장음표시 사용
61쪽
,abulere patientiα nostra , recte dicitur , hoc reprehendendum, quod non ante significatum est in quibus perserendis illa patientia cerneretur , quemadmodum, expositis demum iniuriis quibus vexati essent socii, in Verr. V. S i 26 , patimur sinquit tam multos annos et allemus. Et locum apponam e Rosc. 4mer. S 54 , ut in alio quoque scriptore ostendam quam ridiculum errandi genus oriatur ex ignorantia sermonis : inge aliquid - , ut ne pi ne videaris id facere, quod aperte facis , horum Nirorum dignitati illudere. - Puid est aliud, iudicio ac legibus , ac maiesta e vestra abuti ad quaestum atque ad libidinem , nisi hoc modo accusare cet. Scriptor oratio
nis pro Bomo S 104 sic: hic Clodius) non
illudit auctoritati horum omnium, qui αὐ
tisces , gravitate abutitur Z Sumsit sane exilio Roscianae loco utrumque verbum, et illudere . et abuti οῦ sed non attendit, neque i ludere auctoritati, neque abuti alicuius gra-fitate dici ullo modo posse. luamdiu etiam furor iste tuus nos eludet 8 Sine exemplo iunguntur quamdiu etiam nec iungi oportere puto. Utrovis modo sententiae satisfecisset scriptor , vel si quamdiu, vel
62쪽
si etiamne dixisset: in coniunctione non serendus pleonasmus inest. furor iste tuus. Hoc nihil habet ipsum in quo quis offendat: multis exemplis ea loquendi forma commendatur. Quod tamen neglectum est, inscitiam scriptoris arguit. Nam iste, ut aliud quodvis pron. demonstrativum, ponere non licebat, nisi quum vel ex antecedentibus intelligi potuisset, vel statim subiiceretur quanam in re iste furor cerneretur; id quod Cicero servare solet. Vatin. 3 26: qui fuit ille tuus tantus furor, ut - eum repente TeυO- cares cet. Verr. II. S 46: quae est ista praetura Z nempe , quam modo descripserat: quod idem servatur ibid. S 43 : quae - ista fuit amentia Z Sed nihil opus est innumerabilia exempla conquirere, ubi ratio ipsa pr0- nuntiat. furor nos eludet. Eludere quem aut quid, dicitur de eo , qui ingenio superat facile ea , quae sibi adversa sunt, ut exempla demonstrant : contra , si absolute eludere ponitur, est pro iactare se ita, quasi aliorum remissio impunitatem quidvis agendi tribueret. Exempla Indices suppeditabunt. Sed, quamquam Tecto dicitur Milon. 3 32 , Clodius hoc assequebatur , Non modo ut praetor esset non eo
63쪽
consule, quo Sceleris nihil facere posset, sed etiam tit iis consulibus praetor esset, quibus si non adiuvantibus , at conniventibus certe , veraret posSe se eludere in
illis suis cogitatis furoribus, quemadmodum scripsit Τacitus Ann. XVI. 28) perperam dicitur furor αliquem eludere, quae prOSOPο- poeia prorsus discedit a modesto et sano usu verborum quem Cicero Servare solet. Et, quum initio recte dixisset, quousque abuteris patientia nostrα , nunc , Variandae orationis studio , dicit , quamdiu furor tuus nos eludet, statimque subiicit, sese iac abit audacia. Ex hoc postremo autem perspicuum est, quid sitemdest e, et melius certe omisisset scriptor accusativum nos, ut sensit Madvigius. quem αd snem. Iterum peccatur variandi studio, quum modo posuisset quouaque, et
quamdiu. Becte per se dici qMem ad Inem , demonstrant haec exempla: Coel. Sit, quem ergo ad Inem putas custodiendam illam aetatem fuisse Z Verr. V. S 75 , piratam visum tenvisti. luem ad Inem Z Ium cum imperio fuisti. Sed et his , et aliis exemplis em-citur , in illa forma loquendi de eiusmodi rebus
cogitari, quarum certus sinis aut modus consilio et voluntate desiniri possit. Atqui non cadit
64쪽
hoc in estrenatam audaciam quae Se iactat, quam quis consilio aut prudentia cohibere putandus est y sese estrenata iactabit audacia. Non ipsa vitia, sed homines in vitio se Metare dicuntur, nempe quum ipsum illud se iactare in reprehensione et crimine ponitur : nam ubi Tusc. IV., 24 dicitur, perturbationem, ta tantibus se opinionibus inconstanter et turbide , in motu eaSe semper, non nisi perpetua agitatio et vicissitudo opinionum intelligitur. Ipsum audaciae vocabulum , hoc quidem loco, non oportebat carere adiecto pronom. tua. Postremo abutitur scriptor adi. renata. Neque hoc audaciae , nec sceleri, nec improbitati, nec
amentiae tribui solet, nec potest, sed furori, aut libidini, aut cupiditati, aut menti, aut violentiae, aut appetentiae, sicut exempla docebunt; siquidem haec postrema omnia ipsa per se impetum quemdam declarant. Verr. V. S 13s: furor quidam , sceleris et audaciae
comes , istius estrenatum animum importu--mque naturam tanta inpressit amentia,
nihilne te - moverunt. Melius certe Codd.
Mureti, nihil te - , quae forma interrogandi in primis decet indignationem interrogantis , ut
65쪽
mog, non Sentis, non vides. Sed totum hoc, nihil te ista movea unt, primum tempore verbi vitiosum est, et postulabatur nihil te movent, quoniam non de eo , quod iam perpetratum et consectum est, sed de continuando nefario consilio sermo est: et sic aliquoties in Verrinis. .
Igitur in re iam transacta , Agrar. II. S 83 : Fr
vatum haec causa commovit. Tum, quae
enumerantur eius generis, ut Catilinam iis moveri oportuisse dicatur, partim sane eiusmodi soni, ut ab aliquo tempore animadverti potuerint , ut nocturnum praesidium , ut vigiliae , ut timor po uia, munitissimus senatus Λα-bendi Iocus p sed extremum , horum Ora vultusque , non nisi ad praesentem aspectum peribnet: quo modo igitur consul exspectam poterat , ut propter hunc aspectum iam ante deposuisset Catilina suam illam audaciam 8 Sed videamus singula istorum , quae recitat Quinctil. Ι. D. IX. 3. 30. noctvirnum praesidium Palatii. Quemadmodum , Legg. II. S 2l et 37 , nocturna Sacria sola et Feroigilationes appellantur, ita perpetuo nocturnum id dicitur, quod noctu sit. itaque recto infra S 8 , nocturnus impetus dicitur, eodemque modo dicitur nocturna quies, Agrar. II. S 5, et nocturni metus, Ossic. II.
66쪽
s 84. quod autem Iurisconsulti excogitarunt, ut fur nocturnus diceretur, minime defendit istud nocturnum praesidium , ut significetur quavis nocte Palatio praesidium imponi. urbis vigiliae. Recte dicitur urbis praesiadium , et custodia civitatis, ut in harum ipsarum rerum mentione appellat Cicero Muren. 8 79: tum, mansisse se in urbis vigilia dicit
Pison. S 16, quemadmodum postea, Philipp. XII. S 24 , profitebatur se in urbe manere, haec
mea sedes est, haec vigilia, haec custodia, hoc praesidium εἰαtivum. Contra, plurale Digiliae non admittit alium Genitivum, nisi eius qui vigilat, ut neque ex Mae. Milon. S 67 , si haec αrma , si Capitolinae cohortes , si excutiae , si υigiliae, si delecta iuventus - contra Milonis impetum armata est, cet. Rectius igitur scriptor utitur vigil
arum vocabulo infra S 8 et II. 3 26. Ne in
Tacito quidem Ann. I. 28 per zeugma explicandum est, ut dixerit vigilicia portarum. Recte quoque , de his ipsis temporibus , Salustius Catilin. XXX. 7 , decretum esse ut Rome per totam urbem vigiliae haberentur. timor populi. Ut meιus , aliaque similia , ita timor non tantum adsciscit Genitivum obiecti, ut timor belli mulieribus incessisse di-
67쪽
55citur apud Salustium Catilin. XXXI. 3 , sed etiam eius cui tribuitur, ut Cicero Sest. S 15,
in multorum timore. Sed non n glig ndum , singulis tribui timorem oportere, non collectivo nomini, ut populo. Att. V. 20. 3 , Parthis timor iniectus est. Agrar. II. S timorem bonis iniecisti, et Muren. S 50. Ideo idem vitium notandum in Ep. ad Brutum 3, civitas perculsa magno timore: quum recte Cicero Muren. 8 85, versabitur in curia timore et
Sest. S 28 appellat eos qui in timore fuissent. Et quum Agrar. II. 6 8 Cicero dicit,
se accepisse rem piaticam plenam sollicitudinis , plenam timoris; non sane significat ipsam rem publicam tum timuisse, sed eam tum fuisse eius conditionem, ut multi, prope omnes ,
timerent. Ut innumerabilibus locis , ita Sull. 6 66, cum Genitivo obiecti ponitur timora
omnia seditionci timor atque opinio ex Autronii improbitate pendebat: sed , quod subiicitur , corrigendum est: eius voces - metum nobis seditionesque asserebant, quod postremum laedit. aster.) non tantum historiae adversatur , sed minus etiam recte Latine dicitur afferre seditiones , quae proprie dicuntur cometiari , aut commoveri. Legendum est, metum nobis seditionis asserebant.
68쪽
Hoc quoque reprehendendum est, quod ita dicitur, quasi Catilinam populi timore moveri oportuisset. Suo ipse quis metu aut timore moveri dicitur, sicut apud Ciceronem Sest. S 35, me alii metus moverunt, non item aliorum timore , nisi ex eius indiciis quae animadverti possint: et in huiusmodi manifestis indiciis alimrum virtutis, recte ponit Cicero movendi et commovendi verba, Coel. 8 34. Nam , quum ad Div. I. 9. 12 scribit, vehementer res ipsa publica me movit, intelligit, ut ex seqq. apparet , suam opinionem de re publica.
nihil concursus bonorum omnium. Servavit Madvigius concursus , spreto eo, quod olim edi solebat, consensus. Utrumque perperam et inscite dicitur. Primum, concurSus appellatur multitudinis cuiusdam , nulla habita ratione qua quisque vel conditione , vel sententia sit, et ita saepe cum clamore et fere tumultu
iungitur, Verr. IV. S 52) ut alienissimus sit ab iis, qui Romae boni habebantur. Igitur ne ea quidem quae narrantur Rabir. Ρeta. S 20sqq. concurSuS nomine appellantur. Praesto esse possunt unicuique exempla r nec discedit hoc , Acad. II. S 70 , concursus omnium philosophorum , i. e. cuius is sectae ; et Fin. ΙΙ.S ili, concursus honestissimorum studio-
69쪽
rum, per satis liberam figuram dicitur: et, quamquam recte Omnes boni appellantur, v. c. Sest. 8 21. 27. 28. Flacc. S 103, ad Div. I. 9. 10, ita ut nemo excipiatur, improprie h. l. Omnes boni, in concursu scilicet, ponitur. Ροstremo , quum non dicatur hic concursus , ita ut cogitaremus nunc ipsum, dum in curia esset Senatus , concursum illum factum esse , necessar de perpetuo aut quotidiano concursu cogitandum erit, id quod in primis absurdum. Videamus de altera lectione , consensus bonorum Omnium. Ridiculum primum est additum Omnium: conSenεus cum simplice nominis Genitivo iungi solet, quum eo nomine certum ac definitum genus vel rerum vel hominum indicatur: contra recte orat. III. 821, omnium consensus doctrinarum dicitur , quoniam illae doctrinae diversissimae inter se cogithbantur: et ad Div. I. 9. 12 , unum fere aensum fuisse bonorum omnium. agnoscimus quid illud unum, initio positum , admittat. Sed ipsum illud, vel sensum , vel conSenSum bonorum, moVere quem, tum dici potest, si eum e certis indiciis cognoverit , et simile quid modo in populi timore notabamus. Praeterea, consensionem bonorti simpliciter et recte dixit Cicero Rabir. Perd. S 2. hic munitissimus habendi senatus Α-
70쪽
ctis. Senatus habebatur in templo Iovis: cons. 3 33. Sed ista sic dicuntur, quasi contra quam soleret istic haberetur nunc Senatus ideo, quod locus ille munitissimus esset. Mihi quidem nihil constat de illa extraordinaria munitione istius templi, sive istud manu munitum , sive lori natura esset, ut loquitur Cicero Vere. II. S 4 , de Syracusis: nam de praesidio Palatii iam dixerat.
horrum Ora vultusque, i. e. eorum qui nunc adsunt: sed haec nunc fortasse movere poterant Catilinam , sed non ante moviSSe eum exspectare poterat Consul. Non novum est, ut Osuultusque iungantur: Deiot. S 5: in tuis oculis , in tuo ore vultuque acquieδοO: et, quamquam nusquam ita reperio , Ora vultu8que, repudiandum non est: cons. Cluent. S 72. Agrar.
III. S 2 Milon. S 42. Sed pronom. hi uti so
let Cicero de iudicibus , non item de Senatoribus , in orationibus quas in Senatu habuit. Rosqui adsunt, in Sull. 8 32, appellat coronam
quae iudicium circumstabat. patere tua consilia non sentis Z Abutitur scriptor verbo patere, in hac sententia ; siqui dem ea patere dicuntur in bona Latinitate , ad quae facilis aditus est; et consilium alicuius patet, nihil aliud est, quam praesto est aliis:
