Institutiones theologicae auctore fr. Leop. Br. Liebermann ss. theolog. doct. et prof. dioecesis Argentinensis vicario generali. Tomus 1. 5.

발행: 1831년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

hant; et inter Nicaeni Concilii Patres Theophilus

quidam numeratur, Gothorum Episcopus. Sed quoniam oportet divinam Religionem inter supinplicia et persecutiones incrementum Espero, non potuit illi Ecclesiae haec quoque gloria deesse: nam ii qui Christo nomen dederant, a Paganis omnibus modis assiicti sunt; multi' e terris suis expulsi, multi etiam diri supplieiis interempti.

3 Anno 3 hilas Gothorum Episcopus,

legatus ad Valentem Imperatorem missus est, et cum Constantinopoli versaretur, ad Arianorum partes accessit, sperans forsan, si eos intercessores haberet, seliciorem scire legationia exitum. Ulphilas apud suos in magna existima. tione erat, quo factum est, ut exitiosa lues, quam ipse ex Arianorum consortio contraxerat, per totam gantem diffunderetur, atque sensim alias quoque harbarorum geutes pervaserit. Hae itaque contagione infecti erant omnes fere Germaniae populi, qui saeculo quinto, labente Oec dentis Imperio, per Romanas provincias effract- natius grassati sunt. Omnia tunc barbarorum incursionibus patebant. mandati, Suevi, Alanisi os magnam Galliarum partem caedibus cruentant; tum trajectis Pyrenaeis montibus Hispaniam occupant. Gsthi sub Alarico rege primum per Italiam populationem saetunt, exinde in Gallias impressionem facientes omnia rapinis et caedi-hus pervastant; cumque in Hispania demum. edes ponerent, Wandali novis habitatoribus

222쪽

.oompressi trajecio mari Africam invadunt sub senserico rege; Hypponem obsidione cingunt .ciam jam extremo morbo decumberet S. Augustinus , qui imminente gravissima tempestate evivis sublatus est, ne Religionis ruinam, et 43o Populi mala videret. Gensericus Arianus paululum confirmata auctoritate in Catholicos saevire coepit atrocis. sima persecutione. Haee persecutio ait Possi-

is omni saeviens crudelitate, et atrocitate, cunctam quae potuit, exspoliatione, caedibus, 'aliisque is innumerabilibus et infandis malis depopulata is est, nulli Sexui, nulli Parcens aetati. . . . vmnericus Patri succedens, primum quidem moderatius agit, post ita Patrem aemulatus est, 47 ot erudelitate in Catholicos superasse videretur.

Episcopi supra CCXXX partim in exilium pulsi,

partim trucidati sunt. Nec minus in omnis aetatis, sexus et conditionis homines saevitum. Contigit tum, insigni miraculo,s ut plures, quibus lingua radicitus excisa fuerat, persecte distincteque loquerentur. 48 Αb Hunerici successore Gundabundo mitius quidem habiti sunt Catholici; multa tamen a furentibus Arianis gravia passi. At mox atrocior tempestas exorta est sub Trasemundo rege.

Hic edicto prohibuit, ne Catholi ei demnetis Episcopis alios sussicerent. Cum Butem Catholici contra ac jussum erat, o gerent, Re in urorem actus Episcopos Plus quam sexagini'

223쪽

gentius emicuit, qui paulo ante Ruspensi Eeclesiae presectus fuerat. Trasemundo successit 625 Hildericus, is Vir, ut ProeῬitis ait De bello Vandalico Lib. I. y subditis affabilis, et totus

ad mansuetudinem natus. n. . . Is pacem tandem reddidit Eectesiae. At mox depulso penitus Arianismo per totam Africam restituta est oris thodoxa fides; cum Belisarius devicto Gelbmere, qui Hildericum e throno dejecerat, omnes Africae provincias Iustiniani piissimi 533 Imperatoris imperio subjecit. In Italia Romanae gentis imperium sub AtDgiastola periit, eum Odoacer Herulorum Rex 493 Arianus Roma potitus Italiae regnum institui Huic regnum cum vita eripuit Theodoricus, qui Ostrogothorum regnum in Italia landavit. Tota Gothorum gens Arianae impietati serviebat; attamen, si pauca excipias , ab iniquis vexatio-s5a nibus temperatum fuit. Narser Gothos omni expulit Italia, ac bello Gothico, quod jam in annos oelodecim productum suerat, sinem iacit; et Italiam ad imperium Iustiniani adjunxit. Sed

mox nova iterum rerum conversio facta est,

cum Longobardi, qui et ipsi Ariana labe se dati erant, ex Pannonia in italiam irrumpentas omnia, excepta Roma, et Ravenna armis euparunt, regnum qua condiderunt, quod usque

ad Caroli Magni tempora duravito In Hispania regnante Leowigildo Wisigo-586 thoxum rege acriter in catholicos adelitum est ,

224쪽

m Megildus regis filius in vincula conjectus , et paulo post ob fidei constantiam patris iussu occisus est. At Re cane dias mortuo patre fratris pietatam imitatus fidem Catholieam amplecti. . tur, et Arianismum ex Hispaniarum regno

exterminat.

Haeo de haeresi Ariana paulo susius dietasunt, ut ex una noscatur, quae sit haeresum omnium ingenita indoles; quantis fallaciis , quanto simulationis artificio vires diffundant, tantequam convaluerint: quam superbe se eX- tollant , quanto odio, quanta crudelitate P gnent, cum vires sussiciunt. Reeentiores Anturiialarii. Veterum Haeretieorum errores, Per multas aetates vix nomine cognitos excitare, et propagareuggressi sunt quidam saeculi XVI Novatores. Lutherus et Calvinus Trinitatis fidem retinuerant quidem , sed ambo abiecta auctoritate, ad novos , qui Postmodum εecuti sunt errores , et omnem revelatae Religionis subversionem viam pararunt. Mox enim

alii exorti sunt, qui eadem innovandi libidine in-eensi famam sibi novis erroribus quaesierunt; nec quidquam erat, quod nefas haberent, petulantia et omni lege soluta ingenia. Iam Anno 153r Michaia Semetus Hispanus nefandos errores contra SS. Trinitatem impudenter disseminavit. Viennae Allobro. gum in carcerem eonjectus est, ob librum editum . de restituis Christianismo. Cum inde evasisset, G

225쪽

nevam petiit, ut suos errores totiust spargeret; sed eomprehensus, Calvini studio igni damnatus es 'Bnno I 553. Semeto successit Valentinus Gentilis italus; qui Genevae in carcerem missus est; ' Postmodum stimulata poenitentia libertate donatus in

Sabaudiam primum, deiti in Poloniam confugit.

Mox iterum Poloniae excedere jussus ad Bernenses venit, ubi ad Senatum ductus eum ab ostinata pervicacia nulla ratione dimoveri posset, capite Ple-' Xus est, anno I 566r Sed omnium notissimi inter Anti trinitarios sunt ambo Socini, Loelius et Faustus; re quibus haed seola nomen . accepit. Cf. quae lom. Il. in Synopsi historica habentur pag. i4. Quamvis Molaianismus omnium sere haeresum colluvies quaedam sit; potissimum tamene notus est, et omni Semper execratione dignos hahitus ob negatam Christi divinitatem. Hoc dogmate, quod Religionis Ca- Pul est, sublato, mirum non est, quod omnia fidei mysteria funditus evertat. Docent Sociniani, Christum hominem tantum esse, ex Maria Virgine de Spiritu S.' conceptum Deum quidem appellari, sed gratia tunium et adoptione, ob excellentem Potestatem, quam . a Patre suo accepit. Imo non extitisse, Bntequam ex Maria nasceretur: in quo ab Arianis omnino dissentiunt, qui Christum . non hominem tantum, sed et Mentem, et Verbum, et Sapientiam Patris, et quiddam omni alia re creata longe praestantius, ante mundi constitutionem a Patre factum aut genitum agnoscebant.-Inter SO- cinianismi deonsores prae caeteris enituit Ioannes Creuius, qui argumenta omnia contra SS. Trinita-

226쪽

-tem sive ex Scripturis sive ex ratione duobus voluminibus collegit; et ad evertendum divinum my.

sterium adhibuit, quidquid dialectica habet subtile

et tortuosum. Hunc resutavit Petarius , qui eum

ferreum os vocat, ejusque nrgumenta vanam' syllogismi larvam, inanemque Pompam. -Crederes Arinsati, auditis Socimanorumt blasphemiis, nihil ultraeontra Christum Domini proferre potuisse impiorum hominum audatiam. At falleris; nihil enim continere potest modernos persectibilitatis praecones, qui opus suum ardenti studio prosequuntur, rati se summam Persectionem attingere non posse, nisi in summa impietate. Qui ad Protestantium novam Theologiam altenderit, vix non religiosos dicet veteres Socinianos, qui partum ex Virgin crediderunt, et miracula a Christo Dei virtute patrata, et allatam e coelo Christi doctrinam, aliaque ejusmodi, quae hodiernae Protestantium scholae explodunt. Horrendum dictu, quam impia, quam nefanda sint,

quae nova secta evomit, cui id unum statutum

firmiter, conspuere et eonculcare, quidquid ex an ii quas Christianorum fide superest. Quis non haec Conspiciens impietatis molimina, portas inseri cogitat contra omne quod divinum est, conjuratas ΤScilicet, cum per octodecim fere saecula praevalere non potuit in sernus contra Ecclesiam a Christo fun. datam; hoc iniit consilium, ut operi divino novum Satanicum opus opponeret, quod omnis impietatis

Et pravitatis esset ossicina; et eccet prodiit nova Ecclesia, quam ut impietatis ludibrium adderet, Euangelico- Christianam vocavit.

227쪽

His breuiter perstrictis, quae ad historiam visa sunt pertinere, nunc id nobis faciendum, ut argumentis ex Scriptura, et Traditione ductis Filium Patri

consubstantialem, et unius cum eo naturae demonstremus, quaeque contra fidem Catholicam ab Habreticis asseruntur , diluamus.

Probatur Filii, seu Verbi divinitus ex

Hoc sacratissimum Religionis Christianae dogma tam multis Scripturae locis, et tam aperte traditum est; ut mirum sit extitisse homines, qui cum Christiani dici vellent, id tamen inficiari ausi fuerint. Neque omnia afferre hic possumu3, sed ex inni, meris optima quaeque et inexpugnabilia seligemus: eaque, ut simul claritati et ordini consulamus, ita capita quaedam. seu classes distribuemus, eam

quam supra pag. ao4ὶ jam indicavimus methodum

sequentes.

Testimonia eae veteri Testamento Peliam

Aac vardae I. Ex Psalmis deducitur, imprimis OK II. et CIX. - In II. v. 7.' legitur. . . Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genuite. . . Persona quae loquens inducitur est ipse Dei

228쪽

Filius, qui v. Io et seq. reges terrae hortatur ad Dei timorem et sui adorationem, ne pereant. Verbuenim v. 2I , quae Vulgata ita vertit: Amrehendite discinlinam, viri hebraicae linguae peritissimi ita redis dunt: Adorate Filium. Legi imprimis meretur Illinstriss. BOssvetii interpretatio in hunc Psalmum Edit.

statim versu ait Psalmista. . . Dixit Dominias L mino meo. . . Huic autem, quem David Dominum suum vocat, ait Iehova v. 3. . . Ex utero ante minriserum genui te. . . Quod aliter, quam de aeterna generatione intelligi non potest, qua Pater Verbum ex substantia sua genuit. Quemadmodum Michaeas quoque Prodidit, egressum ejus esse ab initio, ndiebus aeternitatis. Nich. V. a. - Vid. iterum Bo suet tomo eit. tum in notis in hunc Psal. pag. 4aci eum in commentario pag. 6l9. - Η is non immerito additur loeus Psal. XLlV. v. 7 et 8. . . Thmnus tuus, Deus , in saeculum saeculi; Mirga directionis virga regni tui. Dilexisti justitiam et odisti insquitatem, ProPterea unxit te, Deus, Deus tuus Oleo la sitiae Prae consortibus tuis. . . Hunc locum B contortis adversariorum interpretationibus egregie vindieat BOssuetius m. cit. pag. 2o5 et 6o5. 3. - Porro

omnem controversiam , si qua superesse Posset,

dirimit Apostolus, qui cap. I. ad Hebraeos haec verba Filio applicat, quem ab aeterno a Patre genitum tum hoc, tum et illo insigni testimonio probat, quod ex Ρsal. II adduximus. II. Ex libris Sapientialibus desumi potest. Primum occurrit insignis locus Proverti. VIII v. 22

229쪽

etc., ubi Salamon Postquam sapientiam ab esse elis ejus ac Ductibus laudasset, Bd originem ejus ascendit aeternamque generStionem ; neque enim aliud est haec Sapientia quam Verbum Dei in exeelsis mccl. I. 5.) . . . Sed ipsam Budiamus de se loquentem . . . Dominus Vos edit me initio uiarum suarum . . . Ab aeterus Ordinata sum . . . Nondum erant abyssι, et ego Iam concePla eram . . Ante

colles ego Parturiebar . . . etc.

Notandum est, I.' quod Sapientiae hoc loco

omnes characteres Verae Personae attribuantur, et quidem a prima Persona distinctae . . . Dominus

Possedit me . . . a.' Quod haec Sapientia sit ipse Filius Dei: id enim vox Possedit in Scripturis exprimit. Sic Genes. IV Ga ait . . . Possedi hominem Per Deum . . . Vers. autem 24 et 25 expressis, verbis conc is dicitur; et Partu edita. 3.' Quod de Filio agatur ab aeterno genito: quid enim aliud haec verba indicant . . . In initio viarum suarum; antequam quidquam faceret a PrinciPio. Ab aeterno ordinata sum p . . . Totus hic locus mire concordat eum iis , quae Joannis I de verbo Dei tam magnifice praedicantur. - Porro de hac ineffabili generatione aeterni Filii in eodem Proverb. libro cap. XXX 4 dicitur . . . Quod nomen esι eius, et quota nomen Filii ejus, si nosti Z ... Iam autem necesse non est ea adducere, quae Sapientiae VII et VIII, et Eccles. XXIV occurrunt Sapientiae encomi H; illa enim omnia dieta sunt ad exemplum Salomonis. Paria ibi occurrunt de aeterna Verbi origine, de Sapientia ereatrice, ejusque incorrupta uativitate.

230쪽

23r Unum praeterire non Possumus ex Eccles. y cap. LI, tibi v. M legitur ... Invocavi Dominum , Patrem Domini mei . . . En Ecclesiasticus, vir tam sanctus, et in lege versatissimus , ne quid dicam amplius, Dominum invocat Patrem alicujus Filii, quem ipse vocat Dominum suum; respiciens utique ad illa uerba Psal. CIX. . . . Dixit Dominus, Domino meo. . .

Fusius haec omnia apud optimos interpretes. Vid. imprimis Bonuelli adnot. in libr. Salom. tom. Hoperum.

Messiae divinitatem attribuunt. Hunc enim si verum Deum esse semel constiterit, Filium Dei aut Verbum vocare non repugnant adversarii. Verum testimonia plura in Scripturis V. T. habentur, quae suturi Messiae divinitatem clare indicant. Sie Michaeae V2, aperte de Messia agitur, qui dicitur ex Bethlehem oriturus: at de eodem ibid, additur: Et egressitis ejus ab initis, a diebus aeternitatis ... Isaiae IVPamulus ille, cujus nativitas praedicitur, vocatur admirabilis Deur, Pater futuri saeculi etc. idem Propheta Messiam annuntians populo, ait cap. XXV9. . . . Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste, ex*ectaWimus eum ... Jerem. XXIII nomen Iehoua, quod soli Deo convenit Messiae tribuitur v. 5 et 6. . . . Suscitabo Darid germen iustum . . In diebus illis saloabitur Itidia . . . Et hoc eat nomen, quouνocabunt ilium : Dominus justus noster. In hebraeo :Iehoua justitia nostra. - Vid. metium prop. VIIN.' 16.

SEARCH

MENU NAVIGATION