Iuris naturae et gentium privati et publici fundamenta auctore Gulielmo Audisio

발행: 1852년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류:

61쪽

LIBER I.

legum vinculis minus regendam quam saligandam susceperunt. 2. Novae leges, non ex Beterna Sed ex sutili et ambulatoria hominum voluntate descriptae, leves atque inanes extiterunt, eaque vi, aequitate et pondere destitutae , quorum sola natura est capax. a. Inde populorum despectus, non iniquarum tantum, sed omnium sere legum ab eadem auctoritate manantium; imo elusdem nuctoritatis, quae adeo leviter vel insipienter leges legibus cumulabat. Quod hac aetate praesertim contigit, qua imperiti homines ex trivio vel ossicina repente legislatores laeti, prolatis vel scriptis apicibus se mundum renovaturos arbitrati sunt, nescientes etiam in re honesta serendos esse mores , deinde leges. 4. Nun quam maior sundamentalium, ut aiunt, regnorum constitutionum multiplicitas, fragilitas et casus; nee maior unquam regnorum simul et populorum suctuatio, infirmitas ac dolor. Cum regna caeperunt dici eonstituta, tunc laeto dissoluta sunt. Cur vero, nisi quia a natura ree Serunt 7 Ita namque omnia condita sunt, ut nunquam vexari desinant, donee ad naturam revertantur. Porro hominis, ei usque Societatis natura ea est, ut, reiectis hominum figmentis, ad aeternae amnitatis rationem plene instituatur, ut suas libere exerat saeuitates, suisque iuribus et ossiciis sincere

ac libere laetetur, et quiescat ia .

aὶ Condendarum legum inexplicabilem cupiditatem, toti sere Europae philosophi illi ingesserant, quorum in conspectu scripserat Fridericus II: α Nullam maiorem pestem provinciis immitti, quam gubernantos Philosophos. s Dia Dyrtea des morti par te roi de Prusse. in Signiam extulit Catharina II,

anno 17si , quae Volterii divinis pene laudibus esserebatur. Ilormissiani codicis prospectus, Calliarinae tributus, qui lamen Parisiis transcriptus vide. hatur, IIousseavium sapit. Tam multas et varias Borrussiae genies, unica legum forma compellere, ridiculum videretur, nisi in aperto esset philosophorum ardor et perseverantia in populis non lana regendis, quam suis legibus conterendis Generalia comitia, re inlaeta, quasi turris Babelica, --quenti anno dissolvebantur. Eamdem ingrediebatur viam Fridericus lit prus. si antis tamen codex, forsan, illo in vivis agente, lucem non aspexisset. CL 1l. LLEa , Ristaurazione stella scieriza politica, t. I, c. VI l, G. Inde leges Iosepliinae, Leopoldinae et gallicae sequobantur.' Codices non improbamus, laudamus Caesarem quod a Ius civile ad certum modum redigere, atque ex immensa, diu isaque legum copia, optima quaeque et necessaria in parcissimos conferre libros is animo decreverat Sum. in cara ., 44. in Sed modum improbamus. Natum Pnim himplex, codi Αimplicatissimi. Quot ex una mala des nitione, iurgia ei lites Z Natura expellitur; societas ad legumlatorum artem constituitur. Hine in codices sapientissimoruin quaerelae: qnas acriter in medium attulit DL SAvic rex in disseria.

tione De saeculi hui ira vocatione quoad Dilutationem et iurisprudenιiam.

62쪽

47VIII. Ergo, ut medicorum ars ad physieam hominis naturam est exigenda, ne pro Salutiferis mortifera conseribat; ita legum condendarum scientia nunquam a naturali aequitate discedat. Et sicuti medicamentis utimur tantum ad necessitatem , ita legibus est agendum. Non enim malor Spes sanitatis in legibus quam in medicamentis; alioquin omnium est temporum illa sententia: α Corruptissima republica, plurimae leges 1 . . Siquidem in physicis et in moralibus colenda est naturae vis, non cogenda. Cogitur autem a circulatoribus, sive hi mediet sint, omnibus sanitatem Venditantes Vel pollicentes ; sive politiei aut legumlatores, Se suis legibus, quasi pastillis et potionibus , populorum selieitatem consecturos audacter asseverantes.

Credentibus populis, quid pro felicitate ingesserint, videmus. Cum naturali aequitate, populorum libertas recessit. Et quidem

necessario: nam adeo aequitas et libertas ex uno lante prosiliunt , ut eadem lex naturalis sit fons aequitatis et fundamentum libertatis. IX. Triplex libertas : hominis ad seipsum , civium ad cl-ves, civium ad imperantem. Scilicet personalis, civilis et pinsitim. X. Homines quum simus, non belluarum libertas , sed moralis est appetenda. α Ad DEcus et ad LIBERTATEM nati sumus 2 . . Qui libertatem a decore separant, fractum et laedum animum ostendunt. Decus autem est in virtute, et virtus in lege naturae rationalis, qua recedentes a bellu is , accedimus ad Deum.

Igitur, qualenus homo , α liber est is aestimandus, qui nulli

Iis eocliseatio visa est: n scientiae mors, ingenii OSirarismus, morum natio.

nalium excidium, repudium traditionum, liberialis oppressio, captivitas iustitiae aletus humanitatis. . Sint haec ex codicum villis: sed vilia existunt in re et in forma. C dices enim non raro sunt iuris naturalis et divini repudium atque excidium. eni non aliud reponas, nisi: legislator dixit. Quoad sorinam vero, sunt rabularum et litigantium emporium et ossicina. Aiebant olim, murinis imperatoribus tyrannidis instrumenta codices extitisset nunc ne fiant philosophicae tyrannidis instrumenta, avertat Deu . Aptiorem optimis condendis legibus formam esse in monarchia, ani madvertit Boii agnosi. Sed, quaecumque sit rNiminis sorma, nos id volumus eum Cicerone κ ut, quoniam vitiorum emendatri rem legem rese oportet , coinmendatrit in lite virtutum, ab ea vivendi doctrina ducatur. - Cic., De Leg. , I, 22. J Iamvero, ut crimina quandoque coerceantur, leges ad vigilant populorum; ut autem a eivibus vinules excolantur, ubi vel quomodo inieiuni p

63쪽

turpitudini servit 1 . . Sive a qui recta sequitur, qui gaudet onseIo , eui vivendi via considerata atque provisa est; qui ne legibus quidem propter metum paret, sed eas sequitur nique e lit , quod salutare maxime iudieat 2 . . Ille nimirum est liber in seipso, qui obfirmato consilio se bonum osse deliberans, omnia honesta ac laudabilia , non macte, sed libenter ae libere sequitur. Eadem ratione, qui Unus esse Vult corpore, libenter a noxiis cibis se abstinet, ac delectatur innoxiis. Uterque vero in dies ampliori libertate fruetur, quia malori semper nisu et delectatione seretur in hona, magisque a vitiis et infirmitatibus, quae animi vel eorporis incolumitati officiunt, convalescet. Sed hune finem obtinent viri honesti, legis amore et prosecutione : ergo sons libertatis pro unoquoque homine est lex. Idemque pro civili et politica libertate. XI. Quemadmodum enim ex hominum , ita ex turtum et o stelorum collectione, Civitas constituitur. Quae omela et lura ut

simul consocientur non vero confundantur, unaquaeque in sua veluti sphaera ita exercenda sunt, ne alia aliorum libertati noceant. Ergo libertas civilis eo usque exercetur, quo lus alienum inveniat. Si lineam transilias, alienam coerces libertatem , unde et tua similiter erit mercenda. Deinde, sicuti tua tibi iura reddenda sunt, ut tibi tua constet libertas, et tu reddes aliena.Itaque lus est, quod lineam signans, omnem definit ae tuetur libertatem, quae civium ad cives respectum habeat. XII. Libertas politi ea, quae versatur inter cives, eorumque rectores , aequali ratione nestimanda est. Nam, sicut liberi sunt cives inter se, quum unusquisque suis exercendis iuribus et OD

selis nullum impedimentum accipit, neque ipse infert aliis ;lta in politica foetetate. Ibi enim duplex officiorum genus: Imperantium et populorum. Consequenter duplex sphaera, in qua libere illa exerceantur. Ergo utrique liberi, si imperantibus et populis libera omelorum suorum detur facultas: quod fiet si quae populis lusta sunt, principes reddant; et vicissim quae Caesaris sunt, populi imperantibus retribuant. Nam cum ex utraque parte, et debita et iura existant, unde coalescunt os-ncla ; libertas erit politica, si illa tum iura, tum debita, reddantur ad aequalitatem. Haec vero in qualibet regiminis sorma, quae non sit dominatio hominis in hominem , sed iuris sive Iegis in omnes, tuis reddi possunt. Ea igitur ratione qua

princeps, si iniqua lubeat vel agat in populum, politicae libertati

64쪽

49 inferret Iniuriam; ita quoque populus Si iura principis aggrediatur. Ergo, utcumque pro gentium moribus discrepent iuris politi et adiuncta, necesSe est ius a natura esse constitutum, quod imperantium et populorum ossicin Reeernat, omnibus dominetur, omnes in officio contineat: in cuius observantia, hine et inde, sit imperiorum et gentium nequitas simul et libertas, in contemptu vero sit politicae nequitatis et libertatis iniuria. XIII. Hine lex humana, instar naturalis et divinae , est ex Tullio: a Recta imperandi prohibendique ratio . . En leatius vero ex Aquinate philosopho: a Ordinatio rationis, ab eo qui euram mmmunitatis habet promulgata 1 . . Si omnis vera lex est ordinatio rationis, ergo I. nulla hominum vel Impertorum vis, quidquam Valide in rectam atque ordinatam rationem lubebit; 2. ergo homo, se illi sublielendo, liber erit. Nam et Deus suae rationi paret, et libertatem non amittit. Ηωmlnes autem, rationi Obsequentes , suae naturae et Deo auctori, potius quam hominibus parent: quae est animi magnitudo, non

humilitas nee servitus.

XIV. Nune si conceptum rationis eiusque ordinationis, ex aeterna ratione deductae, a lege civili vel politica removeas, quid pro humanas legis substantia remanebit Illa percelebris romanorum iurisperitorum sententia: Ouod principi plaeuit, legis habet vigorem. Quae, licet metam suscipiat interpretationem , tamen imperseeta est, nimiaque putet assentatione. Nam vere quidem, sine Voluntatis actu, lex non existeret, quae est actus volentis et imperantis; sed nisi ordinatio rationis praecesserit voluntatis imperium , hoe erit arbitrium non lex: a Voluntas ad hoc quod legis rationem habeat, oportet quod sit at qua ratione regulam. Et hoc modo intelligitur quod voluntas prineipis habet vigorem legis ; alioquin voluntas primi s magis esset iniquitas quam lea 2ὶ . . XV. Ergo lex humana duplici eonstat elemento: i. rationis ordinatione; 2. imperantis Voluntate. XVI. Attamen ratio quae homini insidet, qua talis , ultra individuum cui inhaeret, nullum exercet Imperium. Omnium autem rationes quum et ipsae sint personales, itemque personales sint omnium voluntates, nullum externum et universale imperium constituent. Igitur ut legis universalis et politicae existentia, vis et imperium habeatur, summa Des ratio est perquirenda, eiusque voluntas, ordinem societatis conservari iubens,

65쪽

perturbari vetans: cui rationi et voluntati, hominis Imperantis ratio et voluntas consormentur, ut obligandi vim accipiant. Leges itaque humanae . si quidem iustae sunt, habent vim obligandi in foro conseientiae a Iege aeterna, a qua derivantur, Meundum illud Proverbiorum uni: Per me reges resinant, eι

, s. Diom. I, lastum conditores iusta deremunt ij. .

XVII. Bae ratione , lex et libertas , imperium et Ohementia amice consociantur; imperantium, simulque subditorum ossicia, suis vere sedibus reponuntur; suaque societati ne humanitati dignitas firmatur et constat. Ex tunc enim non hominis voluntas in hominem dominatur : non pactis hominum subii. elmur, qui liret in unum milecti , adhue homines sunt; sed omnes continet ratio ex Deo genita, ne ipse Deus, cui servire Iibertas est. Ex tune leges atque imperia suam pandunt originem , decus et vim: quae omnia EX Deo proneiscuntur, Supremo ineletatis conditore, legislatore et gubernatore. Milicet, hoc uno conreptu, imperia a Violentiis abstrahuntur, atque neternae legis ministerio nobilitantur. Illudque sit quod alebat Chrysippus: . Omnium divinarum humanarumque rerum regina

XVIII. Quod eum ita sit, principum et populorum mentes sunt ad aeternam legem convertendae: ut illi aequa decernant, hi autem quae decreta sint, libenti ae reverenti animo exinquantur. . Serendi etiam mores, nee Seriptis omnia sancieni de ., da I . . Sint iura civilia et particularia r nec enim omnia et pro

omnibus adiunctis, ordinat lex naturalis. Sit lex Falcidia , Ι lia, Aquilia; sint lus praetorium, vel constitutiones principum. Sed in omnibus, Deo digna serat humanus Iegislator, ut illis digne, veluti Deo, homines subliciantur. Quod stet, si illud

divinum ius quod in humanam translatum est naturam, Sincere atque integre in societatem transferatur M). Nam vigebit populorum libertas cum decore , si gentium mores et Imperi

rem leges ad universam naturae aequitatem componantur. sal Non legibus tantum, mi dictis saetisque publicis, omni arrepta

occasione, a civilibus viris, a legislatoribus et sapientibus, naturae osticia universamque iustitiam in gentes esse transferendam , iisque suadendam, vere et graviter praecipit Cicero: α Cumque se ad eivilem societatem natum

enserit, non solum illa fiuhtili disputatione sibi utendum putabit, sed etiam usa latius perpetua oratione: qua regat populos, qua stabiliat leges, qua castiget improbos, qua tueatur bonos, qua laudet elaros iros: qua Praecepta

66쪽

TITULUS VI.

ra omcus ET IURIBUS DEFINIENDIS, PRAESENS NATURAESTATUS EST PERQUIRENDUS.I. Praesens naturae conditio, ante iura et ossicia, est desinienda. II. ratne integra natura p III. Aequissimae ne eius volitiones et iudiciat IV. Monenda ne, an legum quoque et poenarum sepimento vallanda p V. Atqui deflexa et debilitata. VI. Versam in deterius naturam senserunt gentes. VII. Quod ilIae arguebant ex poenis physicis, atque ex concupiscentiae ignibus, quibus corpora et animi divexantur. VIII. Opposita boni malique elementa. IX. Duplex veluti homo in homine. X. Gentes rem viderunt, causam nesciverunt. XI. Non duplex Principium, Red lex et libertas, lus et luris infractio, quaestionem solvunt. XII. Cum immine, natura moralis et physim a lege descivit, perturbata vel corrupta. XIII. Ergo nunc honus ille et malus; XIV. rectus a Deo, distortus a petrato. XV. Ex abyssu precati originalis naturae oeculta illuminantur. XVI. uine, quid homo, et quomodo regendus. XVII. Sed imminuta, non attrita natura. XVIII. Tres naturae r horandae ac regendae canones. XIX. Ipsa, vel sumen paciseum, vel tor

rens exundans.

I. Molligitur ex demonstratIs, naturalem rationem eatenus legem esse naturae humanae, quatenus ex illa orta sit, eidemque congruat. Videndum igitur num ratio haec nostra, universaque natura eum suis facultatibus, iudiciis atque Instinet, bus , congruat semper et in omnibus; an Vero, depravata aliquando, ab aequitate et rectitudine principis illius legis rece serit. Nisi haec solvatur quaestio, quae moralis lurisprudentiae sit origo, interium et vis , nunquam patebit. II. Nam I. Ut natura humana, in quavis Sua parte, pro norma et mensura habeatur actionum humanarum, videndum ante omnla, num ipsa aequa sit et rectissima. Secus, Peccante mensura , deficient mensurata. III. 2. SI quaquaversus recta et integra est natura , recta

galutis et laudes apte ad persuadendum edat suis eiustuat qua horiari ad decus, revocare a stagitio, consolari possit amietos: sactaque et eo ulta sortium et sapientum, eum improborum ignominia, sempiternis monumentis Prodere. . De My. , i, M. ὶ Hare si a rectoribus. si a civibus fiant, naturalia et civilia ossicia pleno gurgite in gentes prosilient. Nam κ decere Pru dentes magistratus, non tam porιima implere Dyibus, quam enicere ut

cives insitum in animis habeant pietatis et iustitiae Mucium, . auctor est Isocrates t In Areopag.

67쪽

LIBER l.

erunt eius Iudicia, rectae eius volitIones et appetitiones ; secussi obseuratus intellectus, si deflexa ad malum voluntas. IV. 3. Recta, atque ad verum et bonum eonversa natura, vix erit monenda, sere nunquam poenalibus disciplinis coercenda. Contra vero, in corrupta, bona quae supersint, erunt

a mniis seligenda: illa in homine , in lamilia , in civitate, modis omnibus excolenda ; haec autem, educatione, legibus et

poenis compraeenda.

V. Atqui a naturali reetitudine desexa natura humina, debilitata est sive quoad veri eognitionem , Sive quoad boni prosecutionem sui. VI. Casum quemdam, quo tota natura fuerit in delerius

versa, expertae et lassae sunt gentes antiquae. Ut enim orie talium et Gnosti eorum placita de homine quondam a sede titudinis expulso, omittamus ; gentes ipsae , Tullio reserente, nos ob aliqua seelera suscepta in vita Superiore, poenarum luendarum causa, natos esse dixerunt. Idemque prosequitur :

. Verum illud quod est apud Aristotelem , simili nos assectos

a In ipso disceptationis ingressu, lectori subiicimus sequentia doctrinae capita, e Pussendorsio excerpta: α Unde et illud patet, necessarium esse, ut in diseiplina iuris naturalis, homo nunc consideretur prout ipsius natura est eorrupta, adeoque prout est animal multis pravis cupidinibus eatens. v De V . hom. et ei p., prael. . S. Vill. Idem: re Atque haec ipsa

ymbe intellecta, viam pandere possunt ad movendam eam dubitationem rnum lea naturalia dirersa fuerit in statu naturae integrae, an vero eadem p Ubi paucis responderi potest: summa legis rapita in utroque statu esse eadem; sed multa praecepta particularia, propter diversitatem eondi. tionis humanae variare; seu potius, emunem Bummam legis per diversa, non tamen contraria praecepta, sese explicare, pisut diverso sese modo habuit homo, cui illa lex observanda . S. t X. Hunc autem modum explieat exemplo duorum puerorum: α Unus modestus est, verecundus, et magno litterarum amore sagrans: alter dismIutus, petulans, medas polins libidines. quam libros amans. Summa ossicii utrique eadem, litteras addiseere: sed peculiaria praecepta disparia. Priori enim sussicit iniunxisse, quae studia, quo tempore, quave ratione tractare debeat; alteri, praeter hare. Reerrima sub comminatione velandum, ne circumcursitet, ne alea ludat, ne libras vendat, ne in exercitiis eomponendis aliena vitula aret, ne pergraecetur, ne Morta consecietur . . tibid. En quamdam recti et corrupti hominis imaginem : lex eadem, sed diversa legis applicatio. Nos autem a Pussendorso in eo avertimur, quod ille solum sacrum tenendum censeat, quatenus naturali ratione illud consequi possumus; nobis vero insidet, plenam lurium tractationem, atque I, ominis ei vilis institutionem, a superiori lumine quod naturae ipsi assulgeat, .eiusque originem, statum et finem declaret, nequaquam esse abstrahendam

68쪽

truscorum manus incidissent, crudelitate ex togitata necabantur, quorum corpora viva cum mortuis, adversa advertis necommodata , quam B ptissime colligabantur. Si e nostros animos cum eo porthus e uiatos, ut vivos eum mortuis esse eoniunctos I . .

VII. Nimirum, cum agnoseerent lili , sub mo iusto , neminem insonium plecti; ex poenis quibus eruetantur boni et mali, insantes aeque ne adunt, sibi inferre posse videbantur , animas hi praecedenti vita pollutas, in hunc mnndum delici, ut poenas luerent I . Animas autem, quasi viventes mortuis, alligari dixerunt , propter hellum exardescens inter animam et eorpus ; inter virtutem cuius pulchritudine mens delectatur, et vitia in quae corporis Sensus, concupiscentiis allecti, deliciuntur. Bellum hoe, quandoque immane et atrox, inter duas coniunctis. almas hominis paries, non primigenium et perlaetum Creatoris opus arguebat ex illorum sententia, sed corruptum e ita vero, ut in ipsis ruinis, naturalis malestos elueeret, et tamquam Obrutus quidam divinus ignis ingenii et mentis, ut Ciceroni ubdebatur a). VIII. Nos quoque eoncertantia haec principia, et quaSi duplieem in nobis homInem experimur. Namque eam in animo persentimus bonitatis et nequitiae, celsitudinis atque humilitatis Edmixtionem , ut minutam paulo minus ab angelis creatu. ram , ingenti dein aliqua calamitate perculsam, non modo Suspiremur sed conspiciamus. Vide intellectum. Aliquando obscurissima pervadimus mira evieritate: nonnunquam in apertissimis haeremus ae lallimur. Id vero miserabilius , quod veritatem all- quando amamus simul et refugimus: elus splendore illielmur, elus imperio terremur. Voluntatem inspice. Inter virtutes et Vltia, inter celsa ne vilia, adeo suctuantem seniles, ut non aura, non uuda, aeque mobilis et inconstans videatur. Mira. Illi quandoque virtutum sorma commoti, eam unam sectari, uuam

in deliciis habere, uni insenescere atque immori fitatuimus. Sed brevissimi heroes t Frigescit ille ardor: excitatur eupiditas, in- invalescit, tumultuatur, mentis aciem aggreditur. Stat adhuelibera voluntas: sed hostibus suis lenocinata, suam ipsa deditionem properat, atque ex purissima illa virtutis regione, in turpissima concupiseentiae castra immigrat. IX. Quae attente dispiciens , duo veluti homines in uno homine Videas necesse est: quorum alius creatoris, alius corruptoris

Pere . in De Ruis

69쪽

54 MBER I. R ieuius opinetum sit. Non enim optimus et Sapientissimus comytur, quae elus fuit largitas, volvit imperfectissimo adeo operui mdginem suam compingere, ut tot angustiis divexaretur in ζ0rpure, tot tenebris eireumfunderetur in mente, tot erumpem 'ibua eupiditatibus distraheretur in voluntate: Vel Saltem quin in Ree mala potentissimo altioris ordinis remedio cohiberentur tu . uno vero hominis rempagem, splendidissimae cuidam molt, ed fulmine tactae, saeile assimilaveris. Perstant equidem Sub

ε'dRtialia , intelleetus, voluntas, libertas: sed quam imminuta Rς debilitata i Undo illa Philolai pythagoriel, et forsan ipsius

Pythagorae exclamatio: mus mei ipsius ruina sum Plinius ero in eo oris mala potissimum intendens, negabat facile esse 'stati mare num natura parens melior homini, an tristior noverca fuerat. Cumque animadvertisset, unum hominem ex eunetis ant- dntibus, sine tegumentis, nudum et in nuda humo, natali die Guel, ad vagitus sinum et ploratum, inelamat: a Itaque sell- citer natum laret, manibus pedibusque devinclis, flens animal, teris imperaturum; et a suppliciis vitam auspicatur, unam tau tum ob cu LPAM. quia natum est ij. . X. Culpam sensit Plinius: in homine scilicet, vel in natura. Bomo pariter, non ut a matre, sed ut a noverca natura ste-nitus , Vlsus est Ciceront, quum corpore constet a nudo , D, gul et infirmo; animo autem anxio ad molestias, humili ad umores , molli ad labores, prono ad libidines I). . Quid ergo philosophi vel gentes noverunt de naturae casu Τ a Bem viderunt , causam nesciverunt, quia sacris litteris non eruditi igno-

aὶ Naturae a reelitudinis ordine recessio vel aberratio. quae eiusdem eorruptio appellatur, lucidissimis verbis exponitur a s. Thoina: a Dicendum, inquit ille, quod per iustitiam originalem persecta ratio continebat inferiores animae vires, et ipsa ratio a Deo persciebatur, ei subiecta. Haec autem originalis iustitia subtracta est per pereatum primi parentis. Et ideo omnes vires animae remanent quodammodo destitutae proprio ordine, quo nal raliter ordinantur ad virtutem: et ipsa destitutio, vulneratio naturae dieitur. η si, II, q. 85, a. a. Quatuor deinde enumerat naturae vulnerat vulnus ignorantiae in ratione; in voluntate vero vulnus malitiae, vel in-μrmitatis, vel concupiscentiae, quatenus voluntas destituitur suo ordine ad bonum, ad arduum, vel ad delaetabile. Prosequitur autem: α Subtracta originali iustitia. sicut vulnerata est humana natura quantum ad animam per deordinationem polentiarum, ita etiam est corruptibilis essecta per deordinationem ipsius eorporis . . sibi d. a. 5 in II inc corporis Infirmitates et mala Physica, quorum extremum est mors; hinc deordinatio ordinis physici in hominem, elementorum inclementia, terrae sterilitas, luatum seritas elo.

70쪽

55rabant ordinale pereatum i).. Nomen Originalis peccati, muta D S. Aug. ibid. si velis, res ipsa permanebit: Settieet poena, ideoque crimen universae naturae. Cui tandem sacto, aliqua solutio adhibenda est, ut haee tria innotescant: i. quae fuerit ab initio , quaeque nune sit in homines, Dei lex et voluntra; 2. quae actualis hominis constitutio; 3. quae hominis relatio ad Deum , nempe ad finem suae naturae tuto atque integre consequendum. M. Dualismus dupli eis principit, unde ortus sit homo, utri usque reserens bonitatem et malitiam, quem orientalis tenuit philosophia , a naturali ratione expungitur ae reprobatur. Nam,

si Deus est, et summe bonus et unus est: Si autem duo essent summa principia, bonum unum, alterum malum; illud virtute , hoe ultio esset colendum. Quae absurdissima sunt. Contra vero: a Deo creatore et legislatore, universae naturae

ius indietum est, euius violatio culpam peperit et poenam. Quomodo IIaee solum rationabilia inter omnia quae tradita sunt: a Tulit ergo Dominus Deus hominem , et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret silum: prae-eej tque et dicens: Ex omni ligno parassisl eomede, de ligno

autem scientiae honi et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris 2 . . En lus primum , quod N. uni homini, universae insonuerat naturae, cuiusque infractionem poena extemplo secuta est: αΙn sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es, et in pulverem reverteris 33. . Iure in Dacis, naturae sere ordo aὶ cem, III, Is. invertebatur. Nos autem naturae iura inquirentes, si hoe ius naturae integrae indictum, eiusque cladem omittamus, quomodo morales naturae vires, ordinem atque relationes aestimabimus laὶ

ain cladis naturae illatae originem et quantitatem, a iuris naturalis magistro fore aestimandam, Pulsendorsi dicto declaratur. Nam, liret in praelatione ad Ithrum De o elo luminis eι e vis, minus recte seripsisset iuris naturalis scita ad forum dumtaxat humanum adaptari, quod ultra hane vitam se non extendat; ο tamen in eiusdem operis lib. I. c. 4, latetur: α natio humana sibi relieta, ignorat pravitatem quae in facultatibus et in

elinationibus hominis cernitur, per eulpam, humanam proveniMe. η Qua Posita ignorantia, neque eiusdem remedia undequaque patebunt; non tam ut sibi homo pro altera vita consulat, sed nec ut praesentis vitae cursum, ad perseetam iuris meusuram, et Numinis voluntatem tonsi aer et perlaeto instituat. Quod et universae gentes luctuoso nimis facto prodiderunt, in errorum, viliorumque monstra delapsae. Equidem, qui omnibus naturae viribus officio incumbens, aliqua adhuc ignoraret invincibiliter, non ea essent in putabilia; sed non sequeretur, ratione iuris inspecta, illa esse recta et laudabilia.

SEARCH

MENU NAVIGATION