Institutiones theologicae auctore fr. Leop. Br. Liebermann ss. theolog. doct. et prof. dioecesis Argentinensis vicario generali. Tomus 1. 5.

발행: 1831년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

sequi oporteret. Praeterea Petauitis , quae durdicta suerant, ipse lemperavit ac emollivit ilom. ΙΙ. -- Vide illustriss. Bossuetii VI. Avi

CAPUT SECUNDUM

DE DIVINITATE VERBI ET SPIRl SANCTI SPECIATIM.

De divinis Personis in universum egimtres esse in una Dei natura Personas, re se distinctas argumentis ex Scriptura et Iduetis ita probavimus, ut jam satis confirmposset, ineffabilis mysterii fides. Veruirsupersunt ; nunc enim, ut primum dixi Filii et Spiritus Saneti divinitate separatidum. De Patris divinitate nulla moveturnam Deum unum, ingenitum , aeternu agnoscunt. Si autem in Deo Patris propiPugnatur; tota haee controversia ad quPertinet de Filio, cum utique Patrem cor Cesse sit, si Filium credimus ab aeterno ad Patri consubstantialem.

202쪽

ARTICULUS I.

De Verbi Diuinitate. OBSERVANDA

I. Primarium hoc Beligionis Christianae dogma

iam inde ab Apostolorum tempore multos atque infestissimos hostes expertum est. Neque hac nostra aetate desertiuit impius furor, sed auctus potius , creseente in dies malorum hominum numero. Alii aperta fronte Christi divinitatem aggrediuntur, alii vetera orio more et obliquis artihus pugnant. Nota est lataen , quod valde miremur, si conjunctas videmus omnes inferorum .potestates contra primum hoc et praecipuum fidei nostrae fundamentum; sciunt enim eo sublato, necesse esse, omnem subverti Christianam Religionem; aut certe, praeter vanum Christianismi simulacrum, nihil supersore. De his fidei Christianae hostibus pauca dicenda sunt: sed priuade nostra hanc quaestionem tractandi ratione quaedam praemittenda. ,

II. Notum est Theologos passim , cum de hoc mysterio agunt, promiscue de Verbi divini, ae Christi divinitate tractare quamquam distincta hasta sint, et minime confundendae primum enim Deum respicit, ut' in se est; alterum autem ad

203쪽

Incarnationis mysterium pertinet, quod in pleni

tudine temporum adimpletum est. Verum quam. vis haec methodus a systematico ordine videatur recedere; habet tamen rationes graves, quibus

fulcitur, atque has imprimis, quod omnes ii, quuVerbi divinitatem negarunt, Christum a Verbo nequaquam sejunxerint; quod Scriptura quoque et

Patres de utroque promiscue loquantur. Cum ergo ab adversariis ipsis concessum sit Verbi divinitatem non posse negari, si Christi divinitas probetur; utique potest hoc tanquam Postulatum praemitti aut 'tanquam Concessum assumi; ut ad probandum Verbi divinitatem, ea afferre liceat testimonia, quae Christum aut Iesum Nagarenum Deum esse demo

Verum aliam viam nobis ineundam dintimasse qua licebit ea , quae de Christo dicta reperimus , nd- nostri argumenti probationem usurpare; quiuab eo, quem nobis praefigimus, exactissimo ordine deflectamus. I.' Igitur testimonia illa proferemus, quae directe de Verbo aut Filio Dei agunt. a.' Probavimus , in Scripturis N. T. Verbum a tit Filium Dei idem esse cum Christo aut Iesu Na Zareno. Atque ita 3.' juxta strictas ratiocinii leges testimonia afferre licebit, quae Christum concernunt; cum Peupropositionem intermediam evidens sit, omnia enloca quae Christum ut verum Deum exibent, Verbi divinitatem probBre. III. Nunc, antequam gravissimae huic tractationi initium faciamus , quae de iis dicenda sunt Haere

ticis, qui Verbi ae Christi divinitatem impugnarunt

204쪽

imprimis de illa nefaria haeresi, quae ob auctore suo Ariana vocata est, et qua nulla unquam fuit in Ecclesia atrocior, et pestilentior.

Derelici, qui ante exortiam Arianam haeresin

Verbi et Christi dioinuatem in tignarunt. Praeter illos SS. Trinitatis hostes, quos iam

nominavimus, qui tribus prioribus saeculis Ecclesiam tui harunt, alii plures surrexerunt contra dogma diminitatis Christi; affirmantes Christum merum fuisse hominem ex Iosepho et Maria genitum. Praecipui qui hujus impietatis a Patribus accusantur, fuerunt: Cerinthus, min, Carpocrates, Theodotus, et Artemas , ac demum malus.Samosatenus. Cerinthus , si Iraeneo . Eusebia, Hieronymo, Epiph. et Treeodoretis fides est, Oso Apostol. aevo vixit. Hieron m. lib. de Scrip t. Eccles. testatur

annem Evangelium auum data opera contra Cerinthum seripsisse. Gion eodem saeculo erupit. Hunc saeculo II secutus est Socrates alterius

sectae , ut Eusebius refert Lib.' IV hist. GP. VIIJ quae Gnosticorum dicitur, conditor, qua nulla unquam extitit abominandis nugiliis magis

inquinata. Eodem saeculo vixit Theodotus 'sanlius, arte Coriarius, qui, cum in persecutione Christum eiurasset, ut saetum ' excusaret, dixit, se non Deo sed tamini tantum injuriam intulisse. Theodoti impietatem adoptavit, et quodammodo .superavit Ar- emias quidam, ad cujus execrandam haeres in medio saec lo III Paulus Samosistenus transgressus est.

205쪽

Paulus Samosatenus Episcopus Antiochenus ere ius est anno 26o; . atque, cum vntea Pauperfuisset, brevi ad incredibilem opulentiam pervenit per scelera, et sacrilegia, ut in Epist. dicitur, quam Patres secundi Concilii Antiocheni adversus hunc haereticum congregati scripserunt ad Dionγ-

sium Romanae urbis Episcopum tD. lib. VII CapuXXXJ. Perditissimis moribus nefandam adjunxit

haeresin, docens et Unicam in Deo personam esse; Christum merum suisse hominem; in eum tamen,

eum in utero Virginis formaretur, descendisse Verru

hum Dei , quod tunc prrinum hypostasin habere incoepit: Et ita Christum factum fuisse Deo con. substantialem. Duo . adversus Paulum in ipsa urbe Antiochena habita sunt Concilia : nam cum in primo injecta spe emendationis , et purae fidei simulatione damnationis sentontiam deest nasset, in secundo anno 37o ab octoginta Episcopis babito .convictus, depositus, et ab Ecclesia Catholica es,

inreuis Arianae haereseos historia.

Quae diximos, ad ea Eoclosiae tempora peru- .nent, quae ante Constantinum Magnum effluxerunt; . ubi hoc imprimis notandum est, parum Profecisse . Haereticos, qui primis illis, et Apostolis proximioribus saeculis Christi divinitatem impugnarunt. Ita enim coelestem hanc doctriciam nile animo imbibera De Christiani , ut eam etiam inter saevissima Persecu Orum tormenta Profiteri non, erubescerent. Vix

206쪽

2o mutem eum principe Christiano libertatem , atquε .exemplum fidei mundus acceperat; cum longe atro cius periculum cunctis ' Ecclesiis generatum fuit. Tune enim Arii haeresis prorupit, totumque orbem invecto errore turbavit. Hujus nune impiissimae sectae initia, progressum, et exitum breviter proseinquemur, totamque narrationem in quatuor Epochas

dividemus, quorum II ducitur ab haeresis ortatasque ad Constantini M. Obittim 3i0--337 . II. Tempus illud complectitur, quo Constantius im

dosium Magnum pertingit, qui summa rerum in Oriente potitus, Una cum Gratiano occidentis Imperatore legem tulit contra Arianos 36r -38o j. IV.' Arianismum exibebit sub barbararum gentium, quae Romanum imperium invaseruiit, dominatione

recrudescentem.

Arius in Lybia Cyrenaica natus, uti Aeltilla Alexandrinae Ecclesiae An lystite Presbyter ordinatus est. Cum esset humanioribus diis seiplinis, ae dialectica imprimis instructus , docendi muneri praesectus est. Atque, ut erat ingenio versipelli, externoque corporis habitu ad morum gravitatem compositus, multorum animos ingenii et sanctitatis fama occupavit. Cum autem mortuo Achilla Alexander magno omnium consensu in Alexandrinam sedem et crus fuisset, Arius livore et ira incensus P --

207쪽

2O8tificis sui doctrinam primum Oeculte. tum palam et aperte impugnare coepit, docens; Ve hum ex nihilo creatum, et natura sua mutabile esse; illud factum esse Deum voluntate Patris, nec natura sed adoptione Dei Filium esse, tamen ad Patris similitudinem conditum. Alexander nihil omisit, ut Arium ad meliorem frugem reduceret, sed frustra. Tandem homo in impietate obstinatus in Concilio Alexis udriae 3ar ex centum sere Episcopis coacto damnatus, et ab Eecfesiae communione depulsus est. Arius in Palaestinam se contulit, et multos variis artibus in partes suas traxit. Inter

eos Episcopi erunt non exigui nominis, imprimis Eusebii duo, unus Nicomediae, alter Caesareae in Palestina Episcopus, qui gratia apud

Imperatorem' multum volebant. Ut etiam simpliciorum animos subiret homo vaserrimus, Thaliam edidit, earmen molle et lascivum , quod praecipua haereseos capita continebat. Constantinus , ut erat pacis ecclesiasticae studiosissimas , Ositim Cordubensem Episcopum

magnae auctoritatis et prudentiae virum Alexandriam misit, ut turbas compesceret. Verum cum majus semper incendium fieret; visum est, non aliud huic malo remedium esse,

quam , ut Episcopi ex toto terrarum orbe in Synodum cogerentur. Igitur meaeam Bytiniae

urbem convocath sunt.

3as Congregati Nicaeae trecenti et octodecim Ep. Arii impietatem damnarunt, ac Filium P

208쪽

tri ὀμοουσιον seu consubstantialem edito symbolo statuerunt. Episcopi Arii fautores vix ad viginti

numerabantur: quamvis et ii sere omnes, cum viderent Imperatorem, Concilii decretum ex animo complexum, exilii' et anathematis metu perculsi subscripserint. Sed manebat in pectoribus insitum in Catholicos viros odium, at adversus quos de fide disputare non poterant, eos subornalis accusatoribus, et fictis crimi

nibus appetebant. Mox etiam Imperator eorum

perfidia depravatur. Eustatius Antiochenus Episcopus , qui in Synodo Nicaena adversus Arium

decertaverat, coacto Arianorum conventiculo

sede sua dejicitur, et ab Imperatore exilio Duilctatur. Arius ab exilio revocatur, et cum animum imperatoris ab Eusebiis iam praeoω ea patum subdola fidei professione delusisset, Alexadriam redire permittitur. Contra Athanasius Alexandriae Episcopus, qui Nicienae Syonodo Diaconus interfuerat, multis Haereticorum artibus et calumniis impetitus, et in conciliabulo Tyri coacto depositus Treviros exul alummittitur. Strenuum fidei Catholicae propugnatorem magno cum honore exceperunt, cum

Constantinus junior, qui in ha urbe tum Galliarum principe patris sui nomine imperabat, tum S. Maximistis Trevirorum Episcopus. Haec ubi Arianis ex sententia evenissent. in id incubuere, ut Arium, qui Constantino. polim accersitus fuerad palam, et in totius imperii conspectu restituerent. Verum, eum

209쪽

eum Eusebiani in regia urbe ovantes C ducerent, crastina die, frustra renitent xandro urbis Episcopo, in Ecclesiam

suri, Arius in locum publicum ad natu Cessaria se subduxit, ibique justo Dei j

ut Iudas percussus, disrupto Ventre, esis visceribus interit. Anno sequente C 337 tinus moritur, princeps multarum villaude eximius; nunquan non orthodoxa addictus, quamvis dissimulatores haerelisacilitate abusi Catholicos sint acrius in

Ariani post concilii generalis decret

tres partes , aut factiones scissi sunt. est Anomaeortim, qui rigidi Ariani dictinam Filium Patri ανομοιον seu in omni hi similem esse dicebant. Praecipui factionis erant Aetius et Gnomitis, a quibus Aetiani , vel Gnomiani vocati sunt. Sesaclio eorum fuit, qui Semiariani dicti Illi vocem ὁμοουσιος respuebant, et filium ομοιου Πον, vel tu omnibus similem esse cidebant. Quaestio est non levis inter eruutrum omnes isti Semiariani re ipsa in secl' rint A mana haerest. Tertia domum Acaimm factio est, qui ducem secuti Aci Caesareensem Episcopum medium aliqucrianorum genus emcerunt. Nam Filium rἡμοιπιον dixerunt, neque ανομοιον seu dii

210쪽

Iem, sed i οιον similem, voru quidem essentia, sed voluntate, seu ad eum modum , quo effingies suo prototypo similis est. Ipsos Arianos impietate superavit Photietur Episcopus Si iniensis, Marcelli An rani discipulus, qui contra Arium docuit, Christum ante Mariam non extitisse, sed verum suisse et substantiae nostrae hominem. hanc causam in Sirutiensi Synodo e sede sua deiectus est. Sed filum historiae resumamus . Constati. nus V Rntequam moreretur , imperium inter mlios ita divisit ut Constantinias natu maximus Galliis, Britanniae atque Hispaniae imperaret: Constantis oriens, Asia nimirum, et aegyptus parerent: Constanti autem , Mi natu minimus erat, partes interiectae, Illyricum, Italia, et Africa cederent. Constantinus et Constans Ca. tholi eae si dei addicti, ut morientis patris mamdata exsequerentur, Episcopos iu exilium Metos ad sedes suas remiserunt; neque relu

tari ausus est Constantius, quippe Persarum bello tune implieitus. Itaque Athanasius Alexa driaua rediit, ubi incredibili omnium Cath Iicorum laetitia exceptus est. Eo reditu irrit liores facti Ariani denuo in ejus pernicem conjurunt; et habito Antiochiae Coneilio Gre- 341γritim quemdam Cappadocem ei sussiciunt, qui Alexandriam cum armatis militibus ingres-gus, urbem et provincias terrore, ac caedibus

implevit Interim res ad Iulium Romanum Pontia.

SEARCH

MENU NAVIGATION