Institutiones theologicae auctore fr. Leop. Br. Liebermann ss. theolog. doct. et prof. dioecesis Argentinensis vicario generali. Tomus 1. 5.

발행: 1831년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ω vertit. Tantum verilati obstrepit ndulter sensus ,

Μ quantum corru Ptor Stylus . . . MIl. Si Adversarii, cum quibus nobis hie res est, eum hodiernam Ecclesiam recusant, saltem auctoritate stare vellent veteris Ecclesiae, brevi si uita esset controversia. Neminem enim antiquae Traditionis seriem . persequentem, dummodo absit omnis cavillatio, et pravae contentionis studium, lutere potest ea quae nos pro Christi divinitate attulimus, Scripturae testimonia, ab omnibus Patribus per conseqtientes aetates usque ad Concilium Nicaenum eo. dem modo suis se intellecta, et ex illis eandem Trinitatis fidem fuisse deduciam. - Diximus: tisque ad Concilium Nicaenum. Id enim nec Sociniani quidem in dubium vocant, aci Patres, qui post Nicaenam Synodum floruerunt, quique inter Catho. licos et Sanctos numerantur, fidem illam tenue. rint, quam haec generalis Synodus contra Arianos desinivit. Verum solemne illis est, Patres Nicaenos tamquam antiquae fidei corruptores traducere: ideo. que libenter ad Patres trium primorum saeculorum appellant, eosque contendunt Personarum distinctionem, et aequalitatun cum unitate naturae conjunctam non agnovisse. Ita Socinus in v.' ad Raderium epistola ait, Trinitatis dogma ignotum fuisse ante Concilium Nicaeuum, a quo in fide fuit inno. vatum. M Quod liquet, inquit ille, ex omnium,

,, qui tune extiterunt, scriptis M. Eandem cum S O- cino sententiam tenent auctor libri, cui titulus,

freniciam , Denicorum ; Christo h. Sandius in lib. Nucleus hiatoriae; aliique plures ex omnibus No

262쪽

eatorum sectis. Iurieum jam nominavimus Viae Pag. r 89 hQ. volum. J , virum magis ex oppugnatoris sui fama, quam ex propria notum ; Mam quae ille

contra Patrum An ten i caenorum fidem scribere ausus est, haec penitus confregit et evertit illustris s. Bos suetitis in sexta ad Protestantes admonitione. Eodem quo Bos suetius tempore fuse et erudite hoc argumentum prosecutus est doctiss. Bullus Presbyter

Anglicanus in libro, oui titulum fecit: Defensio sidei Nicaenae. Nemini jam mirum videbitur, quod mulli temporis nostri Scriptores Socinianorum commentum, quamvis explosum dudum et consulatum, certatim recudant. In hoc tamen ab antecessoribus suis diseserunt, quod nune neque ad Catholicorum argumenta attendant, neque ea curent, qnae Veteres Sociniani magno studio et immenso prope labore in sententiae suae de sensionem congesserunt. Tanti hi scientiam non emunti Facilius illis videtur, audacter assirmare, quas non didicerunt, atque eo

audacius, quo minus ea intelligunt. Quid enim prodesset illis, quod in plena luce versentur clarissimi saeculi, si labore adhuc indigerent, et do-atrina Τ

263쪽

PROPOSITIO

Verbum Dei, seu Filium Merum Deum esse Patri consubstantialem Probatur ex Traditione Primo

' . . . P

Fides consubstantialitatis Verbi in lota Ecese sta viguit, quando ineunte saeculo IV Arius incepit

Perversa sua dogmata spargere: ergo haec fides ab Apostolis tradita, et in Ecclesia omnium saeculorum Traditione fuit conseruntR. Antecedens ex historia Arianismi certum est. Vix enim impie lalem suam spargere coepit Arius,

cum totus statim Christianus orbis in eum surree

xit, paucissimis tantum Episcopis exceptis, qui haere lica pravitate infecti erant. In Concilio Nicaeno ex omnibus Ecclesiae partibus congregato a trecenti Episcopis magna consensione definitum est, Filium

Patri esse. consubstantialem . . . Credimus in unum Detim Patrem OmniPotentem . . . et in Filium . . . consubstantialem Patri. 'Conseqtientia ex iis palet, quae Cap. I. g. IV.

Argumento II. dicta sunt pag. , I92. - Et certe Patres Nicaeni novam doctrinam contra ptililicam Ecclesiae fidem fidelibus obtrudere Deo voluissent, ne a potuissent: sed, quae ipsi a Patribus acceperunt,

264쪽

tanquam fideles commissi sibi depositi custodes so. lemni decreto sanxerunt. Ergo vel Nicaena fides ea.dem ipsa fuit, quam fideles ab Apostolis acceperunt: vel dicendum est, post Apostolorum aetatem mutationem doctrinae factam fuisse in re omnium gravissima, et quidem cum tanta omnium Ecclesiarum consensione, ut Drillum hujus mulationis vestigium appareat, quod quam absonum sit, et ab omni specie veri alienum, nemo est, qui nontideat.

PaoaAT. II. Angumentis generalibus.

s. Ante Concilii Nicaeni tempora Patres Alexam drini in Epist. ad Paulum Samosatenum sidem Ca. tholieam de Filii divinitate explieantes, testantur,

ita docuisse sanctos Patres, idque sibi. credendum et prolitendum tradidisse. . . m Decrevimus fidemn scripto edere, et exponere, quam a principio is accepimus, et habemus traditam et servatam, inis Calliolica et sancta Ecclesia usque in hodiernumn diem, a beatis Apostolis, qui viderunt ipsi, et is ministri suerunt Verbi, praedicatam ex lege et is Prophetis, ac novo Testamento. . . MII. Certum est Patres, qui adversus Arianos pugnabant, confidenter ad tribunal anteriorum Patrum appellasse; Arianos autem constanter declinasse Traditionis auctoritatem, quamvis plures inter illos reperirentur in historia Ecclesiastica et Patrum scriptis versalissimi. I.' Iam ante Concit. Nicaenum, ubi primum serpere coepit Ariana haeresis, de Ario

265쪽

olusque asseclis ita scribit S. Alexander Alexandri. nus Episcopus sis 'ist. ad Alexand. Byzantis. Aapud Theodore tum, Lib. I. CV. IV. I . . B Nullusis ex antiquis sibi comparari volunt, nec eos qui- ,. hus nos ab ineunte aetate Magistris usi sumus,M coaequari sibi patiuntur. . . Solos dogmatum imis ventores, solos se esse Potanteε, sibi que solis eam esse revelata, quae nemini mortalium it mentem . venerint n. a.' Post Nicaenam Synodum S. Athanasius Lib. de decretis Nicaen. S . in ita Arianos

nudacter compellit. . . M Ecce nos demonstramus M vobis, nostram sententiam a Patribus ad Patresis transiisse; vos autem, o novi Iudaei, quos Patres,

. in

is qui vestris voculis favent, exhihere potestis Τ Νulis tum certe profertis, omnes B vobis Bbhorrent. . . 3.' Quod Arianis ipsis persuasum fuerit, mullum sibi in veterum Doctorum auctoritate praesidium esse, ex illo ius igni laclo probatur, quod Socratea refert Lib. V Hist. Cap. X. Cum Theodosius Imperator suadente Nectario Arianorum aliorumque uaereticorum principes convocasset, et ab iis quaesivisset, utrum vellent Patrum illorum auctori late stare, qui ante oriam dissensionem noruissent; in varias et discordes abierunt sententias, ac re insecta discesserunt. III. Inter argumenta generalia illud quoque non immerito numeratur, quod ex ipso Socinianorum. et Incredulorum consessione deducitur; ipsi enim non raro confitentur rei evidentia coacti, diu ante Arianorum tempora, atque ab ipsis Ecclesiae incunabulis sidem divinitatis Christi ubique invaluisse.

266쪽

Iulianus Apostata S. Ioannem auctorem suisse ait hujus doctrinae; Celsus, quem Origenes confulavit, γρhon Iudaeus apud Iustinum, id Christo ipsi objiciunt, quem dicunt ideo ad mortem damnatum, quod se Deum secisset; in quo utique melius Scrupturas se in ellexisse probant, quam nostri interpretes misiae. Inter recentiores instar omnium sit Socinus ipse , qui postquam in a.' ad Raderum Epistola apertis verbis edixisset, dogma Trinitatis ante Concilium Nicaenum ignotum fuisse; parum sibi constans in 3.' Epist. ad eundem ait, ab ipso

ferme nascentis Ecclesiae exordio tot viros non minus pietate, quam doctrina clarissimos, tot Christi sanctissimos Martyres errorem illum gravissimum secutos fuisse, Christum Nempe unum illum esseae summum Deum, qui omnia creavit.

rioahet. III. 7 Veterum Patrum testimoniis.

opus esset nimis diffusum , si vellemus omnia testimonia producere ex tribus prioribus saeculis , quae constantem Ecclesiae tum Graecae, tum Latinae fidem in Christi aut Verbi divinitate probant. Qui haec legere desiderant Theologos adeant, qui fusius, et enucleatius hanc materiam tractvunt; ut Bellar- min., Petavius, TotimeL, Zimmeri Bergier Diction. TheoL Moce: Verbe etc. 2 , etc. et quos supra nominavimus Bullus et Bossuetius. Nos praeter, ea quae jam citavimus, cum de SS. Trinitate in genere ageretur, Pauca seligamus, quae speciatim de Filii .vivinitate agunt.

267쪽

SacucuM I. Hermas in Lib. Pastoris , , qui Apostolorum tempore Seriptus est, inter alia similitudine I X haec habet. . ,, Nomen Filii Dei ma-

sν gnum est et immensum, totus Bb eo sustentatur

is orbis. . . . u

. Ignatius Μartyr, qui teste Chrysostomo Apostolorum manibus ordinatus est Antiochenus Episcopus in Epistola ad Ephesios scribit. . . . n Unusn est medicus carneus et spiritualis, factus et nouis factus, in homine Deus, in morte vera vita, et exn Maria et ex Deo ... n. Plura ejusmodi in genuinis hujus Patris scriptis reperiuntur; unum adhuc adjicimus ex Epist. ad Μagnesios. . . . n Unus estis Deus, qui se ipsum manifestum reddidit peris Iesum Christum Filium suum, qui est ipsiusis Verbum sempiternum, non post silentium pro-n gressum . . . n. Quo 'Verbi aeternitatem contra

Gnosti eos defendit, qui illud ex silentio processi

se somniabant.

SaccLuM Il. Polycami insigne testimonium jam vidimus pog I94). Irenaeus Polycarpi discipulus

fuit, et vicinus Apostolorum temporibus. Is in Opere adversus haereses conscripto Verbi divinitatem saepius Pet ex professo demonstrat. lib. II. Cap. XXXV ait n Semper est coexistens Filius B Patri , olim et ab initio semper revelat Pa

Iustinus Philosophus et Martyr pluribus in i ais tres SS. Trinitatis personas distincte nominat. De Filii aeterna generatione inter alia ita loquitur ΑPOlog. I. . . . M Filius ejus, qui solus proprie di

268쪽

is citur Filius, Verbum, simul cum eo ante crea

as turas et existens et nascens. is

Athenagoras de unitate Patris et Verbi in natura perspicue loquitur in legatione, aut Apologia pro fhristianis. Suiliciat hoc unum ... n Quantum m potui pro rei dignitate, demonstravi nos non essem a Deo alienos, qui Mniversitatis hujus opificem, Verbumque ejus et verum Deiam veneramur . . . uTertuli. quamvis tam dure saepe et ambigue loquatur, ut vix ejus sententiam assequi liceat, ea lamen habet lMa, et plurima, quae ejus doctrinam in hae materia ab omni suspicione liberent. In Lib. imprimis contra Praxeam tolus in hoc versatur argumento. Cap. XXV ait.... n Ego et Pater unum is sumus, ad substantiae unitatem, non ad numerias singularitatem pertinet sic. v SacvLuM III. Quaenam hoc saeculo sides fueritSS. Patrum, satis constat ex Sabellii, et Pauli Sa- .mosateni damnatione. Synodus Antiochen a contra Paulum congregata in Epistola ad eunde in directa, ita Catholicum dogma exprimit..is Hunc Fi- lium genitum , unigenum Filium , imaginem in is visibilis Dei, primogenitum Omnis ereaturae, Sam pientiam et Verbum , et Virtutem Dei, qui et m ante saecula, non praescient in , sed substantia et is hypostasi Deum et Dei Filium in veteri et no.

. vo Testamento agnoscentes confitemur ... n. Jam

ante hujus Concilii tempora Dionysius Alexandri , eum apud Dionys. Rom. Potitificem postulatus suisset, quod tres et naturis et Personis diversos induceret, ad suam de sensionem Apologiam scripsit

269쪽

ad Rom. Pontificem, in qua clare et dilucide fidem

suam exponit, et Filium expressis verbis Patri μα- substantialem appellat, et Coaeternum. His concordant alii quam plurimi, qui saeculum illud non eruditione minus, quam vitae sanctitate iulustrarunt ; ut Cous, Pres ter Rom. S. 'molitus Μarlyr. SS. Prian., Dionys. Rom., Gregorius Neocaesariensis, qui et Magnus et Taumatur a dictus est: item Minutius Felix, Arnobius, Lactant. quorum testimonia apud mBjores Theologos reperiuntur.

ARGUMENT. I. I.' Vox Consubstan talis, quam Pasres Nueaeni Symbolo inseruerunt , nec in Scripturis reperitur. nee in Anienicaenis Patribus. u.' In Antiochena Synodo contra Paulum Samosatenum coacta vox illa repudiata suerat. 5. Q Eliam in Nicaena Synodo im ullis valde di

splicuit. ' Demum non desuerunt post Nicaenae Synodi. decretum pii et Grthodoxi viri , qui ab hac voce absit

BraP. AD. I.9 Vocem quidem Scripturae non continent, Sed rem hac voce expressam ; prout g. I tu culenter probatum est. Id utique iuris habet Ecclesia , ut contra pullulantes haereses novis uocabulis uteretur ..quibus sides Christiana accuratius exprimatur. et via Prs eludatur Haereticorum favillationibus; et optime Gregor metian. ait tonat. XL Si ita credendum, Cur non ita dicendum7 ... M. Merito quoque hoc argumentum in Arianos convertunt Ani bros., August. aliique PP. Dienni illi, in quo Scripturae loco Filius dicatur o Eousσιπ et aut ανομοιος . . . H Decernis similem Patri

270쪽

' - -

... Filium, ait S. Hilarius contra Constantium Arianorum M sautorem , Evange ia non praedicant: quid est, quod non refugis hanc vocem l In uno . novitas eligi- .m tur, in alio submovetur. Ubi occasio impietatis patet, is novitas admittitur; ubi autem Religionis maxima et is sola cautela est, excluditur . . Quod ' additur, vocem cμοουσιος ab antiquis Patrihus non suisse usurpatam ; illud quidem , etiamsi verum esset , nihil proha. ret; deinde quam id salso asseratur, vel solum Eusehii Caesariensis testimonium Probat, qui cum primum vocem hane .cum Arianis rejecisset, lateri postea coactus fuit, eam ab antiquis Episcopis sui SSe usui Palam. . . . Nouimus, ait in Epistola ad Suos . quosdam ex oeteribus , doctos et illustres Discuos et Scr*tores , qui de Patris et Hlii diuinitate distenentes nomine ομοουσω usi

sunt. . .

RESP. AD u.R Cur vox illa in πιος reiecta fuerit in Concilio Antiocheno , quidam hanc asserunt, Causam ;quod Paulus Samosa tenus Filium ex parte quadam substantiae Palernae conditum esse contenderet. Verum non

videtur , quomodo haec cum haehesi illa eo haereant. Me lius rem explicat S. Basilius Epist. 5 . Ait enim , vocem Homou sis a Catholicis olim usurpatam fuisse ;Postmodum autem ah Antiochen a Synodo eam ob rationem repudiatam , quia Paulus ex ea occasionem aeripuexat fidem Catholicorum calumniandi, quasi hoc vocabulo significarent substantiam divinam in Patrem et Filium distri hulam. Caelerum Valde dubium est, an vox εμοουσι os revera tua Concilio Antiocheno fuerit damnata, cum ti mo hujus rei mentionem secerit ante Concilium Ancyrae anno 358 a Semiarianis hahilum. -

p p. AD SQ. VOX Oμοουσιος in Nicaena Synodo eos omisnoa in sensos habuit, qui Arianae impietati favebant: senis aiebant enim hac sola voce haeresin a fundamentis ipsis

SEARCH

MENU NAVIGATION