Illustrissimi et reverendissimi domini D.F. JosephMariae Perrimezzi ex ordine Minimorum S. Francisci de Paula ... In sacram de Deo scientiam dissertationes selectae historicae, dogmaticae, scholasticae. Pars prima octava

발행: 1730년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

82 Dissertatio CXIII. l

is ob suam infinitam persee ionem postulat

,, esse sapientem , sc etiam ob eandem sce-M cuudus est, ut si pater, Filius, ct Spiritus M Sanctus. Negari ergo non potest, paternio talem esse aliquam Dei persectionem , λM .e ut sunt attributa. Porro foecunditatem ,

o & relationes ad Dei perseetionem pertiri noe non minus quam attributa , quan vis, , non eodem modo, hac ratione probatur .

Quia scut melius est Deo esse sapientem, quam non esse sapientem ; ita melius estri Deo esse Patrem , Filium , & Spiritum, se Sahctum, quam non esse. Illud autem , , , quod melius est alicui rei, quam negatio,, illius , non potest non esse pet sectio rei a , , quod enim alicui melius est , illi perse. se et ius es ; melius enim, di per feetius idemia sunt, se ut bonum . & persectum , , .

u. probatur pro secunda parte ab eodem P. Magnano , ratione, quam dicit a priori . Divinae personae ita sunt realiter tres res, ut una realiter non sit alia ι ergo proprietates , quibus divinae personae differunt , & quibus intime constituuntur, etiam silitia trin sumptae , quid amplius sunt, quam merum nihil. Antecedens elicertum , quia aliter Trinitatis mysterium rueret. Consequentia sequitur; quia seis et metum nihil, non distingueremur, immo nec essunt ἱ quia per metum nihil

esse , & constitui, idem est ac non esses; per merum nihil distingui, idem est aenon distingui. Subsumimus modo . sed snon sunt merum nihil, sunt aliquid,& quidem aliquid realet ergo bonum ἱ ergQ persectum . Ill. probatur. Achio generandi est realis ,

tum ex parte termini, tum ex parte primet pii ; quia producit terminum realem , nempe Filium; & provenit a forma reali; quia aliter non produceret terminum realem ; sed hae e actio non est propria es.sentiae; aliter non minus generaret Pater, quam Filius, & spiritus Sanctus ; sed es,. propria Patris ratione proerietatis pers

natis r ergo in Patre cunnotat perfuditio. Dum realem . Et re vera non per purum

nihil haberi potest actio realis generandii nec ipsa est purum nihil: ergo aliquid, &quidum reale; n pn.negativum; quia aliter esset nihil, ergora liquid reale putavum ;quod ad persectionem, dg qua loquimur istim ciens est . . JU. probatur . Implicat , ut attributa smul sumpta snt una totalis perfectioMe quod is liber a isti tum non sit una partialis per sectio i ergo pariter implicat, ut Proprietat ei persen ales simul sumptae sint realis perseel io, & earum quaeliber non st realia perseetio . Hae quidem omnes , ct aliae et am , quas, brevitati studentes, hic non

afferimus sunt rationes P. Magna m. Modo remanet, ut secundum communem loquendi modum 1eholasticorum rem exisplicantes, a Iias quoque rationes affera

Et quidem Scholastici certum habent relati

nes secundum an eise iii Deo perfectiones, quatenus sive sumantur, ui sunt tilem reais liter at tu eum essentia divina, sive ut sunt ab eadem latione nostra distinetae sempersunt persectiones . Relationes vero secum

dum ad , secundum se spectatas , nolunt Scotistae, & aliqui etiam ex Thomistis,ut ait Iueninus, esse persectiones. Plures tamen ex iisdem Thomistis persectiones esse afferunt. Cum qumus Dicimus, Relationes in divinis, etiam consideratas secundum esse ad , seu prout dicunt respectum ad alias personas, elle perfectiones

l. probatur ex Patribus. Cyrillus lib. 2. theis satiri c. a. Non potest esse peνfecta dιυinatas. nisi Fιlitim babeat, est fractam ex se pariat. Cohaerenter ad haee Cyrilli verba Angeialteus metor opust. i.contra errores Graecorum scribebat , Non posset esse Pater pedifectas , nsa Filitim haberet ἔ qtira nec Patersae Filio esset, nee esset Devis perfectus . nisi . habeνα Verbam. Augustinus lib.6. de Tri

que relative dieitur principium , o se quid forte aliud; sed Pater ad Filium daeιtών, principium vero ad omma, qvia ab ι omes junt.

quod hie sit sermo de relatione secundumella ad; S hanc Augustinus vult esse peris sectionem , quia dicit, perseetionem esse Patrem teserti ad Filium , Filium ad Pa

trem .

II. probatur rationibus. I. Relationes divi. nae secundum esie ad sunt reales ἔ ut pr harum es t ergo dicunt realitatum , seu realem entitatem i ergo dicunt veram, &realem petiali ionem . Consequentia pavitet ex Augustino lib. 8 . quaestionum q. 24. Omne , quod est, in quantam est, bonam est. II. personae divinae perficiuntur per relationes: ergo relationes sunt persectio. nes . Consequentia sequitur ; antecedens prohatur. personae divinae perficiuntur . per quod distinguuntur; per relationes formatissime acceptas distinguuntur: ergo Per easdem perficiuntur. III. Relationes

102쪽

De Relationibus, &C.

in Deo non dieunt imperfectionem , nec praescindunt a persectione, & imperse. hione: ergo dicunt perfectionem . Anteis cedens pro prima parte prohatione non indiget ; pro seeunda parte probatur. Praescindere a persectione in Deo est imia persectio a ergo relationes in Deo non a praescindunt a persectione , & imperfectione . probatur antecedens. Praescindere a perfectione est non dicere persectioiscem saltem positi .e; sed in eme pet secti

simo , qualis est Deus , non dicere perseo chionem est impersemor ergo praescindere a persectione in Deo est impersectio. IV. Non omnis persectio est absolutar erisgo in Deci praeter absolutas persectiones

sunt etiam admittendae perfectiones relativae . Probatur antecedens. Non est de conceptu persectionis, ut si absoluta 3 e go non Omnis persectio est absoluta. Probatur antecedens. Est de eonceptu perse-etionis , ut si de aliquo, quod realiter estens, est unum, est verum Hed non minus absolutum , quam relativum , est ens, est

unum,est verum:ergo non est de conceptu

persectionis, ut si absoluta . obstant I. Si Relationes in Deo essent perfectiones. sequeretur, quod aliqua persectio esset in una Persona , quae non isset in alia; scilicet perfectio paternitatis esset

in Patre . N non in Futo ; & se de aliis phoc non est dicendum i ergo, &c. II. S queretur . quod tres illae perfectiones trium relationum in divinis , quum non sassent ejusdem speciei, essent diversae, &oppostae ; hoc autem importaret, quod una persona esset persectior alia; & probatur; quia quum non essent aequalis persectionisi ergo essent ma)Oris , vel min xis persectionis r et eo una esset perfectior alia ; quod nee pariter est dicendum. III. Si paternitas in Deo esset perseetio , esset infinita persectior ergo includeret omnem persectionem e e reci includeret quoquo

perfectionem filiationis; quod est absurdum. IV. si qua, bet relatio in Deo esset persectio, esset infinita, & esset infinita simpliciter ; sed esse infinitum simpliciter

convenit soli Deo r ergo te latio non est

persectio. v. Ex Augustino li de Trinit. c. I. Omnis perfectio est absoluta; docet enim i Detis ad se dicitur O magnus , O honus, o justuar ergo non datur persectio relativa . V l. Sequeretur , s relatio-Mes essent persectiones , quod Filius effetpersectior Spiritu Sancto; quia Filius haheret duas relationes, scilicet filiationem, de spirationem activam, Spiritus Sanctus PAR. II.

vero haberet solam spirationem passivam VII. Sequeretur pariter, quod sola esse tia non esset infinite perfecta , quia deficerent ei persectiones relationum . VIII. sequeretur quoque , quod in Deo essent tres res, si in Deo relationes essent peris.ctiones ; sed in Deo non sunt tres res; &probatur , quia aliter egent tres substantiae: ergo, &c.

Respondemus ad P. quod tune illud esset absurdum , quando persectio , quae est proprietas Patris ut talis, nullo modo esset in Filio ; at non esse absurdum , quando licet non sit formaliter , est tamen eminenter in Filio ;& quidem est eminenter

ratione essentiae divinae, quae Patris proprietatem eminenter continet. Sic ad a

gumentum Vasque sit respondet P. Ma

gnanus cum SuareE.

Ad II. dicitur, proprietates personales esse

invicem aequales, tum propter essentiam, quam ineludunt, tum etiam propter se linias, licet sint distinctae, & quasi diversae. speciei, & dissimiles . Et hoc sic probae

Magnanus contra Vasque sium t Vel prima proprietas plus confert, quam secumda, vel non Si hoc ultimum: ergo habemus aequalitatem cum diversitate , quia etsi diversae, aequaliter conserunt, cons rendo totum, quod. sunt. Si primum: ergo Vasque E negando earum persectiois nem non vitat earundem inaequalitatem,

quam alias vitare debet, ne in divinis personis aliquo modo detur inaequalitas. Ad IIL dicimus,Paternitatem esse persecti O-nem infinitam, sed non esse omnem perfectionem. Ex Philosophicis enim. supponimus, infinitum non dicere omne; infinitos homines non dicere omnes possibiles homines; quia potest esse infinitum in

aliquo genere, licet non omnia, quae sunt ejusdem generis includat. Ad IV. Proprietates personales esse infinitas simpliciter in suo genere , non vero in somni genere entis; scilicet esse infinitas in genere proprietatis personalis, vel itia genere persectionis divinae relativae; non vero in genere cu1 libet entis , adeoque etiam essentiae. Quum enim sumantur solum in genere proprietatis personalis reislativae cum praecis cme ab essentia, in hoc

genere susticit , ut snt persectae,& infinite simpliciter persectae. Ad V. Augustinus in loco illo loquitur dumtaxat de persectionibus absolutis, quum dicat, magnus, Miss, ct justuset, magnitudo enim , bonitas, & justitia , sunt absolutae perfectiones . Nequit autem a persectiO

103쪽

tithtis absolitiis peti argumenium ad rela.

Ad VI. tealiter pei sectionem cujuslibet perissonae contineri in essentia divina, S rations essentiae divinae contineri pariter in qualibet persona , cum qua essentia realisi et est idcm. Et hoe propter circum in sesistinem , de qua in superioribus diximus. Ei de hac loquitur Augustinus lib. 6. de Trinit. c. s. docens r Tantum esse solum Patrem, vel solum Filitim , vel solam spirio tum Sanctiam , quantam ι res persolue smi ιsi,mpta . Ad VI l. eadem est responsio ς quum enim relationes sint realiter idem eum essentia, ita ut quaelibet ex relationibus actu realiter sit ipsam et essentia divina, & essentia divina actu realiter sit quaelibet ex relationibus ; sequitur , infinitam persectio- item,& cu uslibet relationis, & omnium divinarum relationum, in essentia divina

esse,& contineri realiter actu ante quodcumque in te licetus Opus. Ad Ulli. dicitur, quod in Deo sunt tres res relativae , quia sunt tres personae realiter distinctae inter se , quae sunt vere tres res relativae r Non vero sunt tres res absolutae . Et haec est assertio catholica , contra Sabellium , qui tres res telativas non adis misit; & contra Arium , qui tres res abissoluias positi; Unde Augustinus lib. 7. de

Trin.c. q. Cum enim tonaretur humana in

pia loquendo proferre ad hominum sensus, quod in secretario mentis pro capta tenet, de Domino Deo creatoνe suo, timati dicere tres essentias , ne intelligeνetων in illa summa avalitate ulla diters tus . Rursus non esse tria quadam, non poterat dicere, qaod Sube

has qaia dixit, in harasm lapsus es .

De unitate naturae in tribus divinis Personis ;de Hernicis , qui tribus prioribus Ecclesiae

seculis contra eandem errarunt

de Patribus, qui eodem te ore pro eadem scri erunt. '

UO sunt essentialia sacrat in simi mysterii, de quo tracta

mus , trinitas nempe realis,

& realiter distincta , personarum, de qua satis in superioribus egimus; & unitas realis individua, & indistincta realitertiaturae , de qua instituimus in praesentidisserere . In illa realem distinctionem probavimus , in hac realem debemus astrue te identitatem . Et quia haec identitas esse nequit , nisi in singulis tribus p risonis natura divina probetur ; hinc nobis onus est, divinitatem Verbi, & Spiritus Sancti, probare; de Patre enim conveniunt omnes, Deum esse , S nemo ex aereticis expresse inficiatur. Primo de Verbi divinitate, seu de Uerbi cum Patre unitate , S identitate naturae, loquimur ;postmodum de spiritus Sancti divinitate dicturi. Aliud autem est , Verbum esse Deum, aliud Christum esse Deum; potest

enim quia concedere, Verbum esse Deum,

di postmodum hoc de Christo negare; ut de facto egit Nestorius Ηle ititur de divinitate Verbi loquimur , de Christi autem divinitate suo loco agemus . Praeci puus contra Verbi divinitatem Adversarius Arius fuit, qui quarto Ecclesiae seculo suae haeresis virus evomuit; de illo P culiari Dissertatione agendum est ; interim de aliis, qui ipsum praecesserunt, in hac pertraetantes. Et quia antiqui Patres, qui ante Arium in Ecelesia suerunt, a plerisque insimulantur . Verbi divinitatem non agnovisse; hine est, quod in hac

quoque Dissertatione de iisdem agere V sumus , & eorundem verba perpendero sut possimus deinde concludere , an vere in Verbi divinitate neganda, Ariam Pra cucurrerint; an vero in eadem asserenda, Catholicos praecessierint , docuerint, atque sit maverint r Ab Haereticis incipimus. Primo, error, de quo scribimus, a S. Thoma . contra Gentes e. 6. circa finem, tribuitur Platonicis, asserentibus, Patrem esse

summum Deum, fit rerum omnium crea

iorem ; & a quo piimitus effluxit quaedam

mensa

104쪽

De unitate, &c.

mens, in qua rerum omnium formae conis tinthantur, & hane mentem dicebant, Histernum esse intellectum. Unde post mo dum Platonici asserebant, illud , quod in Seripturis dicitur Verbum , de Filius Dei,

esse mentem creatam,& primam omnium creaturarum , ct inter illas eminentissumam ; ad differentiam mentis increatae, quam sulum Patrem esse, seu paternum

intellectum , ut modo dictum est, promtebantur .

Secundo ponitur Dionysius quidam, de quo loquitur Augus inus lib. de eccies asticis

dogmatibus c. 3. Verum hic liber, etsi inter Augustini opera inveniatur , non est legitimus Augustini scelus . Eruditi cenissent, ipsius Auctorem esse Gennadium, Nassiliensem. Videatur Bella tminus,aliique de Scriptoribus e celesiasti eis pertractantes . Hic igitur Auetur vocat Diony- sitim hunc Atii fontem, verbis hisce

hil creat tim, aut serviens , in Trinitate ereis damus, ut tuti Dionysius, Arii fons. Quum autem .non dicatur , quo tempore floruelit Dionysus isse a & quum de eo non Rugustinus, sed Gennadius, qui Augustitio fuit posterior , loquatur ; nonnis posisimus eum dicere, tribus prioribus Ecclesiae Seculis floruisse, quam quia eum Gen-cadius dixit , Arii suisse sontem , ac per consequens Arium praecessisse. Xertio se tibi tur Origenes. Eum S. Thomas

sontem , ac per consequens Arii praecurissorem . Sunt qui eum defendunt , dicenis res, re vera Origenem errorem hunc non

docuisse ; S si in libris stiis hie error se.

gitur , non fuit esus manu , sed manibus e us inimicorum scriptus ἔ ut tanti viri famae calumniam struerent, & Operum ejus do et rinae detraherent. At pro modo nobis susticit, in ejus operibus errorem hunc contineri, quoquo modo habeatur ;unde postmodum ex illis Atius hausit, Sisaeo sitirem in mund a reddere conatu est.

Quarto ponuntur ab Alphonso de Castro lib. adv. haetes ver b. Deus , haeres. 6. Me tangismonitae , qui , Augustino teste lib. de haeres. e. 38. dicebant, Filium esse in Patre , scut vas parvum in vase maj te; unde Filium Patre minorem faciebant. Sic dicebantur, quia . ντου, graece, latine

est vas; iaseari--tici vero est dictici comis

posta, & idem sonat, ac infuso unius vasa in aliud . Unde dicti sunt graece Melantismunitae . quod latine idem esset aedicere Transvasantes, vel Invasantes; ut ait a Castro.

Quinto fuerunt Alori , seu Alogiani, hoe est sine Uerbo; ita dicti,quia in Deo Vetabum negabant. De his loquuntur Epi. phanius haeres. 3I., & Augustinus haeres. o. & hos e iam praecessisse Arium, te. statur Cacheranus traft. a. de Deo trino c. l. s. I. Attamen Berninus in sua Haereis sum historia in sec. l. c. i I. aliud de Alogis, seu Alogianis, iudicium profert. ΑΩ ferit enim illos sic dictos, quia scientia ,

doctrina, ac audicio , expertes erant; nec

ipsorum errorem alium fuisse, quam quia dicerent, Verbum in Iesum venisse , in Iesu operatum fuisse, tanquam principium assistens, & a Iesu denique discessisse, eique Dei filii nomen reliquisse, tanquam

praemium bonorum operum , quae secerat. Et ad hoc probandum,S. Epiphanium citat, sed ejus verba non recitat. Verum, pace tanti Viri, nobis olim in primis ea. ii , aliud ab ipso judicamus. Quantum enim ad nomen attinet , ipsemet Augustinus de haeres. c. 8. testimonium proseriverbis hisce i Alogiani propterea sie voeantur, ut tanquam sine Verbo. Logor enim graisce Verbum dicitur , quia Dei Verbum recipere noluerunt, Ioannis Ευangelium respuenistes , cujus nee localypsim recipiunt : Has

videlicet Scripturas negant esse ipsius. Epiphanius haeres. II. n. I. nec aliter nomen

exponit, sed non ut exponit Berninus . Ait enim r uamobrem cum Verbum , a I anne praedicatum , respuant, Alosi, Me est, a Verbo alieni, nuncupandi sunt. Error idisorum erat, non quod dicerent, aliquod

non esse Dei Verbum , quia ipsis etiam constabat, Deum suisse loquutum; sed ne gabant Deum Verbum, idest Verbum esse Deum . I ine Isidorus lib. 8. etymol. i quit r Alogi vocantur tanquam sine Herbo .

Logos enim grace , ta ιι ne Verbum vicitur . Deum enim Verbum non credunt, respuentes

Ioannis Evangelium , er Apocabpsim . Et

Damascenus tom. I. monum. Eccles grae.

cae, secundum Cotei erit versionem, a l&rit : Alati a nobis nominati, Eυangelium ,

ct localypsim Ioannis rejiciunt; ea quod ipsi non admittant Deum Verbum, qui a Patre profectus est, estque aeternus. Alogorum, seu Alogianorum, Aut Or fuit Theodotus; non ille , qui Bizantinus Coriarius , &Theodotianorum ante signanus fuit; ut putarum aliqui apud Cardinalem Cozzam in c. 8. de haeres. , sed alius, qui disctus est argentarius; in citatus Berninus asserit . Alii vero dicunt, horum auctorem fuisse Artemonem quendam , de quo

loquitur Eusebius lib. s. hist. c. 28. de hu-

105쪽

86 Dissertatio CXIV.

jus opinionis est Lamberius Danaeus in Jib. de haeres. c. yo. At hi pariter a praefato Cardinali Co a rejiciuntur; qui lepostremo concludit , quosdam obscuri no a minis viros , antiquam Ebionis, Cerinthi, pracedentiumque Hareticorum haeresim adisieUus Christi divinitatem reassumpsisse , o evulgasse. At Αlogi non contra Christum, sed contra Verbum pugnabant; ut ipsemet satetur; & nos supra praemonuimus, distin i ionem hanc ςsse necessario facie n.

Igitur si qui aliqui ante Arium Christo di.

vinam naturam denegarunt , non loquuti suerunt de Verbo , ac proinde non sunt hic adducendi, ubi de Verbo , non de Christo, loquimur . Fuerunt illi quidem Cerinthus, Ebion, aliique; sed de his omnibus, quando de Christi agemus diviniis rate , ad satietatem quoque pertractabimus . Restat ut modo de Arici loquamur; sed de hoc integram instituemus Disseristationem , quae erit immediate sequens. Nodo devenimus ad perlustrandos antiquos Patres, qui Arium praecesserunt,triis hus prioribus Ecclesiae seculis; inquirendo nimirum, quid iidem de Verbi diviniatate senserint; an de ea tacuerint, ut plerique volunt; an eam fassi suerint, ut alii defendunt; an denique eam negaverint, ut pauci ex Haereticis sustinem . Et hoe sane persciendum est de singulis agendo, di ipsorum testimonia ea aminando, de ex iisdem mentem eorundem qualis fuerit in rei veritate aperiendo. Sociniani sunt quidem, qui ex parte asserunt, trium priorum seculorum Patres divinitatem Verbi agno.visse , sed fuisse novatores docti inae illis traditae ab Apostolis, quia Apostoli nunquam hoc docuerunt; ac proinde post

δpostolorum mortem illos doctrinam ipsorum immutasse , docendo Verbum esse Deum,quod Apostoli non docuerant. Ex alia deinde parte iidem Sociniani co tendunt, Patres trium priorum seculorum, usque ad Nicaenum Concilium , constanter docuisse, Verbum non esse Deum. Nos contra hos omnes probabimus, de Patres Graecos, te Patres Latinos, qui ante Nicaenum Concilium floruerunt, te Arium praecesserunt, unanimiter docuisse , Ver hum esse Deum. Α Patribus Graecis incipimus .

Ignatius Mariir primo se ossert. Is in epist Ia ad Ephesios haec habet Unus es medictis carnalis, oe Ipirituatis, factus , o non factus, in carne Deus, in morte vita et era,

ex Maria, o ex Deo. Ubi quan vis loquatur de Christo, expresse tamen dieit, Verabum esse Deum. Quis enim assumpsit caris nem , nisi verbum 2 At Ignatius munia vocat, qui carnem assumpsit; dieit enim, in earne Deus t ergo Verbum dicit Deum tergo unitatem divinae naturae agnoscit in Verbo. Iterum in epist. ad Philippenses

ait: Uuus Deas Pater, neu duo, neque tres.

Unus, qui est, nee alius est prater ipsum, f tus , ct wνus. Unus O est Filius Verbum Deus. Unus ρο Paracletus. Sed de hae ad Philippenses epistola Eruditi non consenis iunt , ut eam Ignatio judicent tribuendam ; quemadmodum illam ad Ephesios , ex auctoritate Eusebii, de Hieronymi , constanter adscribunt; quan vis & hanc ad Philippenses Bellar minus censeat quo qu adscribendam eidem esse. Polycarpus in Doxologia in gloriae societa tem conjungit Patrem , Filium , & Spiritum Sanctum. In oratione, quam habuit morti proximus, & quam refert Eusebius, invocat Deum Patrem, quem dicit Verbi

Patrem,creaturarum vero creatorem, Uer

his hisce i Pater dilecti, o benedicti Filii tui , Iesu Christi, per qMem tui notitiam a eepimus ; Deus Angelorum . Potestarum , est universa ereatura. Iterum subditi Propterea s de omnιbus te laudo te benedico, te glorifico per sempiternum Pontificem Iesum chrisum dilectum Filium tuum , per quem tibi cum ipso in Spiritu Sancto, gloria nunc, ct in futura sectila seculorum t Amen . II quibus verbis Filius dicitur sempiternus tergo Deus. Filio aequalis gloria cum P tre tribuitur δε ergo eadem divinitas asseia ritur . At Sociniani opponunt. I. Solum Patrem dici Deum t ergo non Filius. II.

Filius dicitur Sacerdos: ergo Minister: ergo non Deus. III. Dicitur in Spiritu Sancto, non Spiritui sancto , vel eum Spiritu Sancto, ut dicitur cum Filio ergo Spiritus Sanctus non est Deus. Ad quae dicimus respondendo ad I. Solum Patrem dici Deum , quia , ut ait Athanasius, solus Pater est fons Deitatis. Concilium Nicaeis

num I. habet: Credimus in unum Deum P trem omnipotentem,omnium tam visibilium ,

quam invisibilium , ereatorem di At quis diiscet , Nicaenum symbolum Verbi divinitatem non continere Ad II. Voeat sacerdotem ut hominem , non ut Deum ἔloquitur enim de Christo, non de Verbo solum . Ad III. Dicit in Spiritu Sancto, quia Spiritus Sanctus est quasi vinculum, Patris, de Filii; ut a plerisque pariter no minatur . Caeterum Smirnaei in fine epistolae gloriam tribuunt Spiritui Sancto

106쪽

De unitate, &c.

una cum Patre, & Filio, seribentes 1 Dp amus FνMrre in Domino valere , inbarentes

praeeptis, o Evangelio Iesu Cisisti, eum quo gloria , o bonas Deo Patri, Sancto

Spiritui .

Iustinus Martit in Apologia II. insectatur illos, qui negant, Filium esse Deum; &hoe contra illos probat , quia Filius es primogenitus, & Dei Verbum, scribens rFilium esse Patνi uni Dersorum, qui quod Verubum Dei primogenitum sit, Deus etiam existit. In Apologia r. γνistus Filius Dei Patris , qui solus proprie Filius dicitur , estque Verbum, quod simul eum illo ante ereaturas, ct existit, o gignitur , quando primitus per ipsum omnia ereavit, ρο ordinaυit. Pariter in Dialogo eum Tryphone docet, Filium esse numero, seu persona , distinctum a Patre, sed non esse distinctum natura, Messentia i Virtutem istam, quam Deum sermo propbeticus vocat, non ut solis lumen no mine tantum numerari, verum numero aliud

quiddam esse , ratione exquisita supra paucit explicata r metutem banc dicens de Patre genitam virtute , s consitis ipsius , non per abscissionem , tanquam dispertita esset Patris egentia, prout alia omnia ciυi D, re sectata, non eadem sunt, qua ante fuerunt,quam scinderentur. At Iustino Sociniani opponunt

I. In Apologia it. dixit, Christianos ιαρ-

eundo Ioeo habentes eum ratione Uenerari

Filium Dei I l. ibidem seribit, Filium esset

primam potestatem post parentem Dominam universorum Deum . III. In Dialogo eum Tryphone vocat Filium Deum , qui administer est Dei universorum ereatoris. IV. in eodem loco docet, Deum non apparuisse antiquis Patriarchis, sed Filium. V. dicit, Patrem esse Filio causam ut sit. Verum ad primum, & secundum dicitur, Iustinum loqui de prioritate originis, non dignitatis. Ad III. improprie vocatur mi nister Filius, quia non agit, nisi ratione esse , quod habet a Patre . quod quidem esse habitum a Patre , est suum proprium esse . Ad IV. intelligit, quod Deus pater non apparuit Patriarchis , sed apparuit Deus Filius . Deus enim Pater non aerat sumpturus humanam carnem , quam sumere debebat Filius. Ad U. nomine cauisae intelligit Iustinus caussam lateis sumptam , hoc est principium ; non vero caussam stricte sumptam ; ut alibi adnota.

Athenagoras in Legatione pro Christinianis

scribit 1 Deum asserimus , ct 'tium ipsius Herbum,oe Spiritum Sanctum i Tria quidem secundum pote ut ιam, Patrem, Filiam, er vi

ritura r acta vero , s essen id unum; Filius enim Patris mens , Verbum, o sapientia est, ct ab eodem spiritus , ut lumen ab igne pro fluit . Ibidem subdit i inuis igituν non miretur, eam audiat , nos, qui Deum putrem praedicamus, ct Deum Piliam, ct spiritum Sanctum, eortim in unitate virtatem , o inordine dissinctionem explicantes , Atheos Da-

eari 2 Eodem quoque in loco asseriti Est Filia Dei rejbam Patris in idea, ct operatione . Ab ipso enim , s per ipsum omnia facta sunt, eum sint unum Pater, o Filius ,σ si ia Patre Filiut , o Pateν in Filio,uniis tute , s virtute Spiritus. Mens, ct Verbum DEi Filia, Dei est . sociniani obstant, anserentes, Athenagoram docuisse, Verbum prodiisse a Patre tempore illo , quo Deus mundum creavit, verbis hisce r Sed ita secum materia concreιa omnia , informisque

natura', atque terra instar vehictili subuerirentiae , in iisque crassorιbas leviora admixta essent , ad hae ut idea , er actus illorum esset, prodierit. At respondetur , Athenagoram intellexisse , Verbum plodia in exterius, non interius . Et revera verbum prodiit exterius, quando per ipsum facta sunt omnia . Hac autem in tempore suit, non ab aeterno. Interius vero ab aeterno prodiit, quia , ut ipsemet Athenagoras doe et in eadem sua Apologiar A principio enim Deus, qui est aterna m/ns , habuit in se ipsa

λ υ. . , cum a ternam sit λι- . .

Irenaeus lib. I. ad s. haeres. c. 6. Neque Damianum, neque Spiritum sanetum, neque Apostolos, eum , qui non esset Deus, desivitiυε , di absolute Deum uominιsse aliquando, nisi esset verus Devis e neque Dominum aneuasse alia quem ex sua persona, ns qui dominatur omnium, Deum Patrem, Fitiam . Idem alib. 4. c. r. confutat Ebionitas , probans , eos salvari non posse , nisi Deus esset, qui salutem id loram saper ter νam operatas est; σqωomodo homo transbit in Deum,si non Deus in hominem Et lib. s. c. I T. Peccata reis mittens cir us,manifeste respondit quis esset. Si enim nemo potest peccata remittere , nisi solas Detis a remittebat autem baee Dominus ἔmanifestum est , quoniam ipse Drbum Dei. Contra Irenaeum objiciunt l. lib. r. c. 8. Cui euo praecepit Verbo scilicet, per quod eae Ii firmat ι sunt. Si ergo Pater praecepit Ver , Uerbum non est Deus. v. lib. 4. c. I. Ministrat enim ei ad omnia sua progenies , cr figuratio sua Ergo si verbum elim utillet, non est Deus. Ill. lib. 2. c. 8. Patrem esse super omnia, er Dper ciristavi , ipsa eansitente , ct dicente r Pater masae mees . At responde nus ad i. & ad Il. ut respondeis

107쪽

88 Dissertatio CXIV.

spondimus ad Iustinum; nomen praecepti, de ministri, improprie , non p. laserie , ab

Irenaeo sumi; , illud dixisse, ut Haereticos rejiceret, qui dicebant , Patrem per Angelos mundum creasse. Ad III. illud de Christo dixisse ratione humanae nat rae; dicit enim sit per Cluilium, non super

Verbum .

Clemens Alexandrinus lib. admonitionis ad gentes c. s. NibiI esto habet Deus; sed Misque Verbum; utrumque enim unum est, nempe

Deus. Idem lib. I. Paedagog. c. 7. Est enim minime indigens, qui Hrbum habet

Deum omnipotentem , s nullo eorum,quibus opus habet, unquam eget. Verbum enim pos-ρs' est , cui nibiι des , s est eausa omnis

copia . idem in Prorreptici initior Verbum divinum , qηi est manifesti me verus Deus ,

qui est uniυersorum Domino exaequaturi, quo niam erat eius HItur,o Verbum erat in Deo. Contra Clementem Opponunt I. StIOm. . docet, creatam esse Sapientia ergo ere in eum Verbum,quod Sapientiae nomine v

nit. II. Strom. 7. dicit, naturam Filii esset propinquisitinam soli omnipotentia ergo inserior. Ill. Strom. 6. asserit, Filium esse factum: ergo non Deus. Ad I. occurrimus, quod Graeci Patres ante Concilium Nicaenuin nomine ....., intelligebant omnem

product ionem , non solam creationem- unde dixit potius , Sapientiam esse genitam . Ad Il. dicitur. in illo loco pro na. tura intelligere personam; Hae enim ante Concilium Nicaenum facile confundebantur. Ad Ill. eadem est responsio, ac ad I., quod nolnine factum , intelligatur a Gra eis produetum, seu genitum. Dionysius Alexandrinus eo impetu Sabellii haeresim debellarς aggressus est, ut sere in smilibus ad genit, in aliud extremum dein flectere visus est. Propugnabat enim comita Sabe ilium Personarum distinctionem, sed Adversarii ejus occasionem hine acceperunt , ut eum criminarentur, quasi naturae quoque distinctionem ad militat. Ac satio delata est ad Dionysium , tuno temporis Romanum Pontificem; a quo

Alexandrinus coactus eli suam mente uias aperire , & accusationibus responderea .

Quod q*idem statim , de egregie praestitit

Dionysius; de omni prorsus ambiguitate rejecta consessus est, it probarit, se agni cete, de agnovisse, in Divinis, Person rum distinctionem , naturae vero identitatem. Ex quibus inserimus primo, tempore illo, ita apud omnes pro certo fuisse, pc

simas omnes eandem Omnino naturam

haberς, ut Dionysium accusarent, qui aliter sensisse ipsis videbatur. Dionysus aualem tantum abfuit, ut accusationem e

senaeret . quos pollus ab accusatione se defendit , ostendens illam falsam, de suam Edem ab ora hodoxa confessione non discessisse . De hoc conveniunt Scriptores omnes; de Eusebius lib. I. hist. c. 6. ejus meminit Apologiae; expressius autem Athanasius tom. I. pag. 3o8. Superfluum est modo ejus proserre testimonia , quum lacti series testimoniis omnibus major

sit .

Gregorius Thaumaturgus par. I. ejus rum hane fidei confessionem exhibet tUnus Deus, Pater Verbi viventis, Sapientra subsistentis , ct potentia, ct characto Nempiterni r Pofectus perfectι genitor, Pater Filii unigeniti. Unus Dominus, bosus ex sola .

Deus ex Deo. . . . Unusque spiritus Sanctus ex Deo exsentiam liabens.SOciniant dimur.

hanc fidei confessionem non esic Grin

ru , quia ejusdem Eusebius , dc Hierony,

mus, non meminerunt. Refertur tamen a

Gregorio Nysseno in uita Gregorii Thaumatur gi;qui te ulterius subdit, in Ecclesia Neocaesariensi , cujus erat Episcopus Thaumaturnus, illius consessionis tradiistionem inviolatam permansisse; quod etiam asprit Basilius tom. 2. eius Operum Pag. y6o. Nec mirum, quod Eusebius, de

Hieronymus de eadem consessione notis secerint verbum; quia non omnia retulerunt , quae scripserunt Patres, qui antei ipsos floruerant. Opponunt ulterius,Gr gorium dixisse in eadem , Patrem , de Filium esse unum hypostasi; Ba filius tamen dicit, id dixisse ex Adversariorum suppositione, contra quos scribebat. Denique objiciunt Gregorium Wocasse Chrillum . creaturam, facturam dic.; At idem Bas-lius respondet, nomina illa applicasset

humanae, non diuinae, naturae.

Lucianua, qui fuit Presbyter Ecclesiae Amtiochenae, ut secabit Eusebius lib. 6. hist. c. II. symbolum scri psit proprio char etere , his conceptum verbis r oedimus in

unum Deum Patrem. . . . Et in unam Domi

numIesum Christam, Filium e us unigenιrum Deum, per quem omnia facta sunt, ct Deum ex Deo, ιο tum ex toto , solum ex solo, perse ctum ex perficto, regem ex rege; D in viri. tum Sanctum ere. Opponunt ei tamen ,

quod em sinodi symboli nec Eusebius, nee Hieronymus meminerunt; subduntque, quod ipsum attributum est Luciano ab Episcopis Concilii Antiocheni, quod e lebratum est ad Encaenia imperante Comstantis , ut tradit Sozomenua lib. 3. hist.

108쪽

De unitate, &c. 89

e. S. Attamen opponitur silentio Eusebii, & Hieronymi testimonium Athanasii lib.

de Synodis Arimin. , &Seleuciensi t. I., dc Socratis lib. 2. hist. c. IO. Quod aut et

Episcopi Antiocheni Concilii symbolum illud promulgaverint sub nomine Luci

ni, non est argumentum, ut illud emnae-xint; tum quia ex illis plures Arianis favebant, unde non est creditu dignum, quod

e vulgaverint monumentum Arianis contrarium'; tum etiam, quia impostura det

si fiςile potuisset, apud Antiochenos sal tem, qui Lueiani scripta omnia custodi

synodus Antioehena in epistola ad Paulum Samosatenum haec scribebati . luod si

Christus , Dei virius, ct Dei sapientia , ante secula est, ita re quatenus Christus, unRm. idem existens substantia, lieet maxime pluribas notionibus eonsideretur. Et post pauca subdens: Hune vero Filium tenitum, unige num Filium , imaginem in υisibilis Dei , pr mogenitum omnis creatura, Sapientiam , σνerbum, er virtutem De qui ante Reula,

non praescιentia , sed sub tantia, ct postasi ii Deam, oe Dei Filium in veteri, o novo testamento agnoscentes confitemur. Caeterum

hi suerunt sex Episcopi, qui antequam caeteri majoris numeri Episcopi ad Concilium convenirent, in quo fuit Paulus

Samosa tenus damnatus, hane Epistolam eidem Paulo dare , ut eum ad meliorem reducerent , convenientissimum judica.

Pamphilus Martir in libro apologetico, quem seripsit pro Origene, ut memorat Eusebius lib. 6. hist. c. 33. probat, quod

Origenes non erraverit, quando Rii ps rat, eandem esse inconvertibilitarem Spiritus

sancti, qua re Patris, o Filii, aqua tem esse

Trinitatem sicut Pater novit initia omnium,

tum Sanctum scire, ἐωμσων esse eum λι re a

Filium, ides unius substantia . Si non probat Origenis mentem , suam certe manufestat.

Methodius, Tyri Episcopus, in lib. de Martyribus dialog. I. apud Theodoret utria, nominat Christum Dominum , t ' Filium Dei, vi non rapinam ar&ι ratus est, esse se , aqualem Deo: ergo pariter Verbum. Insu per apud Photium Cod. 237. inquit; exi stentiam Verbi nec initium , nec finem .habuisse , sed semper fuisse eandem . opponunt nihilominus Methodio , quod apud Photium Cod. 13 s. dixerit, I. Deci esse duas potentias effectrices; II. quod tribuerit Patri cicationem Orbis, III. quod ramis asseruerit, Filium a se ipso non operari .

sed solum Patrem . At respondetur ad Idesse duas potentias effectrices personalia ter, non substantialiter quatenus sunt plures personae operantes, quan vis sit una substantia operans. Ad II. dicitur , quod

quemadmodum de schola Theologi per

appropriationem tribuerunt potentiam

Patri, sapientiam Filio,bonitatem Spiritui Sancto , quan vis haec aequaliter singulis

tribus personis conveniant; ita pariter Patres aliquando dixerunt , quod secundum aliquem loquendi modum, non vero abs lute orbis creatio, quae ab omnipotentia pendet, Patri tribueretur . Ad III. dieiis mus seeundum Methodium, Filium noris

operari a se ipso; scilicet per esse, quod ab

alio non acceperat; quatenus suum esse ,& suam omnem operationem ad extra, R Patre per generationem habuerat. Operatur tamen per esse, quod ab alio accepit,& a se ipso operatur . Remanet, ut pro coronide Graecorum Patrum de Origene agamus,de quo riuo suo non secimus verbum , ut huc ejus caussae discussionem remitteremus. Parum certe

referret, si in dogmate,de quo agimus,minus sapiens Origenes inveniretur, quum in aliis multis eodem modo convictum inveniamus. Unde in superioribus dixiamus, suam doetrinam fuisse sontem, ex quo Arius suum virus ebibit, illudque toto fore orbi propinavit. Attamen quia, ut pariter innuimus supra , multi do et rinanias ejus defendunt, asseruntque libros Mus fuisse salsis dogmatibus, dolo male proseisquentibus eum , resertos; hinc est , quod plures subire uoluerunt laborem , quo inis venirent in libris suis, quos fortassis inter

polatos non credunt, aut innocentiam ejus, aut crimen. Inutilem nos hune labo. rem suscipere existimamus pro viro, cujus

laus non est in Ecclesia , ut est aliorum Patrum, quos usque modo defendimus. Unde remittentes Legentes apud alios Scriptores, qui ipsum defendunt, ad alia properamus. Properamus quidem reserre Latinos Patres, qui omnes, & singuli, pro divinitate Verbi orthodoxe senserunt, ut data serie ostendemus. Tertullianus Apologet. c. a I. inquit Hunc ex Deo prolatum dicimus, o prolatione gen ratum ; ω ideirco Filium Dei , in Deum dractum, ex unitate substantia i ergo ex Patr gς nitust ergo Deus: ergo unius substantiα cum Patre. Lib. de Pudicitia ς. 11. Trini- salem unius Divinitatis, Patrem, re Filiam,s Spiritum Sanctumrergo non solius Ue

dii via

109쪽

Dissertatio CXIV.

hi, sed totius Τrinitatis est una , & eadem

consubstantialis natura . Lib. coni. Praxeam c. 4. Filium non aliunde deduco, quam d. Iabstantia Patris. Et e. I 2. Cate νum tibiaque teneo unam sobstantiam in tribus cohaeis ventibus . Et e. p. Ecee duo, alium esse Patrem , ct alium Filium, em alium spiritum sanctum . Male accepit Idiotes quisque , aut perversus , hoe dictura, qtiasi diversitatem sonet, s ex diminitate separationem protem dat Patris, o Filii, o spiritas Sancti. At contra Tertullianum arguunt l. ex Lib. coni. Hermogenem c. a. ia oe Pater Deus est , s Itideae Deus es ; non tamen ideo Pater, ct Iadex semper , quia Devi semper , Nam nee Pater esse potuit ante Fitiam , nec Iader aure delictam. it autem temptis, Mumo desectum, o Fitius non Dit, quod Iadicemo Patrem Dominum facereti ergo ex GP, tulliano Deus non semper fuit pater Iergo kilius non est aeternus1 ergo non est consubstantialis . II. Lib. coni. Praxeam c. s. Patrem dicit invisibilem, Filium vero vis bilem 1 e reo Filium facit patre inseri rem. III. Et e. ra. asserit , Filium esse a Patre genitum , quando mundum pater

condidit r ergo non aeternus a prg non

Deus. Ad I. Bellarminus respondet, intelligi de filio per adoptionem, non per na. turam. ueninus responson*m Bellat mini non admittit, quia Tertullianus absque ulla limitatione loquitur , Deum non semper fuisse Patrem . Sed nos objectionen Iuenini non probamus,quia Tertullianus cum limitatione loquitur . De ilici enim a

Filio loquitur, cujus est & Pater,& Iudea; sed Pater, & Judex est solius Filii per

adoptionem, non per naturam i ergo do

solo Filio per adoptionem cum limitati Orine loquitur . Ad II. dicimus , Filium suis. se visibilem,vel quia Patriarchia invisibilia sumpta forma apparuit , vel quia visibilem humanam naturam si hi uni sit; at non per hoc est inferior Patre. Ad III. intelliis gendus est de externa Filii manis statione in prima mundi creatione ; quemadmo. dum superius in consutatione ad smila sargumentum diximus , Dionysius Romanus , qui suit Romanus Ponti sex, di sub Imperatoribus Valeriano,& Gallieno floruit, ut scribit Eusebius lib.

. hist. c. 7. contra Sabellianos epistolam dedit, quae deperdita est ; attamen intere us fragmenta,quae refert Athanasus lib. de decretis Nicaenae Synodi t. 1., legimus: Audio, quosdam apud vos esse catechinas , σdoctostes vimini verbi , qui illius fiant opinionis authores, qui ex diameινο, ut sic dicam , pugnant cum subellii plaeis h. ne enim blasphemat, Fιlium ipsum asserens esse Patrem ,σe eoηυerso Patrem esse Filium. At illi tres

quodammodo Deos pra dicant, dum sanctam

Montidem dimitant v tres ΘρUases peregrinas, a se invicem plane separatas. Hunc ultimum errorem postmodum impugnans , subditi Etenim ntiesse es uniri omniam Deo Verbum , o in Deo manere, s habitare Spi-νiιtim sanctam . Iam ωνo LMnam quoque Trinitatem in Anam,vetat in eapuι Poddam,s summam , omnipotentem Deum univers rum dico, tyltigi, is coalescere , prorsus necesse G. Denique de Vettio ex prcssu loquitur, quod dicit non factum, nec creatum, sed genitumi Cateνtim non minus talpaveris eos, qui Fibum Dei opus exsitimant, ct Do minum factum esse , sicut catera, opinanιαν .cum sacra eloquio generationem ea conruentem , o detentem, non autem formationem , creationem, testimoniis Dis attνιbuant. En

in Eccles a Romana,quae mater est,& magistra omnium Ecoeliarum , & cu us caput Dionysius erat . perpetua traditi trium divinarum personarum unius , e undemque naturae, atque sebstantiae .

Lyprianus in epist. ad Iuba anum disit: Cum

tres unum te ergo unitas naturae in trisbus divinis personis. in eadem epillosa rabod ipse Chrsas gentha baptietari a abeat iaplena, s adunata Trinitate i ergo i rinitas est plena, & adunata, una est in natura. Lib. 2. testimoniorum adversus Iudaeos ad Quirinum,diserte probat ex Scripturis, Christum esse Deumr Si crsui dii Enristum psse Deum, credidit quoque Verbuin cile Dcum . Opponunt l. ex lib. de Idulorum vanitater Unus omnsum Dominus est Deus . Neque ιrti sabtimitas potest habere consoris em , cum sola omnem teneat potesatem .

I. ex libro Mς Trinitate multa sunt, quae uel hi divinitati adversantur. Verum re spondemus: ad l. loquutum fuisse de unitate naturae, non de unitate personatum ;unde subdit ad allata verba a nc Detit no-ser, hie Chrous es. Ad ll. dicitur, librum illum falso tribui Cypriano, quum re vς-ra sit riuuatiani, ut Eruditi Omnes conveniunt . Caeterum quoque pollunt illa omnia, quae ex eodem libro opponuntur, benigna interpretatione salvari, data H Ddem responsione , quae Oppositis cia Dira Tertullianum data est. Laetantius lib. q. c. 29. sibi ubjicit ex Gemialibus; Fortasse qaarai aliqvis, quomodo, mn

Deum nos unum colere dicamur , duos tamen

110쪽

De unitate, &e. 9 I

ntrem, o Deum Filium, non diversum diis

ter sine Filio esse potest, nee Filius a Patre secerni; siquidem nec Pater sine Filio nunem pari , nec Filius potes sino Patre generari . Et postmodum concluditi tam igitur σPater Filium Deiat, ct Filius Patrem, una utriqxe mens, unas spiritus, una substantia est . Multa sunt, quae Lactantio a Socinianis opponuntur. verum Omnia , quae OP ponuntur, vel condonanda sunt Viro,qui fuit quidem Rhetor , di orator eximius, ae disertissimus , at non Theologus; vel dicendum est cum aliis, suisse ab Haereticis supposita, de adulterata, praecipue lib. a. c. s. . & lib. . c. 8.; vel deniquet esse benigne interpretanda, praecipue quum nuper allatis e)us verbis mentem suam inaniis

festissime aperiat, & si quid alibi contrarium scribat, cohaerenter ad haec verba justissimum quidem est, ut exponantur simul, di explicentur. Minutius Felix fuit etiam Cypriana antiquior , & contra Idololatras scribens unitatem Dei profitetur in suo Dialogo cum

Octavio i Nec nomen Deo quarendum , quia

solus est. Et postmodum scribit, Christum esse Deum,& uti Deum a Christianis colitia iisd religisai nostra bominem noxium , di

erucem adscribitis, ιone de vicinia veritatis enatis , qui putatiis , Deum eredi . aut m ruisse noxιum, aut potuisse terrenum . si igitur negat, Christum fuisse noxium , aueterrenumr ergo fatetur esse Deum. Si credidisset enim, verbum non esse Deuma,

aut Christum, illud aperte negasset; sicut negavit, Christum fuisse noxium, aut te

renum.

Arnobius lib. I. adversus Gentes seribit Christum aquatitere bonis, malisque sobis. nissen de rationem reddens, subditi me es enim proprium Dei veri, potentiaque regalis , benignitatem suam negare nulli . Post quae descendit ad aperte ostendenda a Patris, Filiique, divinitatem his aliis ver his in eodem libro a Deus ille sublimis , Deus radice ab intima , Deus ab ineunitis regnis, ct ab omnium 'incipe Deus sospitator I missas. Et lib.2. apertioribus verbis Christi divinitatem praedicat i Et ideo Christus, licet vobis invitis, Deus 1 Deus, tu. quam, Grifluu me est enim sape dicendum, ut Infidelium dissilias, ct frumpatur , audi intus i Dei principis ἐν pone loquens sub hom nia forma.

DISSERTATIO CXV

. De Ariame Haeresis origine, ortu, ct progressu ; de variis illius Sectis; de Conciliis , ct Conciliabulis, in quibus , aut damnata, aut palliata, fuit ;ct de illis , qui rideae, vel calamo, vel ense, patrocinati sunt ; deque illis , qui contra eandem bellum i lacabile gesserunt.

Riana Haeresis,ut ex ipsemet nomine innotescit, Arium habuit auctorem. Arius in

Lybia krtitus est natale solum ; in ea scilicet Lybia , quae AEgypto est vicina , &Alexandriae contributa et propter quod Constantinus, teste Socrate lib. I. hist. c. I p., Arium Alexandrinum appellat. Corporis mima, de habitus specie, humiis lis apparebat, gravis, modestus; ac morum elegantia, comes, dulcis, urbanus. Primitus suit schismaticus; nam , quum adhuc Diaconus esset, adhaesit Meletici , Lycopolitano in Thebaide Episcopo, qui,quod MA II. depositus a Petro, Alexandriae Episcopo,

fuisset, propterea quod idolis in Diocleistiani per incutione sacrificasset, schism composuit. Postmodum Arius ab Achilla, qui in cathedra Elexandrina Petri successor fuit, reconciliatus Ecclesiae fuit, de Presbyter ordinatus. Hoc modo rem naz-rat Du-Hamel; at Natalis Alexander re fert, quod ex schismate conversus,a Petro Alexandrino Diaconus est Ordinatus . Et quia deinde Petrus fautores Meletii e. communicaverat, fit eis prohibuerat, ne baptismum administrarent, de caetera e etesiastica munera exercerent, Arius co ira Petri ordinationem inclamavit, oc

SEARCH

MENU NAVIGATION