Ioannis Lodouici Vivis Valentini De anima & vita libri tres. Eiusdem argumenti Viti Amerbachii de anima libri 4. Ex vltima autorum eorundem recognitione

발행: 1555년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 화학

161쪽

frequentia actuum duxi uel diuturna Cr ualida quapia assione infixus .Sunt quidam a natura inditc ex constiae tutione corporis etsi longa quoque assuefactio in uires naturae migrat.Affectus ut fiunt in parte animali, carni adiuncti atque adhaerentes.Quo iudicium est contagio corporis itfectius,magisque immersum carne,hoc furis gunt ergrauiores CT plures:nec solum internos animi sensis perturbant ac peruertunGed externos quos .Ita amantes,irati ementes,cernere sibi er audire uidentatur,quae nusquam fiunt,certe omnes qui amant, ψ sibi somnia fingunt,inquit Poeta,qu)6ὶ autem purius tuae

dicium,e T cesvi,eo pauciores Cr magis leues affectus admittit lauto scilicet accuratius depici quid quaque in re sit bonum eruerum .ita si,ut commoueatur tuntrarius, tum lentius. Nam ingentes istae agitationes Crpraeturbidae ab ignorantia sunt CT incosideratione,aut afalso,qu)d bonum malumve maius cesimus esse quant reuera silmimirum per nebulam intuetes imperitur,nee in unum aliquod bonum,quale oportet, intenti ae defixi agimussed bonorum Crfnes Cr media plurima Cr uaria nobis praestituimuπ,quae subinde locis occasionibkμque mira inconstantia permutamus. Adde quod no cotis derantes seurgentem motum,nec nos habentes in notastra potestate,objcimus nos ipsi tempestati auferendos, non quo ipsi uolumus,sed quo ei libuerit, quumque non statuto metis iudicio res aggrediamur er obeantu sed

arbitratu Naturae: antum commouemur,quantum Naritura potest,fiunt enim actiones naturales non ex limitiis

bus uolutatis nostrae,sed ex facultatis cuiuis fumma uiacpotentiamulto sunt omnia in sapiete diuers is enim

nec in

162쪽

DA ANIMA LIB. III. nec in eligendo bono fallitur,m unum sibi pro αponi paucά que ad illudulas,eoque exploratas accertas mec permittit se regendum negocijs, sed regit ipse negocia:habetque se in suo iureae potestate,utcturget ternuinaturae allieitum, statim rationis statio compesca cog tque recto iudicio cedere. ENUMERATIO AFFEc TV V M. Motus omnis animi de bono est,aut de malo,quari

tenus contrarium est bono,estque vel ad bonum, uel a malo, uel contra malum.Bonum autem Cr malum,

uel praesens est,uel futurum,uel transactum, uel postolinis absentia boni pro malo est,mali autem pro bono.Bo num simulitque est menti cognitum,allubescit continuo: primaque est ea uelut surgentis motus aurula,quae Atabescentia nuncupatur a uero confirmatast amor. ΜοtM autem de bono praesenti,quod Aurius assequuti, laetiotiarde bonofuturo,cupiditas nucupatur,quae intra amoris limites includitur.Primus motus de mala est Offenis si allubescentiae contraria:quae confirmata, iit odium: de malo praesenti moeroride futuro metus. Motus in malum praesens,ira, inuidia, indignatio:in malum futurin fiducia Craudacia. Sub amore sunt auor, reuerentia, mistricordiasub latiti delectatiosis cupiditate, pes: sub moerore,desiderium.Superbia monstrum est ex multis mixtum,ex laetitia,CT cupiditate, fiducia.Extenridunt se hi omnes a sectus ad praeteritumataque Cr odiam sim amamus,eT miseramur iam olim uita functos.

adposibilia etiam,m ad tanquam praeterita: sicut in fabulis,quas esse set asscimus. CT ad futura, tanquipraesentia:iamnunc odisss Antichristum, tanquifutu

163쪽

IO. LODO VI cI VIVIsrargi si narretur fabulassiore aliquem uirum uirtute en magnitudine rerum gestarum praestanti lintriamamms. Cr ad praeteritvitquam futura:ut quum historium leaegimus,lenent ulpensum animvmipes ac metus que tanαdem exitum res capient. Illud annotandum, quqnia dectus sunt animorum motu uelam,uel potestate ac vi, non haberipro affessibus aequanimitatem, Cr tranquileitatem cordis,ut mouetudinem ecreritatem:quippe qμα non sint motus.nec opera effectuε nuncupari, nec nasci ex iudicio, contra quam Stoicis placuit sed esse natur ita,prout quisque est animo habituου ut fletu in moerore, exanimationem in metu,exultationem Cr gesticulatiorinem inutilia immodica.Affectuum alij sunt natura sua validi,ut amor at e odium:alij de causis extrinsecus istis additis,idest foris aduenientibus. Sed omnes tameex constitutione corporis praecipuus nanciscuntur uiae

pugna asia later se alij ex alijs facile suppustulant,ita erctuum in- ση ab alijs coercentur,m restringuntur. Ex amore inriuidia oritur,m odia atque iras quis rem charam oderiri aut laseri sicut ex iracundia cupiditas ultionis, laetitia uindictae,e si quis quid ama euenturum cupit, σ1pera ut eo potiaturinon euentum timet eueniat, lataturis non euenia quum cogitabat atque expectam bat,in moerorem se ab cit.Vicifim magna latitia moeri rore diluitur,invidia ὀ imisericordia, uel metu G alio. moerore premet alius maior aufertur,uel metu dolor, aut aegritudo,ut in pugna, praesenti discrimine, curravit enim claudu s,hoste urgente. Itaque sunt hae temperistates instar undarum σfluctuum,quorum seques morado priorian auget,alias minuit,er opprimit. Nee jecus quam

164쪽

DE ANIMA LIB. III. Is 7 in ciuili disensione, nemo meliori ausculta sed potentiori:ita in dissensione affectuti,nullas iustiori putare sed ualentiori,illi scilicet quisui iuris uniuersum aes

nimum fecerit,cuiu nodi esse incitatus amor consueuit. nam quod quis ob metum cedit uictori aut latroni foris tunis, orem,liberos idfaci quia plus amat se quam' illos.nanque qui contra mauult mori in uestigio, quam aliquid tale perpeti,Cr qui hostem ex odio, uel inimicuex iracundi uel inuidiosum ex inuidia acriter perseriqvitur,CT acerbe accipit,etiam cum suo magno discriamine hoc facit:quia semetipsum amat uehement irae,er in eo sibi obsequitur,atque adeo indulget,imo uerius feruit nam qui seipsi non tam tenere diligunt,minus fiunt

in asperitate actionum pertinaces, nec tanto rapiuntur

impetu ad explendus animorum cupiditates. DE AMORE.

Od bonum esse iudicatur, Dulae uoluntati est

oblatum, mouet eum continuo, Cr allicit ad sese congruentia quadam naturali qualis est ueri cum meneste, tormosi cum oculo motus hic uoluntatis, est exhilais ratio istius quaedavi, tanqua frontis exporrectio ais

arribus,quo uoluntati placet istud quasi bonum, cr sibi

congruens Allubescetia sit nobis appellata, quam exte Vioribus fignis test litur muta, saltibus,vocibus inconae ditis,adulatione:homo uero placiditate vultus, exporis rectione fiupercilibexhilaratione,rictu. denique tam boὰ

ino quam bellua ad primum boni co pectum deponit se is ritatem,si quam habet, Cr incipit illi adman uescere. Allubescentia confirmata est amor,hunc licet intelligeaere uoluntatis siue inclinationem M progregum ad bo

165쪽

IO. LODO VI cI VIVI snum,exit enim uoluntas obuia bono venienti, ut id comis plectatur unde nascitur coni monis expetitio, quae si propter nos est, ut per bonum trud bene sit nobis imbuero no alia de causa iudicatum est bonum, quam quod nobis conducibile, beneque esse nobis per istud potest aerior hic cupiditas, eu concupiscentia nucvatur, quae duas habet partes.namsi bonum expetimus, quod nona dum post senili de futuro est, ocuturque desiderii Inde eo quod consecuti iam sumus,in praesenti nominatur appetitus conseruationis,seu retentionis. Hunc in modudiligimus omnia quae utilia esse existimamus,aut iucunaeda animo,corpori,fortunis:quinez Deum hac ratione non pauci,quod autor largitorque sit ingentium bonotarum .Est quum res propter seipsam amatur, quia in se bona,detracto respectu omni nostrarum utilitatu. Veis rus est hic germanus amor, qualis amicora inter se, cuius Decimen omnium manifestifime conspicimus in parente erga filium.Ex amore amicitia nascitur, quum id quod amatur,redamat, er reciprocatio est in beneae nolentia.Bonum hoc,in quod amor fertur,non extantis est modo temporis,sed in transactum recurrit ut erga viros ea uirtute insignes,quam nosmrimi aestimamus, Cr quae in ueturum se porrigit:adde etiam ad res scitis fabulosus,propter imaginationem ueritatis, de quo supra digerebam.Bonitas ex operibus colligitur.Bonos

censemus eos qui probe fiunt officio suo perfuncti erga

Deum,patriam,parentes,principem,berum,amicos, Ita beros,necessarios,propinquos amiliares,socios, ciues, peregrino xquae osciorum ratio inhumano genere paritet latissime,quando ut recte est a M. .Tustio scriptum nassa uitae parocu publica seu priacta,carere potest σα

166쪽

DE ANIMA LIB. III. Issficis. Habentur pro uiris bonis, qui quain plurimis proα fuerunt,profunt, proderunt. Et quia unusquis j sibi est chari imire,amat eu qui ipsi benefecit, aut ijs quos ipse

amat ut iiijs,aut amic imis,amor enim omnia reddit unum. Nam qui nobis,aut ijs quos habemus beneuoletia coniunctos,profuit,eum rite fungi suo oscio ducimus, Cr bonum esse uirum,qui amet,quod amari est dignum. Quiμὲ enim uuetur sibi ex bonus,er dignum qui ametatur,nec conseruarese ac tueri cuperet,ni hunc in moductet vfectus etiam qui ipsi sibi manii uiolenta adfert, charitate fui hoc facit,ut se uel urgentibim uel impenae

dentibis mulis subtrahat. Ex hoc amore nostri oritur amor erga filios nostros,ianqua parte nostri erga con miles,erga opera nostra. Similitudo enim amoris es

cause,tanquam in alteru ipsium quonia similitudo id emquodammodo escit,eos animates omnes ad similes sita biforma facile aggregantur.σ pueri coplectuntur ac deosculantur thecula,iu quibus imaginem fui aspiciunt, quoniam inese intus arbitrantur puerulu aliquem,sibi milem. Quantam existimari couenit fuisse illum amois risfammam,quae in animo A dae ad primum Euae conae spectum excitatu est in qua ire uelut semetipsium est in tuitus,ulpectu nouo penitus.Sed ad amorem concilianae dum fortior est animorum similitudo,quam corporum.

ea uero ex eade constitutione corporum existi Grpari

proportione contemperationis,ex eisdem studiis doctriris,per uasio ibus,uita institutis ac moribus . im quoq; CT assuefactio anima animo adaptat unde amicitia inaete r confanguineos,necessarios,ciues,condiscipulos,conis sectaneos,fumiliares,domesticos. Est in quibus labomianum admirabilis animoru congruenti quae silos occulisto quo

167쪽

iso IO. LoDO VI cI VIVIsto quodam naturae concentu jstatim coniungit nexu uois luntatum,ut quos antea nunquam uideramus, ad primu conspectu diligamus sicut contra inconvenientia ei ades uersitate quadam animoru, versamur er odimus quo se dari prorsum ignotos alios etiam de nobis bene meriatos,adduci nullo pacto possumus, ut bona fide diligata. mtas. Non tam est haec interdumsimilitudo temperameti corporet,quam competentia quaedam animoru inter se, ad constituendam harmoniam,qualis est sonora in contacentu multico,ta proportionis humoru in fano corpore,

ut alter altersi non propter similitudine appetat, sed ob proportionem quo quasi absoluta fiat ea coniunctione harmoni CP gratus quidam existat sonus,idem scilicet

velle,Cr idem nolle, quos ut non raro homines disserta fimis ingen Amaximes contraria corporu constitutatione rini fimas tamen inter se colat amicitias .De hoc amore merito Plutarchus inquit, nescius unde uenerit, antiquomodo irre serit.At quemadmodum ex operibus interiore bonitate iudicum viso imaginem animi existimamus egefacie hac de causa formosos naturaliter dia Forma a- ligimuε.Formosefacies,inquit Mimus, muta commenta sumus improbu animum, talia

quum deformem ho item habitare informoso hsitatio: commendabilior est facies no adeo speciose,ut Lemnusta Cygrat atq; in modesta ac moderatione comae posita hoc videlicet Artius est animi recte col ituti araegumentum.Sedfiunt tamen cause aliae,cur amore ad sepulchritudo attrahi ut paleas succinum qllus ex F laritone σPlutonicis desiumemus. Nilit inudus per amori

rem ex informi factus est non formatus modosed forismosius quoque:itu Gr amor in jusius permundum,ad putachritu

168쪽

DE ANIMA LIB. III. Isrebritudinem rapitur, ut sit fonti ai unde derivatus est, coiserinis. Adde quod pulchritudo omnis, uelut rudivi quidam est, .uestigium immense illus ac diuinae pulchritudinis, edque pro magno bono accipitur, illamque admiramur: er quemadmodum diuina species ueros umores elicit,ita imago i ires imaginem quos amorum. d quod pulchritudo corporum, pulchritudinem notastorum animorum refer atque exprimit, Cr quasi prooponit ob oculos concinnitate, elegantia, proportione, concentu seu harmonias Perfectio enim interior,persevictionem exteriorem gignit. illa uocatur bonitas, haec

pulchritudo:quae ueluti flos quidam uidetur esse bonitaistis,quasi seminis sui unde est illa Graecora καλοκαγαθια. Itaque animum noster in formositatem tanquam infimitatem propendit, in qua non sine admiratione ac beneuois lentia corporaliter expressum cernit, quod ipse spiriaraliter a Deo tributum postidet. consimilem ergo natuaeram amplexatur animvira spernatur deformitatem a

quam disimilem,Cr a se alienam. Est enim in animo cuisiuis species quaedam uel a natur vel ab ari uel a conis suetudine depicta,bonitatis ac pulchritudinis,uel contra

maliciae ac deformitutis. Pictura rei exterior picturam illam interiorem cotingens,si congruit cum no Do bono Je pulchro,amatur fili cum malo G turpi ei citur. de existit tanta in iudici' boni Cr mali, pulchri er reae formis uarietas,Cr dissensio.Hunc animorum αγngrxenotiam cum corporibus, licebit intelligere ex opere ,σoperis imagine in opificis animo. His accedit, quod boae nitas autoris omnium, adduxit illum ad creationem huis ius tanti operis pulchritudo autem radius est bonitatis,

per uniuersa dili Uus:ut quicFe plurimum eius accepit,

169쪽

DE ANIMA LIB. III. I6 3ximus er ardenti fimum dZ in Deum, si naturam italum beneficenti ἰimam rite contempletur. Amor omnis, qui origine ex debita gratia sumit,eo est flagritioriquo vel nos minus sumus rem nerati, uel qui profuit, minως expetiuit, aut expectauit: quo in numero praecipui sunt parentes humani,sed omnes excedit christus.Pro bene

scio est malim auertisse, ac depulisse ficut pro mulsiscio, unpedimentum atque obex boni. Sed non est purus Puru, .cmor, CT uerm, quolisque utilitatis respectus omnis sit abolitus.Cr quemadmodum amatur beneficus,ita be nefaciens amat eum cui pro Dit, non fecusqgam. opassuum ut silium pater, CT magister discipulum. Quinetiam plerunque euenit, ut iuuantis CZ benefacientis charitas sit ardentior, quam eius qui ous est beneficio. amor enim illitis sexbqnitate, huius ex nec itute inisso est decas σgloria, tanquam in maiore potiore: in hoc autem uelut inferiore,quidum ut sic dixerim si 'dor.Ergo fortius habet ex praestabilius amoris princiis pim, benefaciens: nempe uoluntatem uam,ob qnit tem.amor autem ut est de bono,facilius Ex fortius proosciscitur ex bono in bonum, quam ex nec itate in bo 'num.benefaciens agit, quia vult: qui recipit autem, quia

. eget. recteque isiud dicunt ui sto, Amorem etsi natur igneae , descendere, non ascendere. Magis ainat parens filium, magister discipulum, tutor pupillum, quam conratra; maximusque CT ardentigimus amorum omnium est Dei erga nos, quem sapientifime diuus Ioannes non rimantem , sed amorem ipsum nominauit. . Dion fius in Sacris nominibus: confidenter id quoque uerigma Tatione dicemlis,quod ipsi Autor omniumpro bonitatis magnitudine omnia ama 'mnia operatur, o 'ia perη

170쪽

scit, omnia continet, conuertitque ad se omnia. Verἶin inter omnia quibus amor elicitur, nihil est amore foristius,ac ualidius:nihil amorem aeque conciliat, ut amor: nulla certiora fiunt aut potentiora philtra. Hoc non tuesbis,inquit iste in Epigrinate:Marce,ut ameri amarmodo uere tamen,ac bonafide.nam feta Cysimulata ilia hil obtinent uirium ac neruorum. Ignis in tabella pictus non calfacit, nec rugit aut fruit leo marmorem. Haec amoris reciprocageneratiosue occulto quodam naturi se tactu accipit semina, Cr deuinctioe illa rem omnium

interficiquod nonullis philosophis placuit, ita ut si unum

aliquod attigeris,paria Cr similia moueatur,ut in cho dis testudmis: siue quod, a quo nos amari cognoscimus, hunc bonum esse uirum arbitramur, debitums oscium congruenter exequi, qui quod amandum sit amet: eάque

de cause,ut bonuου red matur.qua de causa sepenumero amans non redamatur,qu)d amatus amari se nonsentit. Plutoniciret huius altius radices inquirunt.aiunt enim, magnam amoris parentem esse similitudinem,propterea

quod quum quisque sit sibi ipse a natura cociliatigimus,

smilitudo autem est ceu natura quaedam in pluribus earidem, alterum ipsum similitudo efficit. quod si t sis mei similis, ego necessariosum tui hincsequi, ut quae similia

ludo te ut me ames inducit, eadem ipsa me ad te amanis dum adducat. Accedit huc, quod amans amati faciem atque imaginem in animo suo insculpit ac imprimit,qua de causa amantis animustpeculum q*oddam redditur,m quo amati relucet forma. Qxum ergo amatus in amantis sese animo intuetur, Cr recognoscit, amare illum compellitur, in suo quasi se habitare intelligit, quemadmo is stam infantes imagines suas ind=eculis deoscidantur. Ad haec

SEARCH

MENU NAVIGATION