Emmanuelis Martini ... Epistolarum libri duodecim. Accedunt auctoris nondum defuncti Vita, a Gregorio Majansio conscripta nec non Praefatio Petri Wesselingii. Tomus primus secundus

발행: 1738년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

amicorum in aedibus Pyrgopalaei, ubi tuam iterato avida eonvenerant stum

dituri. Quos inter Pyrgaeus. Rogas quid ille 'Tον 'Eροπα-- α'.Coraccianus epistolam toto pectore, toto ore laudavit, denique te dignam. Ex penitissima quoque Mallaesi quaestiunculis nos asperlit lepidi; limis, queis mirifica voluptate affecit. Quam bona mens hominis , quam bonus animus t Invidet tamen iis qui tuis iermonibus fruuntur omnigenae cruditi nis. Qui non invideat y Injuriam nimirum tibi faceret, nisi quam ape te invideret. Ad honam autem noctis partem in Bibliotheca , ubi de te multa verba fecimus. Inde domum advecti, statim calamum arripui, ut salivam, quantum queo, tibi moverem: quanquam video nostra omnium vota in casum itura. Siquidem tibi istic permanendum est vel invito: δc mihi, quidquid speculae in te situm habebam , pereundum. Proculerucgi gratias tuo nomine, quod librorum transmissionem egregie curaVit, cui rei mea usus est opera. Si quid recte curatum velis, aci illum literas; h Vet enim se tibi approbare. Vale etiam atque etiam, vir humanissime, &quoniam abs te fata me sejunxere, animum animo complectar licet: meque tui proprium fore confirmo hac dextera, qua sanctae amicitiae fidem consigno, XVIII. Kalendas Decembreis, An. MDCCIV.

XLI. EMMANUEL MARTINUS EMMANULLI IOSEPH o MIGNANAE

Rhetorices Professori S. D. i Valentiam. BInas abs te uno tempore ρ eugepael Lausto diligentiam tuam : & pla do. Eo magis quod in earum unis Orationem illam mittis pro revocanda eloquentia. O ferculum , quod vel ipsi nobis invideant αἰὲν ἐArret Peream, si vidi quicquam, quod magis redoleat ambrosiam illam Tulli nam. Postea quam igiw:r hanc provinciam inpressus es, perge, per De atque homines; & salium hune Latini term is splendorem , qui nostratium mentes hebetat atque perstringit , veri nativique candoris radiis o tunde. Detrahe personant insolenti huic larvae; quae Romanae loquentiae .num induit: caetera stridor & Getieus strepitus. In te uno reposita

est patriae nostrae lalus. Si te oneri huic subtranis, quae nobis reliqua est L E specula,

202쪽

vccula, securi Tenedia praecidetur. In alteris, quae tua est human tos se superiorem cpiitolam laudibus esiers. Quam cgo commendationem di pl:ci de catilia eximiam habeo : quod a laudato Viro, & quod a candido. Quod sane vel cx ipsa admiratione perspicio. Tune in rebus nostris timide & per ambagesi ure, seca. Nonne tibi calamus ad manum Z Cur non emendrsti, dulcsti, discerpsti Z Indignarer verecundiae tuae, si possem. . De F, ista hii verbis quod mones , non ea a nobis praetermissae, sed omissa. Quam apte , iplo te locus docebit. Quod ad naves attinet punicurvas, Camarinam ne moveto. Eae quippe sunt quas Homerus vocat :ab incurva, seu inflexa puppi. Nudius tertius Regiis dapibus intersui, admotus ipsi mensae. Levalius vestras here fuit ad me. Quid hic vulpio apud nos' Ait se venisse videndi tantum. gerrae, gerrae. Peream ni nictrico aliquid molitur in bonorum perniciem. Salveat a me Purgopalacus:& det operam liberis. Jubeo Borrullium patrem. Filium cupio dissuaviari. Quam velim Collae persuadeas ut me amet ' Proximis diebus dedi ad

Coraccianum. Nostrae res perbono loco. Valemus recte', & quo melius alcamus, operam dabimus. De Eustathio nostro maneo in sententia. Fac valeas, meque ames. Pridie Saturnalia, MDCCIV. Mantuae novae in Carpetantia

XLII. EMMANUEL IOSEPH MIGNA NALMMANUELI MARTINO

S. P. D.

Mantuam Carpnanorum.

Dolere tu mihi videris, quod oratiunculam, quam saepissime per literas petiisti, non statim miserim. Nihil eu, mi Martine , amplius

quod doleas, jam mitto. Cur ego ad te pluribus non erat, nisi me tibi purgatum vellem. Non misi quum efflagitare occoepisti, hoc primum :quia non ita φιλαυτωι aestu desipueram , ut munusculum hoc levidense te satis dignum putarem. Deinde, quia quidquid illi e schedis eruendae exseri ndaeque locarem, tuo Eustathio subtrahi egre serebam. Vale. tameito, inquis. Ni ita sacerem , illud de Eustathio mendacium videretur purum putum. Iterum vale. Antonium Castet viniuin salvere jubeo, mei quem gaudeo memorem. Valentiae Hedetanorum , VII. Id. Decembri

An. MDCCIV. XLIII.

203쪽

EPISTOLARUM Libist is

Valentiam.

Borrullius Pater literas, quas ad Gravium miseras, mihi tradidit. Inde

ego curriculo ad hominem contendi : quem cum domi non ostendissem, non multo post ad ipsum redii. Legit : audiebam ego , quasi non antea. Frigidule subinde stylum laudare coepit, nescio quid submurmurans de Comicis nosti ejus ingenium . Stomachari ego. Haud me potui continere, quin tuam legerem, quam ad me ultimam dederas : nihil ille. mihi misero bilis in nasum: mutire tamen non audebam. Caedere verba postea , & inter alia , premi sese multitudinc negotiorum aiebat; immo obrui: id ipsiun ego lamentarier. Ad me domi cupere, ut de communibus studiis colloqueremur. Subrisi ego , qui sciam quanto celerius Elephanti pariant. De literis ad te scribendis sermonem iniceiti Laudavi animum. Postremo multa de numatione tua & Eustathio. Discessi tandem subiratus, ac coepi statim ego mecum: operae erit prosedio, hujus legere epistolam, quem ita luculentissimae Emmanuelis nostri parum commovent. Iccirco statui orare te , ut exscriptam ad me mittas : aveo enim in re hujusmodi quid possit ejus ingenium experiri. De his tamen hae tenus. Supellectilis librariae tuae quod erat reliquum penes nos. Sic enim Borrullius & mihi & tibi se gratum facere putavit : pluribus ad te illum hac super re existimo. De nostris nuperis Vellem scire , num ad tuum palatum. Costa noster te deperit. Pyrgopalaeus orare non destitit, quasa nonnullis diebus ad nos deaeras , ad sh mitterem. Capitur mirum in modum tuis sacetiis. Denique, ut de me aliquid dicam, scito, me tuum esse χ ,σει 6 κ ησει, semperque futurum. Vale multum, ineque, ut sacis, amare perge. Valentiae Hedetanorum, Non. Ian. MDCCU

204쪽

XLIU. VIRIS AMPLISSIMIS

Spectatissimisque, Ignatio Valeris, Pusiliae asserendae Praefecto, Felici Andegatos, Pacobo Puxio, Vincentis Fragae, liratio Perilis, suatuorviris Saguntinis,

caeterisque Decurionibus,

E MMANUEL MARTINUS

Alonensis Decanus S. P. D. Saguntum.

Κ vos, uxores, liberique vestri valetis , bene est , ego quidem valeo. Ea est rerum humanarum conditio i viri amplissimi, viri prudentissimi ac praeter labentis siseculi fluxus, ut nisi literarum subsidio illis eamus

subventum, earumque luce aspergamus, perpeti sua rotatione ac volum ne in immensam oblivionis caliginem devolvantur. Unum est adversus annorum incursus praesidium : Literae. Quibus nihil a Diis immortalibus humano generi concessum est vel utilius , vel praestantius. Absque iis esset aetas populabunda humana omnia everteret atque diriperet. Iccirco a supremo illo bonorum omnium largitore indultae sunt illae rerum mem riae fluctuanti atque abiturienti, veluti quoddam asylum , a quo pedem reserret tempus, quod nulla aevi injuria violaret. Literarum monumentis in abditissimos remotissimosque retro saeculorum recessus penetramus, nosque serae posteritati ostendimus, fluidamque ac praetervolantem aet tis nostrae memoriam Scriptorum perennitate non solum sistimus, sed consecramus. Iis universum pervagamur orbem , nec ulla est natio a caeterorum hominum commercio adeo secreta atque retracta, cujus leges, instituta, mores, perbelle perque naviter non calleamus. Cum igitur ea sit literarum Virtus atque praestantia; nullum par illi referre possumus beneficium , qui memoriae nostrae literarum veluti salem aspergit , ne saeculorum amatu corrumpatur atque putrescat. Id ego in Theatro vestro exsequutus sum, monumento me-dius- fidius ad miraculum usque clarissimo ac celeberrimo: etsi adeo deformi , & in ruinarum ludibrium dejecto , ut ex veteri illa mole, majestate ac magnificentia mirabili, vix quaedam s persint vetustate consumta & -ελετώδη, non tam lustranda oculis , quam diligentissima indagatione perscrutanda. In quibus eruendis operam per

das, nisi summam industriam, subactumque judicium , cum summa antiquitatis

205쪽

quitatis gnaritate conjunxeris. Quo sachim est , ut aliqui ex nostratibus , qui res patrias literis consignaverunt, ad vetera indaganda minus callidi, in Amphitheatrum s si Dis placet in monumentum hocce transformaverint, reclamantibus Plauti manibus, totiusque aedificii structura. Quam opinionem, ut adstruant, nescio quas ferarum caveas comminiscuntur, aliasque populi offucias , quibus ignarae plebeculae tenebras offundunt. Quorum ego ineptiis posthabitis, despicatu potius atque derisu , quain seria confutatione dignis ; ne posteri in eundem errorem impingerent, universam Theatri structuram, ejusque partium modulationem , quarum vestigia in lacero hoc monumento, vel supersunt adhuc, Vel deprehenduntur ; ape, rire decrevi: eo libentius quod a me id Sepe in familiaribus colloquiis flagitaverat vir Illustrissimus juxta ac antiquitatis callentissimus , Antonius Londadarius , Archiepiscopus Damascenus , & Pontificis Legatus apud Regem Catholicum. Igitur injuncto hoc mihi munere defunctus, nihil duxi antiquius, quam ut vos per literas sacerem scitiores, quorum interest vel maxime, ea quae laribus vestris addere dignitatem possunt, patriamque aeternare, cuin gratulatione excipere atque amplecti. Etenim hasce pristinae molis reliquias, cum nihil aliud eae sint nisi quaedam ex temporum naufragio ad aevum hoc nostrum ejestamenta ; quis dubitet olim ea.dem annorum tem pestate esse obvolvendas t quarum s ad posteros aliqua transmittatur notitia, eam oportet ut literis acceptam reseratis. Praesertim cum tanti sint haec rudera, ut per eorum vestigia ad nobilissimam gentis vestrae originem deveniatur. Ea veteris opulentiae majestatisque vos admonent, & majores vestros ob oculos ponunt, progeniem illam, fide ac virtute nobilem, aerumnis inclytam , sanctissimumque , sed triste, i libati socialis foederis in aevum omne documentum. Quae quidem majorum gloria & claritudo , quo vobis illustrior est atque splendidior , eoi pensius incumbere debetis in lacera haec & discerpta genitricis vestrae

membra fovenda atque asservanda. Dum ea vetustatis contem tu diruitis,

exscinditis, evertitis, gloriam vestram demolimini, vobismet ipsis manum inseriis, in propria viscera serrum adigitis. Lucemque illam extinguitis, qua in omnem aevi memoriam inclaruistis ; obscuri deinceps ignobilesque futuri. Quemadmodum enim ab oris lineamentis & indole hominem dignoscimus; ita Saguntum a parte ejus superstite. Haec est matris vestrae facies, qua detrita ac deleta , densissima rerum caligo posteros involvet. Quumur nihil supererit quo caeteris antecellatis, circumjacentia oppida,

conjuratione animorum facta, in id toto nil contendent, ut vos ab avita

majestate deturbent. Quocirca Viri nobilissimi per ego si lutem , liberorumque fortunas, VOS OPO atque obsecro, ut quando ita in satis est, ut clarissimae patriae Vestrae monumenta augere non liceat, ea saltem illibata ad posteros transmittatis. Quandoque vobis rei cura commissa est publicae, gravissimas poenas iis infligite , qui illa cumque igne ferrove violaverint.

206쪽

verint. Quod ad me attinet, si quando dabitur facultas Urbis vestrae mo numenta denuo lustrandi, omnes intendam nervulos , ut ea qua luce potero aspergam , & ad exterorum notitiam traducam , exemplo Theatri, quod jam trans Alpes volitavit. Do fidem, quam si sesellero, me vestra elientela indignum judicate. Salvete Saguntini Patres , ad Urbis vestrae telam &' ornamentum. Iterum salvete. Mantuae novae in Carpetanis,

IX. Kal. Aprileis, MDCCV.

AFerendae Praefectus , Felix AndegaveUs , Iacobus Puxius, Vin entius Fraga, Ignatius Persus, w-ruorviri Saguntini,

EMMANUELI MARTINO

ABnres Decam meritissimo

S. P. D. Mantuam Carpetanorum.

RFm nostram publicam Vir clarissime in iniquo sortunae judicio jam

olim damnatam , postquam fata illa adversia e sumino gloriae atque opulentiae fastigio deturbatam dejectamque voluerunt , adeo in dies percrebuere aerumnae, ac magis magisque res alit ictae retro abiere delapsae, ut, eum alterius mali sinis gradus sit saepe futuri, exigua , immo nulla suerit unquam lpes antiqui splendoris partem stliquam posse nos retinere fugientis. Siquidem post imperii nominisque Romani gravissimum casium, ea ut scis probe, Vir cruditissime in consequuta sunt tempora : ac tot barbarorum teterrimae colluviones in nostram Hispaniam confluxere , ut sa-eile conjectura assequamur, non majorem vim Punicam vetustissimis Saguntinis intulisse cladem, quam immane illud hominum genus eorum re liquiis saepissime convulsis ac dissipatis. Hinc densissimae ignorantiae rerum tenebrae, altissimaque caligo. Hinc monumenta amplisi ima quam aperte testantia veterem hanc Urbem esse Saguntum, in oblivionem omnino data , s de jacebant. Haec tu primus scriptis omni alio monumento perennioribus e ruderibus ac deformi situ antiquitatis vindicare , eisque facem praeserre instituisti. tortasse ille rerum optimus rector , jam patriam n liram acquis oculis aspiciens, sortem hujusmodi in fatorum urna delitescentein ad hane usque tempestatem differre voluit, qua Hispaniam, tot c la initati-

207쪽

Iamitatibus exhaustis , extremum ad usque exitium perductam clarissimi Phoebi Gallici jubare aspersit, ut depulus penitus tenebrarum obversaculis pristino splendori restitutam quantocyus videamus : atque ita fore ut dum ille Hisbaniam tropaeis illustrat , tu veterem ejus gloriam in lucem prostras. Unde nihil est ultra quod timeamus, in vastissimo illo humanae fragilitatis acervo Urbis nostrae decora alta posse latere, quae ab homine

doctissimo aeternitatis memoriae , literarum monumentis nunquam inte morituris sunt consecrata. . Cui igitur non praeclare cum nostra patria actum videatur, cui talis praeco contigerit ρ Nihil equidem ipsi Achilli invidemus, quod Homerum suarum laudum praeconem habuerit, quandoquidem te nobis fata meliora dedere veteris nostrae gloriae egregium huccinatorem. Plus ergo tibi debere nos in consesso habemus , quam P. Romano, qui Urbem nostram restituere , tot exant latis bellorum casibus, eamque exornare, nulla gravissimi emolumenti habita cura , impense curavit : iis scilicet rebus tandem edaci temporis se tacite volventis dente consumendis. Id enim ille Poptilus famae suae consulens secit, cujus nomini exitiabilis Saguntina clades reserebatur expensa : tu vero Vir humanissime) nullis beneficiis lacessitus, nullis praemiis provocatus , iis nos cumulasti ornamentis quibus ab invidis oblivionibus & interitu sacile vindieamur. Iccirco est merito quod per literas in praesentia nostrum tibi testemur animum , voluntatem significemus , gratias quam maximas habeamus, quas dum tempus & res exegerit, multo reseremus cumulatiores.

Vivunt adhuc ac vigent aviti illi spiritus gloriae avidi intus in nostris pectoribus: & si majores nostri labentis patriae honori omnia impenderunt; ti-hi itidem nos, qui tam pulchre ejus immortalitati is provisium , omnia tua caussa facturos recipimus ac confirmamus. Ea certe a S. P. Q. S. quem eximio demeruisti beneficio, speres licet, quae majora nulli mortalium de-hentur. Semidi ruta haec ac deformata aedifieiorum facies , ruinarumque congeries quaenam fuerit Saguntinorum fides, & quam fuerint in ejus cultu perseverantissimi, abunde testantur ; & quam damus nos fidem illibatam Conservaturos, eaque, gratissima veluti vietima, eorum manibus fore ut parentemus. Utinam tu Vir singulari doctrina praeditus Urbem nostram opibins florentissimam, viris armisque potentissimam esses nactus, ut haberes in quo & stylum gloriosius intenderes ; & nos contra boneficium melius compensare possemus ; ac ita uterque nostrum muneri suo cumultus istisfaceret. Reliquum est ut te hortari haud desinamus, Velis, pro tua in nos benivolentia , alia quae siupersunt Urbis ornamenta , pene collabentia posteritatis memoriae stabilire literis atque aeternare e quando te

novimus tuopte ingenio ad res nostras abunde devexum. Id certum est atque statutum, ea omnia in nos quae abs te proficiscantur omamenta, eadem cum voluptate excepturos , qua Theatri nostri summa cum gratulatione

amplectimur illustrationem. Atque in tui gratiam , cui haec rudera sunt vom. I. M gr

208쪽

so EMMANUELIS MARTINI

gratissima, proindeque in pretio habita, hoc amplius pollicemur, non aliter, ac charissima pignora, super quae sunt, majorum amplitudinis mem fias, sartas tectasque quoniam tenuitas nostra reddere non potest , saltem intactas, atque ab omni maleficio ac injuria immunes ac liberas conservare nos in posterum curaturos. Interim absentes tui memoriam colimus, nomen tuum sanctiam habemus , ac omnibus ossiciis Haec prosequi inur. Vale patriae nostrae columen, nosque, ut coepisti, posteritati commendare pergito. Iterum vale. Sagunti, Eidibus Aprilis, An. MDCCU.

Q Uam multo post abs te literas i tute tecum. papae t Tamen vel sero

gratae: imo gratiores quo magis exsipectatae. Sed quid ego cessa tionis caussast doctum ne ut a eam 8 apage. Primum omnium abs te nullae redditae, quas ad me misisti : non quod interceptae. Sed insesita itinera veritus, cui haec tradita provincia, post irritos conatus resolvit, in iliique Verbis, quid a me curatum velles maxume. In eadem navi Procul rii nostri Latinae. Doleo sane utramque jacturam chartaceam. Heu quaml Sed exaruerunt τα δακνυα jam pridem. Quid istas vos

ναι gesitatis seriatas p gestiuntne fratres taeere ex hostibus 8 vix credo. illud potius δολούν alienatas hominum istorum mentes. Siquidem , si conj diari fas est, Hesperiae gelidum eois is praecordia virus. O.οφύλακτος hic tuus post Ulussaeos errores latet in media Urbe, nulli pene cognitus ob amicorum penuriam; eoque rana Seriphia taciturnior. Misillum perpaucorum esse hominum , & hac tempestate nullorum. Tenet eum una sui cura, φ του πατρος bvias terentis sub imp rio, B us licet non sit, ingens sollicitudo. Cur id p rogas. miror sane, qui noris hominem. Quin & Theresia , ut omittam reliquos , cum Mi-cnaele suo ac reliqua familia Urbem colit , aedesque habet conductas: &tamen Ursulam, quod in alia omnia, male odit. Te vero in oculis. Haud immerito amas meminam tui amantissimam , & quae fatorum instar viam invenit te per literas conveniendi. Sororem tuam Narcissam studio, quod felix sausiumque sit, nubere cuidam a Castulone legulejo διγάuia nihil amplius. Fidicinam tuam subito interiisse acri morbo correptam, non novum

209쪽

est apud nos, qui puellam aetate, venustate, & ingenio florentem , tibique propinquam lugere non desistimus vel alieni. Tu vero, quae tua est sapientia, animique sortitudo in calamitatibus perserendis, altissimae disciplinae documenta in doloris siolatium evocabis. De Eustathio otiosium te esse jubeo; ni frustra vis esse solicitus. Quod autem ad te serri enixe oras, idem est ae si

uisas una opera me piscari in aere, Venari autem jaculo apros in medio mari.

Nescis tu pol ut res sese habeant. conclamata int vasa, & si vera quae invulsus efferuntur , citius fortasse signa tute oculis , quam meas literas. Quid Z rides me προμαντευσάμενον, fac semper ut liceat. At cis paucae, tempestates, hice Purgopolynices, si eorum consipeditam sustinent isti Strati lici, tanquam ventus solia, spiritu eos disitabunt. Pluribus ego te , ni illud submet Tullianum , manum de tabula. Nosti caetera. Nunc vero ad Elia. Διδακτρου me num um quidem dubium aut subaeratum mihi persolutum, nec spero fore ut accipiam in posterum. Iccirco ἀνέρα it ego tantum onus sustinere non queo. Minervae vale dicam brevi, & in otii castra me comjiciam: vivo praeterea infensus δαμ- πορφυρα , ex quo mihi consilens, Urbe excessi. Abdicino igitur me, & hoc sortasse modo invidiam erit ut declinem. Probant hanc sententiam domestici. ii nempe ii quibus muta consilia petimus i quod blattis semesos se lamentantur. Si autem annonam Hassiarii legionariique magis inceradunt in ipse penuria, consilium mutabo, atque aliquo me conseram, ubi unum saltem epityrum edam esuriens insane sui cum Comico loquar & consiliarios prodam. Ego enim mihimet

Θεμφυλα ίω sum proxumus. At revocat me k πατeὀς pietas, moeror praeterea , & squalior. Desertum se nato ac proditum queri patiari Quid ego miser saciam qui ω, κ-- eornucopiae potitus sum t Aestuo plane, nec quam insistam viam satis teneo. Incoeperam primo ἰ ρω, subcissi vis horis τα πεπρων αἱ sed odio rerum , ac sui amis molestiis male assedius , t bellas graphiumque, quantum potuit, abjeci. Et ut tu etiam dignum tua virtute acinus edas, epistolam illam, quam ad te, ubi Isidoruin induxi loquentem, quoniam ea omnia falsa nunc demum apparent, abjice in ma- Timam malam crucem; nollem enim tale quid a me dictum: imo ejus me rei piget pudetque. Habes epistolam, mi φύλαδε , bene longam,& magis sortasse quam pro temporum opportunitate, in qua multa, & ut sese nobis offerebant temere eongessi, Scotinum imitari cupiens. Si id as. sequutus sum, propositum tenui. Πυργοπά -- nostrum, cujus desiderium vix ferre possum, in multum tempus salutatum velim. ab hisce tricis haudita iacile ut puto, sese expediat. Llludo eonsilium, sed vicem doleo. Isidorum optimum mihi sodalem salvere jubeo. Hus fratrem nudius tertius

M a habui

210쪽

ΕMM ANU ELIS MARTINI

habui obviam. Vale etiam atque etiam, tuique amantem redama. IIX Kala Junii, An. MDCCUI. Valentiae.

Ocello S amoenitati suae, S. V hilaritatem nunciat.

Valentiam.

Uam te desieruisse , vehementer doleo. Bono sic sis animo & sorti

Quod facile assequeris, si rerum humanarum conditionem altius fueris contemplatus. Inhiamus honoribus, & in dignitatum culmina inano quodam animi tumultu connitimur. Quae simul assequuti sumus, adeptae felicitatis taedio assicimur. Cuius ego rei caussam esse comperio, quod dum honorem in alio cernimus, inani illo splendore perculsi, mentis acie praestricta, gloriae quadam obtrectatione tangimur, qua inflammatus animus, ruit sui impotens. Ubi vero dignitatis onus subimus, culi nos imprudentes subjecimus; inustato pondere pressi, vel impares illi, vel nimis molles delicatique, animo satiscentes, fractique viribus, adeptum jam h norem pertaesi, grave ducimus id ipsum , quod tantopere concupivimus. Naturae sei licet vitio, cui insitum est, quorum caremus, desiderio flagrare , odisse eadem possessa. Quanto te acrius injuncti tibi muneris & istietas, & fastidium conficient, quem invitum & reluctantem bonorum consensus evexit Z Non semel id ego cum animo meo reputans; cum caeter qui genium tuum habeam probe perspecitum, conditionem tuam quam summiseratust Sed heus tu, memento te esse virum Exere & corporis &prudentiae nervos. Erige te atque confirma, & servi quam diligentissime, tum tempori, tum existimationi tuae. Spesque illas, quas de te conceperam, fac prodeant exspectatione ipsa splendidiores. Excute importunam istam moestitiam, & putida lamenta.

M haec ad minuenda mala non magis Calent, suam naenia praescae ad excitandos mortuos. Res turbidae consitum, non serum expetunt.

Quin tuae istae expostulationes rPotius cumulum miseriis adjiciunt mali, Et indecoram mentis mollitiam arguunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION