Illustrissimi et reverendissimi domini D.F. JosephMariae Perrimezzi ex ordine Minimorum S. Francisci de Paula ... In sacram de Deo scientiam dissertationes selectae historicae, dogmaticae, scholasticae. Pars prima octava

발행: 1730년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

61 Dillertatio CXII.

natura erastitata, Filium ex Patris ηροβ βgenuit r Non enim potest esse perfia a Deitas, visi Filium habeat , ct filium ex se pariat. Iv. probatur Rationibus. I. Nequit esse re lis distinctio inter divinas Personas sine reali productione , de processione unius personae ab alia ; sed de fide habemus realem distinctionem inter divinas Per nafri ergo etiam de fide habemus producti nem , & processionem unius personae ab alia . Probatur major . Sine processione non est Oppositio; sine oppolitione non est distinctio r ergo sine processione non est distinctio. Hoc totum patet; quia natura divina, quum sit infinita, omnia sibi

identificat,cum quibus oppositionem non habet. Essentia autem divina non potes habere oppositionem,nisi propter relati nes oppositas quia omnia in divinis sunt idem , ubi non obstat oppositio relativa . Omnis autem re Iatio in divinis est prointer processionem ; quia omnis relatio est vel propter mensuram, quae in ente infunito non habet lacum; vel propter unit tem , quae nec pariter habet locum in natura divina, quae omnem naturae distinis

et ionem excludit; vel propter producti nem, quae sola in Deo reperitur. II. Neis quit in divinis admitti consubstantialitas naturae, & distinctio personarum, nisi admittantur reales processiones; sed illae admittuntur: ergo & istae . Probatur major. Quia sine realibus processionibus personae aut egent improductae , aut productae a principio extrinseco, de in essentia diverisso; si primum; non esset major ratio, cur

personae non essent infinitae,quum omnes a se essent ; quod Adversarii non dicunt tSi secundum r ergo non haberent eandem naturam: ergo non esset in ipsis consubstantialitas naturae . III. In Deo est intellectus habens objectum actu intelligibile sibi praesens , & proportionatum , scilicet

essentiam divinam: ergo producet terminum sibi adaequarum , scilicet notitiam genitam infinitam ; atqui nullum infinitum potest in alio existere δε ergo notitia

illa genita, quum sit infinita , erit per se subsistens; sed praeter Deum, & extra ipsum, nihil est per se subsistens infinitum ergo notitia illa genita infinita, & per se

subsistens,& Deus . Idem argumentum

efformari potest de Voluntate Dei respectu spiritus Sancti. Arguunt l. Ens a se nequit ab alio originem habure; sed quaelibet divina Persona estens a se r ergo nequit habere Originem ab

inu . II. Quod ab alio procedit debet habere naturam specie eandem , sed numero diversam I sed personae divinae habent unam naturam specie , de numeror ergo una ab alia non procedit . III. Procinio importat prius, di posterius; principium enim prius est termino , qui ab ipso procedit; sed in divinis non dantur prius, de posterius:ergo in divinis non damur Processiones . IV. Personae divinae nequeunt habere esse receptum, quia hoc esse dicit imperfectionem; at si una persona Proc deret ab alia persona procedens haberet esse receptum: ergo &c. V. Quaelibct perissona divina est ex se ens necetiarium , sed nullum ens productum est ens necessarium t ergo nulla persona divina est producta . Minor probatur . Nullum ens necessarium indiget alio, ut sit; sed quodlibet ens productum indiget alio, ut stetemgo nullum ens productum est ens necensarium . VI. Multae sunt imperfectiones, quae comitantur generationem I atqui

nullae in divinis esse post uni impersectio. nes rergo nulla in divinis es g eneratio. VII. S. Epiphanius haeres. 69. vocat Filium Autotheon, quod Haeretici Aut theani interpretantur , a seipso essentiam habere. VIII. Augustinus in psal. Iop., &Cyrillus lib. 7. de Trinit. docent, Patrem, em Filium esse unum principiam t ergo sicut

Pater principio earet, ita de Filius; dc pee consequens Filius non est a Patre, sed a

seipso .

Respondemus ad I. distinguendo majorem:

Ens a se non Fotest habere originem ab alio, ut principio diversae naturae, vel ut

causa extrinseca, concedimus, ut a principio e usdem naturae , ex eludente Omnem dependentiam , causalitatem , de continia gentiam, negamus. Igitur ens a se, ut ait' Frassen , potest dupliciter intelligi; vel ut

excludit principium extraneum , & ait rius naturae; dc ita Omnes divinae pers nae sunt a se r Vel ut excludit reale pri

cipium, quod sit ejusdem naturae ;& ita

solus Pater est a se .

Ad II. distinguimus pariter majorem e Siprocessio est finita, corporea, ct materialis, conceditur diversitas naturae; negatur veto. si processio est infinita, intellectua

Iis, de spiritualis. Ratio est, quia infinitas omnia sbi identificat, quae non dicunt

oppositionem;quum autem nulla sit oppOstio inter naturam , quae est in Patre, de

Filio, de spiritu sancto; hinc est, quod

quan vis Filius procedat a Patre , de Spiritus Sanetus a Patre, & Filio, non per hoc habere debent naturas numero distinctas.

82쪽

De Processionibus, &c.

Ad III. quoque distinguimus maiorem: Processio importat prius, & posterius , vel temporis, vel Originis, concedimus; tem Poris tantum, negamus. In divinis habet tantum locum prioritas Originis, quae sunile it ad salvandas processiones; non autem est necessaria prioritas temporis, quae nequit habere locum in illis Personis, quae aeternae sunt . ut ait Naaianaenus Quod

.intem aternum est, protinus omni caret principio Ad IV.concedimus majorem propositionem in creatis, in divinis vero negamus. Ratio est, quia in creatis non datur id, quod est idem numero cum dante , sed datur quid simile. Sic homo generat hominem, & dat illi naturam suam,sed non eandem numero, bene vero similem . In divinis vero

eadem omnino numero est natura, quam

Pater communicat Filio, & Pater , & Filius Spiritui Sancto. Et hine est , quod in aereatis reciperς dicit imperfectionem ,

quia dicit dependentiam ; in divinis vel qnon dicit, quum idem non possit a seipso

dependere; scilicet eadem natura, quae est in tribus personis. Ad V. distinguimus minorem primi arguis menti Nullum ens contingenter prodix et um est ens necessarium , concedimus; nullum ens necessario productum est ensnece surium , negamus. Divinae personae sunt entia itecellaria , & quae necessario

producuntur Eadem distinctio as hiberi potest in majori . & minori propositione , quibus praefata minor probatur. Ad VI. dicitur , quod in divinis non sunt imperfectiones generationis, est tamen generatio ; quia est produetio, quae conis

notat rein productam . Haec autem res

producta tunc in divinis implicaret, quando in sui productione transiret de non esse ad esse; at non est ita, quia in divinis res producta aecipit idem omnino esse , quod habet principium producens. Unde in hac generatione non est mutatio, quan vis sit productio. Ad Ull. Epiphanius explicatur asserend , quod verbis illis intelligat, Dei Filium esse vere, de proprie Deum , non vero su inposititium , & fictilium; nec divinitatemqnasi alienam , & indubitam habere , sed propriam , de sibi debitam, non minus , quam Patri, qui eam communicavit. Auto enim nil aliud importat, quam proprie ,& per se; ut ex Platone, de Aristotele, notat Genebrardus lib. I. de Trinit., de Observat Rui Z , & refert Frassen .

Ad VIII. Patres aliquando appellare Filium nomine principii,sed comparative, de reis

spective ad Spiritum Sanctum , aut ad creaturas; unde respectu Spiritus Sancti sunt revera Pater, & Filius unicum priniscipium ; ita etiam respectu creaturarum ad extra .

Certum est autem , in divinis non dari processionem unius personae ab alia tanquam a caussa, sed tanquam a principio. Et ra. tio est , quia repugnat Deo processio unius personae ab alia tanquam a caussa;& adeo repugnae, quod ipsam destruit divinitatem. Et hoc probatur. Procedere ab alio tanquam a caue importat essentialiter dependentiam, quam scilicet necenis rici habere debet effectus a sua caussa; sed Deus est e sentialiter independens , quum essentialiter sit a se t ergo processio unius personae ab alia tanquam a caussa adeo Deo repugnat, quod ipsam destruit divinitatem . Et in hoc re vera conveniuntium Graeci , tum Latini ; quan vis in i

quendi modo disconvenire videantur . Graeci enim pro caussa intelligunt principium, quando dicunt , unam personam ab alta procedere tanquam a caussa ; quia sumunt caua m improprie , quatenus scilieet est simplex communicatio esse; praescindendo deinde , an per communicationem illam dependeat terminus a princi pio, aut non dependeat. Et quod Graeci, quando asserunt, unam personam dependere ab alia tanquam a caussa, non intelligant caussam proprie , sed improprio , sumptam , evidenter habemus ex eo quia iidem Graeci latentur , Uerbum esse verum, & substantialiter Deum; ergo sate xur pariter , verbum non esse terminum,

qui dependeat a suo principio , scilicet

Patre, tanquam esse etias a caqssa . Illo autem loquendi modo ut eh ntur, ut Variu personarum distinctionem contra Sabel. ita nos, aliosque Haereticos, demon si rarent.bie igitur, & non aliter, intelligendi sunt patres Graeci , quando una M persona M ia

divinis asserunt alterius esse caussam. It 2 Iustinus in Dialogo cum Tryphone docet , Deum Patrem esse Filio caussam ea sit. Constantinus magnus in orat. ad Sanctorum coetum apud Eusebium haec habeti Pater quidem Hlii eausa est, Filius υ ro est eausatum . Basilius lib. r. contra Eunomium t Nos autem secun um causarum habιtudinem ad ea, qua ex illis oriuntur, Patrem cestoeari ante Piliam asserimus. Idem

in eodem libror Vox ipsi Patris quid aliud significat, nisi boc , quod causa est, ct principium e si , qui ex ipso pertitus est . N Zian

83쪽

64 Dissertatio CXll. '

zenus orat. 29. Deus quidem, hoc est Pater,

est Deos ; si qaidem Filias, o Spiritus sania

itis ad unam causam νUeνuntti ν . Et haec

profecto apud omnes Theologos sunt inis

concussa . De divinatum pio cessionum numero itia praesenti agendum est , ac de earundem distinctione . Et quidem recolentes quae Disset lationis hu uste in ea ordio dixi is mus , Processiones esse vel activas , vel passivas ; modo subdimus , has omnes Processiones quatuor modis posse inter se comparari . primo modo comparantur processiones activae inter se , ut generatio, & spiratio; secundo processiones pas. svae inter se, ut generari, & spirari; ter. tio activa comparatur cum passiva shi re spondente , ut generare cum generati; uuarto activa comparatur cum passiva si-hi disparaia, ut genetare eum spirari. Ue. nientes modo ad distinctionem earun de in Processionum; dicimus. processiones passivas realiter inter se distingui ; quia aliter personae divinae realiter inter sennon distinguerentur . Ulterius dicimus,

spirationem activam realiter distingui a passiva sibi te spondente ; quia aliter pet-sona producta non distingueretur reali. et a producente . Adhuc subdimus, quod num processio activa distinguatur a pas.s va sibi disparata , dependet a decision quaestionis illius inter Scholasticos ; si Spiritus sanctus a Filio non procederet,

an ah eo realiter distingueretur ἰ circa quam in sequentibus nostram mentem aperiemus. Demum remanet modo exa iam inare , quomodo processiones activae inter se invicem distinguantur .

Cohaerenter ad haec, quae diximus, videro debemus primo , an Processiones in divi nis passivae sint duae tantum , & an ponsani esse plures t Secundo , quot sint i divinis processiones activae , ct quomodo inter se distinguant ut r Tertio, quid reo veta , & proprie sui divinae proeessio nesὶ Pro primo quaesto Iesert Frassen et rotem Raymundi Lullii , qui , Eymerida teste , asserebat, vel uni eam in Deo dari Processionem , vel plures , S pene innua

meras. Unicam asserebat , quando dice bat intra Deum unum esse tantum boni fi- eandi actum , hoc est communicandi bo nitatem , &esientiam divinam ; subdens, quia si esse ut plures actus , quilibet ipsi tum esset finitus, & limitatus, atque adeo incompetens, S repugnans Deo, qui est omnimode infinitus. Plures etiam admittebat , quia lib. I. scat. q. a. haec seti bohat, In divinis hyintia non es otiosa, sed ehfentiat ; ct natura natur eat , bonitas boni feat, cu infinitas infiniti eat , ct aleνnitas aeternιficat. Et quidem verbis hisce intel lexit , varias esse essentiae , & attributo. rum operationes, quemadmodum sunt in .aellectus , & voluntatis intelligere , &amare . Quud ipsemet expressit his aliis ,

quae subjunxit, verbis r Sicut Deus natuν is habet antet lese, amare intrinsece ; ita latrinseee hubet naturale ian care, alernifieare , possificare , er virtuseare . Pro se cundo vero quaesito se holastiei distinactionem illam admittunt, quam quique s juxta propria principia propugnat ; for malem nimirum ex natura rei scotissae; virtualem Thomistaei vel rationis ratioci. naiae ; ex parte actust Neuterici, vel No. minales ; ut alibi nos etiam explicavimus, quando nimirum de Attributorum distin .ctione agebamus . Pro tertio tandem varias quoque scholasticorum opiniones anseremus, S ex illis seligemus, quae magis videbitur fidei, S rationi, consentanea . Dicimus I. Duas esse tantum in divinis Pr cessiones passivas , di non posse esse plu

I. probatur . Personae productae in divinis

duae sunt tantum t ergo pariter duae sunt tantum processiones passivae. Antecedens pater ς quia , quu in Pater, ex communi

Patrum traditione, si sons, & origo totius deitatis , nequit ab alia pe Ona generari, aut produci; remanet ergo , quod soli Filius , & Spiritus Sanctus producantur.

Cunsequentia sequitur ; quia quot sunt

termini producti, tot debent esse productiones, quae sunt processiones passivae. II. Ex Scripturis, Conciliis , & Patribus, Filius dicitur unigenitusi ergo unica est generatio, & unius termini est generatio; atqui eodem modo dicendum es de spiritu Sancto r ergo Sc. I H. Si in Divicis possunt esse plures productiones ejusdem

rationis, putet runt etiam esse in sinitae; immo infinitae necessario erunt,quia in ente

necessario idem est esse,& posse; hoc nemo dixit, nec dicet unquam 1 ergo procensiones passivae iri divinis ita sunt duae , ut plures esse non possint. Sequela probatur ex S. Augustino lib. 3. coni. Maximinum c. Ιχ. Immoderata esset ditana gene-νatιo, s genιtas Filius 2epotem generet patri, quia ct ipse nepos msi Aυo suo pronepotem gigneret , sccundam υestram mirabilem sapient ιam impotens diceretur Nee

impreretur generationis series , si semper al

84쪽

De Processionibus, &c.

IV. Potentia generativa divina geaerans Filium habet actum sibi adaequatum rem non potest lium habere. Antecedens pro batur. Filius est terminus infinitus, sicut est intellectus, qui ipsum generat i ergo' habet actum sibi adaequatum. Conseque notia sequitur; quia quaevis potentia , quae habet actum adaequatum , dum illum habet, non potest alium habere . Dicimus II. Duas quoque tantum in divinis esse processiones activas . I. probatur. Duo sunt in divinis actus immanentes I ergo duae tantum sunt proce L

sones activae. Consequentia sequitur ἱ quia aetus illi immanentes in divinis dicuntur processiones,ut diximus. Antecedent prohatur. Sunt enim intelligere, de velle; sed hi duo tantum sunt actus: ergo &c. Et quidem alii actus omnes sunt transeuntes i ut sunt creare, conservare, destriae re, puniore &e. II. Duo tantum in divinis sunt ter mini pro dueti r ergo duae tantum sunt processiones activat. Antecedens negari

non potest ; quia Filius, de Spiritus Sanis eius tantum , sunt in divinis termini pro . ducti . Consequentia probatur . Si eisent

pro celsones plures, quam duae , quum duo sint termini, altera ex illis processio-IHhus ellat absque termino ; quod non est dicendum lil. Intellectus divinus producens Filium vel explet totam suam virtutem, vel non explet; si explet, unicum tan.

tum potest habere Filium ; si non explet rergo Filius non adaequat totam suam virtutem . De distinctione autem nihil hic

innovamus, vel repetimus, praeter ea,quae

diximus de Attributis ; illa enim omn: hic etiam possunt pari ratione applicari. Dicimus III. Processiones in divinis esse

proprie actiones vitales , non simplices emanationes; non esse dictionem . vel

spirationem activam , prout distinctas ab actibus essentialibus intelligendi, de volendi in Deo ; sed esse actiones, quae habent divinam essentiam pro principio quo mediato , & remoto ; habent intellectum, di voluntatem pro principio quo immediato , & proximo; & esse per consequens

intellectionem, Se volitionem, non esse

tiales pure , & secundum se consideratas; nec adderς supra intellectionem, de volitionem essentiales aliquid spectans ad lineam intelligendi, de volendi; sed addere

solam relationem propriam personae producentis; seu esse ipsasmet intellectionem de volitionem essentiales , ut affectas spe .ciali relatione personae producenti . Pluin PAR. H.

res habet partes Conclusio; Se pro singulis

explicatur, de suadetur. Pro prima Conclusionis parte, in Aristote- eorum system ate supponuntur accidentia

quaedam, quae dicuntur emanare, resulta in

re, effluere, ex subiectis ; sicut aiunt esse νrelationes , quae non producuntur pCr veram actionςm , sed per simplicem emanationem effluunt. Et hoe pacto esse Procensones in divinis, seciusis tamen imperstetionibus omnibus,docent Suaret,& Tho.

mulae quidam; si fides si adhibenda Fransen , cujus restimonio utimur. Ipsemet Fcaisen Conclusionem sic probat: Alio modo essentia divina determinatur ad Patrςm, ac ad .Rlium, de Spiritum Sanctum; sed ad Patrem determinatur per simplicem resultantiam t ergo ad Filium, & Spiritum Sanctum non per simplicem resulis tantiam, sed per vitalem actionem, determinatur . Ma Orem supponit certam; quia essentia divina determinatur ad Filium, &ad Spiritum Sanctum , quatenus dicuntur produei; sed Pater a nullo produciturr erisgo alio modo &e. Minorem quoque die ieesse evidentem; quia ratio formalis consilis

tutiva primi supposti non producitur ab aliquo, sed est luit ex natura divina quasi

proprietas ex essentia.Subdit ulterius,quod

simplex resultantia i emanatio occ. est a natura divina immediate, si igitur proce Lsiones essent resultantiae,emanationes &c.

essent pariter a natura divina immediate; quod mox impugnabimus contra Durandum. Denique concludit, quod persona subsiliens debet produci per veram acti nem; sed processiones in divinis producunt personas subsilientes et ergo sunt verae actiones. Pro secunda parte Conclusonis sumus co ita Scotum, qui in i . dist. 2. q. T. s. ad se.

cundum dubium; & quodlibet. I . f. hie intelligendum, distinguit, tanquam duos

actus in te licetus, intelligere, & dicere; Scranquam duos actus voluntatis, amare simpliciter, & amare product ivum . subis dit, processiones esse dicere,& amare productivum, qui sunt actus notionales, deesse diversos ab actibus essentialibus, qui sunt intelligere, de amare simpliciter . Uicit etiam Cacher anus , esse conclusionem contra Henricum quo lib. 6. q. t. ,& in summa q. 3 ., & contra Valentiam I, p. disp. z. q. r. punct. f., sed ob alios dicen. di , de explic/ndi modos, apud ipsum videndos . Ratio autem , quae a Cacherano affertur, haec elli Aectus intelleetus, de voluntat s , diversi in linea intelligendi ,&I volen

85쪽

volendi , ab intellectione , de volitione essentiali, in divinis non dantur ;& pr

tatur ex Angelico I. p. q. a T. ar. s. ad 3. Deus uno simpliei actu omnia intelligit , ersimiliter omnia vult. Item de potentia q. s. ar. p. in c. Nori est in Deo nise unum simplex intelligere, ct unum simplex velles, quia intelligendo essentiam suam intelligit omnia ,s volendo bonitatem suam vult omηia, qua vult. Et probatur pariter ratione ;quia non datur in Deo intellectus diversus, de voluntas diversa , ab intellectu, &voluntate essentialibus: ergo neque actus. Probatur consequentia ; quia nequeunt

diversificari inter se actus secundi, nisi diversificentur primi ἔ di per consequens, nequeunt diversifieari actus intelligendi,& volendi, ut si diversisscemur intellectus,& voluntas.

Pro tertia conclusionis parte , quae supponit

Recunditatem in natura divina , sic conis ita Aureolum in I. dis . v. P. l. ar. q. aringumentamur . Ex Scriptura Isaiae 66. s. Nunquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam , dicit Dominus t Si ego, qui senerationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Domianas Deus tuasi En hic sine unditas divinae naturae ad generandum; non quidem ut principium quod , aut quo Proximum a ;quia ratio principii quod est propria suppositi , & personae ;& ratio principii quo

proximi non esset lassiciens ad disti suendas in Deo processiones; ut mox dicemus . Pro eadem tacunditate divinae naturae scribunt Hilarius, Fulgentius, Damascenus, quos resert A versa I. p. q. 27. se l. 4. ρ. secundo dico; adducens etiam Dionysium .de Ignatium. Si dicatur, Sa

ctos Patres veIle , quod Filius in divinis non procedat modo libero, sed necessario, fit per hoc dicere, quod per naturae is cunditatem procedat: Adhuc admisso hoc,

subdimus nos, non Per hoc tamen naturae Decunditas negatur,sed potius adstruitur;& haec nobis lassicit ad intentum nostrum probandum i Pro quarta parte conclusionis, quod scilicet processiones in divinis sint actiones, quae habent intellectum , di voluntatem pro principio quo immediato proximo ; pugnamus contra Durandum, qui docuit,

habere essentiam divinam pro principio immediato proximo ; contra Richardum de S. Uictore, qui voluit, utranque divinam processionem esse per voluntatem Isi verum est quod ipsi tribuunt nonnulli; contra Aureolum, qui posuit in diviniseriucipium quo tantum Per inodum actionis, nullatenus vero per modum potentiae . Et sic illam probamus. Dicendo,

quod processiones divinae habeant intellectum , & voluntatem tanquam principium quo, immediatum, oc Proximum hoc ipso salvamus , eas esse per intellectum, & voluntatem ; de pariter explicamus , quomodo sint per intellectum , di

voluntatem t ergo vere habent processiones divinae intellectum , de voluntatem

pro principio quo immediato , dc proximo . Probatur antecedens, de explicatur .

Dicendo processiones divinas esse per i tellectum , & voluntatem, bene explicamus, qua ratione terminus unius processionis sit Verbum , alterius vero sit amor explicamus, quomodo termino unius a P proprientur quae ad intellectum spectant, de termino alterius quae spectant ad voluntatem; explicamus, quomodo una Pr cessio sit altera prior , quomodo sint duae processiones, & non plures, nec pauci res. Haec omnia fere inexplicabilia essent, si divinae processiones non ponantur esse per intellectum , de voluntatem. Insuper

dicendo , quod processiones divinae habeant intellectum, di voluntatem Pro principio quo immediato , de proximo, eum facilitate assignamus principia illa respectu divinarum processionum, quae respectu cujuscunque productionis assignati solent; hoc est assignamus pro principio quod Personam ; pro principio quo

remoto naturam , εἰ quasi formam principii quod ἴ pro principio quo proximo

virtutem, & putentiam consequentem ad principium quo remotum; quae Omnia sic opt i me exponit Cacheranus, cujus est

discursus , ut concludat, quod quan vis divina ad modum creatorum explicari non possint ; qu ndo tamen potest id

commode fieri, non esse omittendum, ut

ex duplici lumine , fidei, dc naturae, vzriiatas clarior evadat.

Pro quinta conclusionis parte, quod scilicet intellectio, & volitio quae sunt processiones, de principia proeessionum in divinis, non sint intellectio, Se volitici essentiales pure, de secundum se praecise confideratae; habemus S. Thomae patrocinium 1. P. q. 34. ar. I. ad q. 37. ar. I., de Scholasti earum fere omnium suffragium . qui in hoc conveniunt,quanvis discrepent

deinde in assignando illo , quod addunt actus, qui sunt procelsiones, oc principia processionum, supra intellect ionem , de volitionem essentiales pure, de secundum se praecise consideratas. Et sic eam Pr bat

86쪽

llat Cacheranus contra Gabrielem . Pro. cessiones, di principia processionum non sunt in divinis quid commune Oinnibus personis; sed intellectio, de volitio essen. tiales pure qua tales , de praecise lacunis dum se consideratae , sum quid commune omnibus divinis personis &c. Ma)or con-nat , quia generare , 6c spirare , non sunt quid commune omnibus divinis personis; aliter Filius generarer, oc spiritus Sanctus spiraret. Minor etiam patet, quia omitia essentialia, si pure , de secundum se praecise considerentur in divinis , sunt communia, quemadmodum essentia ipsa communis est .

Pro sexta parte conclusionis, quod nimirum actus, qui sunt processiones, & principia

processionum , non addant supra intellectionem, de volitionem essentiales,aliquid spectans ad lineam intelligendi, fie volendi ; nec sim actus intellectus, de volunta- iis diversi ab intellectione, de volitione essentialibus , habemus etiam pro nobis

4. Thomam, aliosque Thom istas, insuper& Lugum , Arri agam &c. apud Cacher inum, contra Scotum, atque Scotistas. V rum in secunda conclusionis parte hoc satis pertractavimus, de contra Scotum ,

at De Henricum , de Valentiam, peregi

mus .

Pro septima demum parte conclusionis,quod nempe actus , qui sunt processiones, de principia processionum, addant supra

intellectionem , de volitionem ellantiales,

solam relationem propriam personae producentis; seu quod sint ipsa met intellecti ,& volitio essentiales, ut assectae speciali relatione personae producentis , utimur quoque hoc Cacherani ratiocinio. Αctus , in quibus divinae processiones consistunt. primo debent esse actus inrellectus,& v iuntatis,ut verificetur, processiones esse per intellectum, de voluntatem; secundo non

debent esse communex omnmus Personis, ut verascetur , Patrem tantum generare ,

non filium; Patrem, & Filium spirare, non Spiritum Sanctum 1 sed haec duo reperi intur optime in intellectione , de volitioni

rirsonae producentis; nec reperiri possuqe Iin alio actu , aut intellectione,& voluiOhe aliter considerata: ergD &c. Minor Priabatur . Intel lect io essentialis est ac tu lntellectus; volitio essentialis est auus v luntatis r ergo habent primam conditi nem . Insuper utraque ut assecta speciali relatione personae producentis convenit

soli illi personae, in qua reperitur talis speetalis relatio ergo habent secundam pariter conditionem. Quod autem reperiri non possint hae duae conditiones in alio actu, aut intellectione, de volitione aliter considerata, probatur sic. Non potest cati in Deo actus intellectus, ct voluntatis, qui non sit intellectio , de volitio egenisti alis; ut dictum est; nec intellectio, dc volitio essentialis potest aliunde haberi,

quam a relatione, quod non fit communis omnibus personis; quia sola praedicat . relativa non sunt communia in divinis rergo duae illae conditiones reperiri non possunt in alio quocunque actu, seu intellectione , de volitione, aliiςr considerata . Ex his infert Cacheranus , t mehe et Ionem notionalem, dictionem, de procelli Ohem activam, esse synomara in divinis, de λα- Portare unum, de eundem actym intellectus, seu intellectionem essentialem , ut

affectam speciali relatione personae dueentis,scilicet affectam relatione Pate nitatis. Pariter dilectiomm uotionalem ,

spirationem, de processionem activam , esse quoque synonim de significare uuam, eandonque volitionem esse tu iam . ut af

fectam speciali relatione personae Priadum lcentis, scilicet asectam retaxwne Spar toris . sibi identificante relationem tau paternitatis, tum liliationis . Unde intellectio notionalis ab intellectione essenti Ii nec etiam ratione: distinguitur ψ quia . intellectio notionalis se habet ad inteli ictionem effemialem tanquam includens ad inclusum, tanquam intum ad PariS OIunde nee etiam ratione ratiocinpta: disii

tuitur; ut apud Cacherapum susus, dic .

pressius inveniuntur. ti tra

87쪽

De Relationibus inter divinas Persuas; su sint Θ

ctionem P An constituant Personas P Et avperfectionem dicant Z Et de peculiari pro his ultimis P. Magnani sententia.

Elationum nomine intelligimus proprietates divinas,non quidem absolutas , sed relatiis vas, quae realiter in Deo sunt, ct realiter divinas Personas constituum . Et quum relationes in ereatis distinguantur a Philosophis secundum esse in , S secundum essea ; quas ultimas Peripatetici sub acciden. tium nomine collocant; Alii vero nonnias sub aecidentium praedicabilium , non vero praedicamentalium , genere agnoscunti nihilominus in die in is totum quod habent, reale est , de substantiate; quia est a Deo realiter indistinctum, in quo ὀ accidentia, quae physica voc1tantur , i Cum habere nullo modo possunt. Sed dras hoe fusior erit sermo iniurius ἰ interanus quae in Dilsettationis titulo exposuimus a

expleamus

Dicimus I. Vere dari in Deo ad intra Rel

tiones reales, tum secundum esse in , tum feeundum esse ad . I. probatur ex Scripturis. Matth. 23. 29. Baptinanter eos in nomine Patris , re Hlii,

er spiritus sancti. Nomina Patris , & Fiis. iii, sunt nomina relativa, te innuunt, dari relationes paternitatis, de filiationis ; lequia Personae Patris, fie Filii reales sunt , reales quoque sunt ipsaemet relationes. Alia etiam sunt in Scripturis loca, in quihus de Patre . de Filio fit sermo; de ex iis. dem potest eodem modo argumentari, sicut modo laetum est. Expressius tamen to quitur textus ad Ephes. 3. I 4. le I . Parrem Domini nos ra Iesu Christi , ex qua

omnis paternitas in coetis, re in terra nomiis aratur. Ille igitur non solum Paternitatis relatio proprio nomine memoratur,verum quoque ejusdem relatIonis realitas ex irsomet dicendi modo evincitur . II. probatur ex Conciliis . Concilium Reis mense in Symbolo, a Pati ibus illius Conisci iii pronunciato, expresse divinas rei tiones memorat. Concilium Lateranense IV. sub Innocentio III., de refertur iris cap. firmiter , de in cap. damnamus , d summa Trinit., de fide catholic. Coneislium Florentinum sess. Ig., oe I9., de in literis unionis; ubi praecipue in Sess. 18. Ioannes, Theologus Latinorum , haec anserebat r Sola relusio apud omnes, tam Gra cos , quam Latinos Doctores , divina processione Personas maltiplicas ; itaut nan alia ratione, quam vi relationis, una Persona ab

alia disserae. Concilium Toletanum XI. in Confessione , in qua relationes divinae

exprimuntur verbis sequentibus a In res rivis vero Personarum nomnibus Pater ad Filium , Filius ad Patrem, Spiritus Sanctus ad aetrunque refertur , qua eum relative erea Persona ocantur , una tamen naturatis subin

III. probatur ex Patribus. Cyrillus Alexandrinus dialog. de Trinit. lib. 4. Si non es Filius existens genitas, neque Pater esses

juxta rationem congruam ἔ Pater siquidem

est , quia genuiti igitur re simul fabsisti re ,

o simul tolli utrunque verum. Basilius lib. X. Ciant. Eunomium i Ex quo Pater est, re Filius est , re illico cum quis Patris cogita tionem eapit, Filii etiam incurrit , nam P ter, Filii videticet Pater. Cyrillus Ieros lyuutanus cateches. 7. Patris nomen simulcam ipsias nominis appellatione exhibet intelligendam σ Filium ; quemadmodum sim

liter Filium quis nominans. etiam Patrem

intelligit. Nyffenus epist. coni. Apollin

est eum Filii cujuspiam significationem istis sisse , quomodo enim Pater appellabitu , ns Filius etram intelligatur Hilarius lib. I. de Trinit. Nomen Patris babet tu se Fili nomen , non enim nisi per Filium Pater est; er significatio Filii demonstrario Patris V . quia nonnis ex Patre fit mus. et ius lib. de Trinit. cirea finem t Stibstantia prabeaumtaIem , reιaιιο multiplicat Trinitatem. IV. Ho-

88쪽

De Relationibus, &c. 6o

IV. probatur Rationibus . I. In divinis ad

intra est reale sundamentum Prollimum

Relationis, S est terminus realiter distiniae us i ergo in divinis est realis relatio ad intra . SLquitur consequentia ; quia haec ad relationem sun dandam requiruntur , fundamentum proximum, & turminus, seu fundamentum, ratio sundandi, di terminus ; & quando fundamentum proximum reale est in se , & realiter a termino diastinctum , tunc habetur realis relatior Si

ergo haec sunt in divinis, in divinis quoiaque sunt relationes reales. Probatur auis rem antecedens. In divinis habemus per sonam producentem , Icalcm productus. nem,S terminum productum realiter diis sinctum i ergo in divinis habemus reale fundamentum proximum relationis, &terminum realiter distinctum. II. Personae divinae realiter distinguuntur inter se; sed distinguuntur per relatione rergo relatio nes sunt reales. Ma;or est certa ἱ minor

patebit clarius infra ; consequentia sequitur . III. Relationes sunt persectiones simpliciter simplices; sed omnis perfectio, quae in Deo est , realis est di ergo Relationes sunt reales. IV. In divinis sunt paternitas, filiatio , & spiratio , di sunt reales; seut sunt in Deo Pater, Filius, & Spiritus Sanctus , qui sunt reales ; sed paterni eas, filiatio , & spiratio , sunt relationes,ci sunt reales: ergo dec. V. Pater indeis Pendenter a nostro intellectu est Pater ;se aliae personae divinae et ergo relationes, quae importamur a Patre , te a caeteris personis, sunt tales, etiam nullo cogi tante intellectu e ergo sunt reales. UI. In Deo damur reales processionesr ergo da

tur reales relationes . Probatur conse

quentia. Realis processio est origo unius ab alio; ex hac origine sequuntur relatio.

nes , quae sunt habitudines principii ad Principiatum, S principiati ad principium , ergo si in Deo sunt reales processiones , sunt etiam reales relationes.

Arguunt I. Relationes important dependentiam in divinis personis; sed Deus omnem dependentiam excludit: ergo non dantur in divinis. Probatur majori Divinae Pers nae , quae essem relationum extrema , ab se invicem dependerente ergo relationes

important die. II. Relationes in divinis non supponunt in extremis realem disti ctionem , sed facium ; atqui omnis res tio realis supponit in extremis realem di-ιlinctionem r ergo &c. Ma or patet; qui in divinis Personae , quae sunt extrema re lationum , non distinguuntur per clientiam , sed per relationes t ergo relationes non supponunt in divinis distinctionem inter extrema , sed faciunt. III. in Deo non datur ordo unius ad aliud;quia quicquid in Deo est, Deus est; sed rc latio est oris do unius ad aliud i ergo in Deo non dantur relationes. IV. Relationes dicuntur de subiecto vel secundum substantiam . vel secundum accidens; neutro modo possunt esse in Deo r ergo die. probatur mianor . Non secundum substantiam ; quia efficerent, quod essentia diuina noris esset eadem in singulis personis r Non secundum accidens; quia in Deo non dantur accidentia . V. Boetius docet , rela tiones in Deo praedicari non posse, & es.se ea uidem ad seipsum; sed relatio, quae este;usdem ad seipsum, non est realis; sicuti non est reale in Deci quod praedicari non

potest in divinis r ergo relationes in Deo non sunt reales. Major patet ex Boetii verbis lib. de Trinit. Cum quis praedicamen

ta in diυinam vertit praedicationem , eunc a

mutantur in substantiam, qua praedieari possunt1 Ad aliquid vero omnino non potest pra- dieari. Item r similis est relatio Patris ad

Filium , O utriusque ad Spiritam sanctum, si tu ea ut ejus , quod est idem , ad id , quode' idem . UI. Relationes secundum esse As sunt semper rationis: ergo in Deia r lationes secundum esse Ad non sunt re les . vi I. In divinis non datur aliud ; sed relationes semper important aliud et ergo in divinis non damur relationes. VIII. Relativa important simultatem cognitionis sed personae divinae non habent simultatem cognitionis r ergo non sunt relativae.

Probatur minor. Non habent simultatem originis ergo non habent smultatem cognitionis. Respondemus ad I. tune esse dependemiam inter extrema relationis, quando dependent per modum caussae , vel per modum effectus, non vero quando dependent per

modum simplicia termini; scilicet , ex

suppositione , quod inter duo sit mutua relatio transcende malis, unum non potest

esse sine alio . Relationes in divinis faciunt , ut ipsarum termini, scilicsti pers nae , sibi invicem coexistam , sed non faciunt, ut ab se invicem dependeant, tamquam effectus a caussa I quia producuntur actionibus , quibus eandem numero naturam una habet ab alia, a qua producitur;

unde omnis dependentia excluditur.

Ad II. dicitur . quod haec est differentia i

ter relationem in creatis, & relationem

in divinis; quod relatio in cicatis suppo

89쪽

Dissertatio CXIII.

nit extrema realiter distincta ; secus vero in divinis, in quibus non supponit , sed facit distinctionem , iquum constituat ex.

trema relativa prout sunt relativa . Ad III. die imus, relationem esse ordinem

unius ad alium ; & sic nulla est implican- ita ut in divinis admittatur . si vero odiectio die e re intendat ad aliud , & non ad alium; responsonem dabimus quando mux respondemus ad VII. Ad IU. testatur Augustinus lib. s. de Trinit. c. I. , argumentum hoc fuisse olim ab Atianis contra Catholicos objectum, veris hi, hisee . Quidquid de Deo dιeitur,' Oel in t lligitur , non secundum accidens, sed fecuniadum sabstastiam dicitur . Euapropter iri ait vim esse Patri Iecundam subctantium est, renitum esse Filio secundum substantium est . Di υerstim est autem ιngenitum esse, ct geniis tum esse r D versa est ergo D antia Pat,is, o Filii . Augustinus autem respondebathi, alii a solidioribus , ct expressiori hus

verbis i si qaidquid de Deo Heiιών, secundum subflant ιam dicitur , ergo quod dictum

est, ego , o pater unum sumus, secundum

euadam substantiam dictum est, dicitur eua aliquid de Deo non secundiam substantiam, oides Jam non cogimur secundam Dbstantiam telligere ingenitum , re genitum . Subditidem Augustinus cit. lib. c. q. Aecidensisa solet dici , nisi quod aliqua malatione ejus rei, tui accidit, amitti potes . . . . NAhil itaque accidens in Deo , quia aihil mutatile , aut amissibile. Dicimus ergo , dati medium inter dici secundum substantiam,& dici secundum accidens, quod est diei

secundum esse relativum; etenim esse reislativum, praecise ut relativum , abstrahita substantia, ct accidente,quia in suo conisceptu nil aliud dicit , quam referre unum ad aliud. Quod docet Augustinus c. s. Dicitur enim ad aliquid . sol puter ad FLqitim , ct Filius ad patνem , quod non es ae-eidens , quia re ille semper Purer , ct illa semper Filius. . . . rauamobνem quanuis dia Gersum sit, Patrem esse , o Filium esse, non est tamen dioersa sauestantiu , quia hac non secundum substantiam dicuntuν , sed secundum relativam , quod tamen reluti υum non

est accidens, quia non es mutabile . Ad V. i Boetius loquitur de relationibus ad

extra, quae concedi possunt reales non esse. Vel ut respondet S. Thomas I. p. q. 18. ar. I. ad I. Boetius non excludit relationem a Deo , sed excludit relationem

prout est in creatia, quae praedicatur Per modum inhaerentis, in Deo autem praeia

dicatur pet modum inexistentis. Dicitur etiam , Boetium voluisse , relationes divi nas convenire in aliquo cum relaticine identitatis; quatenus divina essentia per relationes non diversificatur, quemadmodum non dive isticatur per relationem a identitatis, seu per relationem eJusdem a

ad seipsum . Quod docet patitet Angeliacus Doctor cit. loc. ad II.

Ad VI. cum eodem Angelico dicimus, subsor mala conceptu relationis contineri relationes aliquas rationis , aliquas reales; quasdam ad aliquid talionis , quasdam ad aliquid te ale. Si igitur quaelibet relatio

ad esset rationis , non esset verum , quod sub suo formali conceptu continetur relatio rationis , S relatio realis. Docet hoo S. Thomas I. p. q. 28. ar. I. in c., de Verita ie q. r. ar. s. ad Is., & quodlib.p. ar. 4. ln c. Negatur ergo absolute , quod relationes secundum esse ad sint semper rationis. Caeterum dici etiam potest, propositionem veram esse in creatis, secus

vero in divinis , de quibus loquimur . Ad UlI. dicimus, de conceptu relationis es.se , quod sit ad aliquid, non vero ut stad aliud. Verum est , quod ad hoc, ut strealis , tequirit alietatem termini ; stimete tamen alietas suppositi, & indisserens est, ut sat ad alium, vel ad aliud. At in divinis quia datur alius, & non aliud; alius enim indieat personam , aliud vero naturam sui scit dari alitim ad faciendam distinis

Et lonem realem, quae requiritur ad realem relationem; quan vis non detur aliud.

Ad VIII. dieitur, simultatem cognitionis convenire etiam Personis divinis eo mo do , quo caeteris relativis convenit . Et ratio est, quia una Persona divina, ut formaliter relativa ad aliam . non est aut prior alia , aut cognoscibilis sine alia . Ad

habendum autem simultatem cognitionis

falsum est , quod requiratur simultas orbe inis. Pro secunda Dissertationis Parte, in qua quaeritur , quid sint in divinis Relati nes , dicimus, quod si loquimur de rei tionibus secundum esse in , sam diximus a quod consistunt in fundament O , ratione fundandi, & termino ; haec autem sunt Persona producens , realis productio , determinus productus realiter distinctus; αde hoc Omnes conveniunt. Si vero loqui- mur de relationibus secundum esse ad ,

hic est discursu, P. Magnani Philos sacri

cap. 2o. Prop. g. Admittit quidem relationes, quas dicit integrari proprietate

90쪽

De Relationibus , dcc. 7 I

relativa , origine , cte ratione formali esse reales,& esse perfectiones; quaerit deinde, an tales sint se totis; hoc est simul,le aequeseeundum haec tria integrantia , an ver feeundum aliqua eorum . scilicet secum dum aliquam solum sui velut partialem rationem. Subdit, negari non posse absque aliquali censura, esse reales, absque restrictione . de absolute ; unde assirmat, pr Prietatem Patris esse etiam realem secundum rationem a d. Et ratio ipsius est, quia relatio realis est, quae fundamentum hahet reale ; sed generatio , dc Decunditas, quae sunt reale iundamentum adaequatum Paternitatis praecise sumptae ut est relatiosormalis, & dieit solum rationem ad, rea. es sunt: ergo pariter relatio paternitatis secundum esse ad realis est . Quia tamen dicit, aliud esse , formalem relationem

paternitatis esse vere realem propter Ueram realitatem -cunditatis, de generati nis, secundum se sumptarum , ex qua rem sultat; & aliud esse, realem esse secundum se , ac secundum sotmalem praecisam rationem ad , quae est ipsa Hinc cum distinctione asserit , Patris relationem in te gre sumptam, ratione tacunditatis,& g nerationis , esse realem physice ; ratione vero formalis relationis,seu praecise sumpti ad esse realem praedicamentaliter, hoc est iuxta naturam praedicamenti ad quod ita, ari , esse genus entis, ut secundum Pr priam suam rationem, prout scilicet a caeteris praedicamentis differt, nihil superas dat enti relativo, nisi Iogicum, de mei

physicum . Haec sua sunt ipsissima verba.

Ob icere tamen possunt, qui volunt, contra P. Magnam explicationem, Ι. Hoc logicum, seu metaphysicum esset ens rationis,

seu fictum ; quod non est in Deo admittendum . II. P. Magnani explicatio est

contra S. Thomam , a quo, in retan gravi, non est recedendum. III. Paterni.

tas est id , quo dieitur Pater, & est Pateri

ergo si paternitas non est realis, neques realiter est in Deo . neque in Deo realiter est Pater, sed tantum secundum rationem intelligentiae ἔ atqui hoc importabat haeresis Sabelliit ergo &c. IV. Relationes secundum esse ad sunt paternitas , filiatio, spiratio activa , spiratio passiva , sed haec

omnimode,&in omni sensu, reales sunt: ergo explicatio P. Magnani omnimode reprobanda. Respondet P. Magnanus a d. I. negando , quod quicquid est logicum, aut metaphysicum sit continuo filium; caeterum rati

ad in eo , quod addit de suo formali, non addit ens rationis , seu fictum , sed addit quid reale, quatenus ipsamet ratio ad est realis, sed praedicamentaliter, id est logice,

aut metaphysice.

Ad II. explieationem suam probat P. Mais

gnanus etiam ratione S. Thomae, asserens

is Ee hoe innuit salis clare D. Thomas q.

D 28. ar. I. in corp. , ubi Postquam dixit.,, hoe esse peculiare praedicamento ad, quod is cum alia secundum propriam rationem , is sive, ut vocant , modum intrinsecum, si-

,, gnificent aliquid alicui inhaerens hoc est, M ut Cajetanus ibi I. ad has dubitationes,

,, circa finem explicat, aliquid existens , ut is vox inhaerens importet omnem modum, , essendi ex sua ratione vere in rerum natu-M ra in , praedicamentum ad significat solum D respectum ad aliud ; concludit sie i Cun

,, igitur processiones in Δυinis sint . . . . necesis se est, qιod relationes, quae secundum proce ρ

siones divinas accipiuntur , sint relationes. D reales. Concludit enim, ut patet, esse re is les , in quantum accipiuntur secundu as, processiones; processiones autem sive ν, actus notionales existimat S. Doctor . . . is esse fundamentum; de ex iis resultare sciriari males relationes, quae sunt paternitas, n-

liatio &c. sumptas nimirum secundum ., praecisam rationem ad juxta modum pro- prium intrinsecum hujus praedicamenti. , , Cum ergo concludit, relationes istas itori Deo esse reales, quia processiones suntri reales, aut sumit relationes integre, prout is includunt proprietatem relativam , proin ,, cessionem, te relationem Brmalem,juxtas, dicta Prop. 7. nu u. 22. , aut concludit , is si eut ego concludebam hic num. 2. rei is tionem formalem esse realem , eo quod ,ri & secundum quod, funda meatum habetri reale , videlicet processionem , , . Aluia

etiam in sequentibus sibi objicit ex eodem

Angelico, ad quae omnia Opportune respondet.

M III. dicit, quod haeresis Sabellii esset, si

acciperetur paternitas, seu relatio pate nilatis, pro toto integrato ex tacunditate, Mneratione, de relatione formali ,& diceretur, non esse realem, nec esse realiter

in Deo . Sabellius enim negabat realem, esse incunditatem , generationem &c. Aliud tamen est accipere sormalem illam relationem, seu Praecisam rationem ad totius integrae sumptae paternitatis, sicut ipse accipit, de dicere, laeuadum se ut sic non esse realem; neque ut sic habere rationem iri ideoque ut sic non esse in Deo realiter. Hoc enim non spectat ad Sabellii

haeresim, sed ad docti inam logi eam , aut

SEARCH

MENU NAVIGATION