Petri Ioannis Nunnesii Valentini Oratio de causis obscuritatis Aristoteleae, & de illarum remedijs. Eiusdem liber De constitutionem artis dialecticae in quo exemplo Galeni docetur ex notione finis cur singula praecepta artis tradantur. Eiusdem commen

발행: 1554년

분량: 346페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

illum Aristoteli tribuit quem Ioannes Pi cus,&Eugubinus sequuntur. De libro etiade coloribus magna disceptatio est sit ne Aristotelis, an Theophrasti c Quam utile ergo esset hec omnia per se obseruarii Nec minor sedulitas necessaria est in sententijs Philosophorum examinandis uere ne, an falso ab Aristotele refutetur,ex uarijs fragmentis Philosophorum, quae in uarijs scriptoribus leguntur. Quam partem Graeci interpretes multum sua industria iuuertit.

Quitr& illud admirabile est quod Aristo

teles multis in locis quaestionem ponit, cuius contrariam sententiam sequi oportet:

ut capite de relatis, dum disputat de se illa dc re quae cadit sub sensum sint ne simul natura,& de scientia &re quae cadit sub scientiam, ac demonstrat non esse simul natura, cum. 2. Physico coiitraria sententiam confirmet. Item extremo capite de eivinciatiorae probat negatione magis esse aduersam assirmationi, quam assirmationem aduei si attributi: cum decinio Μetaphysico cotrariam sentetiam sequatur. Id autem Arii'otelem fecisse scribunt interpreteS, ut cruce figeret

72쪽

ORATIO. 3sfferet posteris. Sed hac molestia liberauit

nos Ammonius. Μagnae obscuritati resisterent,qui praecepta posteriorvi Sc Elei chorum Artitotelis sic cum illius operibus compararent,ut ille cum Philosophis coiri parat qua ex re,uis dicedo exprimi potest, quam magni sevistus caperentur. Exempla Aristotelis: magnum facessunt negotiu uiaris dQctissimis: ut cogantur aliquado pro nunciare uetus illud elogium, Exemplorunon requiritur ueritas, aut sententias ineptis Simas afferre, qualis est illa Simplicij capite de contrarijs, Socratem positum esse ab Aristotele pro catulo, cum scribit de Socrate nondum uidente, sed nato ad uidendum,utrunq; esse nisum Sc uidere,& caecuesse. Et illa Philoponi explicatio de oriis chalco in posterioribus, genus est materiae

nondumdnuentum, cu sit aes mixtum cum

cadmia fossili. Quam multa Arithmetica ignorata, ut quadratum,& altera parte longius quod Aristo. . capite. I. Posteriorum numeris tribuit, ad figuras Geometricas translata cum sint numeri figur ti. Quam

multa Geomςvica negligenter explicata i

73쪽

ut quadratura circuli in categoriis RPhy-6cis: ut diametrum no posse componi cum costa in prioribus ut duplatio cubi in postexioribus. Quam multa Μusica i ut diesis in posterioribus pro hemitonio minimo: id est, color primo Topico pro eo

genere Μusicae, quod mensuram breuem Nominamus . Quam multa Astrologica: ut sol secundo coelo ab Aristotele politus. Quam multa Cosmographica corrupta ut Parnassiis mons primo Μeteorologico ab Aristotele in Asia collocatus,et alia mul a quae in Μeteorologicis legulitur. Quam multa, quae ad Architecturam pertinent, deprauata: ut πιγλνφοι decimo Ethico, quos uetus interpres tristestos uertit, alii xlegatius laquearia,sed utrim ignorata no minis uera sententia: Eustratius autem scrihitabat as uocari μου 'α, quasi dicat,ut credo,mutulos,sed falso, cu inutuli sint in coisronis, F,ίγλυφοι in Zophoris:& eodem lubro ριαθι ν uocat Aristoteles columna.. rum striaturam, quasi uirgationem. quem ocum Eusthratius non intelligetis explia

at de collinis, quae ad rectos angulos collocantur , .

74쪽

ORATIO. 36. Iocantur. Potuit tame ab Aristotele admoneri: qui in libris de animalibus Osirca appellat ραβορωI Q quasi dicat,striata,pectinata aut uirgata.Quam multa exempla Physica ignorata lut in Logicis de uentriculis boum. Quam multa medica lut in categoriis disputatio obscurissima sint ne ualetudo Sc morbus aduersa , quae carent medio,

an quae habeant mediMQuam multa Phia Iologica ut μνιε posita ab Aristotele in posterioribus pro grano,cuius loco posita est a Latinis uncia: quae distat a grano quii gentis septuaginta quinq; graniS,ut incro, .dibile sit mendacia interuallum. ut similitudo spongiae qua utitur Aristot . in Μeteorologicis,cum inquit montes tanquam sp giam esse nec tamen explicat causam sim Iitudinis:quar in hoc posita est,qudd in motibus sunt uenar,fibrae,commissurae,ac plerum cauerne,m quibus recipititur aque pluiuae. Quam multa poetica sic Historica i ut 2. Ethico Circe pro C lypso posita in posterioribus Alcides pro Alcibiade. quae Omnia utinam uiri docti ad Aristotelem in-aelligendum obseruarent,quemadmodum

75쪽

TheonΜathematica separatim scripsit ad Platonem intelligedum. Extrema dissicultatis causa supereri explicada.Hec est quod . aut usus uerus praeceptorii ignoretur, aut c0gnitustion exerceatur. Quod qualiqua a me in tota Philosophia explicari poster, tamen in dialectica tantum breuiter expliacabo. Nam quid,quaeso,utilius,qu inexercere auditores indiffiniendo , diuidendo, dc demonstrando,dum audiunt uoces Porphyrianasc Sc in inquiredis generibus, formis,differentus, proprietatibus,& accidentibus cuiust reu& in iudicando sint ne uera gςnera ab at is inueta,uers specieS,uerae differentiar, uera propria, dc uera acciden tia per diffinitiones δέ proprietates quinq; iocunic& in duabus uocibus propositis uidere, quomodo una ad alteram affecta sit Quid Ductuosius, quam in categoriis exerceri in rebus distinguedis r & uiaere quaeq; res cuius generis siti'quod ad diffiniendum plurimum ualet.ut facit Aristot. disputans de diffinitione animi. et iudicare uere ne, an falso ab alus res sub quam categoria collocentur c Quid magis stinistrum, quam

76쪽

ORATIO. 37 cum duo sint iudicia,unum singularii propositionum , alterum totius syllogismi, no sse ex libro ερμίωaας, ex repugnantia re consequutione,quae propositioneS uerar,& quae falsae suuc Sc in iudicandis alienis sententris eadem methodo uti Quid saIutarius, quam prima sectione priorii exerceri in iudicadis syllogismis ex forma triufigurarum, S ex materiar quod utilissimileit, Sc a multis neglectum, in mixtionibus tamen diligenter explicatum. Quae reS maiori usui est,quam quae docetur ab Aristotele secuda sectione priorum, dc in Topiciscinstructum esse copia argumentorum ad quamuis rem confirmandam, aut refutandam dc uidere quae argumeta quibus quaestiollibus magis conuenianis Quae reS m dorem habet utilitatem, quam ex tertia se ctione N. a. Priorum, Sc Elenchis,exerceri in explicando artificio omnium scriptorum c Ξ in iudicandis eorum uitiis c in iis praesertim locis,in quibus Aristot.aliorum decreta refutauit. Quid magis coducit,qua posteriora Analytica in quibus docemur quae sit uera demonstratio, quarum rerum

77쪽

ORATIO.st,ex quibus principi is constet,qui sint gradus demonstrationum, quae sit scientia aliqua certior, quae demost rationes communes multarum artium,quae proprie,qtiae aliens

quae ratio sit dissinielidi,ex quibus partibus constet,per quae fiat, ac tandem quae sit methoduS,qua oes artes & inueniri, Se doceri possint. Quibus rebus quid utilius excogitari potest ad artes omnes comprehenden

das Sc traeiadas Quamobri, magistriliteratissimi, qd aliud iam restat,qua ut pro no stris discipulis, pro Academia Valentina, fidem uestram, Sc diligentiam obtester, re obsecrem. Discipuli omnes non sua culpa sed nostra,a studiis Aristotelis deterrentur difficultate Aristotelea fracti, Sc debilitatia Logicae & Philosophiae amore abducuntur. Itaq:,magistri peritissimi,ut amoreAristotelis incendatur,ut Dialecticae dc Phi losophiae studηs excitentur, ingenuam Sc generosam studiosae iuuentutis indole,dis ficultate Aristotelis amictam, ex citate,liberalium scientiarum aditum patefacite,nem solum auditores supplices, sed multo magis Academiam incerentem, S utram mar

78쪽

te .Quar,si musis suis comitata, uoce utere tur,non ne sic uoS,uel pro suis summis meritis moneret, uel pro autoritate quasi ma-

ris in liberos hortaretur,uel pro magnitudine periculi oraret. Filii miserabilem parentem diligentia uestra subleuate: meum Aristotelem Greci interpretes doctis& sapientibus commentarijs illustrarunt,cominentarios Graecos mihi restituite. Philosophiam Aristotelis mei patroni a uiris i triusq; linguae peritissimis doceri uolus Tunt,eam cognitionem linguarum mihi renituite. Ex coniuncto Dialecticae Sc Philosophiae studio magna mihi ex propriis,per spicuis,certis,ueris,& consentaneiS praec ytionibus bona attulerunt,ea mihi bona renituite. Doctores uarijs scientijs praestat res, Μathematicis, Philologia,& multum in exercitatione speetatos instituerunt, eos mihi Doetores restituite. Μalos doctores exterminate: qui, non comparatis inter se uarijs exemplaribus, Philosophia pertur bant qui ingenia bona,polyotrymis no ex Posius,cos dat: ambiguitate uocii per- . e spicuam

79쪽

γORATIO.

spicuam oratione obscurant: qui,ignorata Proprietate sermonis Graeci, Arestotelein non intelligunt qui uoces,quibus ali j Ρh, Iosophi utuntur,ignorant: qui neglecta uarietate uersionum, auditores perdunt: qui uocibus barbaris interpretum,quae Latine respondeant,nesciunt: qui locis mutuis S deprauatis Aristotelem contaminant: qui uocabulis artium 8c dictionibus Barbaris miseros auditores repellunt qui ignoratione Grammaticae,quid desit,quid ue supersit,& quae sint hyperbata, non uident: qui quibuS argumentis,qua forma syllogismorum,qua methodo utatur AristoteleS,non explicant: qui aliena argumem,alienos syllogismos, aliena methodii in propria locano tra feriit: qui obscura argumeta ,obscuros syllogismos,obscuram methodum nodeclarant: qui,quar desunt in syllogismis, dic methodo,no addunt, quae superiunt,no detrahunt:qui perturbata 8c indigesta non distinguunt,item ordine collocant: qui uamma argumeta, uariaS sententias, uarias eX-

positiones,sine censura sectantur: qui spar-sa,uno loco non colligunt: qui falsa argu-

80쪽

Ο R A T I O. 39menta aueriS,inconsequentes syllogismosa consequentibus no separant qui autores, ex quibus mutuatus esh sua Aristoteles, noconsulunt: qui aliorum philosophorii opiniones pro Aristoteleis recipiunt: qui sei tentias plebeias sine autore,& ratione mordicus tenent.qui disputationes integras,re Iibros Aristoteli Diso ascriblit: qui sententias philolaphorum, ab Aristotele refut

ZaS,non examinant:qui in qusstionibus ii certis, sententiam certam no pronunciant: qui praecepta Aristotelis cum exemplis il- Iius non coparant: qui exempla Arithmetica, Geometrica , Μusica, Astronomica,

Cosmographica, Architecturae, Physica, Medica, Philologica, Poetica,&Historica

Contemnunt qui uerum praeceptorii usum ignorant,ac tandem omnia bonarum artiustudia insatiabili lucri cupiditate corrumpunt . Haec Acidemia Valentina, si loqui

posset,inoneret hortaretur,orarer. NOS uer j,magistri doctissimi,nostrae parenti morem geramus, S partitis, distinctisq; internos laboribus, his obscuritatibus Aristotelis medicinam aliquam laciamus. ut, qui utranssi

SEARCH

MENU NAVIGATION