장음표시 사용
51쪽
caret. Omnis res creata necessario sinita est quia necessario habet certam Persectionis mensuram; quamvis proprietate M omnes maturae creatae si ah stracte considerentur infinitatem negativam habeant; ' quia nova semper incrementa capere possunt. Sola
ergo divina natura absolute infinita est; haee enim infinitas in Deo nihil aliud est, quam summa et absoluta persectio.
Deus habet Omnes perfectiones. Paoa. I. Scripturae ubique Deum nobis repraesentant tanquam boni omnis datorem , in quo velut in sonte continetur; quidquid magni, aut honi eo-gitari potesti . . . Use dat Omnibus vitam, inmis tionem et Omnia. . . Act. XVII. - Dei magnitudinem
mire extollunt. . . . Ps. I 44. . . . Magnus Dominui et
laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. . . Baruch. III. II. . . Magnus est et non habet finem. . . Eecies. XLIII 33... Benedicentes Dominum eo late eum quantum Potestis: maior enim est Omni laude. . . . Matth. V M. . . Estote Perfecti, sicut et Pater pester coelestis Perfectus est... Quae verba ita
exponit Lateranense IV. Cap. Damnamus, da SS. Trinitate. . . Estote Perfectet perfectione gratiae , sicut Pater vester coelestu perfectus est Perfectione naturae. Huc referri possunt testimonia sere innumera
52쪽
quae Deo persectiones quascunque speciatim nitri-huunt ;i et ita quidem ut ille solus ex persectiona naturae habeat, quidquid perfecti cogitari potest.
Dicitur enim solus' sanctus, solus potens, solus honus etc. Sed haee explicatius exponentur, cum de persectionibus divinis singillatim agetur. Veteres Patres, et Ecclesiam universam in haa sententia semper fuisse, a nemine in dubium vocatur: unde eorum testimonia recensere superfluum ducimus. Paca. II. Deus est Ens B se existens, . et necessarium , prout ArL I hujus Cap. prohatum est: atqui Ens necessarium habet omnes perfectiones possibiles. Ergo etc. PROB. MIN. Nulla est persectio possibilis, nisi quatenus alicui subjecto inhaerere potest: duo autem
Perseelionum subjecta sunt, Ens necessarium et enseontingens; neque plura cogitari possunt. Iam vero Ens necessarium et unicum habet manifesto omnes persectiones proprias Enti necessario; habet etiam omnes persectiones entium contingentium, quae nihil habent, quod non ab Eule necessari O Rccepe-
runt. Ergo habet omnes persectiones possibiles.
Deus est in omni genere perfectionum in ilus.
: Pam. I. Eae Propos. I. Deus habet quidquid persectionis cogitari potest: atqui si Deus in omni LIEs. TOM. III. 5
53쪽
persectionum genere infinitus non esset, deesset illi aliquid ad absolutam naturae suae persectionem. Ergo etc. Paos. II. Eae iis, quae Art. I Probata sunt. Deus a se ipso est, essentialiter existens; ergo finitus non est. Quid enim illius perfectiones definiet, qui a nullo pendet Τ Nihil autem sibi ipsi terminos praescribit. Adde, quod absoluta existendi
necessitas omnem removent limitem, omnem aequa
liter exigat realitatem, omnes gradus perfectionis: nulla enim ratio sussiciens cogitari potest, cur in aliquo gradu arbitrario haereret. Hinc ratio ad Ens Primum.et absolutum ascendens non potest nisi in summe persecto acquiescere. Paos. III. Textus Script. iidem afferri possunt, qui in priori prop. citantur; dicitur enim: Magnia tudinis ejus non est finis, hoc est: Non est mensura, non est terminus. Quam sublimia sunt, et ad exprimendam infinitam Dei injestatem magnifica, quae
Laiae XL legunturi . .. . v. Iz. . . . Quis mensus
est Ptigillo aquas, et coelos Palmo ponderavit8 Quis amendit tribus digitis molem terrae, et libravit ira
Pondere montes , et colles iu 1tatem p . . . v. II. et I 7. . . . Ecce Gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae r utatae sunt. Ecce insulactquasi Ptilois exiguus. Omnes gentes .quasi non sint, sic sunt coram eo; et quasi nihilum et inane πρα- tutae sunt et . . . Ex Ρatribus unum audiamus S.
Hilarium in Psal. I . . . . Haec, inquit, Dei Prima et Praec*ua laudatio eti, quod nihil in saemcazocre, nilial circunscriptum, nihil emensum Cel
54쪽
magnitudinis suae habeat, et laudis. Virtus ejus
opinione non clatissitur , locis non continetur, nomi nibus non enuntiatur, te oribus non subditur. . . . Inde patet quantam debeamus reverentiam taciisto Numini; quam exigui nos simus, et viles, cum infinitam illius majestatem consideramus. Seraphim Isai. VI 2, alis iaciem suam velant coram eo, nec cessant unquam laudare nomen ejus. Quanto magis nos oportet cum magno tremore ad eum accedere, et magno studiu in ejus laude versari l . . . Illius
magnitudo sine sine est, et tua laudatio sine sine sit. August. in Psal. I 44.
I .Q Relationes divinae sunt verae persectiones τ atqui iIlae persectiones non possunt Omnes simul esse tu Deo. . eum sese mutuo excludant. u.' Si Deus rerum omnium, quarum ipse causa essectrix est, persectiones complectitur; mulla continebit pugnantia, et persectioni naturae divinae eontraria. Ergo etc.
RESP. AD I. Relationes divinae vocantur quidem perfectiones; sed non pertinent ad illud genus persectionum, quas simpliciter simplices nominamus. Has
autem solas dicimus Deum habere formaliter et absolute, ut Deus est. Relationes ad Personas pertinent τ nequae
una potest dici altera persectior, sic de Palerni late nota potest diei , quod melius sit Patri illam habere , quam Filio esse Filium. Verum haec ad mysterium periment mTrinitatis; unde sussiciat ea transeundo alligisse, BEsP. AD 2. Disti. Anti Si omnes illas perseetines corosecutur Iormaliter, Cone. Si eas rinuasiis
55쪽
habet, et eminenter, Neg. Deus rerum erealarum Pr Prietates formaliter non continet; non enim eas continet cum naevis et impersectionibus ; sed eminenti quadam ravone, tanquam rerum omnium esse triae et exemplaris causa. Hoc senSu ait Scriptura , PSal. 95. . . . Qui plan-laoit aurem , non audiet 8 Aut qui finxit oculum , non considerat p . . . Et S. Aug. Lib V de Trinit. cast. I.) . . . Intelligamus Deum, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine loco ubique totum, sine tempore 3empiternum etc. s. .
ARTICULUS III. Ouomodo attributa diuina tum ab essentia,
tum a se inuicem distinguantur.
I. Distinctio alia realis est, alia rationis. Realis ea est, quae in ipsa re existit, nemine cogitante. Distinctio rationis inter ea intercedit, quae licet unum sint reipsa seu in sensu reali, tamen cogitatione distinguuntur, ita ut . notio unius in alterius notione non includatur. Duplicem quidem distin otionem rationis admittunt Theologi; unam vocant rationis ratiocinantis , alteram rationu rau Duuin a primam dicunt fieri per mentem . sine ullo in rasundamento; alteram cum fundamento in re. Verum videtur mihi, ejusmodi distinctionem, quae
56쪽
sundamentum non haberet, polius distinctionem
sere rationis non ratiocinantis.
II. Quaestio haec i An et quomodo attribula divina ab essentia et inter se distinguantur, multis disputationibus, et diversissimis sententiis ansam dedit; quarum aliae libere in Scholis ventilatae sunt, aliae autem tanquam sanae fidei contrariae proscriptas sunt ab Ecclesia. Errores, qui cum Ecclesiae doctrina pugnant, duo sunt sibi ex adverso oppositi. Primus in Actio et Eunomio, et qui ab illis orti sunt, Anomaeis notatus est; volebant enim nihil in Deo ne cogitatione quidem distingui, nomina omnia, quibus divina utcunque declarantur, ipsam significare naturam. Alter huic omnino contrarius error Guberio Porretano Pietaviensi Episcopo at tribuitur, qui Saec. XII docuit, proprietates divinas
cum a se invicem , tum a natura et essentia Dei Teipsa, non sola ratione sejungi. Inde haec ejus dicta: Dioinualem non esse Deum. Divinam essentiam esse substantiam , qua Deus est, non quae Deus sit. Huic doctrinae vehementer restitit S. Bernardus, eoque rem Bdduxit, ut anno II 48 ab Eugenio III in Concilio Rhemensi fuerit eondemnata. Gu-Bertus vero sententiae summi Pontificis reverenter obsecutus, cum ordinis integritate, et honoris ple-mitudine, ut ait ollo Frisingensis Lib. I de Gestis Trider. I cv. 46. , ad propriam Dioecesin remeaviti Saeculo XIII Maehimus Abbas, cujus libellus in Cone. Later. IV proscriptus fuit inter Essentiam divinam et Personas realiter quoque distinxisse
57쪽
III..Pauea nune de Scholarum opinionibus dieen. da, non ulique disputandi causa, sed ut Candidati nolitiam aliquam hujus rei habeant, in quantum illa ad studii theologici historiam, perline l. Triplex distingui solet Scholarum opinio, Scotistarum scilicet Thomistarum et Nominalium. Auctor Scotistarum est Duns Scotus, ex S. Francisci familia, qui Saeculo XIII Parisiis primum, tum Coloniae cum magna ingenii fama Theologiam docuit. II ic novam distinctio. nem invenit, quam realem formalem vocat; ideoque ait, divina attribula cum inter se, tum ab Essentia disserre, non sola ratione, aut mentis concepta, nequere ipsa ut rem a re, sed formaliter ut formam ab alia forma ejusdem rei. Quemadmodum ille nil hane distinctionem admittendam cadem ratione ductus suit, qua Gilbertus; nempe ut exponeret, qua ratione divina Essentia Personis Filii et Spiritus S. communicetur, non communicata Personalitate: ita iisdem quoquo virgumentis refellitur a Theologis , quibus olim Δ'. Bernardus distinctionem a Gilberto invectam expa-gnavit ; nempe quod simplicitati Dei repugnet, Et
quod attributa de Deo in abstracto Praedicentur . . . Dicimus Deum magnum, bonum , Iustum , et iunia
mera talia, ait S. Bernard. Lib. V de Considerat. J , sed nisi Omnia unum in Deo, et cum Deo consideres, habebis mutiplicem Deum. Mihi Memnon deest, quod cogitem melius h usmodi Deo tuo Quaeris , quid Z Mera sin licitas. Vero Iudicis rameum sim lex multiρlici antefertur. . . . Thomi fila concedunt plures de Deo ideas in Deo nihiliv σα di,tinetum arguere; sed addunt eam rem, QU
58쪽
quod pluribus aequivaleat, mentis consideratione in plures dividi veluti partes, quas virtualitates appellant. Alii virtualitates intrinsecas admittunt, quas Deo inesse dicunt ante omnem mentis operationem: alii extrinsecas defendunt, seu distinctionem , uti dicunt, Dirtualem minorem. Haec sententia ab illa non differt, quam Theologi vocant rationis ratiocinatae.
Nominales tandem illi vocantur, qui inter al- tributa absoluta, et essentiam nullam omnino distinctionem admittunt, quae sun lamentum in ipsa rahaberet; sed omnem distinctionem in nominibus tantum ponere videntur, quibus eadem res significatur. IV. Manifestum est, ejusmodi quaestiones nihil habere utilitatis; sed scelus esse ingeniorum mole subtilium, qui vanam scientiam sectantes, omnia inutilibus et vanis disputationibus implebant, laci. guentes circa quaestiones et pugnas verborum. Uudae ad illos pertinent quae S. Augiastinus habet Lib. II de Genesi ad litteram. B Multum disputant dais illis rebus, quas Majores nostri majore prudenis tia omiserunt, ad healam vitam non profuturasis discentibus , et occupantes , quod pejris est, as multum pretiosa, et rebus salubribus impendenda
M temporum spatia. u . . . Ne ergo et nos rebus
minime profuturis pretiosa temporum spatia impleamus , missis Scholarum sententiis id unum probandum suscipimus, quod nulla in Deo detur distinctio realis.
59쪽
attributa diuina realiter unum sunt cum Essentia pseu in Deo nulla admitti Potest realis distinctio.
Paoll. I.' In Scripturis Essentia divina, et attribula de se invicem praedicantur in abstracto; ergo nulla admitti potest inter illa distinctio realis ante
mentis operationem. PROB. ANT. Proverb. VIII II. . . . 'O svientia habito in consilio. Christus de se ipso ait Ioan. XIV 6. . . . Ego sum via , Peritas, et Vita. . . Et Ost. I ad Cor. I 24. . . . Praedicamus Christum Dei oirtutem , et Dei sulentiam. a.' Concilium Rhemensem, in symbolo fidei eontra errores Gilberti ita loquitur Art. I. . . Credimus et confitemur, si licem naturam Diuinitatis esse Deum p nec aliquo sensu Catholico Posse negari , quin Diuinitas sit Deus , et Deus Di initas. . . . Idem docent SS. Patres, quorum testimonia videri possunt apud Petavium. Sio S. August. lib. VI de Trinit. cap. 4. ' . . . Deo hoc est esse, quod est fortem esse , aut justum esse, aut svientem essct ά et siquid de illa simρlici multiplicitate et multia lici si licitate dixeris, quo substantia ejus significetur. . . . optime S. August. subsantiam divinam simplicem multiplicitatem vocat, quod sit re ipsa simplex, ratione vero, et nostro intelligendi modo multiplex.
60쪽
3.' Deus est Ens simplicissimum, ut sequenti capite ostenditur: atqui Ens simplex excludit omnem complexum Partium a se invicem distinctarum. Ergo etc.
ARTICULUS IV. CONSECTARIA. OBSERVANDA.
I. Antequam altribula Dei speciatim considero mus, quaedam Bdhuc praemittenda censemus, quae Deo, ut Enti absoluto et necessario conveniunt, et tanquam consectaria fluunt ex iis , quae de summa ejus, et persectissima natura diximus. Nam ex eo quod Deus absoluta substantia sit, et solus a seipso, neque ab aliquo alio habeat ut existat, sequitur eum esse rerum omnium Cctusam , vitam ipsam, omnisque vitae Principium, Ens primum, Ens supremum, Ens entium. Ex eo, quod omnes Persectiones sine fine et mensura complectatur, sive quod persectionem naturae habeat tum extensive, ut Philosophi dicunt, tum intensive summam I ncto cessaria consecutione deducitur, eum summum boo