Scholica Hypomnemata scripsit John Bakius

발행: 1862년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

79 urbem, vel Italiam spectabat. Igitur aliquanto melius scriptor infra S 21 , Λαec, quae iam

pridem vastare Studes, i. e. urbem: cf. III.

S i : et insta S 29 , quum bello vastabitur Italia. Et sic ipse Cicero Flacc. S i , quum -υastitatem a templis , delubris , urbe. Balia depellebam. Pison. S 5, ego L. Catilo

nam , Caedem Senatus, incendium urbis, non Obscure, sed palam molientem, egredi

ex urbe iussi: et S 6 , iurαvi. rem publiacam atque hanc urbem mea unius Uera essesα am. coni. ibid. S 15. Nusquam certe crucem Orbem terrae appellat, nisi ubi proprie fieri possit. Catilinam perferre, in vitio est, nec potest verbum illud personae obiectum habere, sed usurpatur in rebus, quae ingratae ac molestae sint, ut desiderium alicuius perferre, et molestism , et sollicitudines , crudelitatem :quumque Orat. II. S 77 dicitur,. ac mihi quidem non ita molesta sunt; facile omnes perpetior et perfero, necessario intelligendum est ut ex adiunctis apparet,) n persero eorum Ion quacitatem, quum coram me disputant de re-n bus quas parum intelligunt.V Sed nullo modo concedendum est ut dicatur perferre aliquem cupientem quid facere; quamquam licebat

92쪽

fortasse perferre Catilinae αudaciam , fur rem , sianiliaque. Longe diverso sensu dicitur sustinere, in his Lael. 341, Carbonem, quo

quo modo potuimuS - SuStinuimu3, i. e. coercuimus.1ιam illa nimis antiqua praetereo. Non decebat praeterire Ahalae lacinus, propterea quod vetus esset, et tamen S 4 commemorare , quid quondam decrevisset Senatus. Sed nimis antiquα Livianum est, ut XXVIII. 42. 1. et XXXIV. 5. 10. 32. 11 ; h. l. oportebat nimis τetora dici. 0rat. III. S 29, quid ego vetera conquiram 8 Prov. Consul. S 21 ,

ut Detera mittam. Balb. 55 , mitto vetera, proaima dico. Fontei. S 2. ut vetera mittam. Quid intersit inter vetus et antiquum , non dubito quin saepe a viris doctis demonstratum sit, post Manutium ad Ep. ad Div. XI. 21 : tamen operae pretium est animadvertere unum alterumque locum, veluti Vere. I. S 56 , vereor ne haec foris cuipiam ni-m s antiqua et iam Obsoleta Nideantur: ibid. V. g 45, αntiquae sunt istae leges, et mortuae. Philipp. I. S 25 , ista nimis antiqua et stulta ducimus. Legg. III. I 20, ut eα quoeiam FriSca sunt relinquam. Sermo est istic non de historiae eventibus aut praeelaris facino-

93쪽

ribus, sed de privatorum moribus: itaque, quae recentissima sunt, ipsa quoque antiquα dici poterant, ut homo antiqua virtute, antia quis moribus. orat. III. S 98, permutari inter se videntur vetera et αntiqua ἰ sed agitur de picturis, in quas utrumque cadit. Igitur philosophiam quamdam sui vere mihi correxisse videor locum Drat. S 11ὶ antiquam et

εMobscuram appellare poterat Cicero, non veterem. Tum , in earumdem propemodum rerum enumeratione quae h. l. explicantur,

Legg. III. S 21 , cur autem vetera - prO- feram poeius , quam - recentia Z Verr. IV.S 56 , nihil nimium vetus proferam. Philipp. V. S 47, maiores nostri, veteres illi, admodum antiqui, quorum illud ad temporis intervallum, hoc ad opinionis indolem refertur. Θ. Maelium novis rebus studentem. Languidius et infirmius hoc novis rebus studere de Maelio dictum est, quem pluribus locis perpetuo cicero tradit, quod regnum oppeteret necatum esse. De Maelio ut isto modo narret, concedatur Livio IV. 13. 6. VI. 35. i. VIII. 27. 6. manu sua occidit. Quamquam recte Latino dici videtur, intelligetur tamen h. l. sic inepte

dici, collato Fin. ΙΙ. 8 66, ubi de Virginio dis

94쪽

citur, virginem fliam sua manu occidit potiuε , quam ea Ais. Claudii lιbιdiui - δε-deretur. Operae pretium erat sic loqui de patris inaudito facinore, minus decebat de Ahala , qui iussu Dictatoris Maelium interemer at , ut

loquitur cicero Caton. S 56. fuit, fuit ista quondam in hac re publica

virtus, ut -. Per illam anaphoram imitari sane studet scriptor ciceronem. Verr. V. 345, fuit ista res publicα quondam , fuit ista severitas in iudiciis , Ni - . Ibid. S 175, Ititit haec civitas , quoad potuit - restam istam vestram dominationem in iudiciis e

in omni re publica ; tulit. Leg. Manil. S 32 , fuit hoc quondam , fuit proprium poFuli Romani. Ideoque corrigendum est Fontei. S 32 , fuit olim maior talitim virorum in hac republica copi quid nunc vobis faciendum est, sitidiεs militaribus apud iuNentutem obsoletis Z edti solet fuit enιm. Simplex fit nihil aliud est nisi praeteriit, ut Sest. S 15.

in Arac re publica virtus. Dissicile est hoc probare, ut, quemadmodum modo severitas iudiciis tribuebatur, virtus rei publicas tribuatur , quam Vix aliter interpretari licet, nisi aut praestantirem , aut fortitudinem. Tum , ut viri fortes -- coercerent, propterea imperi-

95쪽

le dictum est, quoniam non tantum in optima , sed in quavis re publica idem a et iris fortibus exspectandum fuerat. Aliquanto melius enuntiare potuisset sic, omissis illis utris fortibus)ut acr. 3πpl. civis Ferriscissus quam cicerbissimtis hos is coerceretur. - Εxtra c6ntroversiam praeterea hoc est, scriptorem abuti pron.

λια, quo ut apparet e Verr. V. 3 45 ι modo

citato) tum uti licet, si res iam indicata est. --. In primis autem violatur constans sermonis norma , quum recte per se dicatur suppliciis coer

cere , scons. 0ssic. III. 3 23) primum quod

acria supplicia dicuntur, quippe illud adiectivum non nisi cum illis substantivis eo ungitur, quibus significatur id quod ipsum habeat vim intendendi , ut homo acer, et cogita se acris, et dolor acere sublidium dici potest crudole, non acre tum quod in hostem numquam valent εν licia. Peccatur praeterea quum civis perniciosus dicitur , quod non defenditur exemplo Legg. III. S 24 , ubi Ferniciosi tribuni p . appellantur, quonium in his potestas cogitatur perniciem asserendi; civis tantum aut bonus, aut improbus, aut e republica esse dicitur. Ne hostes quidem ipsos acerbos appellari decebat: nam acerbum dicitur id , quod dolorem anit, et molestiam creat, recteque dicuntur recerbi

s. Diuitigod by Corale

96쪽

inimici, Lael. 8 90, quorum Obiurgatio acer ba est, quique ideo dulcibus amicis opponuntur : et omnino acerbum pertinet ad alicuius sensum, non ad damnum aut interitum, quae ab hostibus exspectantur. Aliquanto melius dicantur acerrimi hostes. In eadem locutione

peccat scriptor IV. I 15.

habemus senatusconsultum in te Nehemens. et grave. In his recte dicitur habemus senαι consultum , nempe quo uti possimus , ut habemus haec omnia, ad Div. II. G. 3. Sed quum eius Scti formula sollennis et notissima esset, non oportebat illud adiectivis describi. In rebus singularibus appellari et possunt et solent Scia gravia , ornatissima , honorifica : sed vehemens nullum appellare licebat, quoniam hoc adiectivum non nisi ad characterem vel hominis vel orationis describendum usurpatur. Vitiosissimum autem est, Scium in quem.

Quod si de te dixisset, defendi vix poterat hoc

exemplo Sest. S 25 , promulgantur roscitiones de mea pernicie , quoniam erit hoc sic inter pretandum, quae Valerent ad meam perniciem non deest rei pu/licae consilium neque auctoritas huius ordinis. Orat. ΙΙΙ. S 3. Philippus consul dicitur consilium senatus cire publica repudiare , i. e. amplius uti nolle

97쪽

consilio senatus in rebus publicis. Sed alio modo ipse senatus dicitur public rum consilium, aliud est Senatus consilium . i. e. prudentia , sicut dicitur Caton. 9 19 ideo summum consilium appellatum esse Senatum , quod in senibus inesset consilium , ratio, sententia. Quid, si, quod extremum ponitur, huius Ordinis , ad auctoritatem , non ad consilium referri dicitur Z orietur hoc, ut rei publicae non desit consilium , quod propterea probari nullo modo potest, quoniam rei publicae nec consilium , nec rationem tribuere licet, ipsaque se totam committit civium consilio. auc oritas huius ordinis, i. e. Senatus, nihil aliud est in hac re , nisi ipsum illud Sctum. Igitur vitium cernitur in tautologia. nos, no8, dico aperte, consules desumus. quum Consules deesse rei publicae dicuntur, videtur hoc intelligendum esse , rem publicam nullos habere consules. Dixisset id , quod volebat , hoc modo: nos rei publicae discrimini desumus , aut simile. Sest. 8 42 . scio non mihi vestrum studium , sed merum Prope Uestro defuisse. Et omnino deesse sane in eo ' intelligitur , qui opem non seri , non operam , non ostidium praestat; sed tum recte dicitur, si prius significatum est, cui opem serre necesse

98쪽

'us reo Murenae. U. l. illud ipsum non praecedit , sed sequitur. S 4. Decrevit quondam Senatus -. Istud quondam vel in remotissimo tempore ponitur, vel, si in citeriori, ubi dissicile est accurate definire. Neutrum valebat in Opimii saeinore, cuius consulatus inciderat in A. U. 633. ut L. Opimius consul viderei. Nusquam olent in istiusmodi Scti mentione Consulum no--na poni: multo minus unius Consulis nomine defungebantur: nam quod exemplum est apud Livium III. 4. 9 , tantum terrorem in-cua re patribuδ, ut - Postumio aueri consulum negotium daretur , videre ne quid rea publica detrimenti caperet, tum lactum est, quum alterum Consulum Sp. Furium cum exercitu ab hostibus obsideri nunciatum esset.

Et, quamquam 0pimii in consulatu collega, Fabiqa Maximus in Gallia aberat, quum ipsi Italia provincia obtigisset, itaque in urbe osset,

tamen non nominatim isti negotio praesectum eum suisse suspicor, sed decretum, videreι consti II et tamen Plutarcho Gracch. p. 84ι B. 'licuit sic tradere, ut nunc scriptor huius orationis. Eadem de causa suspicor inierpolata

99쪽

esse nomina propria apud Ciceronem Rabir. Perd. 3 20: si senatusconsultum ut C. --rius L. Valerius consules adhiberent tribu-ποδ pl. et prαetore3 - , quuna praesertim hi ipsi consules, brevi post, suo loco appellentur. Sed , quamquam illud de Opimii nomine concedendum est, peccat scriptor in historia, quippe ipsa Scti verba , diversa ab his, citantur a

Cicerone Philipp. VIII. S i 4.

nox nulla intercessit. - Rectissime Cicero verr. ΙΙ. 8 89 , una nox intercesserat. Sed quo modo nullam noctem intercessissct inte pretetur , dissicile est amequi, tamqilam si plures noctes , non interpositis diebus, praeterire possent. Muren. S 35, dies intermissus aut nox interposita saepe Perturbat o M. interfectus est propter quasdam seditio. Num suspiciones C. Grocchus. Perverse hoe Sic enuntiatur. Senatusconsultum factum est propter illas suspiciones, eoque imperio muni-

ius opimius interfecit Gracchum , ne quid respublica detrimenti eaperet. - Tum ridicula M-lenuatio est eorum , propter quae Setum illud tum conditum fuit, et longe abest ab iis . quae cieero tradere solet, veluti Lem. III. , 20 ,

C. Gracchis nonno omnem res publicae sta rem perturi avit. Igitur non erant sus icio

100쪽

nes tantum. Vitiose praeterea plur. seditiones ponitur, quae phrpetuo singulae sunt. clarissimo patre , ατο , maioribus. Haee commendatio aliquoties iisdem verbis a Cicerone

usurpatur , ut Sest. S 120. Planc. S 32. Philipp. III. S 25. Flacc. S 52 , sed ubique ita ut

in primis deeeret: h. l. ista inepta sunt. occisus est cum liberis M. Fulvius, consu- Iuris. Nec assyndeton probandum est, et puerilis variatio est, occisus, post interfectus. Fulvium autem cum liberis occisum esse , i

proprie dictum de duobus filiis adolescentulis, quod patri in illo tumultu adsuisse intelligimus , ut exstat Philipp. VIII. S 14.

simili senatusconsulto. Exponitur hoc Rabir. Peta. 3 20 ... Nec tamen recte permiεδα res pustica, quod multo latius patet, quam ne imperium populi Romani maiestasque con-

aervare ur. Num unum diem - . Constans observatis est, partio. Num non tantum ita usurpari, ut responsum negans neceSSario exspectetur, sed

praeponi quoque ei ipsi, quod negandum sit, nullis aliis interpositis. Itaque num unum diem hoc responsum tulisset, D non, sed plures dies. VNisi variare voluisset scriptor orationem, dicere licuisset unum intercedere noctem passi sunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION