultatem excedunt: ita a nobis cum horrore repellimus superhum

illud et procax hominum genus, qui Sacramentum blasphemant, quod non intelligunt; et vanis humanae philosophiae acuminibus secretissimum divinitatis mysterium aggrediuntur. Non ratiocinantur homines isti, sed desipiunt; sophismata congerunt, non Rrgumenta; cavillantur, non probant; fidem subvertunt, et rationem ipsam falsis subtilitatibus et argutiis depravant.

PROPOSITIO I.

Mysterium Trinitatis ratione naturali nec verum nee falsum demonstrari potes

I. Prima haee pars multiplici ratione persuadeturae primo quidem clarissimi Scripturae ac Patrum v

SEARCH

MENU NAVIGATION