Emmanuelis Martini ... Epistolarum libri duodecim. Accedunt auctoris nondum defuncti Vita, a Gregorio Majansio conscripta nec non Praefatio Petri Wesselingii. Tomus primus secundus

발행: 1738년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

moerore simul ac gaudio vehementissime sum a Ius. Hoc nempe, quod ex tuarum lucubrationum catalogo facile perspexerim, non u&quequaqua εpud nostrates literarum honorem intercidisse , neque hinc Minervam penitus demigrasse. Illo vero, quod ea ipsi monumenta, quae gentis dignitatem ignavissimo hoe saeculo sultinere unice apud exteros poterant, malo Hispaniae sero , vel sunditus interierim, vel inter blattas tineasque delite eant. Quo vitio , famaeque nostr e incuri , sere laboramus Hisipani. Eandem soriqn e acerbitatem subiisset Bibliotheca vetus Nicolai Antonii, nisi per me stetisset; qui nihil non rerum si regi, nullumque non movi lapidem, ut illa a Cardinali Aguirrio fautore meo ge Moecenate amplissiinoim lucem publicam emitteretur. Quod Diis bello juvantibus factum, mei omnino gccurantis opera. Cujus rei testimonium babes in ipsius operis limine. At postquam in hunc locum devoluti sumus, vellem profecto mihi indic res, quonam loco a Nicolao Antonio saeta est mentio vetustissimi illius Moseos. Nam in veteri bibliotheca nusquam me legisse memini. Di Diartationes iugs l cclesiasticas legi dum Romae agerem , subactissimumque tuum judicium sane quam sum admiratus. Hominis nempe in media Hispaniarum caligiηe 2ribentis, totque pseudo chronicorum sordibus, & impollorum praestigiis circumventi.

De Jacobi in Hisipaniam adventu non sitis acquiesco. Νam Hippolyti

Ostiensis testimonium , quod in hanc rem inertur, commentirium est atque umbratile. Vidi enim egomet Codicem illum Vaticanum, qui olim fuerat Syrteti: nec quidquam in eo subsidii. Quam ob rem , saepe ego Λ- irrium coram admonui, ut a quaestione adeo perplexa manum abitin ret, neve in eas rerum angustias sciens prudensque se conjiceret, unde nulla daretur emergendi facultas. Tametsi ille in alia omnia. Dissertati nem tuam pereruditam de Deo Carmelo, etsi mihi adhue videre non contigit; jam diu tamen est quum ejus desiderio contabesco. Ex quo nempe legi aureolum illud opusculum Lactantii de Mortibur Persequutorum. Quod Graevius dum luce aspergit, syntasma hocce tuum advocat, cum egregio nominis doctrinaeque tuae praeconio. Prius quam autem hinc abeo, m uere obiter visum est, multo ante Tacitum & Suetonium ejus sani me tionem exstare : nempe apud Scylacem Caryandentem qui temporibus viaxit Darii Nothi, apud quem legitur: σε - . Διοι. CartΘ ginis Afrisanae partem superstitem avidissimis oculis lustravi. Verum id quincue erat in satis Urbis calamitosi simae, ut scilicet vel eius memoriae invi- aeret fortuna : nomine tantum ad aevi ludibrium superstite. In qua tamen Harissimae Urbis cernenda nomenclatura, miratus o ido sum diligentiam tuam, abstrusam multiplicemque eruditionem, exactumque iudicium, quo vel levissima quaeque ad examen revocas : posthabitis eorum ossiciis , qui more pecudum prioribus adbalitant. Genus hominum sutile atque iners.

in I opere , te quoque nummis Punicis explicandis aliquando ope-D d 2 ram

332쪽

EMMANUELIS MARTINI

ram impendisse. Quo ego studio apprime delector. Quapropter, nisi id

quoque laboris interiit, ad me quam primum. Erit enim id mihi pergratum perque jocundum. Unaque Gades Phoenicias, quas a te illustratas oppido quam videre discupio. Non enim vereor ut hac libertate videar frontem perfricuisse, quando per humanitatem tuam licet bene ac naviter esse impudentem. De Hispaniae numismatis a te vehementer dissentio. Exploratum enim mihi est, ea pertinere ad vetustissimam gentis nostrae linguam. Quicquid oblateret vormius. Marinerti versionem Eustathianam vidi jam oli in . Sed nec integra exstat, neque etiamsi exstaret, ejusmodi est, ut me ab instituto revocare deberet. Caussam cur ameram equando tu eam tam belle exposuisti. Opus nostrum nondum est absolutum. Εjus dictio ad Tusculanarum exemplum, nisi quod interdum latius sese effundit ac veluti luxuriat. Reliqua ex naturae penetralibu3. collectanea Historiarum jam a nonnullis diebus Latine a me reddita. ΑNotis tamen in praesentia abstinere placuit cum ob librorum inopiam, qua maxime laboro, tum ut ne Eustathio id operae detraham. Praese tim eum Galli illum a me efflictim deposcant. Inter quos, Marchio, Vil-hinovanus, homo Graece & Latine doctus, seribit paratum se esse huic operi edundo & operam 8c pecuniam impendere. De re literaria est apud Hedetanos non nihil quod te scire velim. Scribit nimirum Historiam motus Ualentini Latino termone Monachus quidam Trinitarius, cui nomen Emmanueli Migna nae , homo mihi & studioruin affinitate, & omnibus iniciis conjunctissimus. Qui unum & alterum librum ad me misit, judicii mei eliciendi caussa. Tota Histome dictio castissima est, & plane ad R manas aures. Ad Caesarem quam propissime accedit, nisi quod interdum Sallustio manum injicit, delibatis inde quibusdam veluti gemmis, excitando Lectori novo ornatus miraculo. Profecto affabre dedolata, & exacta ad normam Romanae loquentiae. Tametsi multa sunt, quae ad justae Historiae majestatem in ea desidero. In qua inops stre narratio, dc aliquando jejunior. Nulla apparatus dignitate, nullaque consiliorum inter Principes initorum notitia, non rerum civilium tractatione, sententia rumiave copia, insignis. Adde , auctorem studio partium agi saepe transve sum , & a veritate deficere. Ego illi sui hominem decet ingenuum semientiam nostram libere aperui, detersis praeterea aliquibus naevis, quae tum Historiam, tum sermonis puritatem deturpabant. Quando adversus hominem impense amieum licet mihi esse audaculo. Nescio autem an tibi molesto & obstrepero. Valetudinem tuam cura diligenter, & me tui amantem redama. Mintuae novae in Carpetanis, IV. Kal. Novembreis,

333쪽

Excellentissimo Principi

DI male faciant istellario tuo, qui semper importuna sua festinatione urget mel atque conficit. Hoc scilicet deerat & taedio nostro, quo multos jam dies laboramus ex capitis valetudine, cum jugi ac tetro quodam humoris effluvioe Quod quum animo meo reputo, intueri mihi prosecto videor Hesiodeam illam 'Aχλα ,

Tentatus itidem stim per hos dies febricula quadam, & quod sane per molestum) infestissima quadam gravedine, quae ita in me incubuerat, ut tintus obtorpuerim, stupore veluti quodam pervasus. Tamen nunc temporis meliustule sum. Itaque 'Υγιείας beneficio usus, jussi anagnostae, ut mihi legeret per hos dies Syntagina tuum de Deo carmeis ; quod ab amico acceperam mutuo. Judicium meum exspectas' Nihil in eo non reperi V Iuptatis ac deliciarum. Ita omnia ad veritatis amussim ex acita, & criscos vanno discussa, ventilata; excussis vecordium bardorumque morionum i eptiis, atque impostorum quisquiliis, quorum omnis opera in eo posita est, ut Veritati tenebras offundant. Quaeque ha Fiarum instar, quidquid illotis manibus attingunt, deturpant, inquinant, polluunt. Di te fortunent, ornatissime Princeps, cui datum est, literaruin studium una cum veritatis conjungere. Ergo Dissertationem hanc, quo minus servo tuo denuo committam, facit altera de Equabus Linsanis se φυροπληγώσαις. quam aveo legere. Invenio enim in omnibus tuis scriptis nescio quid saporis, quod maxime tacit ad an eum palatum. Dii sertationem de Pacobi ad mo- strates adventu, legi olim Romae. Quam ob rem denuo illam ad te mitto, una cum Lactantii opustulo de Mors ut Persequutorum. Historia Valentina, cujus mentionem seci proximis literis, nihil habet commune cum Scholani vel Diagi historiis. Cum haec memoriae tantum prodat motum hunc ultimum Ualentinum, seu potius latrocinium. Castigationes ad illam nostras tibi mitterem, nisi vererer oci lorum tuorum imbecillitatem,

dc consectas aevo ae studio vires. Si tibi aliter, indica. Advolabunt ad te

334쪽

protinus. In Eustathii stadio multum adhuc restat decurrendum. Selisuam sit opus immane, & pene supra humanas vires. Si tamen Pax alma illuxerit, dabitur opera ut quae pars Latinitate donata est, in lucem prodeat, dum nos reliquum diauli spatium dimetimur. De Numismatis alias. Reliquum est ut te oblectes quam bellissime. Gader Phoenicias impotentissime exspecto. Vale. In Urbe Regia, XVI. Kal. Decemb. MDCCVII.

IV. EMMANUEL MARTINUS

Excellensissimo Priseipi

S. D.

Monderarem.

SUaveis tuas Iiteras' quas diligenter mihi reddidit Serre sus noster; cum

solenni tamen illa formula. Quam maturrime rescriberem, quod tabellarius cis paucas horas iterum ad te. Ergo quidquid hoc est litervi rum exaravi, citius quam asparagi coquantur, ut Augustus dicere solebat. Dis Jertationem tuam de Carmetitarum Origine nondum legi. Non quod eo studiorum genere minus delecter: sed quod Florentia literas acceperim ab erudit istimo viro Philippo Bona rota, magni illius Dynastae Antiquario; in quis seribit, sibi opus esse comperto, quisnam adornaverit veterum Epigrammatum Graecorum Collectionem , quae sub Antholastiae lemmate circumfertur. Propterea quod sciret, me huic rei indagandae Romae operam navasse , & utrumque illum evolvisse Codicem , Vaticanum &Barberinum. Quae res me per hos dies vehementer exercuit. Uerum, ut opus mihi procedit, brevi me expediam & ad Carmelitarum aniles ineptias, a te explosas, statim me convertam. Ut illos Dii Deaeque male perdant, nebulones impuratissimost isorum mos est, quicquid somniant, veritatis specie nobis obtrudere. Tanquam sibi res esset cum stipitibus, aut fungis. Homeri enarratorem Did vinum, quem alii appellant, alii vel quicumque ille sit Seholiorum auctor, quae e temporum naufragio ad nos enatarunt i s ad me miseris, non vulgari me obstringes beneficio. Careo enim eo scriptore, non medius fidius penitus spernendo. Nam i terdum enarratiunculas quasdam interserit, quae sacem opportune praeferunt Eustathi inis. Quid, si nihil horum esset' apprimerem tamen ad pectus, & haberem eximium: quodque tui esset in me amoriΑ ac benivolantiae testum iuua. Graecorum aeriptorum, qui te penes iam, catalogum I

335쪽

gum, non dici potest quam videre discupiam. Neque enim me latet, quam sit supellex tua libraria omnium lautitiarum plena , quamque vario deliciarum apparatu instructa. Quare, amabo te, humanissime Princeps. Id mihi sic erit gratum , ut nulla res gratior esse possit. Si tibi opera n stra opus est, utere. Tua mandata persequar diligenter. Serva te ii tegellum,& vivito ultra pensum, Hispaniae nostrae singulare decus Nornamentum. Data ad III. Non. Decembreis, An. MDCCVII. In Urbe Regix Carpetanorum.

Alanosis Decanus, Excellent simo Principi

GAS PARI MENDO Z ΑΕ & SEGOVIAE,

Marchioni Mondexarens'Agropolitano aurorisuo S. P. D.

Monderarem.

um ad me perlatae sunt literae tuae VL Eidus Decem eis scripiatae, ea eram corporis animique lassitudine confectus ex contentiore studio ; ut a solenni illa officii nostri religione facile exciderim. Quamquam reclamante Tullio, qui ait, nullam lassitudinem impedire osificium fit fidem debere. Quam ego ne fallam, per Paternianam ad tostri bere constitui. Te oeulorum valetudine minus laborare, tam mihi esti Cundum, quam acerbum erat Hispaniae lumen extingui. Quidni ita appellem Varronem nostrum i Divinarum certe humanarumque rerum cognitione, doctrina, aemulatione virtutis, gloria, quam tu illi similis laetate etiam. Scribebat enim ille de Re Rustica octogenarius. Opusculum tuum de Orstine Carmelitarum legi flagranti Isino & veritatis & doetrinae studio. Tanti enim mihi sunt Iucubrationes tuae. Reperi in eo quod in omnibus tuis scriptis soleo, summum veritatis indagandae alnorem, cum praeclara eruditione conjunctum, uers quod paucis datum in concinna metimodo, ac orationis mira quadam perspicuitate. Prosecto, qui ejus Sodalitatis initium altius repetunt, qualia a saeculo duodecimo, caligare mihi videntur mero meridie, & meras nugas garrire Dissipavit eorum offucias & technas Phocas ille Cyprius testis . . F. t tamen Scholastica haec tintinnabula turbellas dare pergunt. Quid sibi credunt blateronesistit Historiam ae Chronologiam secrosancta noni nal perinde tractari ut Scholarum ineptias, in quis insanire, sapere est isque praestantis limus

336쪽

censetur, qui maxime delirat Z In te aculeost Scarabaeus aquilam 8 N verint fumantem tuum nasum. Probe factum augurali illa formula : S ne sancteque. Ego perpol, quod mea interesse judico, Deum immortalem Veneror, ut te terris diu commodet. Quod rogas de Auctore Collecti nis Epigrammatum Graecorum, quae AEthologiae nomine circumfertur, res est majoris ambitus quam ut sestinans Epistola coinplecti possit. Si ibbi oculi valerent, mitterem Dissertationem re de hac proximis diebus a me conscriptam. Sed quando tibi, nisi perfunctorie, per oculorum imbecillitatem literas attingere non licet; dicam equidem perfunctorie quae mihi sunt comperta. Primus omnium qui Graeca Epigrammata collegerit, fuit Meleager quidam Phoenix , Lucratis filius, patria Gadarenus, qui vhxit sub Seleuco Philopatore, Antiochi Magni filio , qui regnum i iit Olympiadis c Lviii. anno primo , aerae Seleucidarum CXXVI. ante Christum natum cLxxxvi Eamque Epigrammatum Syllogen inscripsit CORONAM. quam texuit ex poetarum a se collectorum nominibus, iocuique tributo, vel flore, vel fructu. Cujus ego Coronae pancarpiae exemplar assero, exscriptum ex vetustissimis membranis Palatinis, quae Heidelberga Romam translatae fuere, & nunc exstant in Vaticana BLbliotheca. Post Meleagrum, Philippus Thessalonicensis, aemulandi studio,ut ipse fatetur, novam Collectionem orditus est, quam itidem appellavit Στε pανον. tanquam accessionem quandam ad Meleapream. Quod constat, tum ex Scholiaste ad oram Codicis Palatini, tum ex ipsius Philippi Corona, quam itidem adducimus. Uixit hic Auctor temporibus Caesaris Dictatoris & Octaviani Augusti. Quod nos docent ejus Epigrammat, , in quibus utrique impudenter blanditur. Narrat praeterea tanquam eo tempore evulgatum portentum illud de palma sub statua Caesaris inter coagmenta lapidum Trallibus enata, vel Tarracone in ara Augusti. Neminit etiam Navalis pugnae ad Actium. Tertius Epigrammatum coli ctioni manus admovit Agathias sive Agathius, Scholasticus, Memnonii Rhetoris Si Pericleae filius, patria Myrinaeus, ex Urbe Myrina, in Asa minori Aeolensium colonia, ad ostia Pythici fluvii. Hic Smyrnae Iurisprudentiam publice professus est, unde illi cognomentum Seholastiti. Floruit sub Justiniano Imperatore, cujus res gestas consignavit literis post Procopium Caesariensem. Hic igitur novam quandam adornavit Collectionem, quam inseripsit Κυήλ. ., teste Suida. Etsi Agathias in praefatione ad suam Historiam non Circulum ab se suisse inscripta ea Collectanea prodit, sed aptiore vocabulo, συθογlis. Quam nuncupavit Theodoro Decurioni Deinde Constantinus quidam cognomento Cephalas, haec eadem Epigrammata, quae literarum ordine fuerant digesta, in unum confudit, divisitque in capita diversia: separatim nempe ειωτο ἁ. 8c & Mατυ ειἀ, de ἐπ ea ratione qua hodie in Codice Palatino digesta sunt. Quae omnia diserte tradunt Scholia marginalia ἀνέκδaxa ad Coronam Meleagri.

337쪽

Tandem Maximus Planudes Monachus Constantinopolitanus, qui anno iac Lxx. florebat, collecta veterum studio Epigrammata amputavit, sine ingenio, sine judicio. Multa enim ex illis demessuit, quibus defraudare posteros piaculare suit. Multa reliquit, quibus carere sine jactura iacile possemus. Sed homo lepidus, ex genio & captu suo caeterorum studia dimen sus est. Nihilque existimavit aliis voluptatem allaturum , praeter ea quibus ipse delectaretur. Quamquam alioqui doctus. ut testantur non pauca ingenii sui egregii monumenta. Habes ad Ambolutam. Quod aci Lactantii attinet enarratores, habes eorum nomina suis ipsorum annotationibus praefixa. De Didymo, immortales tibi ago gratias. Graecorum Liubrorum quam mihi facis copiam, sicubi opus fuerit, non spernam. Interim Polyaenum manu exaratum videre vehementer cupio. Si in potestatem meam pervenerit, fidei nostrae erit, ejus curam quam diligentisi, me gerere , & restituere bona fide. Instxntia Christi γε,i Ma tibi is sta ominor , ornatissime Princeps , & fortunis liberisque , charissimisque tibi pignoribus , a Deo immortali incolumitatem precor. Teque sortem hilaremque opto. Mantuae novae in Carpetanis, XUI. Kal Januarias,An. MDCCVII.

VI. ΕΜΜΑN UEL MARTINUS

Excellentissimo Priseipi

Marchioni Monderarens ta Agropolitano, fautori suo,

hilaritatem nunciat. Monderarem.

a equidem immortaliter sum assectus Ilieris tuis, I x. Kal. Januarias ad me datis. In quis, quasi parum esset divina illa colloqui

. rum tuorum ambrosia me persundere, addis & cumulum. Ut tu

que nempe TZe ae opera. Quorum ego jam diu flagrabam desideri . Nam teterrimi hujus belli procella, & dirus armorum furor maiorem mihi librorum partem abripuit. Quorum ja ctura nihil accidere mihi potuit funestius. Nec facultatum ipsaruin , quas landitus alnisi , una cum patria : deleto etiam natali solo. Quae quidem infortunia quantumvis gravissima si mihi vel unam expressissent lacrymam, essem prosecto mortalium omnium ignavissimus. Expressit autem nec pudet satori librorum amissio. Prae quibus , ita me Di, sordent mihi opes Attalicae, bc Croesi divitiae. Ut velum. I. E e hine

338쪽

118 EMMANUELIS MARTI Ni

hine agno eas, humani lii me Princeps, quanti faciet libros abs te oblatos, cui tam acerbutia est alnisisse proprios. interim autem id intelligas velim, tibi rem esse cum homine grato. Qui haec tua beneficia figet clavo trabali. Tuo judicio, cui semper uni tribui plurimum , comprobari lucubrationem nostram de Auctoribus Collectionis Epigrammatum veterum Graecorum ; triumpho & gaudeo. Id scilicet mini erat in votis. Po lyaeni codicem aecepi, modicae ille quidem antiquitatis. Sed elegi ter scriptus einendateque. Quapropter animus est cum eo conserte editionem novissimam , quam adornavit Pancratius Maasiricius Lugduni in Batavis anno MDcx I. adjectis suis, & nligni Casiauboni Notis. Adgrediar id laboris, si per te licet. Nam multa siunt adhuc in hoc Scriptore non bene dedolata. Sunt agina tuum de Aera m antea in manibus eri. Ubi issem, ostendam qui sit meus sensus. Interea liber primus, quem hausi, id ipsum sapit quod reliqui tui metus. papaver & sesamum. Nudiu tertius ego & Serresius suimus una. Erat enim dies Hus. Attigit mihi paenulam,& remansi. Vide iacilitatem meam lenitatemque. Acceptus sum ab eo perliberaliter. Inter calices multus de te sermo, propinavimus tibi salutem plenis faucibus, & pro incolumitate tua Deo vota suscepimus. Quem veneror, uti te inter mortaleis diu sinat perennare. & sortunatim sui Ε niano verbo utar) liberorum nepotumque societate frui. Vale nostri ine-mor. D. A. D. IV. Kal. Ianuarias, An. MDCCVII. Mantuae novae in Carpetanis.

Excellem imo Principi

Marchioni MOHexarens V Agrapolitam, fautori suo

S. D.

CUpio equidem vehementer , & iam pridem cupio, avolare istuc, &te quam anctissime complecti. Sed remorantur anni tempestas, animique isticitudo, qua pendeo incertus obscura & caeca exspectatione rerum , saevaeque hujus armorum procellae quae in capita nostra ingruit. Qua malorum taeda cogitatione ita aegrescit animus ac decumbit, ut a mo roris morsu vix possit divelli; nedum hilaritates & oblectainenta cogitare. Ouorum me ex congressu tuo infinita copia persunderet. Quando autem

nihil Diqiligod by Corale

339쪽

nihil apparet quo aegritudo nostra leniri queat, & dicS crastina instat sem per hesterna luridior ao tetrior ; roiciamus saltem hanc cogitationem inmitius anni tompus. Igitur Aprili munic excurram istuc, & in sinum ait

plexumque tuum veniam. N cc est cur adventus nolier te deterreat. Habebis hospitem se tum , cibique tam modicum, ut incoenatus eat cubitum. Sed facessant ioci. Nunc ad seria. Divinum opus tuum δε Abra H Daniensi ἀνέπιωκα, ἐπανἐγνωκα, ita enim me in admirationem rapuerant eius dignitas, atque praestantia , ut cum lcgillem , stupefaetus aemirabundus relegerem : quae relegislum, denuo evolverem. Non tamen sine stomacho : gravique Indignat ne, quod ea ipse studia cassue Vigilias, quas charitate patriae suste isti, tamdiu premas, vel Verecundia, vel incr-tia, vel cunctatione. Nihil pensi ducens tot cxlcrorum scripta, quis interim in Hispaniae nostrae splendorem ac dignitatem impetum saciunt, tanquam propugnatoribus desertam , praedaeque obnoxiam. Quousque delitesecnaum operi eximio, omnibusque numeris abibluto Z Exere hanc facem, quae historiis nostratibus praeluceat. Quod ego te pro summa mea in te benevolentia oro obtestorque. Nec faciani finem rogandi, donec impetravero. Si quis mei usus ad operas typographicas, adhibebo omne studium , curam, laborem, diligentiam. Quoniam vero ratio, cum inita abs te gratiae, tum humanitatis tuae . non nihil mihi libertatis in tua stripta praebere videntur; non abs re erit te monere, Cardinatum Aguirrium , in maxima illa Conciliorum Hispaniae Sylloge, quae nobis accurante in lucein prodiit, mordicus tenere, Auctorem ejus Collectionis quae Isidori Mereatoris sive Peccatoris nomine circumfertur i suisse Hispalensem Antistitein. Quod tota Dissertationc prima probare instituit, ad auctis in eam rem, quam maximis argumentis; praesertim Excursu m. cXplicatis itidem dissieultatibus ab adversariis objectas. . Quod idcirco monere V sum est, quod hujus a te gravissimi Scriptoris mentionem nullam esse sectam animadverterim. Fortasse quod nondum ea Sylloge in lucem edita sui siet, quum tu haec seribebas. Porro quod statuis tmemate v I. primae partis. Synodum Illiberitanam coasItam suisse anno cccv. non proris extra controversiam mihi videtur. Cum Tlurimis argumentis, iisque ut mea fert opinioὶ λανιελήτοις, ostenderit Moecenas mens clarissimus, eam SP nodum non nisi anno ccc m. coivisse, mense Mala ineunte. ut legere est

Tomo II. Differt. I. Excursu IlI. ejusdem Collectionis. In aependice ad secundam partem emendatissimi tui operis, inter alia, quibus Gorionidi Gσι-eολι taω fidem abrogas, cum & levitatis & mendacii insimulas, propterea quod Pacorum , Orodis filium, Regemque Parthorum , Persaram Regem appellaverit. Quam ob rem illi μα motae crimen impingis. in quo tamen pace tua dixerim non ille erravit, sed inorum loquendi sui saeculi se quutus est, qui Parthos cum Persis confundebat. Ex quo nimirum Artaxerxes, v.fio occisioque Artabano , nomen Parthorum expunxit , reddito

340쪽

EMMANUELIS MARTINI

Persis Orientis imperio. Quod accidit imperante Alexandro Mamaeae filio, anno ejus imperii quarto.Sic Pseudo Hegesippus Lib. I. cap. xxix. Dotur fere biennio in uderat se Briae Parthorum exercitus, Pacoro Regis filio, Bamzopharne Persarum Satrapa, barbarum agmen ductantibus. Quibus verbis interpretatus est illa Josephi 'Αρχαιολ. Lib. XIV. Cap. x m. δὲ

I Orsanem futientes de Perside. Et alibi saepe. Quem quidem perturbate loquendi morem sequuti sunt deinceps plerique Scriptores, tam Graeci quam Latini. Quo minus Gorionidem hoc nomine accusare liceat, quem vixisse saeculo sexto, eruditorum suffragiis compertum est. Quum haec leges, quos tu cachinnosi Tamen, volo ames ingenuitatem libertatemque meam. Unius me miseret in hoc tuo opere. Vossianae calamitatis. Quem hominem tot notis compunxisti, ut videatur mihi profecto servus stigmatias. Laudo facitam. id unum restat , ut nugatorem istum stylo tuo con-Rssum, doctorumque oculis exponas. Alexander Zondadarius, frater Legati Pontificii , enixe a me petit , ut sibi per me liceat Aeram tuam legere. Nego id a me , te inconsulto , iri perpetratum. Urget Quare , si verum est , meam apud te & gratiam & auctoritatem valere quicquam quod certe ille existimat sine me re in hac illi morem gerere. Est enim vir probus, & in omni literarum genere apprime Versatus, n minis tui cultor, & isi quid ad rem pertineti mihi arctissima necessitudine conjunmis. Ergo, nisi tibi molestum est, ἐπίνευσο,. Et vale. Cum tuis. Ad V. Idus Ianuarias, An. MDCCVIII. In Urbe Hispaniaruiti d

mina.

VIII. EMMANUEL MARTINUS

EMellentissimo Priseipi

Maresioni Monderarens ta agro politano, bene rem gerere.

NIhil vero aecidere mihi potest jocundius , Vir maxime, quam a te per literas iri conventum. Quandoquidem vel iniquitate te inrum, vel fortunae maleficio, in tui congressum veniendi mihi saeuItas

SEARCH

MENU NAVIGATION