Illustrissimi et reverendissimi domini D.F. JosephMariae Perrimezzi ex ordine Minimorum S. Francisci de Paula ... In sacram de Deo scientiam dissertationes selectae historicae, dogmaticae, scholasticae. Pars prima octava

발행: 1730년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

Dissertatio CX.

sed tres hypostases sateri omnino nul bant . Et tunc subdit idem Facundus, hia

Personas profiterentur , iis Sabellianus eνror impingι consueverat , ii autem , qui tres hy- pdiases defende νent, artana perfidia asines esse credebantur . Sabellius enim variar Deum induisse personas, cum mundum condiadit , Patris . cum humanam subiit naturam.

Filii ; cum Ecclesiam sancti Misit , Spiritus Sancti personam exhibuisse . Proprietas est nomen , quod in Scripturis non invenitur , sed ex Scripturis colligitur. Joannis r. I 8. Filius dicitur migeis nitus; igitur proprium est illi esse Filium, ergo filiatio est ejus proprietas. Item I. Corinth. g. 5. habetur : Nobis tamen unus Deus Pater ; igitur proprium est illi esse Patrem: ergo paternitas est ejus propriotas . Ulterius joann. 14.16. significatur. quod solus Spiritus Sanctus procedit a Patre , di Filio ; igitur proprium est illi se

Procedere ergo haec processio est ejus Proprietas. Nomine tandem proprietatis in hoc sensu , de quo loquimur , utuntur Hilatius lib. a. de Trinit., Basilus epist. I. Nazianaenus orat. I. de Theologia , Augustinus lib. s. de Trinit. c. II .dc I 2.,

ct sequentibus, Cyrillus lib. I. de Trinit., aliique plurimi videndi apud Petavium de I rinit. lib. q. in prooemio; qui ex Bamlio lib. 2. coni. Eunomium asserit δ' Nam proprietates not a quadam, oe forma, qua in substantia considerantur , dividunt quod est commune propriis characteribas ; at e usdem Communionem substantia non discindunt. Sic Pariter loquitur Tertullianus coni. Prax

am c. a.

Relatio, quae est in creatis, est paritet in divinis ; unde sicut in creatis inter Patrem, ct Filium est relatio , ita pariter est inter Patrem , qui est verus Pater , di inter Filium , qui est verus Filius, in divinis. Si autem Filius nullam haberet relationem ad Patrem , non verus, sed fictus, Filius esset; de Fater, & Filius, revera his nominibus abuterentur. Huiuscemodi relati nes dicuntur etiam proprietates relativae,

ex quibus personae , sue hypostases, aut

constituuntur, aut certe dignoscuntur, de explicantur; ut ait Petavius luc. citato. Apud eundem legimus ex Calec a litaconistra Graec. c. 38. αuaedam enim . moa-ἁvocantur ΠιώναΦα , hoc est proprietates,qua maxime propria sunt personarum, ct eas conis stituum, velut est paternita , qua personam

Patris subsistentem facit. Notio quoque in divinis est nomen , quo

Pater c. g. a caueris Persionis dis inctus cognoscitur. Unde Paternitas dicitur Pa- ris notio, quia per hanc Pater a Filio, &a Spiritu Saneto, distinguitur. Sic paritern Italici respectu Filii; de spiratio passiva, seu plocessio , respectu Spiritus Sancti. Theologi scholastici hoc notionis nomine utuntur, S desiimpserunt illud a Sanctis Patribus Basilio epist. 43. S Augustino lib. s. de Trinit. c. 6. , ut Bellar mi nus docet. Aliter tamen intelligit Augustinum Petavius Ioc .cit. scribens: M Latini ,, Theologi proprietates utrasque Person ,, rum notiones appellare solent i atque ita δε videli possit Augustinus nominare . dumis in s. de Trinitate cap. s. sic scribiti Alia is notio est, qua intellig/tur genitis, alia qua is ingenitus. Uerum notio hic communi sis is gnilicatione pro a , di pro intelliis gentia sumitur: quas dicat, alia ratione is intelligi, & cogitatione percipi is . Ammmat tamen idem Petavius , quod Augu-il im auctoritate Scholastici Theologi

suas notiones non male statuerunt.Sah mas I. par. q. ar. 3. sc notionem definiti Notis est id, quod est propria ratio est gnoscendι diυinam Personam . Quinque ducuntur esse notiones in divinis apud Scholasticos communiter, quas etiam am plectuntur , S referunt, Bellarminus, te Petavius. Innascibilitas, Paternitas , Filiatio, Spiratio activa, de Spiratio passiva. Spiratio activa dicitur etiam spiratio communis ; de spirario passiva vocatur quoque processio. Ex his quinque quatuor dicuntur proprietates, & quatuor dicuntur relationes . Proprietates sunt Inna

stibilitas , Paternitas , Filiatio , Spiratici passiva. Relationes sunt i Paternitas, Filiatio , Spiratio activa, & Spiratio passi

Circum insessio , quae dicitur graeceis πινα--is , est illa intima , de pet secta inhabitatio unius personae in alia , de econverso. Ioann. I . 1Ο. de hac circum

insessione dicit Christus. Ego sum t a Patre, O Pater in me est. Augustinus lib.6. de Τrinit. c. ult. de eadem haec scribi trSingula sunt in singulis, ct omnia in singulis,

o singula in omnibus, o omnia in omnibus, ct unum omnia . . 'ut videt hoe , vel ex pa te, vel per speculum νθ in aenigmate , gaudeat con noscens Deum , o sicut Deum honoret , Cr grat as Ogair iam autem non via Het, tendat per pietatem ad videndum, non per eaeitatem ad ealumniandum . ΔΤuoniam unus est Deus, sed tamen Trinitast nec eo

72쪽

De Vocibus , &α

fuse eeeipiendam est . Ex quo omnia , per

quem omnia, in quo omnia: Nee Diis multis,

bd ipsi gloria in seeula seculorum . Eadem fere hahent Hilarius lib. 4. de Trinitate, Ambrosus in c. I. II. ad Cor. , & Damascenus , qui adhibet vocem illam

περ ιμησιν lib. I. c. I r. , & ex hoc , ait Bellar minus , circum insessionis vocabulum Scholasticos Theologos desumpsisse.

Caeterum circum insessio etsi secundum vocem in Scripturis non reperiatur, continetur tamen secundum significationem; quemadmodum quoque habetur in Patribus, ut vidimus . Trinitas, graece pariter dicitur D, e, & in Scripturis secundum hanc vocem exples.se non legitur ι continetur tamen id omisne , quod per hanc vocem fgnificatur.

Matth. ult. I p. legimus t Euntes erga docere omnes tentes , baptigantes eos in nomia

ne Patris, er Filii, o spiνitus Sancti. Et L. Ioann. 3. 7. oniam tres sunt , qui test

momum dant in caelo, Pater, Verbum, er Spiritus Sanctus. Hoc nihilominus etiam nomine, non tantum nominis sgassicato,

utuntur omnes Patres; inter quos citantura Bellarmino Auctor libri de divinis n minibus, c. I., Iustinus de recta consessi ne fidei, Gregorius Thaumaturrus in sua fidei consessione , Tertullianus lib. conr. Praxeam, Cyprianus lib. de orat. Domi ni c. & omnes, qui eos sequuti sunt. Ad vertere hie nihilominus oportet, Valentinum Gentilem, de quo alias diximus, impie, ae sal asseruisse , Trinitatem trium tinitatem significare . Veritas tamen est, Trinitatem significare simpliciter terna rium personarum . Et hoc innotescit tum ex graeca voce Te o, tum ex aliis considerationibus, quae ad hoc probandum a Bellarmino scribuntur , ad quem remittuntur Legentes . Et quan vis S. Thomas I, p. q. 32. ar. I. dic t, Trinitatem videari dictam quasi trium unitatem ; hoc tamen dixit , sonum vocis considerans; quum de caetero ibidem affrmet, si rei significatio consideretur , non significari proprie ea voce trium unitatem , sed sciis tum numerum trium Personarum ἔ ut apud eundem Bellarminum legimus.

DISSERTATIO CXL

De modo loquendi circa Trinitatew

UB Me eodem nomine e put inscribit Cacheranus trac. 2. de Deo trino , quod

pluribus s=. absolvit , alii quoque Theologi peculi

tem suscipiunt tractati nem , sed prae caeteris Dissertationem inissiluit Iueninus , quae est numero sext in par. 2. instit.theolog. Et in ea quinqu quaestionibus pertractat quaecunque spectare possunt ad rectum instituendum modum loquendi circa Omnia, quae respiciunt Trinitatis mysterium . Illa autem distinguit primo agens de nominibus,quiribus debent exprimi numerus, distinctio, S unitas Personarum in divinis. Secundo tractans de modo,quo essentialia de relatiis vis, Se relativa de eisentialibus, i a Trinitate praedicantur. Tertio quaerens,an essenti lia pro relativis supponere possint rQuarto,

ea ponens , utrum abstracta praedicentur de concretist Et quinto , explicans , an

concreta de abstractis pariter praedicari possim Quae omnia , ex ipso , de ex aliis hac in Dissertatione explebimus. Numina, quibus exprimitur Pcrsonatum n merus , reducuntur ad hae e ; Pluralitas, Multiplicitas, Trinitas, de quidem omnia recte in dividis adhibentur ; quod sic ostendimus. Ubi sunt plura , quam unum, est pluralitas ; in divinis sunt plura, quam

unum: ergo est pluralitas. Major patet ex perceptione terminorum . Minor probatione non indiget , quia in Deo sunt tres Personae. Consequentia sequitur. Et haec de Pluralitate. De Multiplicitate autem , sive sine addito , sive cum addito Persona. rum , quod admitti, & adhibeti debeat in divinis , sic probatur . si admitti non deis heret , ideo esset, quia includeret multiplicita em naturarum ς sed non includit: ergo &c. probatur minor . Mutriplicitas sne addito abstrahit a multiplieitate sve

naturarum, sive personarum rergo non

includit , Quod si non ineludire ergo nihil exprimit, quod Deo repugnet. Multo magis postea cum addim Personarum , quia jam penitus excluditur multiplicitas naturarum. Unde quum dicamus, in Deo esse multiplicitatem Personarum, eicimus quoque esse multiplicem processionem multiplicem relationem ρ ω pariter et leo

73쪽

omltiplicitatem relationum, multiplicita

rem processionum . Denique optimo qumque jure Trinitatis nomen adhibemus,

quando de divinis smpliciter, & sine adiadito loquimur; quod quidem in praeterita

Dissertatione firmavimus. Hic pariter a d. dimus ex Concilio Toletano XI. Confite mar, ct tredimas sanctum, atque ineffabilim Trinitatem ; ex Concilio Lateranensi IV. c. a. Et ideo in Deo Trimias est solummodo, non quaternitas; ex Concilio Florentino In nomine igitur Sanctae Trinitatis ; habet Eugenius IV. in synodi definitione. Dices I. Nomen Pluralitas. s aliquid non ad ditur , potest seque intelligi de naturis, &de Personis r ergo non debet in divinis adhiberi. II. Non potest dici r Deus est multiplex r ergo multiplicitas sne addito nequit in divinas admitti. III. Concilium

Toletanum X l. docet r Nee recte dici po-t AE , At in ωκε Deo sit Trinitas i ergo Trimitatis nomen non debet in divinis usurai rati. IV. si in Deo admitti posset Tri mitis, Deus dici posset Trinus; s dici posset Trinus , diceretur etiam triplex ; atis qui ex Augustino lib. 6. de Trinit. c. 7.eriplex dici non potestr ergo &c. V. N men Trinitatis non senificat substantiam , quia haec una est 3 neque relati Tem , quia haee est ordo unius ad aliud; non potest autem hic ordo nomine hoc senificarii ergo &c. Respondemus ad i. quod , quum nomen plujalitas sit indisserens ad significandum potius unum , quam aliud , determinatur ejus seniscatio a sub ecto, de .quo praedicatur . Quia ergo Deus in suo conceptu

excludit pluralitatem naturarum , cum de eo praedicatur pluralitas , ratione ipsus,

qui est subjectum , restringitur pluralitas

ad significandam Personarum pluralitatem . Ad Il. dicitur , quod multiplicitas smpliciter enunciata non includit naturam unde potest smpliciter de Deo ptat. dicati . Quando autem dicituri Deus est multiplex ; tunc Deus non abstrahit Minatura, sed illam formaliter includite unis

de pro postio illa admitti nequit. Ad II i. Concilium Toletanum loquitur de Trini-

statis nomine, quatenus pro essentia lapis Ponit , non vero quatenus supponit pro personis. Unde post relata verba: Non ν

Ne diei potest , ut in Ana Deo sit Trinitas; statim subdit sed titius Deus Trinitas. Ad. IV. Deus diei potest trinus, non autem potest diei triplex . Ratio est , quia trinus importat unum existens tribus distinctiamudis; triplex vero non solum dicit tres distinctos existendi modos, sed etiam tres

res , S tres ut entias. Ipsum mel Augtisti num adducimus lib. 6. de Tricii t. c. I. haec scribentem i Nec quoniai Trinitas est, idea triplex putandus ist; alioquin minor erit m ter solus, aut Fιlius solus, quam simul Pater, o Filius . Et e. g. cim itaque tantas es s lus Pater , mel solus Filius, vel solas spiriatus sanctus , qκautus νβ simul Pateν , s Fi lius, o Spiνitus sanctus, nullo modo triplex dicendus. Et Cone ilium Toletanum XI. in professione fidei . me est Trinitatis relata narratio ; qua non triplex , sed Trinitas ct diei, ct credi debet. Ad V. dicitur. in Deo praeter substantiam .& relationem , esse numerum relati Num , seu personarum;& hie numerus est qui per Trinitatis nomen fgnificatur Unde de una sola per m. na nequit dici, quod sit Trinitas; quia

de una sola ternarius personarum numerus non verificatur.

Ex his colligimus I. Trinitatis nomen ita esse proprium divinorum , ut in creatis inveniri non possit; trini vero nomeria ei iam in creatis invenitur. Unde dicimus

trinam monitionem Oe. Ita Alberius i. p. sum. q. 4s. memb. I. ar. I s. ad I.

Trinitus es in diυinis , o non es ais in diavinis , o hoe es ivinis proprium . II. Trinum secundum vim nominis, & Theol gorum usum,importare ita distinctionem,S numerum, ut smul unitatem importea. Triplex vero importate praecise distinuctionem , ct numerum , ct nullo modo

unitatem importare. Et quia Deus ad mitis iit distinctionem cum unitate , n n ver sne unitate, ideo dicitur trinus, ct notus triplex. Ita S. Bonaventura in I. dist. I p.

III. Sicut dicitur trina deitas, ita pariter dici potest trina essentia . Trina deitas diis citus in hymno suer a Solemniis , qui rectistatur in festo eorporis Christi, & qui ab

Angelico Doctore compos ius creditur aut tigregie contra Pape brochium vindicavit Natalis Alexander . Legitur enim ibi: Te trina deitas,unaque posιmus. Verum

non in hoc sensu dicitur , ut essentia , vel deitas ex se importet multitudinem , sed quod deitas una, di indivisa sit tribus perasonis identificata . Primo modo est salsa propositio, secundo autem vera . IV. diei etiam posse trinam unitatem , seu unitatem trinam; quia hoc non sgnificat aliud, quam quod essentia una tribus distinctia personis identificata existat. V. Trinitatem non posse dici trinam ; quia aliter diceretur trina Trinitas , quod non sgnificaret tres , sed novem . Cone ilium Tole.

anum

74쪽

talium XI. in professione fidei dieit i me

est sancta Trinitatis relata narratio, qua non. triplex, sed trina dici, credi debet. Ait men dicitur , quod in voce trina est meniadum , & corrigi debet, dicendo, Trinitas. Labbaeus in sua Conciliorum editione sic legiti me es sancta Trinitatis relata naris ratio, qua non tripleν, sed Trinito diei, cte redi debet. VI. Admittendum esse hunc .loquendi modum; Pallas in Trinitate, sTrinitas in Onitate. Sic legitur in Athanasii Symbolo. de cujus genuinitate in se. quentibus erit sermo . Et quan vis Concilium Toletanum XI. habeat: Nee recte diaci potest, at in uno Deo sit Trinitas , sed unus Deus Trinitas ; attamen sensu horum verborum est , quod in uno Deo non sit Trinitas essentiae . sed quod Deus unus, aut essentia una, sit idem cum tribus Pero sonis , quarum numerus Trinitatem constituit ; ue seribit lueninus. VII. Rinis. si me pariter diei ; Sancta Trinitas unus neu in ut in Litaniis canimus. Hic loquendi modus displicet Calvino , e;usque Sectariis; vel propter vocem sancta, quia faceret sensum eundem, ac quando dicimus; Sancta Tberem e. g. sed immerito, qui pilam Graeci addunt eandem vocem Dormini ψ νιδε r Vel propter vocem, Trinia M ; quia haec appellat Trinitatem Perissonarum cum essentiae unitater Vel prop. ter vocem Unus Deus; quia haec denotatunitatem essentiae in tribus Personjs. Hos docet Augustinus trae. 3 p. in I Oaqnem t uanυis neς ille , qui es PMer , sit Fiιiuni nee ille, qai est Filius sit Pater ; nec Spirit sanctus Patris, i Fuit , sit vel Filius , υel PMer : Tres Deos tamen esse nou dicimus; quan vis de singutis se quaratur , necesse est, de quocunqN i terrogati fuerimus , Deum eo fateamur j Nodo accedimus ad explicanda nomina , iquibus exprimitur numerus , & dili inctio manifestatur, in Personis . Et sunt haec:

Distinctus, discretus, secretus , allus, al- et, non unus, di Isimilis , alit nus, dispar,

discrepans, divςrsus, differens, divisus,stparat ux, solus. Et orca haec nomina ducimus I. Tret Personas recte dici dii inctas, distratas, secretas, non uaam. rati est; quia in Concilio Tolciano XI. legi.

Mus: Trinitatem uitur tu Personarum di stinctione agnoscimus. In Concilio Lateranensi IV. 4. 2. invenimus 1 Ut disinctiones δει i. Persama , o unitas in natura . Insu

per haec erat Sabellii h rq fu , quae Pers Itas ab invicem non distinguebat . Denique distinguere id in est, ac discernetreia, de seeernere ; unde s distinctas disuptur, pariter discretae , & secreue, dici possiunt.

Dicimus II. Vocem abus recte usurpari in divinis Personis , non vero Uracem . aliud. Ratio est; quia in Consilio Lateraianensi IU. c. II. habemus et Licet Citaralius seu Pater , alius Filius, alius Spiritus sanctus ἱ non tamen aliud . Et rationabiliter quidem, quia vox alius denotat pers nam; νox vero aliud sisnificat naturam. δεngelicus Doctor I. P. q. II. ar. a. ad .

doceti unde etiam in rebus humanis si qua-ratur ; quis est se Respondetur I Socrates, quod nomen in sup positi. si autem qua turi, quid est iste a Respondetur ; animal rationa te, σ mortale. vincentius Lirinensist Ia

Trinitate alius, atque alius, non alias, aet-que alιud r In sal tore aliud , atque aliud , non adius,atque alιus. Augustinus trac. 36. in Joannem e a d vis ire in alteram partem,

ut dieas, aliud es Pater, Fibus aliud t Abus V, recte dicis i aliud , non recte. Alius enim es Filius, quia non est ipse qui Pateri, o alius Pater , quia non est ipse qui Filius : Non tuismen aliud, sed boc inum est oe Pater, FAIius. Dicimus II l. Sanctissimae Trinitatis Personas diei non posse dissimiles , alienas , dispares , discrepam , differentes, divisas, separatas. Ratio est, quia hi omnes termini unificant naturam, non Personam; & quum in divinis Personis natura sit eadem , quan vis distinctae sint Personae , termini illi adbiberi non possunt.

S. Thomas l. p. q. 36. a . in corP. docet r Ne tollatur simplicitas divina essentia , vitandum es nomen separatιonis, er disis nis, qua est lotius in partes . Ne autem tollatur aqualitat, υitandum est nomen disparata. is . Ne vero tollatur smilitudo , Uitandum

ea nomen alieni , ct discrepantis. Dicimus IV. dictionem excluli νδ in , solus, catego. rematice sumptam , non polle habere locum in divinis syncategorematice vero ac zeptam, posse habere locum. Ratio est; quia dictici exclusi a ,sotur, tunc catego rematice sumitur, quando sumitur per se, di signisscative; ita quidem , ut suam si-gmne ii Onςm, nempe solitudinem, vel δε- litarietatem , applicet, vel suriecto , de quo pr*dicatur, vel termino, cui adju gitur . Tunc viaria accipitur syncategor matice, quando accipitur consignificaliave, de modi Marium ita quidem, ut modificet unum extremum in ordinet ad aliud; nec applicςt signi Mationem suam aut sutate to , aut praedicat O secundum se , sed

vel subieeto in ordine ad praedicatu . . vel praedicato in ordine ad subjectum Sis

75쪽

3 6 Dissertatio CXI.

explicat meheramis; Iuveni nus vero sie dieit. Quando ponit exclusionem in su tecto , seu emit ut subnectum sit solitarium ; ut quando dicitur ; Ioannes est s Ius ; tune est categorematice sumpta rQuando vero denotat ordinem prandicati ad subjectum , seu significat praedicatum non convenire alteri, quam subiecto ; ut quando dicitur 3 solus Deus est aeternus;

tune est syncategorematice accepta. Hinc

propositio haec: Deus est solus; quia primo modo sumitur, est salsar haec vero altera; solus Deus est bonus; quia accipitur

secundo modo , est vera . Et non solum cum termino essentiali, verum quoquυ eum notionali, seeundo modo sumptino,

eon ungi potest dictio, salus ; dicendo nimirum; de solus Deus est sancius; le s Ius Pater generat; Sc solus Pilius gener tur; & solus spiritus Sanctus spiratur; &semper bene. Devenimus ad explicationem nominum , quae adhibenda sunt, ut divinarum Pers narum unitas recte explicetur . Et sunt

quae sequuntur; Idem , Unus , solitarius, singularis. Unicus, Unitus, Conjunctus. Et dicimus I. Nomen idem , ct unum incineutro genere de Personis di. inii diei posse; in genere vero masculino dixi ponse, si jungantur termino relativo, secus vero si absoluto. Ratio est; quia idem , ermum in genere neutro significant essen. tiam, non vero personas unde mei sdicere possumus; Pater , Filius ,&Spiritus Sanctus, sunt unum, de idem . si vero idem ,& unus in genere masculino jungantur termino relativo, significant unitatem supposui; in Deo autem suppositum non est unum, sed multiplex. Unde haec propositior Pater , 6e Filius sunt unus, de idem , est Sabelliana, & falsa . Si tandem sungantur termino ablatuto , mgniti cane naturam , vel attributa ; , siepol sunt de divinis dicit Unde verae sunt propositiones istae: Pater, Filius, & Spit, tus Sanctus, sunt unus , de idem creator, unus, di idem infinitus , unus , dc iden omni potens, sanctus oce. v. dicimus, vo-ςeni, solitarius, de Personis divinis diei non posse. Ratio est; quia vox ista excludit non solum naturae , sed perfbnarum quoque pluralitatem. Augustinus lib. 6.

de Trinit. c. 7. audiatur: Suanquam noui uisuitur, quomodo dici post, aut riter D. lim, tu Filius solus, cum se e , atque in separabiliter itis eum Pitio siu, in ille

cum Patrer non ut ambo sint Pater, aut am-

θο 'MM; sed lina semper tu ι micem, neute solus. Ulterius, vox , solitarius , signifieat separabilitatem; scilicet, quod una persona possit esse sine aliis; hoc tamen in diruvinis nequit esse. Concilium Toletanum X l. in fidei professione habet r Tria ergasa unum seunt, natura scilicet , non persona, nee tamen tres ista persona separabiles estia mandae Duri, eum nulla ante attam, nulla possaliam, nulla me alia, vel eatitisse, ves qui piam operasse aliquando, eredatur. Inse par biles enim inveniuntur ct in eo quod sura,

ct in eo quod faciunt III. dicimus. Vocem , singularis , loquendo in divianis , adhiberi non posse. Ratio est , quia haec vox signifieat incommunicabili tatem naturae; unde haec propositio est salsa rriter est Deus singularis. s. Thomas I. p q. y I. ar. 2. in corp. domi r Ad vitan msaestu rererem, vitare debemus singularit tem , 'ne tollatur tammunieabilitas essentia divina. Unde Hilarius dieit T. de Trinis. Patrem, re Filium , singularem Deum naindicare, Derilegum est. Dicimus IV.vocem,

Daius, non deberi in divinis admitti. Ratio est, quia idem significat unacus, aesi, gularis; sed singularis in divinis admiseri non potesti ergo unicus admitti non debet. S. Thomas I. p. q. I I. ar. 2.docet tDebemas etiam vitare nomen unici, ne talia. tur numerui Personarum e Dade talarius

in eodem libro dieit, quod a Deo excluditisserularitas, aιque unica intelligentιa . Diciis mus V. Voces has, unitas, eo junctus, quid inritum, non admitti in divinis. Ratio est, quia compositionem denotant, quae o nimodae simplixitati Dei omnino repu

gnant .

Diem I. Propositio istar Pater est idem cum Filio; vel est vera , vel salsa ; non vera stidem sumatur in genere masculino; non falsa, si idem sumatur in genere neutro tergo neque vera , neque falsa. IL De n

tura divina dici potest , quod sit indivia

dua natura, seu natura in particulam

ergo dici potest, quod sit singularis . III. Concilium Toletanum XI. in professiona fidei, adhibet vocem singulariter, dicens imus ergo Parer, Deus 'lius , Deus Spiriatus sanctus siquiariter dieitur. . . Singuleria ter ergo, ut unquaeque persona plenus Deus, or tota tres persona unus Desu est tetur

σ creditur di ergo potest etiam adhiberi vox singularis. IV. Dicimus Filium unicum: ergo dicere quoque possumus Deum unicum. U. Propositio; Unieus est Deus; est vera ergo pariter propositio; Deus es, unicus. Ul. Quae non sunt divisa , sunt

unita 3 Personae divini, non sunt dinis

76쪽

ergo sunt unitae.

Respondemus ad I. Propostionem illam in

uno sensu esse veram , in uno sensu es. falsam; unde nulla sequitur repugnantia . Verum asserit Cacheranus, esse pro potationem ambiguam , ac suspectam ; S adtollendam ambiguitatem, , suspicionem, debere addi aliquid , quod determinet To idem ad genus neutrum ; dicendo ex. gr. Pater est idem , quod Filius ; non vero est idem , qui Filius; sicuti bene dieitur, Pater est id , quia Filius; non vero est is, qui Filius Sc. Ad Il. dicitur, quod natura divina est individua natura comis municabilis, ac proinde non est singularis . Natura individua incommunicabili

haec quidem est particularis, S singularis;& de hae procedit argumentum , quod C cheranus nobis opponit. Ad III. dicitur , quod Concilium usurpat vocem illam

singulariter, quatenus opponit eam multiplicitati naturae . vox vero singularis opponitur naturae communicabilitati. Unde

recte dicitur; ires Personae sunt singulariter Deus; hoc est sunt unus Deus, non plures Diit Non vero recte dieitur r tres personae sunt Deus singularis; quia esset sensus , quod unaquaeque Persona esset Deus singularis; scilicet haberet naturam, quam aliae Personae non haberent. Ad IU. Dispar est ratio ; quia cum dicitur unicus Filius, est sensus, quod non sint plures Filii t cum vero dicitur unicus Deus, est sensus , quod una in Deci sit

Persona. S. Thom s p. i. q. II. art. 2.

docet: Dicimus unicum 'lium , quιa n usant plures Filii in divinis; neque tamin dicimus unicum Deum , quia pluribur Diviniatas est communis . Ad V. Quando dicimus; unicus eli Deus; propositio est vera; quia Tu unicus cadit supra naturam ; quando vero dicimus; Deus est unicus; propulitio est falsa ἱ quia To unicus cadit suprα personam . Ad VI. Personae divinae te spectu naturae divinae neς sunt divisae , nec sunt unitae , sed sunt idem incatae; ubi autem est identitas, nequc est divisio , neque unio.

Explicantes modo nomina omnia . quae in dipinis de set invicem praedicari, aut POD sunt, aut non possunt; dili inguimus ii Miua absoluta , & relativa. Absolutis nominibus significantur essentia divina , de attributa I relativis de tantur person ,& notiones. Distinguimus pariter ablita cla , di concreta ; prima exprimunt sormam sine subiecto ; ut deitas, sapientia , paternitas, filiatio Sc. Altera sυnt, qu

exprimunt sormam , di subjectum , seu subjectum habens sarmam ἔ ut Deus, Pater, Filius &e. Distinguimus tandem concreta in adjectiva, de substantiva I illa

sunt sapiens, justus, bonus &c. Haec vero Deus, Dominus &c. His adnotatis,de horum nominum praedicatione modo quaerimus.

Dicimus I. nomina absoluta abstracta nora praedicari de Personis in plurali, sed i singulari. Sicque valet haec propositio tTres Personae sunt deitas , immensitas,

omnipotentia die. Non valet autem haec altera e Tres Personae sunt deitates , im mensitates, omnipotentiae Sc. Dicimus II. nomina absoluta concreta substantiva

praedicari de tribus personis in singulari,

non autem in plurali. Et ita falsa est propositio 1 Tres Personae sunt tres Dii; vera tamen haec: Tres Personae sunt unus Deus. Augustinus lib. I. de Trin. c. . docet tomnes , quos legere potui, qui ante me scrip ferunt de Trinitate , quae est Deus, di υtu

rum librorum isterum, inowrum eatboliis ei ιractatores hoc intenderunt fecundum

Scripturas docere , quod Pater , lius, et Spiritus Sanctus unius , ejusdenque fab- flantia , inseparabui aquitate diυinam insi

nuent unitatem r Ideoque non suns tres Dii,

sed anus Deus. Dicimus III. nomina ab. soluta concreta adjectiva praedicari de divinis Personis in plurali. Unde dicimus

Tutae tres Personae coaeternae sunt . &coaequales. Dicimus IV. nomiua relativa adjeetiva in divinis non praedicari de ensentialibu&; sicque dici non potest: essentia divicia e I generans, spirans, genera. ta, spirata, procedens; ut contra Abbatem Ioachimum Concilium Latera ciense IV. c. a. detinivit. Dicimus V. nomina relativa

subitantiva in divinis de essentialibus

praedicari, unde dicimus: Essentia est tres personae; essentia est Pater; esse otia est Filius; essentia es, personalitas; ei sentia est paternitas , essenia est Eliatio, spira tio, &c. Et ratio ea, quia haec omnia sunt in divinis realiter idem cum eguntia,sve snt concieta, sue abstracta, dummo.

snt relativa, & substantiva. Dices I. Uera est propositio, si dicatur FTres. Personae sunt tres rest ergo nomi.

na substantiva pr*dicantur de Personis etiam in plurali. Antecedens pktet ex Augustino lib. I. de doct. christian. c. s. docente e Res , qvibus fruendum est , sura Pater , ct Filius , ct Spiritus Sanctias . II. Est vera propositio haec r tria sunt alba . si per divinam omnipotentiam una num

ii ru

77쪽

Dissertatio CXI.

ro albedo in tribus subiectis esseti ergo

ei iam est vera haec in divinis Personis it res sunt Domini. II l. persona est nomen concretum substantivum a sed praedicatur in pluralii ergo &e. probatur minor. Siculi est vera proposito haeci iter personae sunt unus Deus; ita etiam est vera haec aliarunus Deus est tres Personaei ergo Persona

praedicatur in plurali. IV. Nomina adjectiva in divinis non praedicantur in plurali , sed in singulari; & probatur ex illo

in Athanasii symbolo : Increatus Puteν , creatus Filias, in ereatus spiνlius sanctus ;immensus pater sc., aseratis Puter arc. Et lamen non tres immensi , non πα increati , non tres aeterni ; sed unas i creatus , unus immensus , unus aeteretis r ergo fallit regula, qua diximus, nomina ad ectiva praediis cati in plurali, quando de multis suppositis praedicantur. Respondemus ad i. Nomen hoc Res esse sub stantivum transcendens , quod & in absolutis , & in relativis verificatur ἱ cum hae tamen diiserentia, quod in plurali

praedicatur de relativis, quia relativa

sunt plura ; de absolutis praedicatur in s neu lati, quia absoluta sunt unum. Unde

propositio illa Augustini est vera , & est

de ejus mente, si res sumatur substantiali. ter, S absolute; secus vero , si accipiatur telative est vera in plurali, ut diximus nos, non autem in singulari. Ad II. discrimen est inter duas illas propositones, quod in una praedicatur TO alta , quod eli ad e-ctivum; in altera praedicatur To Domini,

quod est substantivum . Ratio est , quia substantiva significant formam , & suppo situm, ut unum; adlectiva .ero significant ut duo . Ad li I. dicitur, quod Persona aest nomen concretum relativum ; & no.

mana relativa , quae Patri . & Filio , &spiii tui Sancto sunt communia,praedicam tur in plurali ; quia surmae , quae significantur per illa relativa , vere a parte rei in diuinis multiplicantur . Personalitates

sunt formae , quae Mniscantur per Personam ; Personalitates sunt plures; unde plutes sunt personae . Ad i V. dicimus,

quod nomina illa tinmensus, aeternus, increatus &c. sunt quidem nomina adjecti. va, sed quae nonnunquam substantive sumuntur I prout de faelo accipiuntur ab Athanasio. Unde S. Thomas l. p. q. 39.

ar. 3. Dicimus enim vel tres sapientes, tνes aeternos , s increatos , ct immensos, si ad O

cti υe famantur. Dacimus autem unum racrea

tum, immensum , s aternam , ut Athanasius

d iit. Concilium Toletanum XI. pariter insidet prosessione dieit Rem o Pateν omnia potens , o Rhas omnipotens , o Spiritas

Sanctus omnipotens , Ogulariter icitur; nee tamen tres omnipotentes, sed unus omnapotens sicut o unum ιumen , unumque pri ne ipium praedicatur. Ulterius in eodem Symbolo eadem nomina ad ective sumuntur; tota tres

Persona eo a teνna siba sani , ct eoaequales. Et in Concilio Lateranens IV. c. r. pariter

accipiuntur adjective r Pater generans, Fialias nascens , ct spiritus Sanctas pνοcedens ;consubstantiaIes, s coaq ales, coomnipoten. tes , o coalerni.

Videndum quoque superest, an, & quomodo

in divinis relativa praedicentur de esseniatialibus a Et dicimus I. quod nomina reis lati vadi sint adjectiva, in divinis non praeis dieantur de essentialibus. Ratio est, quia aliter haec nomina,Gei erans, Spirans, Geis ne rata, Spirata, procedens, praedicari ponsent de essentia divina;quia sunt simul nomina relativa, & adseetiva; hoc autem est falsum;quod patet ex Concilio Latera nenis si IV. c. a. definiente contra Abbatem Ioachimum, nomina haec, Generans, Spirans , Generata , spirata, Procedens, do

essentia dici,& praedi eati non posse. Diciis mus Il. Si autem relativa sint substantiva, polla in divinis praedicari de essentialibus. Ratio est, quia relativa haec substantiva , sive concreta, sive abstracta, idem sunt cum essentialibus; aliter Deus notus esset omnino smplex; si autem sunt idem, possunt de iisdem praedicari, ut clarum est. verae sunt proinde propositiones haerEisentia est tres Personae . Essemia est Pater . Essentia est Filius . Eilentia est perso-tialitas. Essentia est paternitas . Essentu

est Filiatio, spiratio &c. Diees l. Falsa haee propositio est 1 Pater est

Trinitas ; & tamen, juxta a nobis dicta , deberet esse vera a quia Trinitas praedicatur de essentia, & per consequens praedicatur de singulis personis; quum quod convenit essentiae, tribus personis est comis mune. II. In divinis relativa sunt inseri ra respectu essentialium , quia sunt minus communia, quam essentialia; sed inferiora non praedicantur de superioribus ; nor senim homo,qui est inferior, praedicat ut de animali, quod est superius: ergo &c. Respo emus ad I. Verum esse, quod praediis

catur de elsentia sine notionibus accepta .

praedicati de singulis personis; at de essentia concepta cum notionibus, esse falsum. Quando dicimus i Essentia est Trinitas ;ei sentia supponit cum notionibus; quia aliae lignificantur per nomen Trinitas; falsum

78쪽

sum est autem , quod haec propositici non sit vera in hoe sensu ; quia vere essentia cum notionibus, scilicet Cum Paternitate ,

Filiatione , de Spiratione passiva, est Trinitas . Ad II. responde s. Thomas I. p. q. I9. ar. 6. Ad secundum disendum , quod cum dicitur, Deus,vel divina essentia G Pa. ter, est pradicatio per identitatem,non autem

sicut inferioris de superiori r qina is divinis non est universati, re siugulare i Unde Rus

est per se sat Pater est Deus; ita ct in ,

Deus est Pater, o nullo modo pre aec

dens a

Denique, quum loquuti suerimus de praedicatione , remanet, ut de suppositione i quamur . Et dicimus I. nomina essentialia abstracta non supponere pro personis. Ramtio est; quia essentia, deitas, sapientia, innitas , sunt nomina essentialia abstracta , quia significant formam sine subjecto; v

rum haec nomina non supponunt pro personis; quia aliter verae essent propositiones istae r EiIentia generat, essentia spirat; contrariam autem definivit Conciis Ilum Lateranense IV. c. a. ubi loquens deessentia, seu natura divina, dicit ; σ ii

res non est generans , neque genita , neque

procedens. Ulterius ; si possemus dicereor Essentia generat, possemus quoque dicere: essenti est genita i ergo essentia gener ret seipsam , quod non est dicend . Diiscimus II. Nomina essentialia concreta supponere pro personis. Ratio est ; quia

hoc nomen , Deus, est nomon effemial concretum;& supponit pro persona;quum ei tribuatur generatio tum activa , tum passiva. Legimus enim in Symbolor Deum verum de Deo vero . Et apud Augustinum lib. II. de Trinit. c. I . Verbum ergo Dei Patris anigenitus Dei Filius, per omnia Patri simius, ct aqualιs, Deus de Deo, ιumen de

lumine, sipientia de sapientia , essentia de essentia oe c.

Dices I. Apud Patres impugnantes Arianos, ct apud illos consutantes Sabellianos, habetur, Filium ella de substantia Patris , te Patrem esse mutem totius deitatis: erga vere substantia , deitas, quae sunt nomina abstracta, supponunt pro personis. II. Nimina haec , res generans, supponunt pro persona , non pro c*cntia , quia essentia nec generat, nec generatur; sed haec sunt nomina abstracta; quia dicunt formῆ- ,& non subjectu mi ergo nomina abstracta supponunt pro personis. Ili. Si dic mus, Deus creat; nomen Deus supponit pro enstatia , non pro persona; quia creare est

terminus absolutus, non lativus et ergo

OMII. nomina conereta essentialia pro personis non supponunt. Respondemus ad I. Patres, quando dieunt, Filium esse de substantia Patris, non intelia I itere, substantiam Patris esse principium productivum , sed tantum accipere pro aliquo, quod significet veluti caussam materialem Acilicet ad instar caulsae materialis ; quod nimirum Filius sit ipsam et sub

stantia Patris,quum ei Pater suam substantiam integre, ac perfecte communicet. Quando vero dicunt; Patrem esse principium totius deitatis , sumere nomen Deutatis pro essentia i non tamen quod per hoc intelligant, deitatem a Patre generari, vel spirari, sed quod deitas a Patre comis municetur tanquam a principio primo, quod a nullo alio recipiat suum esse . Ad II. dicitur, nomina illa, res generans, dicere essentiam non simpliciter, &in se sumptam, sed reduplicative, prout scilicet est idem cum Persona Patris. Ad III. di ei mus,quod nomina concreta per se, & in se considerata significant personas per Rccidens vero significant essentiam, quandosei Iicet aliquid additur , quod determinet illa nomina ad significandam essentiam. Regulas quasdam affert denique Cacheranus, quas dicit generales,circa modum in mysterici Trinitatis loquendivla alias exponit Jueninus,quem usquemodo sere tranicri insimus, ad cognoscendum, quando nomen

hoc, Deus, supponat pro persona,& quando pro essentia . Primas Regulas prima erimus; sed indicamus solum, non auistem probare prosequimur; quia apud Cais chetanum citatum qui vult probatas in v niet . I. Regula est i In mysterio Trinitatis, loquendo de Personarum distinctione, uten dum est propositionibus, & vocibus, quae non sapiant essentiae diversitatem . II. In mysterio Trinitatis, loquendo de unitate essentiae, utendum est propositionibus, &vocibus, quae non sapiant confusionem ,& indistinctionem Personarum. iv. lnis musterio Trinitatis circa nomina adfectiva duo sunt observanda ; primum , quod sequuntur exigeni iam nominis substantiis vi, cui adjunguntur ; secundum , quod faciunt sensum sormalem, non identicum. IV. In mysterio Trinitatis circa nomina substantiva haee non multiplicantur sine multiplicatione formarum; unde notus possunt magis multiplicari nomina su stantiva concreta , quam multiplicentur nomina abstracta. v. la mysterio Trinitatis nuinina essentialia sumpta In concreω

79쪽

Dissertatio CXII.

to supponere possum pro personis, quoties determinamur a praedicato ad talem suppositionem. VI. In mysterio Trinitatis non debemus laborare in reddenda ratione vocabuli , vel loquutionis , sed alis tendendus est in pluribus usus sapientum,

qui iuxta temporum, nationum , aliarunisque circumstantiarum varietatem varius

esse potest . Hae sunt Regulae , quas a Cain cherano ad verbum scripsimus. Quae sequuntur sunt a Iuenino excerptae .

I. Regula est. Quando nomini Deus nihil ad ungitur, quod vel ampliet, vel restrin. gat, ejus significationem , supponit pro natura divina , ut est radem in tribus reo nis ; unde aeque principaliter, de primo

supponit pro persona, ac pro natura. Patet in hac propositione t Soli Deo honor, ct glaria . II. Quando no ni, Deus , tribuitur actus essentialis, qui convenit personis ratione essentiae ἔ tunc supponit principaliter pro cisentia, ct secundario Pro per uls r ut Deus creat. III. Quando eidem nomini tribuitur actus essentialis , qui convenit essentiae , prout ipsa distinis guttur a personis; tunc supponit tantum pro essentiar ut Deus est communis tribus Personis r Deus est Trinus r Deus est Trinitas &c. IV. Quando eidem nomini tribuitur actus notionali dunc supponit pro Perina r ut Deus generat Deum ; subje-etum supponit pro Patre ,& praedicatum pro Filio r Deus spirat Deum; subiectum supponit pro Patre, de Filio; praedicatum pro solo Spiritu Sancto. Has omnes Reis gulas fatetur Iueninus a Sylvio accepi ta ;sicuti nos non dissitemur ab ipsomet Juenino transcripsisse.

De Procesionibus iu divinis Personis ; de Erroribus contra eodem, illorumque Auctoribus ; ct de Scholasticori sententiis circa illas.

D instar actionum, quae sunt in creatis, concipimus quoque illas , quae sunt in divi-ms;etsi has ex omni imperfectionum labe depuratas coniscipere nitamur . Actiones istae in creatis proprie dicuntur emanati nes , in divinis vocantur Processiones ;quan vis aliquando processionis nomen , etiam in creatis, sicut illud emanationis in divinis, sed improprie quidem , usu puntur. Igitur in creatis processio idem sonat,ac origo, scia emanatici unius ab alio, tanquam a plincipio, vel a catissa. Duplex pto inde statuitur ema patio. Spercon se quens etiam processio; immanens nimirum, S transens. Haec ultimae si, cuius terminus est extra suum principium, vel caussam, a qua producitur ; ut sunt actiones ad extra. Prima vero est, cusus terminus est i

tra principium, vel caussam suam, ut sunt actiones ad intra. Haec quidem in creatis; at in divinis proprie proeessio significat

veram, & realem emanationem unius pero me ab alia, quae eItra Deum non exeat,

sed intra entitatem divinae substantiae maianeat; S veluti in sinu personae producenistis aeternum subrutat; ut ex illo Joannis t.

I 8. Date ηι tus, qui es ιn sau Patris, expli. eat Frassen. Hic idem ulterius observat , quod quan vis Teologi ad explicandum

mysterium unius personae procedentis ab alia utantur nominibus productionis, pr cessionis , iti originis, seu emanationis; attamen sic in rigore accipiuntur haec nomina At productici siniscet actionem unius personae producentis aliam ; alia vero nomina exprimant exitum, seu emanaticinem unius personae ab alia . Distinguunt proinde duplicem processionem, a flvam

se ilicet, & passivam . Activa est ipsa actio

personae producentis; passiva est emanatici personae productae . Denique advertitur . quod quan vis processio tribuatur ex Ecclesiae usu emanationi spiritus Sancti; undo dieitur in symbolo Athanasiano ; non genitas , sed procedens: Apud Theologos tamen usurpatur processio ad significandam originem, S emanationem utriusque divinae personae, Filii scilicet a Patre , & Spiritus Sancti a Patre , & Filio . Etiam Pt cessio immanens, vel est processio unius ab

alio tanquam a caussa, vel tanquam a mero principio. Illa importat receptionem esse in termino cum dependentia a principio, a quo oritur; haec vero dicit quidem receptionem esse, sed sine dependentia . His adnotatis.

Cona

80쪽

De Processionibus, &c.

Contra divinas Procession ex error suit alse quorum , qui dicebant, divinam essentiam ex se determinari ad tres Personas sicut ad primam sine ulla productione. Hi suerunt dicti Autotheani, qui asserebant, Omne divinas Personas a se ipsis esse , & non ab aliis. Refert Frassen trae. 3. disp. I. ar. 2.

q. r. Cacheranus tra L. libr. I. c. I. F. A.,

qui g. i. testem adducit Genebrasdum in praesitione librorum de Trinitate,asserentem Haereticos hoste,declinante ab Arianis in extremum oppositum, dixisse , per scinam Filii, & personam spiritus Sancti,

esse a se aeque, ac personam Patris. Subdit quoque Cacheranus dieto . . catholicam veritatem errori huiς oppositam constare non solum certitudine fidei , sed etiam evidenti scientiae. Contra hunc errorem. Dicimus, de Fide constare , in divinis eis reales Processiones ad intra , secundum quas Filius procedit,& producitur a Patre,& Spiritus Sanctus b utroque. I. probatur ex Scripturis. Ioan. 7. 29. Egostio eum, quia a 4 ιpso sum. Ioan. 8. 42. ligo ex Deo proces. Sunt pariter alia novi t stamenti testimonia, quae asserunt, Filium accepisse a Patre vitam, potestatem,auctoritatem &c. Ioan . s. 26. Sicut enim Pater

habet vitam in semetipso , si e dedit o Filia

vitam habere in semetipso . Ioan. IT. a. Siacui dedisti ei potestatem omis carnis. Matth. II. 27.Omnia mihi tradata sunt a Patre meo.

Haec autem perfectiones omnes divinas di νina esse 'tia re liter continet; unde si Pater dedit Filio Omnes hasce perfectio an es , dedit quoquς essentiam . Haec dicta sunt de Filio, sequentia de spiritu Sancto

dicuntur . Ioan . I s. 26. Cum autem venerit Paraesitus, quem ego mittam vobιs a Pa- re, spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimouium perhibebit de me. Et cap. 6. I . Ille me clarificab/t , quta de meo acc1pietioe annuntiabit υobis . Item ex veteri testamento Psal. Σ.T. Ego hodie genui te. Eceles. . I. Ego ex ore Altismi prodivi sensus eth de Patris intellectu; primogenita ante

Il. probat ut ex Consiliis , Concilium Nicaenum I. in Symbolo sidei habeti Deus de

Deo , lamen de lumine , Deas υerus de Deo vero, genitus, non factus ; haec de Filio ; de Spiritu Sancto quoqus t alus ex Patre pr e edit et, Concilium Constantinopolitanum I. ci dimus in Spiritum Sanctum, Dom/ηumo υιυificantem, ex Patre procedentem,σnum Patre, o Fιlio adorandum . Concilium Lateranense Ili., de refertur in cap. Armiter, de Ium. ma Trι uitate, I De cat bot ca .

Concilium Florentinum generale in literis

unionis. Concilium Toletanum XI. celebratum ann. 67s. in fidei expositionea.

Confitemur. σ credimus sanctam, atque 1 fifabilem Trinitatem Patrem , Rhum, ritum Sanctum unum Deum naturaliter esst.... Et Patrem quidem non genitum , non creatum, sed ingenitum profitemur: ipse enim a nullo originem ducit , ex quo O Filius na-rιvitatem, a Spiritus Sanctus procesonem accepit .

III. probatur ea Patribus. Ambrosius ad verisba Ioannis I. Sicut Pater habet vitam in

semerimo, sie dedit oe Filio vitam habere in semetipso ; haec scribit lib. 4. de fide c.

. . Quis non advertat ad unitatem vita,quod eadem Patris Rhi vita sit, esse refere dum S. Huarius lib. de Synodis ad can. . orientaliumr a uod in utroque vita est, in utroque significatur essentia . . . . Non enim aliud babet quod dedιt, o sieut vitam babet, ita habendam dedit vitam. Augustinus lib. I s. de Trinit. c. 26. Sisat Filio praestat essentiam, sine initio temporis, sine ulla mutabilitate natura de Patre generatio ; ita vir isi sancta prassat essentiam , sine initio temporis , sine ulla mutabilitate natara de uir que processio. Nazian Zenus Orat. I . Prop.

nens sibi hane quaestionemr α uomodo e tae non μnt Filius, & Spiritus Sanctu, mmul eum Patre principii expertes, siquidem aterni sunt 3 Ita sibi lipsi respondet. Qua inde procedunt, etsi non post illum sunt; de

responsionis rationem reddens , subdit iEquidem quod principio caret,etiam aeternum est di quod autem aternum est, non protinux omni caret principio, quandiu ad Patrem,-lut ad princιpιum, refer ur . Ergo illi, quan tum ad ea 4m, non carent principio. Athanasius Orat . coni. sabellii gregales, Patrem, ait, iure merito dici solum Deum quod Iolus ingenitus sit, re solus fons Deitatis . Auctor libri de Trinit te , qui reperitur inter opera Test ulliana, de qui Auctor creditur Novati . nus , c. ri. micquid est F ιius, non ex se es , quia nec innat in est, sed ex Patre est , quta genitus est si- dum H bum G, sive dum virtus est, si is dum sapientia est, si υe dum lux est, sive dum Filius est , o quidquid horum est , non aliande est,quam ex Patre , Patri suo originem suam debens. Fulgentius ad quintam objectionem Arianorum i Duo quippe ingeniti noui possunt

unam habere naturam , ubi nee unus in uno Ueram ex se generationem invenit; nee unus ex uno vere in se substantiam nativitatis c sa eii. Cyrillus lib. 2. thesaur. c. I. Di

tana subsantia insabilι quadam,suprema quo

SEARCH

MENU NAVIGATION