장음표시 사용
61쪽
nem, Parmenidem, Melissum in eadem opinione fuisse quam deinde StiIpo, o. mnes Megarenses Philosophi secuti sunt
Habetis igitur non auctorem tinum , sed multos, eosque non gregarios, sed principes, d magnarum sectarum ductores, qui conjunctis viribus defendunt, ut refert A. ristocles apud Eusebium de praeparat Euangel. lib. I . c. II. Aristoteles noster i. 3. de Cael. c. 1 quidquid est, unum tantum esses generati nihil , nihil interire moveri omnino nihil sed dumtaxat ita nobis videri.
Ex hae ipsi doctrina , si recte conjicio
Scepticorum familiae ortae sunt , quae cum ex una parte sensibus omnibus motum pe ciperent, ex altera vero argumentis motum oppugnantibus respondere nou possent , eo demum venerunt, ut nihil assirmarent
Cum enim apud eos, qui Dogmatici dicuntur, nihil certius sit, quam motus si hic ipse labat , a fallaciis liberari non potest, quid est reliquum, inquiunt, nisi ut in re omni assensum iuspendamus p Ergo si
rationes conferre volumus, ex immenso illo sectarum numero , quae varias philos phandi rationes injerunt, soli Peripatetici Stoici, Epicurei motum admiserunt Quod quidem iccirco praemittere volui, ne oscitantes tamquam in captiuncula, en nis disputationem adversus motum excipiatis aut, quod Diogenes fecit , abire ini
Princeps igitur argumentatio , qua Zeno ad
62쪽
M motum labefactandum utebatur, ista Di dicta est, non tam quod validissima eL set quam quod ab Achillis velocitate ejus
ratio & figura duceretur . Ita enim disputabat si motus est, velocissimus homo, cuiusmodi Achilles fuisse fertur , comprehendere cursu testudinem nequit. Nam sit Mchilles decuplo velocior testudine spatium. que decurrendum sit stadium Λchilles col- Iocetur in principio, testudo in medio; ex suo uterque loco moveantur quo tempore Achilles veniet ad medium , testudo decimam alterius dimidii partem consciet, ideoque praeibit. Rursus moveantur dum Aehilles decimam hanc partem percurret, testudo alterius decimae decimam absolvet, eumque praecedet atque ita deinceps in infinitum: quia, quae moventur , intervallis moventur quae intervalla, quantumvis exi. gua , infinite dividi possunt Achilles igitur, qui toties δά is ab Homero dicitur numquam testudinem assequetur. Quod si ho tam absurdum admitti non debet, mportet excludere motum ' constituere tale quippiam nobis apparere , quod revera non est Multa preterea sunt , quibus Zeno, tum evertere nitebatur , eaque inexplicabilia: at nos illa tantum persequi vinimus quae ad Achillis onfirmationem spectant eodemque revolvuntur. Addebat igitur Philosophus hic si quid movem , alicubi incipit, alicubi desinit; sed cum spatium quodlibet sit infinite dividuum, nihil in eo cl-
63쪽
mum , nihilque postremum reperiri potest
satius es igitur ut dicamus, non essi incia tura motum, sed specie quadam rimagine falsa sensibus nostris illiadi Huic parum dissimile est illud , si quid movetur, Pergeor a termin in terminum p at in medio spatio infinitae sunt partes, infinitum autem finito tempore pertransiri nequit nihil igi.
Tota hujus argumentationis vis in eo si. ta est, ut videtis, quia intervallum quodlibet infinite secari potest quod Stoici Peripatetici communi consent; docent . E. picurei, ut ex his Zenonis plagis se se ex. pedirent , statuerunt , esse aliquid in natu ra minimum, in quo divisio consiliat, ne porro pergat . At aliunde capiuntur . Quia si minima hae extensione carent, lihil umquam extensum iacient; sin autem e tensione praedita sunt, procul dubio figuram aliquam partesque habent, ideoque di. vidi possunt. Haec ita multis rationibus exisplieari solent ac roborari, ut nullum Eptis cureis effugium relinquam . Preterquamquoane ita quidem Achilles evertitur . Nam utcumque testud tarda sit certe unum ex minimis Epicureis quolibet momento curret, quo nihil potest minus . at ne Aiachilles quidem quolibet momento plus munimo decurrere potesta aliter uno tem cre esset in duobus locis . testudo igitur, si semel praecessit, semper pradi edet.
Reliqua philosophantium caterva Iibenter eoncedit , intervalla quaevis infinite secari posse;
64쪽
posse quamvis ne illud quidem neget, hane ipsam opinionem in multas gravissimasque incidere difficultates, ex quibus vix exitum reperire potest. Nos, qui ex his tumuς, videamus oportet, quomodo tueri motum in hac infinitate possimus, inchillis incommoda 1uperare Arma nobis praebet Arist teles incit Physicor. 6. c. q. unde plaZ nonis argumenta sumsimus . Docet enim spatium, in quo aliquid movem , esse in. finitum non quantitate, sed divisiones id est non proprie cieipsa , sed improprie potestate quadam; quatenus, qualibet diis visione facta, rursus quod remanet, dividi potest. Et quia tempus ipsum, Quo motus fit, eodem modo dividuum est, sequitur rutriusque paries sibi inter se respondere. In hoc Aristotelis responso nihil Artitotele di.
gnum Zenonis seciatores inveniunt . Nam primum quidem negant , tempus continere partes divisione innnitam siquidem temporis partes ita se habent, ut una sit praetemta, altera futuraci quod autem praeteritum
est, dividi amplius nequit in id, quod erit; quod est futurum, dividi nequis in id, quod tuit. Deinde ad spatium quod attinet, si di. vidi, inquiunt: infinite potest, rei a par. te habet infinitas rideoque proprie intinitum est. Ut partes sint paries, non estn ceste ut divellantur; quemadmodum uti tum si totum, necesse non est , ut partes sibi invicem admoveantur & coalescant. Ita dicimus totum Philosophorum genus , quamvis Philesophi singuli loci ac temporibus
65쪽
distent. Si partes seorsum considerentur partes dicuntur; si ita summam colligantur. dicuntur totum. Nomina duo, res una aliaque eadem . Nugatur ergo , qui finitum quantitate dicit , infinitum divisione . e. que enim divisio partes facit , sed jam a. et a secando separat motus porro quasi dia videndo procedit quandoquidem partes oris dine metitur , neque secundam attingit ni primam attigerit. Haec vulgares disputatores per suas sor
diu eludunt, donec concionem dimittam omciis corrogatam, neque cogitantem quid dicant, modo dicant aliquid . At illi, qui sani sunt, .sucum aversantur , haecia naturae arcanis recensent, in quibus multa sunt inenodabilia; ideoque postulant ut excipiantur . Nos Aristotelis nostri doctrinam explicare sustinere conabimur; non quod in re tam dissicili spereinus aliquid sed ne locum ante pugnam tamquam nili. te nimis ignavi deseramus . Atque illud quidem , quod de tempore adversarii dicunt, non est dividuum, nisi in futurum, praeteritum, leve admodum est , neque nobis negotium exhibet. Nam put illa o . mitram, quae adversus Chrysppeam hanc temporis divisionem Plutarchus scribit in libro de eommunibus notitiis contra Stoicos futurum in partes dividitur, quae prius, quae posterius advenient praeteritum in eas, quae ante, inua postea praeterierunt: ne que ullus dividendi finis est quia numquam
66쪽
devenitur ad minima , quae dividi hoc in do nequeant in partes istae sive temporis, sive motus, si, intervalli, quomodo infinitum non faciant, cum in infinita quadam virtute dividuae, hoc opus , hic labor est. Nobis ita videtur , qui dicit infinitum di visione, seu potestate, non id dicere, ouod terminis careat , sed id , cuius temtini in. veniantur numquam . Dividi enim in patates infinitas nihil est aliud uuam dividi in tot partes , quo cuique placuerit4 quovquot autem paries fiant, semper tamen finitie numero erunt . Dicuntur igitur ea Prione in rinitar, quia qui eas facit , numerum non definit. Ubi ait hoc inquit Sen
ca Epist. DL alip id ais protulit, ct magi Misem ejus sequendo I fisus es , infinitum cae pii Oeari . Eodem fortasse modo intelligi individua Epicureorum debent . Ubi enim eorum animus dividendo lassatus est, individuum dicunt. Noluit nobis natura tinium cognitionem argiri Infinitum vocamus quod animo exi aurire nequimus individuum di insecabiles, quod ad extremum
secantes, cogitatione deiecimus. Utrimque Porro a inda, tittimque dissiculiates quia nouis imbecillitatis nomina ad rerum naturam traducimus. In hujusmodiinfinito, quod non natura, sed nos facinus, uilibet promtum est , principium' finem reperire quae ipse nomina humani arbitrii sunt, a musae numerationis ordine pendent. Hoc Ῥα- transiri finito tempore potest, quidem longe celerius ah Λehilla , quam a testudine Quod
67쪽
Quod si quis tamen adhuc animi e det, nec plane soluta Zenonis argumenta audicat illud reputet num dici possit, motum fieri per partes arithmetica ratione Mon geometrie distributas , idest per cedita numerata intervalla pro varia ejus quod movetur, celeritate. Nam i quidem non est mirum , si Achilles cito comprehendit is praegreditur testudinem cum uterque spatium decurrenda metiatur, non per partes subinde minores, sed definitas, suisque viribus respondentes . Divide , ut lubet, magnitudinem perge ad Otremas usque particulas , quae sensus fallam ne vos omnes cogitationis intende , ut miniam quaque inventa quamitate , rursus G. HI 'm limas Esthi, si placet, ad infinitum tqui tum p videtume tibi Achilles his legi. bus moderari gressus suos , an per intervalista eiusdem mensura stadium percurrere. Non ignoro , quomodo Zeno premere
nos atque urgere ex contrario possit: sed haec hastenus subtilia petentibus. Si quis c n. templationes acumina minus probat, habet a Diosenes, quid sequatur . Ille enim ut reser Laertius I. 6. a 30 contendenore philosopho quodam e Zenonis disicipii na; non esse motum, ambulare caepit, at que ita non verbo , sed tacto adversarivinrepulit modus hie declinandae dimcultatis fallax sophistieus dieifus a doctissimo Baselio quod peccet ignoratione elenchi Cinnenim Zeno in qui ab eo erant, fatereno
mast tere motum, negarem autem rem.
68쪽
ra esse, qui coram ambularet, non pervin .cebat ille quidem , ea moveri, quae moveor videntur , sed quod non erat in contro versia, gratis conlirmabat. Nos pro Diogene stamus , ejusque responsum Philosopho dignum censemus , si modo philosephandi instituta distinguantur,is ex suo quisque
judicetur. Ille enim cum veri judicia, quae Graeci νυτή υ dicunt , non in ratione , sed in sensibus poneret, apte ex ua disciplina sensus evidentiam opponebat per ratio. num ambages disputantibus. Concedebat nisi fallor, tacita quadam consessione , e. nonis argumentum apud illos , qui omnia argumentis confici volunt, inexplieabile e
se idem ramen infirmum cinane apud iulos esse ostendebat , qui in rebus evidentubus tempus re operam perdere nolunt . Id Diogeni familiarem ustatum fulta . non ad tempus quaesitum, duo vel in primis sophismata significant , quorum dissicilis explieatio non erat , si otii caussa disputare maluisset. Quidam illi inesse ornua assiomabat ita ferme Habes, o D enes , quod is amisisti non amisisti eornuari abes igitineorma Ouid Cynicum respondisse putatis ZFrontem perfricuit . Tum vero, ego, in quit, cornua non sentio . Atque ita disputationem abrupit , quam ceteroquin in horas producere poterat , ut homines nostii
solent rixandi periti. Haud aliter illum γjecit, a quo humanitate spoliabatur . Fuit enim pro ea cavillanai libidine , qui Dio. genem in publico deambulantem, atque a
69쪽
liud agentem ita ex improviso aggrederetur et 'm, tu non rari ego autem homo sum ou non es igitur. Cui Cynieus nihil moratus, si invertas , inquit, dicendi, dum , continuo sequetur , te esse bestiam Neque vero Diogenes ignorabat , quom
do ambigua ista ex legibus Dialecticis distinguerentur, sed eludere malebat dicillos faceres, qui talia populo venditabant Diogenis morem sequebantur illi omnes , qui sensibus erant addicti , eorumque testimoniis judicia regebant sua Quam in rem illud nobis resere placet, trod contigit Diodoro Chrono , qui Zenonis dogmata mirum in modum excoluit impa. gavit. Hic ita disputare solebat , ut est apud Sex. Empiricum Pyrrhon hypoth. lib. a. c. 22. lib. 3. c. 8 Quod moveri dicitis , ve movetur quo in loco est . ve in quo non est non in quo est; nam ubi est, quiescit non in quo non est; nam ubi non est , nihil agit: quod igitur moveri dicitis nequaquam movetur . Respondebant aliarum partium Dialectici , quod movetur , neque in loco, ubi est, neque hi non est, moveri sed a loco in locum transire pro inde moveri nihil esse aliud , quam motum esse, motum iri. At hinc Diodorus momstra infanda oriri dicebat; videlicet eum qui ambulat, ambulasse, ambulaturum; qui coenat, caenasse ' caenaturum; qui vivit, vixisse, victurum ex quo sequitur, nullum neque principium , neque finem istarum actionum inveniri posse m
70쪽
hebat in eo sibi adversarium , eumdemque amicitia conjunctum Herophilum Medicum, cujus ingenium hoc argumento non semel turbarat,in confugere ad sensus coegerat. Sed eum eum aliquando domuiri suam d. vocasset , ut luxato sibi humero opem se ret, responsum tulit suis contentionibus du num . Etenim erophilus , vis homine iacente , suam fidem implorant . quid Iereris, inquit, vana specie deceptus Inis iis , bonis vir mam vel humeciis emotus est quo in Ioeo erat, vel in quo non
rat: non tu quo erat nam ubi erat qui . scebat non in quo non erat nares ubi non erat, neque agere, neque agi poterat Abque ita discedere Iebat, ratus deserto h inero , Diodori mentem sanati posse. Sed cum deinde eoegitasset , morbos istiusmodi se enim ipse appeΙlabat insanabiles esse, qua potuit, Amico consuluit. Redeamus ad Aebetem mi igitur sive explicabilis sit, sive inexplicabilis cujus rei
caussa neque cibum , neque somnum irite mittere volo, ut solebat in huiusmodi dis iurationibus Pomponatius, certe ejusmodinabitus est argumentandi modus , in qu multi gloriarentur. Quamvis enim ejus i ventionis laudem Zenoni tribuant Aristo -ies re Laertius, tamen Phavorinus ad Pa
menidem refert enonis Magistrum. Ego cum legerim apud Plutarchum in libro paullo ante memorato aliquid prorsus sitrii. i. de te fudines Adrasti equo, tamquam veteriis verbi tritum , miror , quomodo
