Illustrissimi et reverendissimi domini D.F. JosephMariae Perrimezzi ex ordine Minimorum S. Francisci de Paula ... In sacram de Deo scientiam dissertationes selectae historicae, dogmaticae, scholasticae. Pars prima octava

발행: 1730년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

metaphysicam de praedicamento ad . Unde concludit, coutroversiam, si qua esset, esse tantummodo logicam , aut metaphysicam, non vero theologicam .

Ad IV. eadem adhibetur distinctio, quae ad tertium data est , & in qua tota P. Magnani explicatio consistit. Videlicet,quod

Paternitas, Filiatio, Spiratio activa,Spiratio passiva, quae sunt relationes secundum esse ad , integre sumptae , reales sunt, ut nos quoque paulo ante probavimus, reales quidem physice; acceptae vero secundum praecisam rationem ad , sunt reales pariter , in quantum non sunt fictae , sed non sunt reales physice, at Iogice tantum, aut metaphysice. Qui plura de hoc cupit, P. Magnalium corini lat. Nos autem pro relationum quidditate explicanda , sura secundum esse in , sive secundum esse ad , his, quae usque modo diximus , contenti

sumus.

Ad tertiam modo Dissertationis partem de venientes , dicimus, Relationes quatuor esse in Deo in ordine ad divinas Personas; scilicet Paternitatem , Filiationem, Spirationem activam,& Spirationem passivam, quae vocantur relationes reales originis. Haec conciuso est communis inter Theo logos ; adeo ut Opposita censeatur te me. ratia , dc a Molina etiam dicatur erronea. Verum, ut ait Cacher anus, de fide est,dari in Deo realiter spirationem activam sub ratione originis, de notionis , at non sub ratione relationis. Gabriel, & Ariminensis , non negant relationem spirationis activae, discrepant tamen a communi sententia in modo loquendi,quia asserunt sol rationem acti eam esse eandem relationem cum paternitate , de filiatione , cum

quibus identificatur ; unde non pol sit dici quarta relatio . Hugo Etherianus , de Hlbinus Flavius, relati a Cardinali de Lugo , ex citato Cacherano , magis dire. e e sentiunt contra communem semen.

tiam a

nense generale sub Gregorio X. definit , Spiritum Sanctum a Patre , de Filio unica

spiratione procedere;& refertur in c. uni c. de summa Trinitate in VI. r ergo praeter tres relationes, communiter admissas, d tur etiam quarta , scilicet spiratio activa, quae est realis relatio originis. Concilium

Florentinum sub Eugenio IV. in literia unionis hoc idem statuit, α expressit . Concilium Toletanum XI. in Conseisua. ne docet, Personas divinas ad invicem relative dici; sed quatuor modis possunt relative dici ergo &c. II. Probatur ex Patribus. S. Augustinus lib.

. de Trinit. c. II. Donum ergo Donatoris, o Donator dom,cum dicimus, relat 1υe uir mis

que ad inυitem dicimus. Idem fer. 38. de tempore t Ipsa relatio Spirιtus Sanct/ non ita reciproca relatione conυerti poterit suus Pater , ct Pιlius ; nam Pater Filii Pater dicitur , m Filiut Patris Filius dicitur . Spiritus vero Sanctus uniformiter dicιtur ad Pavitrem, Filium , quia Patrιs, ct Filii spiri-οus est, dicimus enim spiritum Sanctum Spiritum Patris. . . . sed non Dieiisim dicimus Patrem Spiritus sanctι , ne Filius ejus inte ligatur spiritus Sanctas. Item dicimus Spiritum Sanctum Spiritam Filii, sed non diciamus Filium Spiritus Sancti, ne Patre ejus i telligatur Spiritus Sanctas. Ex quibus conis stat, praeter relationem mutuam rationi paternitatis, te filiationis, esse aliam mutuam admittendam ratione spirationis

activae; tque passivae. Idem lib. s. de Tri.

t. c. I 2. Cum dicimus donum Patris , σFitii, non quidem dicere possumus , Patrem adoni, aut Fιlium doni, sed ut hae sibi vicissim

respondeant , dicimus donum donatoris , ct donatorem doni, quia hὶe potuit invenινι umeatum vocabulum . illi e non potuit. Dicimus ergo relatiis Pater,idemque relatινe dicitur

principium, o si quid forte abud, sed Pater

ad Filium dicitur,principium υero ad omnia,

qua ab imo sunt. Boetius lib. de Trinit. circa finem ι Similis est in Tνι nitute relatio Patris ad Rlium , s utriusque ad Spiritum Sanctum. Anselmus lib. de Process. Spir.

Sanet. c. penuit. Est tribus commune ad duos habere νelationem t Pate e ea s ad F lium, er Spiritum Sanctum refertur σe. Spiritus Sanctus ad Patrem , ct Fιlium oc.

III. probatur Rationibus. I. Numerus relationum in divinis desumendus est a numero respectuum,seu ordinum,qui sunt unius ad alterum; sed hic numerus est quaternarius tergo& ille. Probatur minor. Pater

dicit ordinem ad Filium , de hie est unus respuctus; Filius ad Patrem,& hie est alius; Pater .& Filius ad Spiritum Sanctum , ochic est tertius; Spiritus Sanctus ad Patrem, de Filium, de hic est quartus; ergo quater

narius est hic numerus. H. Relationes tot sunt in divinis,quot provenire polliunt ex processionibus, quae in Deo sunt; ex prOcessumibus, quae in Deo sunt, quRtu Oetantum provenite possunt relationes. ergo quatuor tan uim sunt in Deo relationes . Major est patens, quia fundamenta relationum processi ines sunt . Minor probatur . Datur prOccisio per intellectum, dedatur

92쪽

De Relationibus, &c.

datur processio per voluntatem ; ex p celsone per intellectum resultant paternitas, & filiatio; ex processione per voluntatem resultant spiratio a ct iva, & passiva; atqui non dantur plures his processiones tergo non dantur plures his relationes. III. spiratio passiva resultat ex spiratione

activa; sed datur in divinis spiratio activa

ergo de spiratio passiva ; λtqui hae duae

duas constituunt relationes t ergo quatuor sunt in divinis relationes. Probatur minor

Primi argumenti . De fide est dati in Deo

Processionem activam , qua spiritus Sanctus producitur δε ergo datur in Deo

spiratio aetiva; si de fide est,eati spirati nem activam, pariter de fide est, dati spirationem passivam. Subsumpta etiam Pr batur . Per hoc, quod Filius a Patre procedat , dantur duae relationes r ergo per hoc quod Spiritus Sanctus procedat a Patre , de Filio duae pariter dari debent re lationes. IV. Ex Scriptura, de ex Patribus, Pater refertur, Filius etiam resertur ad Spiritum Sanctum; sed Pater non refertur ut Pater, nec Filius refertur ut Filius; ergo resertur ut Spirator. Ita etiam spiritus Sanctus refertur ad Patrem, de ad Filium; sed non resertur ut Filius: ergo resertur ut spirinis. Hoc argumento usus est Cardinalis Bellarion in Concilio Florentino c. 6., probans inter Filium,de Spiritum Sanctum

esse mutuam relationem ut caussae ad caussatum, de caussati ad caussam, loquens more Graecorum , qui no mcn caussae pro

principio intelligunt; ac proinde relatio. nem illam, deducit, per filiationem non

fieri. Placet nobis sua verba referrer Cum Filius prout Filius non referatur ad Spiriatum, non enim dieitur Filius Spiritus, restat, Mi referatur ad Spiritum tanquam aspirans , cum spiritus etiam referatur ad Filium tanquam Spiritas; Spiritus enim spiranti, ct pasesiva spiratio activa spirationi eθrrespondet . Spiritus vera , ct Spiritus Filii multis Ioeis Dera Scriptura dicitur, o spiratio ejus. His enim Spiritas, ut sacer Athanasius e spiratio G Filii . Cum igitur ad Filiuim Spiritus, stanquam spiratιο , oe xanquam Spiritus restis ratur , Filius quoque tanquam spiros refertur ad spiritum .

Arguunt l. Plures Sancti Patres docent apud Ruid disp. I 6. sect. i. relationem Spiritus Sancti ad Patrem, & Filium, non esse rein

ciprocama ergo non sunt quatuor relati nes. I l. Si in Deo essent quatuor relati nes, & omnes reales essent, non esset His

Deo trinitas, sed quaternitas; at in Concilio Lateranensi IV. c. a. definitum est , in PAR. H.

Dea trinitatem esse solum m do , non qualese nitatem: ergo dcc. III. Patres communiter docent, tres tantum esse in Deo relationes personales t ergo non sunt quatuor .

IV. S. Ioannes Damascenus lib. I. de fide c. io. & Ir. de divinis relationibus luculenter tractat ; sed nec verbum de activa spiratione institui tr ergo inter relationes adnumeranda non est . V. Spiratio activa

vel eonstituit Patrem, & Filium, vel non constituit I non potest dici, quod constituat, quia invenit, & supponit illos jam rconstitutos; si non constituit;ergo illis est adventitia, de accidentaria ; quod non es dicendum. VI. Deus etiam est principium

creaturarum, de tamen non dicit realea relationem ad creaturast ergo quan vis sit

principium Pater,& Filius Spiritus Sancti, non per hoc dicendum est, quod dicant realem relationem ad Spiritum Sanctum. Respondemus ad I. dicendo , Sanctos Patres docuisse, Patrem, de Filium non respicere Spiritum sanctum per paternitatem,& filiationem ; Se primam , de secundam Perissonam non posse appellari Spiritus Patris, de Filii. Non negant tamen, Patrem,& Fi lium , sub ratione Spiratoris, respicere Spiritum Sanctum per relatio m recipr cam activae spirationis. Et hoc pacto Lugus intelligit , quoque loquutos fuisse Alis binum Flavium , & Hugonem Etheria num; de quibus supra sermonem feci mus. Ad II. negatur major; quia spiratio activata, quae est actio productiva Spiritus Sancti, non distinguitur realiter a paternitate, &Bliatione; unde nullo modo potest quartam rem in Deo eonstituere .

Ad III. dicitur, ideo Sanctos Patres assignanis tres tantum proprietates personales realiter distinctas, quia loquebantur tan- tum de relationibus, quae constituunt per sonas, de realiter distinguunt. Et hae r vera tres sunt; paternitas scilicet, liliatio,& spiratio passiva . Spiratio vero Zctiva personam non constituit, nee realiter distinguitur a paternitate, & filiatione; unde de illa Patres pro hac ratione tantunus

non loquebantur. Ad IV. S.Ionnes Damascenus loc. cit. c. I I.

haec habeti In solis proprietatibus paternitatis , filiatisuis, s processionis , secundum eausam, er causale, Deum intelliu . In quiabus verbis innuit, esse mutuam reciproca tionem principii producentis, & termini

producti, inter spiritum Sanctum , de Patrem, & Filium ἰ haec autem nequit ess paternitas, nequit esse filiatior ergo spiratio activa.

93쪽

Dissertatio CXIII.

Ad V. diei mus , spirationem activam nolis constituere Patrem , ω Filium , quia suinponit ipsos jam constitutos per paterni

tatem, dc siliationem. Non e se tamen adis ventitiam, seu accidentariam, quia ab intrinseco est, & eos constituit in ratione Spiratoris . seu in r4tione spirantis, quae quidem ratio accidentaria non est.

Ad vi. dicitur, quod rei tio creatoris ad creaturas est ad res diversi ordinis, de naturae, te Deo advenit tantum in tempore de inde est relatici rationis. Spiratio vero activa est ad terminum ejusdem ordinis,& naturae, dc Deo ab aeterno convenit,de proinde non est retiatio rationis , sed rea lis a Pro quarta Dissertationis parte , quae respi-ς it distinctionem relationum ab eisenti Misee relationum inter se , recolenda sunt, quae diximus, quando de distinctione attributorum ab essentia . de attributorum inter se , agebamus. Superfluum enim judicamus illa eadem hic repetere; unde illuc remittendo Legentes , hic solum addere animus est, quae proprie relationes,

de earum distinctionem respiciunt . Ibi

ergo invenient errores Eunomii. Porreetani, Palamae , historice expositos , de

dogmatice impugnatos, qui legere exoptant ; dc impugnationes ibidem factas facile ad rem, quam modo tractamus,applicabunt; eadem enim est ratio pro hoc, dc de attributis, & de relatinnibus. Inue. nient quoque sententias Mollitarum, Na-minalium, de Thomistarum, illarumquieonfutationes, dc explicationes, quas quQ-que , sine alio verborum dispendio , a

elicare ad rem nostram poterunt. His prπ- missis, sic mentem nostram aperimus.

Diei mus, Relationes reales in divinis tres tantum distingui inter se rea Iiter , scilicet Paternitai qm , Filiationem, de Spirationem passivam; Spirationem vero activam distingui solum virtualiter, de ratione ratiocinata . Hae ςadem distinctione distinguuntur Pariter relationes omnes ab ensentia. At quia diximus, h ac virtualem distinctionem esse vel extrinse m , vel intrinsecam; de hane rationis ratiocinatae, vel e re tantum formalem, qualem Neut ii ei defendunt, vel esse solum Oriecti vam, qualem amplectuntur aliqui ex Thomistis; nos ibidem admisimus distinctionem, quam appellavimus formalem obiectivam,

fundatam scilicet in re distinguibili, de in

intellectu distinguente r Hanc eandem quoque admitti nus hic, formalem videliceti Objecti gara, fundλMeatura habentem in limitatione , de impersectione intelle eius nostri, de Hi obiecti operationibus .

Verum in attributis, dc essentia admisimus virtuale inextrinsecam, quae consistit in eminentia , aequivalentia dcc. jam explicatis ; in relationibus modo admittimus virtualem intrinsecam, quae consistit, vel in eo, quod habeat fundamentum tantum

in Deo, di non in aliis extra Deum; vel in eo, quod ipsa impediat contradictoria, quae non pulsunt per virtualem ex tria se iscam impediri; vel quomodocunque aliter explicetur, semper tamen ab illa distra. et ione , quae dicitur virtualis extrinsec ,

suo modo diversa , de si pra illam aliquid aliud addens, per quod contradictor simpediantur. I. probatur. Relationes reales in divinis tres tantum distingui inter se realiter, paterni.

tatem se ilicet, filiationem, & spirationem passivam; quae quidem conclusio est deonde . dc est contra Sabellii gregales. Per

relationes praedietas distinguunt ut realiter Personae per ipsas conitu utae r ergo multo magis inter se distinguuntur reali. ter relationes ipsae . Consequentia sequiquitur , ex illo principio; Propter quod

unumquodque tale , de illud magis. Aut cedens pro b tur . Pater, Filius, de Spiritus Sanctus, sunt personae inter se realiter di. stinctae. 6e sunt realiter distinctae per paternitatem , quae constituit Patrem, persiliationem , quae constituit Filium , per spirationem Misivam, quae constituit Spiritum sanctumiergo per relationes praedictas,quae sunt Paternitas, filiatio,de spiratio Misiva, distinguuntur realiter periis

nae per ipsas constitutae. II. probatur,quatenus negat conclusio realem distinctionem spirationis activae a paturnitate, Ne n. liatione; contra Dur Zndum in I. dis . II. qu. 2., qui distinguit spirationem activam a paternitate,& nitatione, plusquam ab e D sentia; quia distinguit spirationem,& alias relationes ab essentia realiter, tanquam modum a re , spirationem vero aetivam a paternitate, de liliatione realiter, tanquam rem re . Si spiratici activa a istingueret uerealiter, tanquam res a rς, a paternitate,

de filiatione . daremur in divinis quatuor rςs, saltem relativae; sed quatuor res dari non poliunt in divinis ex Concilio Late. ranensi generali IV. ergo spiratio activa

non distinguitur realiter, t 4nquam res

re , a paternitate, de filiatione . Probatur major . Quia paternitas distinguitur re

illine a filiatione , de quia spiratio passi v

94쪽

De Relationibus, &c. 7 S

tione , ex omnium Theologorum senten. tia dantur in divinis tres res relativae i e

go si per Durandum spiratio activa distin.

gueretur realiter, tanquam res a re , a paternitate , ct filiatione , darentur is divi nis quatuor res, saltem relativae. III. Spi-iatio activa est communis Patri, & Filio , et eo est identificata cum paternitate , &fliatione. Probatur consequentia . Spir tio activa est communis patri,& Filio, non

ratione essentiae, aliter esset communis

etiam Spiritui sancto, ergo est communis ratione paternitatis, & tisiaticinis , adeoque est communis partemitati, S filiatio Dii sed omnis communicatio in divinis est per identitatem 1 ergo spiratio acti .a si est communis paternitati, & filiationi , est eadem cum illis. IV. probatur , quod spiratio activa distinguatur formaliter obse-H ive a paternitate , de filiatione; adeoque virtualiter intrinsece , quemadmodum etiam relationes ab essentia, & intellectus,

di voluntas in Deo . Haec dicta di et in xuuntur aliqua distinctione ; non quidem

distin tione reali, ut contra Porrecta num

prohatum est de Attribulis; non distina ctione formali ex natura rei, ut conita Scotum perseeimus; tron distinctione ra et ionis ratiocinantis, ut contra Nominales ostendimus i ergo distinctione virtuali, &etationis ratiocinatae,quam diximus forma lem objectivam . Atqui disinctio virtua lis extrinseca non suffiicit ergo necessaria est distinctio virtualis intrinseca . Haec sola minor subsumpta probanda est ; eaeaerae enim propositiones jam supponuntur alibi probatae; & probatur. Distinctio virtualis intrinseca fiat non in hoc solum, quod illi ux extrema Ob sui eminentiam aequivaleant pluribus realiter distinctis in

creatis, quod praestat distinctio vitiualis extrinseca; sed etiam, quod realis , & sor

malis identitas extremorum aequivalcat

pluralitati, & distinctioni eorundem ex tremorum; sed hoc habetur,& velificatur inter essentiam , S relationes in divinis , inter intellectum. & voluntatem , inter spirationem a ii vani, & paternitatem, atque filiatione mi ergo inter haec eadem datur distinctio virtualis in rinseca,& non

tantum extrinse ea . Probatur minor . E trema identitatis eodem eminent modo ,

quo identitas ipsa est shi eminensi e recis haec extrema ob sui eminentiam aequiis

valent pluribus distinctis, ipsa quoquo

identitas aequivalet pluralitati, vel diastinctioni. V. hoe ipsum probatur,& m

guuntur virtualiter intrinsece , quae it Maeonveniunt formaliter in tino , ut exerceant in illo unci propria utriusque ; sed ita se habent in Deo absolutum , & relativum , scilicet in divina realitate, in qua conveniunt quoque star mali terr ergo viris tua liter intrinsece distinguuntur. Proba.tur minor. Entitas illa, ct formalis divina Patria ita est una entitas,& surmalitas ah-

soluta, & relativa, ut qua absoluta est, sta parte rei communicabilis sine ulla oppo-stione , S distinctione reali a Filio; qua vero relativa , si incommunicabilis, distincta , & opposita illi: ergo ita in uRRO realitate conveniunt, & divina sol malitate, ut utriusque propria exerceant.

obstant Ad Qersarii I. Magis distinguitur re-

lativum ab absoluto,quam relativum a relativo;sed relativum a relativo distinguitur in diuinis realiter actu ergo sic saltem pariter distingui debet relativumab absoluto . Maior videtur , quod negati no possit, quia relativum , ct relativum sunt in eodem ordine , relativum vero , S a solutum in diverso ordine . Minor etiam patet, quia in divinis est te alis distinctio , ubi est telativa oppositio. II. Dicuntur praedicata contradictoria de essena ia,& de

relationibus in Deo i ergo realiter distin-iguuntur . probatur antecedens . De essemita dicitur, quod communicatur , de rela tionibus dicitur, quod non communicantur , de intellectu dicitur , quod producit Verbum, de voluntate dicitur , quod non producit Verbum, de Spiratione altiva di citur, quod si productiva Spiritus Sancti, de paternitate, ct filiatione dicitur , quod non sunt produllivae Spiritus Sancti ; sed

haec omnia sunt contradietoriar ergo &e. III. Major omnium oppositionum est contradie oria, ut patet ex Lugicis sed in divinis oppositio relativa, quae est minor, parit dilli ne ionem realem: ergo a fortiori oppositio contradictoria , quae est major. IV. Natura,& persona ex SS. Patribus in Deo non sunt idem: ergo distinguuntur

realiter. Probatur antecedens. Theodo. retus apud Porrectanum docet: natu iaram . i personam idem esse iniellivi, in divisionem Ajιi iηridet, aut in eo cisionem sua 1 uti Et Halarius apud eundem: Non est

idem natura, quod res natura. V. In Concialio Florentino sese. I l. dictum fuit a Ioanne Episcopo , qui pro Latinis arguebat Siliuam substantiam , o personam, re qaiadem idem esse, suandam autem modum intel

95쪽

si Dissertatio CXIII.

rum partes agebat , assent iit. Io eodem Concilio sessi I p. dicitur, substantiam, Npersonam in divinis sola ratione, ae interuligentia differret ergo sola distinitione rationis ritiocinantis distinguuntur. IV. Praeis dicata absoluta, de relativa in Deo conveniunt actu formaliter: ergo distinctio,quae vincat eorum oppositionem, nequit e meo virtualis, nec formalis per intellectum , sed actualis realis; non realis realis et ergo realis sormalis. VII. Esse communicabile,& ineommunicabile , & similia, sunt actu in Deo ante Omne opus intellectust ergo actu petunt distinctionem, quae eorum superet oppositionem di ergo non suificit

cistinctio virtualis. VIII. Distinctio viris tualis vel ponit in extremis aliquid actu

diversum a parte rei; vel non: Si ponit: ergo non est distinetici virtualis, sed actualisi Si non ponit: ergo non est distinctio, sed virtus, seu potentia , sue possibilitas di. stinctionis .

Respondemus ad I. netando majorem; ratio est, quia inter relativum , ct Ebsolutum non est oppositio, quan vis sint ordinis diis versi; inter relativum vero, de relativum,

licet ejusdem ordinis, est opposito, oc taris oppostio in divinis, ut ab se invicem excludantur ; qui enim d: cit principium , dicit terminum, qui a principio distinguio

ur. Hac responsione utebantur Patres contra Sabellium, ut realem Personarum

distinctionem probarent; & hac eadem

tituntur Theologi, firmantes commune illud effatum a Omnia sunt unum in ivinis, tibi non obstat oppositio relatiυa .

Ad II. dicimus, quod tunc de una, & eadem

re non possunt dici praedicta contradiis ctoria, quando non est virtualiter multi- Plex ; quando vero est multiplex virtualiis et , aequivalet pluribus actu realiter di. Dine is ci se praedicata vel non sunt contradictoria, vel si sunt, secundum unarria.

xationem, seu virtualitatem dicuntur, se cundum aliam non dicuntur; quod pariter idem est, ac impedire contradictoria, nosnt, non est autem ea verificare, ut sint.

Ad II l. dieitur pariter , quod in divinis odi positio contradictoria non est , quan vis appareat quod sit. Et non est, quia ea impedit infinita Dei eminentia, supri quam distinctio virtualis sundatur, ne sit. Oppositio vero relativa vere est in Deo, nec ullatenus potest impediri; ct inde est, quoa ratione hujus oppositionis est realis

clistinctio in divinis, ubi est huiusmodi re

Iativa oppositio.

Ad IV. distinguitur antecedensi Non sunt

idem virtualiter, conceditur; non sunt idem realiter actu, negatur. Patres,qui Opponuntur, hoc tantum volunt, quod conceptus naturae non fit conceptus personae,& conceptus personae non sit conceptus naturae; hoc totum a nobis libenter conc

ditur. At ex hoc potius fit, ut quan vis natura realiter actu si idem cum persona potest nihilominus ratione infinitatis i p. sus ab intellectu nostro concipi modo sub naturae, modo sub personae conceptu. Ad U. tam Latini, quam Graeci Patres , in Concilio Florentino,afferebant,essentiam.& personam differre sola intelligentia,sola ratione, sed cum sundamento In re, non

autem sine fundamento in re. Et qua nuis huiuscemodi sundamenti expresse me nistionem non secet int, illud tamen absque dubio supponebant; aliter chimaerica fui Dset distinctio , quam inter illas esse, dic eisbani ; quod non est de iisdem assere

dum s

Ad VI. cum retortione argumenti dicimus quod praedicata absoluta , & relativa tria

Deo conveniunt non tantum a tu formaliter, sed etiam realiter : ergo si ex actuali formali convenientia excludenda est viris tualis distinctio tanquam insumiens , exactuali reali exeludenda quoque est ut insufficiens formalis Scotica . Dire te n gatur consequentia; & ratio est , quia distinctio virtualis oritur ex Divinitatis eminentia; unde supplet omne id, quod realis distinetio praestare potat; quemadmodum per Scotistas supplet distinctiosormalis sine reali . Ad VII. distinguimus .ntecedens; sunt a tuin Deo distinguibilia concedimus; distinis

Eta , negamus. Distinguimus pariter consequens:ergo actu petunt distinctionem , virtualem, concedimus; realem, negamus.

Quis enim assieret , quod praedicata illa actu in Deo realiter sint distincta. Hoc enset in Porreetani, vel in Palamae, errores

incidere . Sunt quidem distinguibilia ; aehaee distinguibilitas est virtualis distinetio. Unde sequitur, quod a tu petunt

distinctionem virtualem , non vero realem ; vel, si mavis, actu petunt distincti nem iaciendam per intellectum , quae est formalis objectiva, & quae distinguibilitatem illam, seu virtualem distinctionem, habet pro fundamento .

Ad VII l. dicimus , quod non ponit aliquid

actualiter diversum , sed tantum virtuali aer; scilicet eminentiam illam, quae continet distinctionem actualem , quae reperi Iur inter extrema limitata,& finita ;& per hoc

96쪽

De Relationibus, &c. 77 '

hoe fit , quod ejus continentia , seu emtianentialis distinetici suppleat omne iιl in Deo, quod praestat in nohis actualis di stinetici. Ad id , quod dicituri ergo non es h distinctio; distinguitur consequens;

ergo non est cistinctio actualis , concedi. turi virtualis, negatur. sed est virtus, seu potentia, seu possibilitas distinctionis,cunis ceditur totum ; quia vere distinctio , quae est actualis, non est ante Opus intellectus , sed per Opus inici lectus; ante Opus intelis

lectus est distinguibilitas , seu virtuatis diastinetio, quae est aetualis virtus distinctio. nis, sed non actualis distinetio . Ad quintam Dissertationis partem accedi mus, in qua differendum est , an Relati nus constituant personas a pro qua Observamus,quod scut nolito intelligendi m do in Personis divinis ponimus distin-ltivum, ita etiam ponimus constitutivum; idem enim est constitutivum intrinsecum alicujus, ac distinetivum . Absit autem a

quod huc in euitatur de constitutivo phyri aco, quod lummae Dei simplicitati obstat;

nequit etiam intelligi de solo constitutivo metaphysico, quod cum Dei realitate non compatitur. Est autem, ut ait P. Magna Ilus prop. 7. num. I. , aliquis medius modus realiter constituendi quo non sit con- sit utio physica,ob indistinctionem realem CC nstituentium a nec pure metaphysica , ob realem, non pure metaphysicam, communitatem naturae. Hoc positu , contria in

vertitur inter Scholasticos, an sormale cujusque personae constitutivum , seu pr pricias, sit aliquid absolutum, an vero rein latiti aDicimus , Per iram quamlibet divinam in ratione personae Drmaliter constitui per Relationem. Est communis assurito, si pauci ex licholasticis excipiantur ra. plobatur ex Coneiliis. Coucilium Latera nense IV. in cap. damnamus habet i Ona Inmma res es, qua nec est geneνans , neque genioa , mc procedense sed est Pater , qui generat , Filius , qui gignitur; s Spiritus banctas , qui precessiι; ut d itinctiones sint in personis, se unitas in nat Ara . En quomodo

in divinis unitas habetur ex natura, numerus vero, di multiplicatio ex relativis; sed numerus , & multiplicatio constituit perinsonas r ergo personae per relationes ccinis stituuntur. Concilium Toletanum XI. Iarelatasne personarum numerus cernatur, ι sdivinatatis vero substantia quid enumeratum sit, non comprehendatur . Ergo hoc solo numerum insenuunt, quod ad inυιeem sunt,

in. hoc numero carent, quod ad Ie sunt. Ex quibus vel bIs arguitur , quod per relatio

nes , quae important ut per ad invicem es.se , numerus habetur , non vero per sub. stantiam , quae exprimitur per esse ad se.

Concilium Florentinum generale in Decreto Fidei docet: Omnιa, qua Patras saui, ipsum Patrem Unigenuo Atio suo Isinenda dedissa , praeteν esse Patrem . I l. probatue ex Patribus . Basilius ep. I M.

Commune deitas, proprium est paternitat rutroque erea eopulato Leere oportear Credain meam Patrem . Nazian genus orat. 23.

Commune est enim Patri quid m, ct Fitio, Spiritui Sancto , non esse factos , nec novi diatinitas ipsa ε At Filio , ct spiruui Sancta .

commune es produci a Patre i proprium es autem Patris quidem esse in uitam , μιι vero generatio, spι ratus sancti proeso . Et orat. ΣΑ. Cum legitur r Ego. O Paler unum sumus , essentia conjunctionem ob oculos ba. bendam r Cum autem patris , o Rtii Spiritas sancti nam-n audiuntur , proprierates tres esse eogitandas. Et orat. II, respian

dens Ariano, qui quaerebat. quid Spiritui

Sancto deerat, ne Filius esset, docet a Nihil d usi neque enim deesse rem ullam Deo an rum manifestationis, ut ita dιeam . matumque eorum relationis differentia, differentem, o ipsorum facie appellationem. Met enim Filiui est Pater ; sed non d fectas propterea villus intellτι tur, nee essentia f.mmi fis . V rum ιllud /pom non esse genιtam , o esse genitum. er procedere, huie qumdem λινιι, ias vero Filii, illi Spiritus sancti appellationem indidit. Nysenus lib. r. coni. Eunomluma

cum Patris nomen audimur, hane notionem , animo concipimas; qaoviam nomen istud non

in se tantum intelligitiae, sed etiam habitudinem quandam ad Filium propria is, o signia

catione deelarat: Non enim separatus Pater ,

est per sese comprehendi animo potest . nise imul F lias in ipsa Patris appellatione Iunissitur ; quam eam patrem dιscamus, eaden, oce fidem tium in Filium edacti sumtis. Cyiarillus lib. it. Commentariorum in Ioannem 1 N hil esse , quod Atium a Patνe vivia. dat, ae digerre faciat, quo minus in omnι bas ilis , a qualisque sis, praeter hoc unum , quod pater est. Theodoretus dialog. r. Modiea, qua de ditiina natura ituntur,communia

sant Patris, o Filii , o spiritus Sancti a uesunt; Deus, Dominus , Omsipotens , α id gentis alio. Gua vero bγροαρι signifieaut,

non Iam ea sancta Travitatιs communia sunt,

sed illis, hγροὶ sit unumquod rue est , culus est proprium. Augustinus epist. 7 . His

enιm appellationibus personaram , hoe signi. catur, ruod ad se ιnmcem referuntur, non ,

97쪽

Disserta tio CXIII.

ipsa substantia, qui unam sunt. Nam ct pater eam dicitar,nonnisi alietitat Filii dieituno Filia, nonnis abeajas Patris intelligitur; σ Spiritus sanctus fecundam id, quod ad aliquid refertur, Spirantis alterivis est. Et tract. 3 p. in Ioan . Ista , qua dira , potest is de smilitudinibus agnoscere quatidianis. H - , ct alter homo , si ille sit Puter, ille F lius, quod homo est, ad seipsum est; qaod au.

rem Filius est, ad Patrem est. Pateν enim ummeu es dictam ad aliqkid , ct Filius ad ali

quid .... me solo numerum insinciunt,quod

ad invicem sunt, non quod ad se sans. Et lib.

I. de Τrinit. e. 2. Et propterea non eo me ham , quo sapientia ἱ quia Verbum non ad sadieitur , sed tantum relative ad eum , cujusjs nibam ; scut Filias ad Patνem e Sapientia vera eo , quo essentia I s ideo quia una essentia , una sapientia . Et lib. I t. de Ctiavit. Dei, sed ideo smplex dicitur, quoniam aed habet, hoe est, excepto, quod relat se quaqae persona ad alteram dicitur. Num utique Pater, nec tamen ipse est Filia, io Filias habet Patνem, nee tamen ipse es Pater. Ia quo ergo ad seipsam dicitur, non ad alterum,

hoe est quod habet. Et ser. 38. de verb. D mini 1 N e aliqua alia causa est, qua di Diso-mem Deiat personarum , nisi quod hie ingeni t ι es, re ille genitas ; idest hie Pater es, orari. Filius. Fulgentius lib. de Trinit. Pateηωοη sbi est, sed Ruο . Filius non mi est, sed

Farri . Spiritus alicujas es aspirantisi ergas vid Patrem , Ruumque, refertur . Illa itaquemlativo nomina Trinitatem faciunt,essentia. La vero nullo modo multiplicantur. Bernariadus ep. Iso. contra Petrum Abae lardum haec set ibebati Nam quod alter ex altero , et alter ad alteram, Ueracissme dιcitur,pe sonarum sane desanatio est , non Antiat a dia viso .

III. probatur Rationibus . I. Nihil de teit

relationibus divinis realiter distinctis, quin snt personales proprietates, ct constitutiva ultima divinarum personarum rergo vere ita sunt . probatur antecedens.

a elationes sunt tres distinctae realiter, sunt incommunicabiles, sunt singulae sngularum personarum propriae , sunt cum essentia identificatae;quae quidem essentia

est alterum constitutivum comi nune

coenibus personis; sunt substantiales, sunt infinite persectae&c. i ergo nihil deficit, uin sint personales proprietates, & con-itutiva ultima divinarum personatum. II. Pet sonae divinae constituuntur per Id,

quod est sineu late , non per id, quod est

commune, an Trinitate ; sed per hoc im- Portantur relationes: ergo per relati

nes constituuntur. Probatur minor.Omnia in divinis sunt communia, praeter relationes ; paternitas enim soli Patri convenit ,

Filiatio soli Filio,Spiratio passiva soli Spi

titui Sancto ; alia vero , quae sunt ab luta, ut natura, S attributa, in sinsulis peria

sonis reperiuntur: ergo relationes laniatum sint singulare quid in Divinis. Major primi argumenti patet ; quia quod est

commune constituit essentiam, quod vero

est singulare constituit personas in divinis. III. personae divinae constituuntur per id, quod est ad alium, non vero per id, quod est ad se ; sed per id, quod est ad alium , intelliguntur relationes, per id vero, quod est ad se, intelligitur essentia divina: ergo

Personae divinae constituuntur per rei tiones,& non per essentiam. Major propo stio constat ex allatis audiori talibus Coniaciliorum, S Patrum; minor non negatur, consequentia sequitur. ob iciunt I. Constitutivum quodlibet non debet supponere suum constitutum ; sed relationes divinae supponunt constitutas divinas personas i ergo illas non constituunt. Probatur minor . Relationes ilia

divinis supponunt origines; sed origines

supponunt constitutas personas ergo mulisto magis supponunt eas constitutas relationes . MMOr est certa ; quia relationes fundantur in originibus i ergo Origines supponuntur a personis. Minor probatur. Persona Patris , eI. gr. supponitur constituta, antequam habeat originem Filii pi ductivam , seu antequam generete ergo asottiori supponitur constituta antequam respieiat Filium 1 ergo antequam habeat

paternitatem . Probatur consequenta , .

Paternitas supponit actum generandi, seu originem Filii productivam , lan qua arationem fundandii ergo prius est Patrem

generare Filium, & deinde referri ad Filium. II. Ex Augustino lib. 7. de Trin. c.

6. Non enim est ut ad Deo esse , oliud Persο- nam esse, sed omnino idem 1 ergo ex Augustino personae constituuntur per esse ad se, non per esse ad alium; seu, quod idem est . per absolutum , S per relativum III. Ex eodem Augustino loc. cit. habe mus t . PMeirca Al Dbstantia Patris ipse Pater es, non quo Pater es,sed quo es; ita s persona Patνis non auud, quam ipse Pateresti Ad se qaippe dιcitar persona, non ad Fialiam , uri Spινιιtim sanctam ; sietit ad se diei ν Deus, ct magnas, o bonus, Iustus, oes quid aliud hui modi a ergo per Rugu stinum Pater constituitur per id , quod dicitur adae. IV. pariter ex Augustino eodem

98쪽

De Relationibus, &e. 7Q

loco r Nam si esse ad se dicitur, persona υπονeiatiis , sic dicamus tres perDaas, Patrem, Filium,s spiritum Sanctum, quemadmodum dicuηtur aliqui tres amici, aut tres prvin qui, aut tres incini, quod sint ad invium , non quod unusquisque eorum sit ad seipsum ;hoc autem non est dicendum , quia aliter esset unitas collectionis, non unitas identi tali r ergo neque illud . V. Prius concipimus personam in divinis, quam relatia Vum: ergo persona non constituitur per relativum. Probatur antecedens. Prius in divinis concipimus personam,quam illud,

quod est principium relativi 1 ergo prius

Concipimus personam, quam relativum . Probatur antecedens. Principium quo relativi in divinis est intellectio. Se volitio; sed hoc principio prior est persona in numstro conceptu ergo prius in divinis conci . Pimus personam , quam illud , quod est Principium relativi. VI. Prius est perlanam existere,quam referri οῦ ergo antequam

reseratur Iam supponitur constitutR pzrsona, quia jam supponitur existens. Respondemus ad I .cum Cacherano,qui multos respondendi modos affert ex aliis Theologis, de impugnat , assignando discrimen inter relationem praedicamentas lem, S trascendentalem; quia dicit, illam esse accidentalem, hanc vero essentialem; unde illa supervenit, haec vero conlii tuit. Exemplum affere potentiae activae , qua caulla constituitur . de illam dicit esse relationem trucendentalem ad effeetus proinducibiles. Subdit deindet verba haec Eleece vestigium aliquod veri modi, quo divina relationes personas eonstituunt. Sequenti postmodum s. probat suam respontanem asserto , quod firmat ἔ ut Uud ipsum M. gentes invenient. M II. explicatur Auxustinus, fit intelligitura parte rei, seu realiter, non vero ex parte intellectus nostri, seu mentaliter, Scili,cet, non aliud est Deo esse, aliud personam esse,a parte rei quidem,quia esse Dei non distinguitur realiter a persona ; quum a

quicquid in Deo est , Deus sit ; non vero ex parte intellectus nostri; quia hic etiam in Deo distinguit unum ab alio , fundamentum h4bens in re .

Ad tu. pariter Augustinum explicamus, di-eendo , quod Pater , Pilius, de Spiritus

Sanctus, patiant dici tres personae , sicut dicuntur tres amiςi 6te. quantum ad aliquid,non vero quantum ad omnia. Quantum ad aliquid scilicet, quia totum essea

amici,vicini, propinqui Aec. est ad aliud ;totum utro esse Patrit in divinia nun est ad aliud. Ia Patre enim persona, de effentia a parte rei sunt idem ; at esentia prout essentia, di sub conceptu formali essentia non est ad aliud; unde sequitur,quod per insona secundum totum , fic adaequatum

suum esse non sit ad aliud , quan vis sub conceptu formali personae, prout disti guttur ab essentia, sit ad aliud . Ad IU. denique intelligimus Augustinum , quod Pater ut est ad se dicitur persona , si persona aeccipiatur in directe , de in obliquo ; quia sic accepta idem est cum essen. tia; non vero si sumatur directe, de in x cto; quia sie Persona Patris dicit ordinem ad Filium, unde dicitur non ad se, sed ad

alium.

Ad U. dicitur, quod Persona in divinis dieit

essentiam divinam, tanquam matcrialeta nostro intelligendi modo; et dicit respectum ad aliud,tanquam sormale. Si primo modo accipi/tur persona,certum est,quod prius potest a nobis concipi, quam inteut lectio, de volitio ; at si secundo modo sumatur, non potest . Ad Vl. sonceditur , quod suppositum debet existerς , antequam arat; sed sulficit ut supponatur existens secundum aliquam confusam rationem suppositi, non vero est necesse , ut sit constitutum secundum rationem specificam,di adaequatam ipsius suppositi. Caeterum haec argumenta ut plurimum desumuntur ex paritate rerum creatarum , quae in divinis non habet I cum . In divinis enim salvate debemus omnimodam a Parte rei identitatem , de debς mus omnem excludere impersecti nem ; quae quidem duo in creatis neutiquam inveniuntur . P. Magna nux novam hac in re ineedendi viam excogitavit, qua scilicet Theolog rum diversas , immo oppositas , semitas uniret, dc Conciliorum , ac Patrum menistem amplectens , a Scholasticorum sensu non discederet. Inter absolutum, dc rel tivum, posuit medium, quod non sit abso Iulum , de si e conciliis, de Patribus nonis adversaretur; dc quod neque sit relatici formalis, de sic se holarum difficultates viistaret . Hoc autem medium , quod non sit absolutum, neque si formalis relatio, ab ipso dicit ut relativum . Nomine vero relativi non intelligit, quod sit nude rescribile , vel in potentia ad reserri, vel cum indifferentia ad referri , de non referri; sed intelligit, quod sit cum exigentia ab intrinseco , dc necessario ex vi suae conditionis , relativum ; unde non Pos.

sit, nisi relative iniciliat, si distincto ,

prout

99쪽

Dissertatio CXIII.

prout in se est , intelligatur . Sic postmodum clarius, & in particulari, se explicat. Primo supponit, quod sit imponsibile intelligere relationem , nisi praesuinposito ejus tandamento ; unde impossibile est intelligere paternitatem, nisi praeintelligatur generatio , quae est fundamentum Paternitatis, quae est relatio. Secundo ii possibile dieit esse intelligere , generati nem esse ab aliquo , quin prae intelligatur in eo aliqua persectio , vi cujus sit sce cundum,& veluti generans in actu primo. Post

haec ait; quod persectio haec propria, quae

constituit Patrem formaliter in esse sinis eundi velut in actu primo; & quod a tualis ineunditatis usus , seu realis actualis actio generandi, quae constituit Patrem formaliter in esse genitoris; non sint pure absolutae; vel quod idem est , non possint intelligi, nisi relative, & tamen non esse

formales relationes.

Primum probat, dc alterum quoque, sequentibus verbis, quae ad lueram reserimas, ut melius ejus mens a Legentibus percipiatur,& nos absque mutat ione apicis quoque reseramus. is De primo res est evidens ,

,, quia & generario nequit intelligi , nisi utri alicujus geniti generatio;& conceptus -- is eunditatis, prout tacunditas est , formatiis non potest, nisi duo includat, directe qui- , , dem ipsammet illam persectionem , quae ,, est foecunditatis; indirecte vero illum,adis quem ut gignendum est foecunditas. De is secundo etiam res est pariter evidens. Quia

is cum relatio paternitatis supponat suum is fundamentum, fieri nequit, saltem secun - , , dum modum intelligendi, ut landam enisia tum sit ipsa sor malis relatio paternitatis. is At vero generatio actualis est paternitatis, ,, seu relationis, quae est paternitas , fundari mentum proximum;& tacunditas en sun ,, da mentum remorum; nempe id, quod reo sertur, sive id, secundum quod Pater reis

is fertur; non enim refertur secundum esse nis,, tiam communem et ergo Sc. Constat ita-

is que ex his proprietatem quasi geminam ,ri quae scilicet Patrem constituit tum in aetuis primo, tum in actu secundo, neque essea ,, absolutam , neque esse formalem relati is nem I sed esse relativam , nempe essessi nota damentum hinc primum , hinc remotumri relationis formalis , quae vocatur Paterni-

Pergit postmodum ostendere, quod proprietas illa, quam dicitae minam , ita sit relativa , ut non sit mere referibilis cum po

tentia illa nuda, quae quid accidentale importat , v cI cum indifferentia ; sed si necessario, & ab intrinseeo, ac formaliter visui, relativa. Et sic explicat simul, de probati Supponit primo , actionem universaviliter non distingui ab agente, & termino;

supponit secundo in sententia S. Thomae,

creationem non distingui realiter a creatore, & creatural supponit tertio, in cre tore omnipotentiam, & in quovis agente vim activam, esse quo lammodo relativam; scilieet esse fundamentum relationis , i quantum est ad aliquid agendum . Quia tamen separabilis est ab actione , quum Deus non semper creet, & alia agentia non semper agant; hinc fit, quod quan vis habeant relationem foecundi in actu priamo, non tamen habent necessario relati

nem foecundi in actu seeundo . Unde i seri , quod qua nuis illa sint reteribilia, seu

possint esse fundamentum relationis, quanis eo advenit actio , non tamen sunt secun dum se, ac vi sui. sic proprie relativa , ut intelligi non possint, nisi relative . In Trinitate vero non sς. Foecunditas enim Patris, ait ipse , tanta necessitate nexa est

cum actuali sui usu , sive cum actuali generatione, ut sit ipsam et sua formalis actio generandi; de eatenus sit se ipsa, & vi sui

fundamentalis relatio , seu landamentum immediatum formalis relationis , quae est paternitas . Postmodum in paternitate Patris tria distinguit , vel quasi tria , quibus integratur; scilicet id, quod refertur,quod est iandamentum remotum, S ess tacu ditas de se relativa; d quod est fundamentum proximum, seu M alis ratio relationis , S est actio generandi , quae vocatur relatio fundamentalis;& relatio lar malis, seu denominatio ab actu generationis,

quae est paternitas. Haec autem Omnia ,

scilicet , esse, generare, S referri , idem sunt, quia non sunt res distinctae; propte

rea uno nomine re Iationis,seu paternitatis; vel etiam nomine Originis, seu generatio

nis I vel quoque nomine proprietatis paternae simpliciter; venit ea persectio , seu proprietas personalis per modum lararae constitutivae, quae est vi sui tum sexcunditas in actu primo, tum simul generatio in actu secundo. Uel clarius se explicando dicit, quod nomine relationis, indiscriminatim lumpto, venit primum illud relatio nis integrans, hinc secundum, hinc teritum. Attamen si in modo intelligendi, & I quendi , haec rite distinguantur, omnia a gumenta in contrarium facile λlvemur,& repugnantiis omnibus, quae Brsitan adis

duci possent, prompte etiam Occurretur .

Verum , ut haec quoque majori perspicuitate

100쪽

De Relationibus, &c. 8 I

rate percipiantur, ex illius verbis objectiones efformamus , de ex iisdem pariter

responsiones exhibemus. Arguunt contra P. Magnani sent ni iam I. contra hanc explicationem militant

Concilia, & Patrest ergo non sustinenda . II. Explicatio ista est nova , de prorsus usque adhue inaudita a ergo non admit tenda . III. Nullum datur medium inter absolutum , & relati ciuem formalem; dc probatur; quia si praescinditur ratio ad , non remanet,nisi ratio tinat qui haec est a solutarergo si negatur,personam constitui relatione sormali, remanet, ut dicatur , constitui per absolutum . IV. Est contra omnes Scholasticos hae e P. Magnani sententiar ergo omnino rejicienda . Respondemus ad I. Ex Conciliis , de Patrihus nil aliud habeti expresse, quam Personas me absoluta non constitui. Immo Vasqueκ addit, Concilia, dc Patres, non sloqui de constituti eo persisnarum , sed dedistinctivo; de nec etiam de isto agunt in sensu ita formali, ut non possit dici, eo situtivum personae esse relativum , no formalem relationem. Quum igitur Concilia , de Patres, possint in utroque sensu intelligi de Melesiae auctoritas non de te

minaverit, in quo sensu intelligi debeant; liberum est Theologis sensum illum Praeeligere , qui ipsi rationi videbitur

aptior, atque conformior.

Rcl Il. dicit Magnanus, suum dictum nemiami debere esse aut mirum, aut novum; quia illi ipsi , qui asserunt, personas constitui proprietatibus secundum quod sunt origines,non autem secundum quod sunt re- Iationes, non dicunt constitui per absoluta ; immo acriter illud negant. Ex his est S. Bonaventura dist. L6. q. 3. ad 4., cujus addueit editionem romanam , dc in margine verba haec addita afferit r Ex his p

eet fasso scotum imponere sancto Bonaυe tura , quod persona constituantur per absolura . Et tamen S. Bonaventura per relatio nes non constituiti ergo non est mirum, nec novum, asserere, perscinas non constiis

tui per absoluta , non constitui per relationes formales, sed constitui per medium, quod S. Bonaventura dicit esse originem, de P. Maenanus dicit esse re Iativum . Ad III. inquit, quod ratio in , hoe est funda. . mentum remotum , scilicet Decunditas , prout est alicujus vel in aliquo laeeundi. l tas, praeci se, 6c formaliter ut sic, non es ratio ad ; de ratio est, quia in , de ad, non sunt idem formaliter; quan wis specificative illi eidem, cui convenit ratio 3 n, coin AlLII. Petat etiam ratio ad . Attamen eadem ratio in . seu tacunditas , effet quid absoIulum, de pure reseri bile, si ei ratio ad aecia dentario adveniret. Si autem ei est anne. xa ratio ad ita intrinsece, ut intelligi non possit, sicuti est, nisi relati We; tunc est i super proprie relativum, de minime abs lutum specifieatim , de secundum renua. Ad haec addit; quod licet non sit medium inter absolutum , de relativum, est tamen medium inter absolutum, de relationem ;quod est relativum ipsum, ut d ximus . .

Ad Iri occurrit dicendo , quod Seholastici

nullam habuerunt differentiam inter re lationem, dc relativum, fle posuerunt ea tum discrimen inter absolutum,de relati nem. Hinc est, quod a communi Seholamis eorum ment: non recedit,qui asserit,pers nas non constitui per absolutum; hoc enim Seholastici intenderunt. Et sic pariter nec discedit a mente Scripturarum, Concili rum, de Patrum; quorum omnium una est vox , Personas non constitui per absolutum . An vero constituantur per relatio. nem formalem , an per relativum, apud illos nullum est verbum . Uerba denique ipsorum, quod aptius per relativum,quam per relationem,explicentur, P. Magnanus lato ea lamo Ostendit; apud quem Lege nintes, qui plura cupiunt, ad satietatem vide

Pro ultima denique Dissertationis parte, in qua quaeritur, an Relationes perlaetionem dieant i Lis est inter Thomistas, qui affirmant , de inter Seotistas, qui negant. P. Magnanus duplici modo quaestionem intelligit; primo,de relationibus collectiove sumptis, de quasi per modum unius , prout simul dicunt esse trinum in unitate naturae divinae r Secundo de relationibus tigillatim aeceptis, erout seorsim dicunt, hine effa Patrem, hine esse Pilium, hinc esse Spiritum Sanctum. Primo modo P. Magnanus tuetur, proprietates personales ad persectionem Dei pertinere ; di hoc tenet eum UasqueZ disp I 11. c. 2. contra Maiatum . Secundo modo defendit quoquo, easdem p prietates personales esse perstiactiones; de hoc asserit cum Su rea lib. 3- de Trin. c. p. contra UasqueZ . Dicimus, proprietates personales in divinis, sive collective, de quasi per modum unius sumamur , sue accipiantur sigillatim , ad Dei persectionem pertinere, non minus , quam attributa. I. Probatur pro prima parte a P. Magna noratione d quam ait expressam verbis ipsius

Vasquesit; de haec est i is Quia sicut Deus L is ob

SEARCH

MENU NAVIGATION