Emmanuelis Martini ... Epistolarum libri duodecim. Accedunt auctoris nondum defuncti Vita, a Gregorio Majansio conscripta nec non Praefatio Petri Wesselingii. Tomus primus secundus

발행: 1738년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

xeciditur. Non tamen spes; qua ut ne decidam, nullas non dissiculi tes eluctabor. Tametsi in praesentia nihil certi, me hercule, polliceri tibi ausirin. Nam Ecelestae Princeps in sententia adhuc permanet ditionis suae oppida intra Baeticae fines obeundi. Quamquam ego nullus dubito, hominem insane Urbi deditum , pedem domo non egressurum. Verumtamen. Opprimam tamen occasionem, si quae se obtulerit, & curriculo ad te. Dum modo liceat per armorum saevitiam, & infestas latrociniis vias. Ei - βαθυπλουτε, κα- α μαααφων Θεων, Ζῆλός μα-ως Ubi Cader Phoenistas ad me miseris, tum demum arbitrabor me pervenisse ad Herculis columnas, nec quicouam esse ultra, quod votis expetam. Nosti diligentiam nostrain, curam, studium, in lucubrationibus tuis assese vandis. Erit profecto apud me liber iste sanctior & abstrusior, quam fuerint olim ipsa Romani imperii pigrsora , Palladium , & ancilia. Quod ad laudes attinet , quibus me , quae tua est humanitas , tam largiter ornas ;eas equidem plurimi facto , quod a tanto , tamque ornato vim , egregio animi testimonio, in me collatas animadverto. ut qui tamen mihi conscius sim, longe me infra illas repere. Siquidem :Metiri se quemque suo modulo Upede, Uerum est.. Valetudinem tuam, atque istam aevitatem, cura diligenter. Et salve.

In Urbe Hispaniarum domina, IV. Kal. Aprileis, An. MDCCVIII.

IX. EMMANUEL MARTINUS

Excellentissimo Priseipi

Marchioni Monderarens Agropositato

S. D. Monderarem.

AD te redit Aera Hispanisa, plena laudis, famae , gloriae. Nihil in

in ea est, per Deum Fidium , quod non in admirationem nos rapiat. Summa eruditio , judicium acerrimum cum modestissima quadam verecundia conjunctiam, & mira dicendi perlaicuitas , cum expeditissima methodo, aptissimoque ordine. Quo nihil est in omnibus rebus, nee uti-

342쪽

- EMMANUELIS MARTINI

lius, nec pulchrius. Quod nos monet Xenophon in Oeconomico , hi se everbis: ἐςὶ ὐδΛ ύτως εὐχε , οῦτε καλον-ώς ἡ-De nostro ad te adventu nihil proseresto hodie polliceri ausim. Nam Ecelestae Princeps ad Baeticam profectionem parat, indicavisque, soro sibi pergratum, si me illi comitem adjungerem. Cui ego pro ratione officii nostri deesse non queo. Immo i quod inter nos dictum sit in magni facio hoc tempore hanc occasiunculain me hinc surripiendi. Nam res Mantuanae mihi videntur tumescere. Et nescio quid sinistri hariolatur animus. Nosti quam violenta sit ac praeceps extrema necessitas. Summa inopia premit omnes. Non detondemur tantum, sed deglubimur. Legisti illud Alexandri :πωρον τιν - λάχανα. Tibi satis. Igitur libenterliine disredior. Excurremus usque ad Hispalim & Menesthei porturn. Tu cogita, num quid velis. & jube. ac valetudinem tuam cura dilige ter. Mantuae novae in Carpetanis. Terminalibus, X. Kal. Mart. An.

MDCCVIII.

EMezentissimo Principi

GAS PARI MENDO EAE ET SEGOVIAE,

Marchioni δε-nderarens ta Agropolitano,

S. D. in Monderarem.

GAdes tuas Phoenicias, exspectatas diu, acςepi tandem a Scrresio nostro. Papael Beasti me tam illustri beneficio. Nihil est enim in quod majore eum animi voluptate propendeam , quam in indaganda antiquitatum nostratium vestigia. Hinc labor ille improbus, quem olim in Theatro Saguntino illustrando naviter impendimus. Sed retundit sori Da conatus , & rei familiaris angustia studia nostra ta scunt. Est enim id literarum genus omnium prosccto πολυαν-λωτατον. Nam & peregrinari oportet, & obire rcgiones, & lustrare stus, & eruere rudera & contemplari monumenta. quod maximo esse suinptui necesse est. Sed proh Di immortalesl quanto cum Dei rel. Quando id igitur fortunae maleficio nobis eripitiar; excurremus fialtem in vastissimos illos cultissimosque eruditionis tuae campos, haerentesque lateri tuo , abstrusissimos ultimae vetustatis rece liis perlustrabimus. In Baeticam non amplius cogito. Quo minus autem ad te digrcdiar id temporis, multa sunt quae me

343쪽

ut tibi 'persuadeas velim, neminem esse hominem, vel tibi addictiorem, vel qui nomen tuum sanctius colat. Vale etiam atque etiam. Data ad XIII. ΚM. Iunias. Mantuae novae in Carpetanis.

XI. ΕΜΜANUEL MARTI NUS

GAS PARI MENDO ZAE ET SEGOVIAE,

Marchioni Μοηdexarensi Ei Agropositam, virosvulam, S. D.

V saepe, & maximas tibi gratias ago, ornatissime Princeps, ob Gades tuas Piscnicias, singulari humanitatis exemplo ad me transmissas. Quo seripto, ita mihi salus detur, ut nihil unquam legi, nec doctius, nec elucubratius. Quam toto opere acre judicium t quam omnia ad veritatis normam exactat Quanta ingenii dextcritate tentatae vepres, atque e tot anilium fabularum sentibus veritas extracta l Facessant jam nostrates isti nugatores, portenta , non homines, literarum propudia, gentisque -- strae ludibrio nata monstra. Quorum insania factum est, ut res Hispaniae in eas inciderint tenebras, per quas vix gradum movere licet, nedum altius progredi. Sed immortali morum beneficio huic tandem malo itum est obviam , te facem extollente. Unum tamen est quod me anaat in hae spe hilarioris fortunae. Illa nempe tua in scriptis edendis tarditas &irocrastinatio. Qua me hercules cunctatione, non perinde ut Verruc iis ille imperator, patriam restituis rem, sed funditus perdis. Agedum igitur quod peto a te in majorem modum divinum hoc opus, in quo edendo tam indormisti diu, me excitante in lucem emittito. Sin, fodicabo tibi latus. Nec orandi finem faciam, donec exoravero. Cui enim l, no tot tantique a te pro patria evigilati labores, nisi te illa vindicem uenserit ξ Quod si in hane rem ex me tibi aliquis usus, lorabo tibi meam o- pellam. vel ad digiti crepitum. Ita me omni voluptatum genere illexisti. Uisquisitione praesertim xiv. In qua post explosum in Hispaniam adventum , discusiainque caliginem, tum veterum, tum recentiorum figmentis, rebus nostris offusiam; clarissime ostendis, Verum Hemculem Phoenicium nullum alium fuisse praeter Melicarthum, sive Archeleum, qui victricibus Iosuae acinis patria regnoque expulsus, una cum ingenti Phoenicum multitudine, post longae navigationis ambages erroresque, superato

344쪽

Σ24 EMMANUELIS MARTINI

superato freto, in oceani Insulam appulit, in qua Urbem condidit, euiserinone patrio nomen indidit Gadiar. Ac post maxima edita & navitatisti sortitudinis exempla, rebus humanis functus, ibidemque sepultus, divinos honores adeptus est. Quam observationem e penitissimo abstrusissimoque antiquitatis recessiu petitam, jam olim protulerat Samuel Bochartus, omnium qui unquam usquam ve fuerint, criticorum facile Prin

Quod de pyxide nautica a veteribus cognita Disquisitione xv. literis mandasti; coelo me beavit. Ain' vero, mi Princeps' Tu quoque in ea sententiat Triumpho & gaudeo. Nam equidem tam id semper habui perspectum, ut contra sentientibus graviter indignarer. Nunc autem, qua go obfirmasti suffragio tuo opinionem meam, paratus profecto sum, vel cum Musis contendere. Nam obstrepera isthaec crepitacula jam mihi Br-dent. De lato clavo multum te amamus. Dubium enim non est, quin

ille ex Hispania Romam fuerit advectus. Quod argumentis tu aheneis comprobasti. Ut jam Hispania nostrai Senatoriam hanc vestem, injuria sibi ereptam, denuo repetat, majestati suae opeido quam conVenientem. Quod ad reliquum attinet opus, omnia belle. Nisi quod interdum spice

tua dixerim in laciniosius est, atque extra argumenti fines excurrit. Quo immenso rerum circumactu, dum nullum erroris finem conspicit, legentis vires pene deficiunt. Quin egoinet, qui scripta tua tam emictim de- pereo; tam longe remotas Gades, perque tot ambages quaesitas, ac vix repertas, exosius; non semel animum clemondi. At nihil non stitu dignum, venustum, singulari eruditione refertum. Fateor. Sed non minus ad scribentis virtutem pertinere arbitror, aliena praetermittere, quam accersere opportuna. Scriptorum verba, sive Graeca, sive Latina , Huspanice abs te tantum produci, parum mihi Videtur ex operis dignitate. Immo, ex instituti tui. Cum piaecipuus operis cardo in eo sere vertatur, ut verba ipsa revocentur ad trutinam. De verbis Graecis, literis Latinis

abs te tantum prolatis, idem judicium esto. Quod ad rem attinet publicam, equidem in ea sum sententia, ut praesentibus malis vel vitae impendio eripi, sati beneficio imputem. Quousque jugulabimur gladio hoc plumbeo Θ odi aliquorum ambitionem, & odero. quam appellat Diodorus sapientissime , P ἀπο-- ἀδικ μυάτι- . Quid enim non injuriarum per haec Germanorum mancipia , debacchantisque iniquitatis satellites, in capita nostra, in libertatem, in fortunas, in liberos, in ipse denique fiacra, incubuit' Fovent enim lanestissimas insensissimasque nobis Harpyias: Harhyias, quarum decerpitur unguibus orbis, quae pede glutineo quod tetigere, trabunt. Ut

345쪽

Ut eeeinit olim Rutilius Numatianus. Sed de his plus sorte quam pro acerbitate temporis. Unum te monere non gravabor, tot tanti ue aerumnis circumventum, sapientissime Princeps. Ut quamvis omnia tibi desint, tibi deesse nolis. Erit sorsitan alias respirandi locus. Quod ut facere liberius posses, excurrerem isthuc libentissime, si liceret id mihi soli. Sed adsti scendus nempe erat a δεῖνα, homo plumbeus ac suspicax. Id me unice r moratum est, quo minus in amplexus tuos venerim. Quod si hac me dis- ficultate expedieris, puta me petasatum. Franciscus Barbara te plurimum salvere jubet. A me vale. Data ad V. Kal. Quin stileis, An. MDCCVIII. Mantuae novae in Carpetanis.

XII. ΕΜΜANUEL MARTINUS

Excellentissimo Principi

S. D. Monderarem.

VIdeo quid agas. Quod ad nostra, propius nihil est factum, quam ut

ad te nullas. Cum oti sisten nem tabellarii festinationem , tum quod nihil erat epistola dianum. Tamen etiam vicit amor in te nostri, ut vel pusillam hane exararem. Vel ob id tantum, ut maximas tibi gratias agerem promisso ad me syntagmate is trima Hebraeorum in Hispaniam migratione. Quo me assatim ingurgitabo , interea dum Hispanicae Origines exscribuntur. Vale, 8c te oblecta quam bellissime. Ac, si sapis, quod ad res tuas d mesticas, magnum fac animum habeas,& spem bonam. Iterum vale. N nis Quinctilibus, An. MDCCVIII. Mantuae Carpetanorum.

XIII. ΕΜ MANUEL MARTINUS

Excellent istas Principi

S. D. Mondevarem.

Uaeris a me quid agam, gravissimo hoc anni tempore, & latrante canicula, quae. Com. I. F s --φε s

346쪽

,16 EMNA NULLI A MARTI NI

aestuo. &, tanquam dolium male sirpatum, undique dissi uo. Εκ quo fit, uti quodam corporis animique languore marceam. Utar verbis Q. Ennii: O sese in otio animus nescis quid quidem velit.

Incerte errat animus. praeter tropter vita visitur. Legi tamen Dissertationem tuam de prima Hebraeorum inierarione in Hiis

spaniam. In qua tDi magnil in quam milii visus es tui simillimust Nempe doctus, diligens, veritatis indagandae fag x, insenii Blers, acer indieii.

Unum est quod me vehementer conturbavit, ti in maximam traduxit ad mirationem. Quod nimirum asseris cap. xv I. Inscriptionem illam Sa- nuntinam, quam primus exscripsit Moses Beurichem 1 ob, nac oxstare hodie, nec unquam exstitisse. In quo space tua dixerim toto aberras coelo. Nam&exstitit se inper, ex quo eruta fuit, hodieque exstat, humi prinjecta, ad ingrcssium arcis Saguntinae. Cujus ego rei testis sum αυτο. . Lapis ipse formam resert arcae gibberae, angulis striatis. In tumore autem dorsi literae illae sunt insculptae, quarum pleraeque injuria temporis detritae. Maxima tamen sui parte iuperstites. Earum forma. quam i venit Esdras poli exsilium Babylonicum quaque nunc temporis utimur. In fronte inscriptum exhibet Latinis literis nomen illius , qui hoc monumentum asservandum curavit. sed plane gae 3ἀροτατωι. Dices, Visalpandum, & Diagum, & Moralem, aliosque viros doctos, nec incurioses ,

jam id olim literis tradidisse; & quidem impune. At ego speciosa ista Msplendida nomina, quando res me aliter docet, non magis curo, quam testudo musicas. Veritas qu*eritur, non patrocinia. Num e re tua sit in eundem lapide mi in quem illi tam supine impegerunt, tu videris. Ce te , ut scite Comicus, Pluris est testis aculatus unus, quam auriti decem. Alter exstat Sagunti lapis Hebraice inscriptus, qui asservatur in summa Theatri portieu ; lad dimidia sui parte mutilus. quadrata forma, ltera facie tumidiore. In plano tamen nihil est inscriptum , sed per lapidis crassitudinem ducti versus. Uido sis, num ex hae Epigrammatum varie late orta sit illa in legendo distrepantia inter Mosen Ben-Schem Tob& Franciseum Gonzagam. Fieri enim potuit, ut alter in alterutrum incidisset. Et de his satis. Antonii Liberalis, ejus, cuius Suetonius mentionem fecit, nihil adhuc Iegi. Ut studiis tamen tuis aliquid conserrem, e vestigio me deportavi ad Anissonianum bibliopolion; quae una est in hae urbe spes reliqua. Sed frustrat Dissertationem remittam ad te alias. Devoravi enim prius, nunc rumino. Valetudin tuae servi, & have. Mantuae novae in Carpetanis.

Nonis Sextilibus, Λn. MDCCVULNIV. m.

349쪽

EPISTOLARUM L 18 Est

Excellenti me Lavarensum Principi.

S. D. Mantuam Carpetanorum.

Neurata meorum in te ossiciorum ratio flagitat, seminarum omnium

longe praestantissima, ut qua te praesentem observantia prosequir tus sim, eademinet colam insentem. Cum igitur mihi discedenti, pro eximia tua humanitate summaque benevolentia, acrius indixeris, nunquam te curis liberatum iri, nisi itineris a me consecti rationem literis alte datis exploratam haberes testatamque , idcirco, ad omelum plane n strum pertinere arbitratus sum, ea ad te perseribere, quae maximam tibi voluptatem sint allatura. Nimirum, Carpetanorum me fines egressum Ita siti vexatum. Non enim te fugit , regionem esse oppidorum inste quentia , ac sterilitate soli horridam atque tristisiimam, maximeque laborantem , Vel potius α δ λα. Me autem eram esse, qui aquae potui omnia posthabeam. Unde fit ut Pindaro tantopere oelecter. Ein ah Anacreonte non penitus abhorreo. Sed illud ad voluptatem pertinet, hoc autem ad valatudinem. Superata regione ea arida ac sticulosa, terrebat nos

Marianus saltus, grassatorum maleficiis ac frequentioribus latrociniis ins stus. Rumor enim percrebuerat obsideri viam ab iis quos Aegyptios vocanti Quare praetrepida omnia ac sermidolosa. Cum igitur & ulterius progredi, objectoque periculo occurrere, parum videretur conssilium ; de consistere, nimis grave molestumqnc; cum inter spem metumque fluis uaretur , vicit tandem animi fiducia ; jactaque alea e niecimus nos in sabium, quem pacatissimum experti, Illiturgim pervenimus; postera autem cordubam. Eam diem sibi exemerat essedarius, ut domi suae cum uxore ac liberis hilarius exigeret. Est enim Cordubensis. Id igitur temporis naetiis, simulque opportunum publici tabellarii transitum; nolui operae parcere. sed quidquid hoc est literularum festinanter admodum exaraVi. Cum ut observantiae erga te nostrae, tum ut amori in me tuo Quam diligentissitne satisfacerem. Vale, humanissima Princeps, aevique i stri nos atque ornamentum. Cordubae,i VII. F.id. Septembreis, Aia. MDCCXI.

350쪽

Excellentissimae Lavarensium Principi. S. D.

Mantuam carpetaηorum.

NUdius septimus Corduba ad te literas dedi, quibus certiorem te feceram , eo usque me satis commode tulisse itineris molestias. Rel, quum est ut ex onam ulteriora. Postridie igitur, quae dies fuerat A. D.. l. Eid. Septembreis , Astigin pervenimus ; non incolumes tantum , sed Ralacriores; propterea quod quidquid erat itineris tetrum ac Periculosium, id totum seliciter confeceramus. Quod autem supererat, Voluptatem P tiuS asserebat, quam vel languorem, vel aliquam animi aegritudinem. Via enim undique Liberi patris ac Minervae opes ostentans , certamen quod dam nobis objicere videbatur sane quam jocundissimum in quo Deae Ca sae non adeo parata viistoria, ut in fabulose illo cum Neptuno γαίω.Cicurata denique omnia , & mitior sisti saeies. Postora die Carmonem tenuimus. Altera Hispali in . Quae Urbs videtur prosecto mihi inopia dc infrequentia civium maxime laborare. Sed haec accuratius alias. Interea n lo te illud nescire , habere me domi Bibliothecam omni librorum genere instructissimam; sed eorum scelere, quorum curae commissa est, adeo deformem, ut tinearum blattarumque vim, qust scatet atque depascitur, nec Hercules ipse depellat, qui malorum omnium est averruncator. Nec murium ille Smintheus. Infestior enim haec pestis. Magnam Librorum partem si excusseris , vastabis. Abeunt enim omnia in pulverem learrosa frustula. Facito quidvis, dum ne evolvas. Deum atque hominum IHaeccine monstra ac propudia inter homines versari natura patitur Z Ad quingenta sere volumina projicienda mihi videntur , cum propterea quod nullius sint usus, tum ut ne latius serpat ea pernicies , & morbi contagi ne caetera fracescant. Nunquam tibi profecto oculi valerent, si eam vastitatem videres. Praesertim cum magnificentissima sint caetera omnia, dignaque me- hercule accuratiore custodia. Loci enim nitor atque amplitudo, saluberrimus aeris amatus, opportuni luminis hilaritas, thecae concinnitas, pluteorum elegantia insignaumque tabellarum ornatus, aspicientium animos quodam veluti Alcino alliciunt ac remorantur. Uno Verbo, quae ad literas pertinent, semilacera ac ruinosia, quae ad ostentationem

di sinum, integra. Scilicet ea tu mente, Ferdinande Henricida, in hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION