Illustrissimi et reverendissimi domini D.F. JosephMariae Perrimezzi ex ordine Minimorum S. Francisci de Paula ... In sacram de Deo scientiam dissertationes selectae historicae, dogmaticae, scholasticae. Pars prima octava

발행: 1730년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

Dissertatio CXV.

obloquutus est ; & propterea fuit ab e dem ex Ecclesia pulsus.

Baronius ad ann. IIO. n. . & F. narrat ex

Actis S. Petri Alexandrini, quae in latinum transtulit Anastasius Bibliotheca .rius; quod Arius petens a Petro, qui erat in carceribus ob iidei consessionem , &proximus martirio,ut eum in communionem restitu cret; a Christo , noctu Petro apparenti, veste discissa, fuit ostensus, ut caussa discissionis illius ; eique dicentes rinius mihi scidit. Pνatave omninst ne eum in communionem recipias. aeuia potius jubeto Achilla, re Alexandro , Presbyteris, qui post tuum exitum recturi sunt Ecclesiam

meam , ne eum in communionem recipiant.

At Alexander in sec. q. c. 3. ar. I. s. I. scribit, visionem, & acta ipsa , in quibus refertur, suspecta esse Eruditis; quod & idi

se singulari Dissertatione confirmat. Gelasius CyΣicenus refert, Arium a S. Alexandro, Alexandriae Episcopo,suisse Pre byterum ordinatum, atque Ecclesiae Bauis calensi regimini praesectum. At potius fides danda est S. Epiphanio, qui haeresis'. alserit, eum fuisse ab Achilla in communionem susceptum , ac Presbyterum s ctum . Achillae in alexandrino throno Alexander successit; cujus electioni dicit Philinor eius, historicus arianus lib. 2.c. 3. Arium fuisse libentissime suifragatum. At non ita res est, ut asserit Theodoretus lita' I. hist. c. 2., dc lib. q. haeretic. fabul. c. I. ipsemet enim Arius regimen alexandrinum ambiebat, & aegre tulit, ut Alexander sibi praeferretur. Hi ne factum est, quod . Alexδndro , conciones habenti, deis trahere, S insultare , incepit; & quum Alexander aliquando dixi siet, Filium esse Patri aequalem , ac ejusdem cum eo subis stantiae ; Arius non solum eum clam obcjurgare non erubuit, verum quoque palam, & apertissime , suggillavit, asserens, Verbum ex nihilo fuisse creatum , & ex natura sua mutabile esse . Haec prima Arianae Haeresis Origo ; haec impii erroris primordia; quibus primo dicebat, solum patrem esse Deum , & deinde Verbum Dei pessime quidem habebat. Sic legitur in Alii Tale a , cuius fragmentum resert Athanasius in epist. de Synodis Arimini, & Seleuciae . Solum ingenitiam, solamaternum, Diam nullo principio inchoatum solum υ erum,solum immortalitate praeditum,

solum sapientem , solum bonum , qui genuit

Filium unigentium ante tempora a terna, per

quem seeula conlidit. Post quae haec alia subdit verba . Filium esse creaturam Dei

perfectam, sed tamen, non ut aliquid ex ere turis, non esse Patri tonsubstantiale', voluntate Dei aate tempora conditum, non esse coaternum Patri; neque Patris naturam, ut in se est, cognoscere, nee suam ipsius; ali num , exlemumque esse a Patre quantum ad substantiam ς ex non extantibus factum esse , εἰ ψ. ., ων , fuisse tempus, quando non erat ἔVerbum muta&litati obnoxium esse, ae in libero ejus arbitrio fuis, quamdiu vellet, bo. num permanere. Deum porro, eum pracognosceret eum bonum futurum , anticipando illi hane gloriam dedisse, quam homo postmodum ex Dirtute mereretur: ιρsum proιnde participatu grata a Deum fierι; ut reliquos omnes.sie o ipsum, thuto tenus Deum υocari. Leguntur pariter haec verba in episL Discipulorum Atii ad Alexandrum, Alexanis driae Episcopum , quam idem Athanasius refert cie. loc., in epist. synodie. Concilii Nicaeni ad Ecclesiam Alexandrinam,quam Socrates affert lib. I. c. S., & alibi. Haec autem facta sunt ann. N.rae christianae 3 II., iis scilicet diebus, quibus Crispus,& Constaminus junior , Caesares creati sunt. Sic profert ex Orosio lib. T. c. 28. Natalis Alexander . Ex S. Hieronymo alii consignant ad ann. I 2I. Arianae haeresis ortum . Baronius anno 3 I s. assistit. Alii cum Lactantio ante Licinii persequutio. nem ponunt; Lactantius enim lib. q. citisvin. initi t. c. ult. Arianos nominat. Sed forsitan melius alii putant, Arianorum nomen in Lactantii textum irrepsiliseo; quod quidem, ut ait Alexander, in meli ris notae Codicibus non legitur. Interim Alexander , Alexandrinus Episto. pus, mansuetudine, & humilitate, Arium ferens , omnem subibat curam, ut eum ad meliorem frugem reduceret , de ad catholicam semitam revocaret. At paternis hilae studiis Atius nil melior factus, Alexandrum demum coegit, ut ei palam interdiceret , ne quid contra a se dicta, aut sentiret, aut doceret. Tune ipse obstinatior redditus, Omnem projecit, quam prosellas Episcopo suo fuerat, obedientiam , omnem reverentiam aperte den g vit ἔ erroremque suum publice praedicans, aliquos poli se Presbyteros, aliquas etiam Uirgines , protraxit, & haeres ia- super suae Sectam adjunxit. Et tunc etiam fuit, quando tanquam pertinax in haeresi, audax in schismate, de novae Sectae initiis elatior factus, ab Alexandro fuit demum

publice excommunicatus .

Hucusque diximus de Arianae Haeresis o ruginς, ortu , & progressu, usque ad te in- . Pus,

112쪽

De Arianae, Se. 93

pus, quod Haered Secta adiuncta est; ulteriora , quae progressum respicium, In

sequentibus subjungemus. Modo de v liis illius Sectis, in quas divisa est. di tuis ri, congruum ducimus ab iis incipere se monem, qui primo Arici adhaese tunt. S ptem Presbyteros fuisse, narrat Epiphanius, Episcopum unum,qui fuit Secundus Pentapolitanus, Sc Virgines septingentas. At Alexander in epistola encyclica , quae legitur apud Socratem lib. I. c. I. refert, tantum fuisse quatuordecim ejus discipulos, inter quos erant Secundus, & Theo. nas, ille Ptolemaidis, hic Marmaricae , Episcopus. Relinquimus pro modo S ctas , quas mox reaisumemus, & ad Con ei lia accedimus. Primum Concilium , quod in Arii cauta coactum est , suit Alexandrinum , quod

S. Alexander Episcopus convocavit. It seo convenerunt centum circiter Episcopi, qui omnes uno ore Arium, de discipulos eatis, damnarunt; deque eorum damnatione Alexander epistolam encyclicam ad universos catholicae Eeelesiae

Episcopos dedit. Hujus primi Concilii,

in quo anathemate percussus est Arius, ejus doctrina damnata, meminit Sozom

nus lib. I. C. 4.

Post haee , Arius in Palestinam fugiens se

contulit; ubi novos discipulos congregavit, inter quos eminuit Eusebius Nicome cliensis, ejus fautor , & protector infaticabilis . Ut ipse erat in dialecti ea insignis, de in assentatione praecipuus, non Paucos Palestinae Episcopos dementare aggredie-hatur ; quando ab Alexandro datae literae ad hos pervenerunt, in quibus monebantur, ne Atii cuniculis darent manus ν unis de a multis quidem ex illis rejectus est . Hoc tempore dicitur Talejam compo. suisse; quae erat cantilena mollis, & imis pura , in qua plenum suae haeresis veneis num continebatur . De ea loquitur Athanasius lib. de Synodis Arimini, de Sς leuciae; de orat. 2. contra Arianos. Constantinopolim deinde venit, oc Constantiam augustam, Constantini magni sorore a quam suae doctrinae tabe insecerat, sui partibus addictam reddidit, suique err tis habuit propugnatricem.

Eo primum Conciliabulum ab Arianis h bitum . Illud indixit in Bythinia Eusebius Nicomediensis , qui de Conciliabuli nomine literas dedit ad Omnes Episcopos,

eos rogans, ut Arium, ejusque Sectatores, in communionem reciperent. Alexander,

his auditis, libellum opposuit in Arium . illumque misit Episcopis AEgypti, Thebaidis, Lybiae, Pentapoleos, Syriae, Lyciae, Pamphiliae, Cappadociae, Asiae, de finitimarum provinciarum t Qui omnes Episeopi Alexandro adhaeserunt, eat holicae doctrinae subscripserunt, de Arium comam uni voce damnarunt. Testatur Theodoretus lib. I. his .c. . Traxerat nihilominus Arius Eusebium Caesariensem , dc Theodorum Laodice num,

Episcopos in syria, in suas partes; de Eusebius Nicomediensis, Paulino, Episcopo Tyri, scribens, gratulatur, quod Caesariensis veritatis defensionem susceperat,ariana dogmata amplexus. Nicomedien-ss quoque Alexandio scripsit, eam ra. gans , ut pristina concertatione extincta, excommunicationis sententiam rescinderet , de Arium in communionem recipeis ret . Αrius quoque eidem Alexandro epistolam dedit, in qua asserit, Uerbum Patre crearum ante secula suisse , eique Patrem sic contulisse splendorem omnem suum,de gloriam, ut semper Patre reman inserit inserior, de neque aeternum esse; putido demum mendacio epistulam concludens , dicit, se hanc doctrinam ab Alexandro didicii se . Epistolae . quae data et Nicomediae, subscripsit Arius, de cum eo subseripserunt secundus , dc Theonas , Episcopi, de Presbyteri , dc Diaconi, qui

Arii Sectatores erant . Memoratur haecepistola ab Epiphanio, de refellitur vi S. Hilario lib. I., 6c 2. de Trinitate. Magna hinc Oriqntis para ab Ario commota est , de praecipue Alexandria clamoribus , contentionibus, turbisque repleta . Quapropter Constant imis Imperator, post Licinium debellatum , Nicomediam is conserens, dc ibi audiens scissuras, quae erant inter Catholicos, ut eos ad concordiam revocaret,ad Alexandrum,de Arium, scripsit, eosdem suadens, ut e Ortis conistroversiis finem imponerent. Has literas Constaminus tradidit Hosio , Cordubensi Episcopo, ut eas Alexandriam deserret, de

totam suam impenderet operam , ut vel pacem inter dissidentet firmaret, vel silentium dissidio imponeret .

ecundum Concilium Alexandrinum tunc celebratum est ab Hosa , quem miserat quidem Constantinus,sed erat Apostolicae Sedis Legatus, a Silvestro papa missus. In eo concilio iterum damnatus est Arius; de qua nuta ab Eusebio Nicomediensi Conis stantino plurimum laudatus, de a Constantino non male habitus , Patrum tamen Omnium contra se judicium vitare omnis

113쪽

Dissertatio CXV.

omnino non potuit .

Videns nihilominus Constantinus , augeri

magis in dies iurgia , de contentiones, in Ecclesia, propter Arium,e3usque fautores, de sectatores ; auctor fuit, ut a Silvestro, Romano Pontifice generale Concinui Nicaeae in Bythinia clangregaretur. Con cilium coaetum est, in eo tercentum, o octodecim Episcopi in eo convenerunt , qui omnes Catholici erant, praeter solus viginti , qui Ariani comperti sunt. In eo etiam damnatus est Arius, & Constantino jubente exilio pulsus. Postmodum Constantia , Constantini soror , a fratre Obt nuit , ut Artus ab exilio revocaretur , &in aulam conveniret . Interrogatus ab Imperatore , an Nicaenae Idei adhaereis rei: maxime respondit. Iulius, ut iidei prosessionen i scriberet, hanc exhibuit, qua profitebatur credere in unum Deum . Patrem omnipotentem , ct in Dominum Jesuin Christum, Hlium e us, ex ipso aure a minnia secula genitum, Deum Herbum, per quem omnia facta sunt, cum qua in eoetis, tum qua in terris. Subdola est haec fidei professio, S admodum aequivoca at illa Arius Conis stantinum decepit. Deinde Constani mus decrevit, ut Arius Alexandriam reverteretur. Quod factum est ann. 33 ., quando Alexandrinae Ecclesiae Episcopus iam erat Athanasius. Et quan vis Eusebius eum Athanasio etiam comis mendasset, noluit tamen Athanasius recipere , & in communionem admittere; in nullo perterritus , quod et Imperator , si Arium non reciperet, depositionem , de exilium , comminatus fuisset . Referunt Athanasius ipse in Apologia 2., ω Socrates lib. I. c. 2o., dc MEOmenufi lib. 2. c. 26.

Tune a Constantino Conciliabulo coacto Tyri, ann. 33s., ibidem ab Episcopis, ut plurimum Arianis, fuit Arius in communionem admissus, probata ejus fidei professio , de Athanasius citatus, de in Conciolium vocatus. Comparuit Λthanasius, ne sua absentia se reum ostenderet. Fuerunt eidem per calumniam multa capita opposita; sed ab his omnibus se purum , di i

nocentem, probavit.

Eodem anno celebratum est Conciliabulum Hierosolymitanum ab iisdem Eusebianis, seu Arianis, Episcopis. In ipso iterum ad.

missa est Atii fidei professio, de Arius

Alexandrinae Ecclesiae restitutus. Athais

natius vero iterum accusatus, ab Impera. tore Constantino in exilium mittitur. Tre

viris recipitur a Maximino Episcopo , de non tanquam exul, sed velivi triumphans,

Conciliabulum Constantinopolitanum sequeliti anno, vel u aliis piacet ann. IIT ., ab Atianis celebratur . in eo Marcellum Ancyranum , alterum post Athanasium Nicaenae Fidei propugnatorcm , haeresis damnant, Episcopatu privant. dc l exi ialium mittunt. Arius, quem Alexandrina Plebs ab Ecclesia etiam arcebat, Constantinopolim ab Imperatore Vocatur . Euseis

bii Nicomediensis patrocinio suffultus,& Constantini nimia credulitate securus, in Constantinopolitanam Ecclesiam 'r cipi procurat. At S. Alexander, Constantinopolitanus Antistes, & S. Iacobus, Nisibis Episcopus, immobiles Nicaenae Fidei

columnae, grande malum timentes, quod humanis viribus vitare non poterant , ad

Deum preces fundunt, ut Ecclesiae periuculis prospicere dignaretur . Annuit sedivorum suorum precibus Altissimus, de

Arium communione non solum, verum

quoque vita privavit. In exspectato moritur Haeresiarcha , a Deo invisibili lalmune percussus , de infamem animam cum viseeribus in cloaca profecit . Testantur Epiphanius haeres. 6p., Socrates lib. I.

C. 2 ., Athanasius or. I. coni. Arianos ;Sogamenus lib. 2. c. 28. , aliique .

Ad vatias Atianae Haeresis sectas regreditimur . Primo reserimus Episcopos Atianos , qui Nicaeno Concilio interfuerunt,& quorum nomina a Scriptoribus exhibemur . Fuerunt quidem qui sequuntur. Eusebius Nicomediensis , Eusebius Caes/tiensis in Palaestina , Theodotus Laodiiseensis, Paulus a yrius, Athanasius Anazarahensis, Gregorius Berytensis, Arius Liddenss in Palaestina , Narcissus Nerodiadi, in Citieia . Patrophilus Scytopoleos, Theotnis Nireae, Theonas, Secundus,M -ris Calcedonis Episcopus . Modo Sectas

narramus.

Tres fuerunt temporis p ressu Arianae Haeresis sectae . Harum prima Arii errorem principalem, S primigenium sequebatur, de ejusdem blasphemiam totis viribus propugnabat. Hujus sectae Coriphaei fuerunt Aetius , de Eunomius; qui alios

proprios errores artanis erroribus ad denistes , sectam propriis nominibus appellarunt. Horum fuerunt socii Georgius Almxandrinus, ct Eudoxius Antiochenus, pariter Uranius Tyrus, Valens Mursae , Sciniacius Sinti donis, Episcopi; etiam Gemminius Sirmiensis, Casus, Demophilus, di Auxentius Mediolanensis.Hi pariter ancimii dicti sunt; quod in Conciliabulo, An. iochiae ann. 36 o. coacto, Drmulam Fidei

114쪽

De Arianae, &c.

composueri ni . in qua Dei Filium Patri r omnia dissimilem confitebantur. Secunda iacta fuit Semi-Arianorum, qui a Lserebant , Filium non esse Patri consuta stantialem , at per omnia similem . Dicς-bant pto inde, Filium non esse Patria.. , hoc est ejusdem substantiae , sed MMd.ιο, scilicet similia substantiae. Huiui Satae Nincipes fuerunt Basilius Ancyra nus, ci eorgius Laodicae nus,silv/ nus Taria sensis , Sophronius Pompejopolitanus, Eleusus Cyaicenus, Macedonius Constantinopolitanus, qui dς inde haerς lini suam peculiarem contra Spiritum Sanctum e v muit, Marcus Arethusius,Cyrillus Hierosolymitanus, Eusebius samo latenus, Meletius Antiochenus. Hi omnes propugnabant , Filium eme creaturam , non lamen caeteris similem; ut asserit Epiphanius. Inter hos Basilius Ancyranus , Cyrillus

Hierosolymitanus, Metellus Antiochenus, Eusebius Samosa tenus, ab haeresis labe liberandi suiui illos enim S ncti Patres laudant , Ecclesi/ aliquus sulit , & quiὐam

martitio etiam coronati sunt . Fortastis vocis , & vocis imit σιον , occepi Iintelligentia , materiale tantum , non foris

male, erroris amplexi sunt; quod postmodum quoquς, veritatis lumine affulgente ,

Tertia 5ς et a suit Acacianorum . Sie dicti sunt ab Acaci O, qui fuit Episcopus Caesareae, &Sectae ante signanus . Hic Filium affecerit Patri contubstantialem non esset sed non esse creaturam ; similem quidem Patri, non tamen substantia, vel Mo, si is milem . Unde non dicebat ψ-ἐ- , ut profitebantur Catholicii non .uMs is, ut afferebant Semi-Arianti non , ut volebant Aetiani , Eunomiani, & Eud xiani; sed . . . praedicabat. Hoc autem sic explicabat. Statuarius simulacrum . conficit, quod vivi hominit erigiem , de smilitudinem exprimit; non tamen est eiusdem substantiae, & naturae cum vivo homine, sed tantum cum illo habet simillia iudinem in corporis spe te . de in meruis brorum lineam estis.sic P/ter Filium procreavit, qui non fuit illi divinitate, de aeternit δte p r , dc aequalis , sed similis tantum . Acacium sequuti sunt Uranius Tyrius, dc Eutychlus Eleutheropolitanus. Reditur Melctius ab Epiphanio; sed im-rnerito. Hic enim fuit Nicaenae Fidei ace rimus propugnator. Ad Consilia modo redimus. An n. III. n. ei lium Romanum celebratum e It a Iulio I. Romano Pontifice, in quo centum, de

. sexdecim Episcopi interfuerunt; de in ipso Nicaenum Symbolum professi sunt,de Niis

caenum Concilium amplexati; ac pariter Arianae Haeres anathema dixerunt. An n. 339. Ale andrinum Concilium suit coactum, in quo Athanasius, innocens reperintus , Ecclesiae suae restituitur. An n. 3 o.

habitum est Coucilium Antiochenum:, dc in eo praevalentes Ariani Episcopi . Constantii Imperatoris favore steti , Athanasium iterum deposuerunt,in exilium mandarunt , de Alexandrinae Ecclesiae Gregorium Cappodocem intruserunt. At In. l. Concilium Romanum II. sub Iulio I. celebratur . In eo Athanasius, qui Romam venerat, innocens iterum declaratur α

quin' uaginta Episcopis, qui in illo convenerant, in communionem receptus , &suae Ecclesiae restitutus. An n. 34 I. Con

e ilium Romanum III. sub Iulio I. iterum

Athanasum contra Arianorum calumnias defendit, ac suae innocentiae, communionis, S restitutionis, decretum conlirmat.

An n. 3 q. Conciliabulum Antiochenum celebrant Ariani, aliam fidei formulam condunt, quae in specio quidem catholica prat,at in re perfidiae arianae substantiam continebas. Hanc Episcopis Occidentali-hus miserunt; sed cognita, reiecta est. An n. rg . Catholici congregant Conei lium Mediolanense a in eo praedictam formulam, conditam in Conciliabulo Antiocheno, S ab Episcopis Orientalibus inissam

per Eudoxium, Martiri u Macedonium,& Demophilum, examinant ό ct quia conis substantialis vocem non invenerunt, rejiciunt iterum, atque iterum.

ardi cense Conei lium, a Iulio I. indictum , quod a quibusdam generale dicitur , ab

aliis vero dicitur appςndix ad generale Nicaenum , ann. 347. celebratum est . In hoc convenerunt L piscopi tercentum septuaginta sex; nimirum tςrcentum Cccidentales, de septuaginta sex Orientales . Quia oecidentales in Concilium recep rant Athanasum , di Marcellum Ancyra. num , quos Orientales erecrabantur , ab

illis illi se diviseiunt; & Philippopolim

convenientes, inibi Conxiii bulum cele-hrarunt. Unde duplex Concilium Sa dicenti; unum legitimum, & vete Concilium, a Catholicis habitum ; alterum illegitimum , & Conciliabulum , ab Arianis compositum . In legitimo Concilio Nucaena Fides firmata; novi Canun es notis editi, sed confirmati, vel explicati, qui Nicaeni fuerant; unde Concilii Cartagiisnensa VI. Patres Sardi censes Canones Ni

115쪽

Dissertatio CXV.

nos appellant : Ann. 3 o. Conciliu Mediolanense I l. a Catholicis in Arianos habetur . In eo Valens , & Ursae ius , qui palinodiam cecinerant, & Athanasio fuerant reconciliati, in communionem recipiuntur , & ad Iulium Romanum Pontiis

ficem mittuntur , ut coram ipso haeresim ab urarent , & egomologesim Verent. Eodem anno Hierosolymitanum agitur a

Maximo, Hierosolymitano Antistite ; in quo Epi Ropi, qui contra Athanasium

subscripserant, confitentes errorem suuma atque delictum, reconciliationem petunt & Athanasii communionem , & imp

erant. Et hoc etiam sub Julio, Rom.

Mediolanense , quod quidam universale dicunt , sub Liberio, Rom. Pont. ann celebratum est . Constantius Imperator

Edictum promulgaverat, quo Athanasii

condemnationem, ab omnibus Occident

libus Episcopis faciendam , praecipiebat

Liberius ad avertendam persequutionem hanc, quam Ecclesiae imminere cognoscebat Concilium hoc Mediolani tercentum,& amplius Episeoporum congregavit. Comparuerunt in Concilio Valens,& Ur- factus , dudum in communionem Catholicorum recepti, sed in haeresim postm . dum relapsi; & vim omnem adhibuerunt,

ut Athanasius, urgente etiam Imperatore, condemnaretur. Athanasii condemnati

ni, ex eo quod per hoc sperarent Ecclesiae pacem , plures Episcopi subscribunt. At Lucifer,Episcopus Calaritanus, Pancratius Presbyter, & Hilarius Diaconus, Apost Iieae Sedis Legati, Dionysius Mediolane ss, Eusebius Vercellensis, Episcopi, su

scribere renuunt, ne Athanasii condemn tioni consentiendo, fidem quoque Nic. nete synodi damnare viderentur. Proinde in remotas provincias relegantur; & ips met Romanus Pontifex Liberius, in Mediolanensem civitatem vi, & furtim tractus , subscribere omnino nolens, exul in Thraciam mittitur . Hinc omnes Conculium hoc Conciliabulum dicunt. Sequitur Biterrense Conciliabulum aliud ;ann. 337. Celebratura Saturnino, Arelatensi Episcopo Ariano, quod fuerat Constantii savore convocatum. Hilarius, Pi.ctaviensis Episcopus, libellum obtulit C tholis legendum, ne ab Arianis deciperem tur ;& obtinuit in praemium, ut in Phrygiam relegaretur, operante eum Coni lanistio Atelatensi Episcopo Saturnino , qui di Arianus erat, & Arianis favebat .

birmiense Concilium habetur Sumit in Pannonia ann. Π7. Tereentum Episeopi ad.

fuerunt , praesente Liberio Papa , in ea.dem urbe exulante. Contra Pnotinum a

Sirmiensem Episcopum , cclebratum dic, lur . Ariani duas ibi produxerunt licti

formulas, catholicam secundum se unm, alteram haereticam . In prima contineb in tur , Christum esse Patri similem secum dum substantiam, tacebatur tamen coninsubstantialitas; in alieta substantiae nomen omittebatur . Pro Photini damnationi , afferentis cum Paulo Samosateno , Magustro suo, Christum non esse Deum, sed P rum hominem, approbatum est Concialium; reprobatum vero , pro illo, quod docebat,Filium Dei,qua Deus est, esse Bais eri obsequentem . & ministrum . Liberius Papa , per vim impulsus, primae formulae subscripsit, Athanasium damnavit,& cum Arianis communicavit. Non ideo tame dicendus est haereticus, quia sormula illa bonum sensum habere poterat,di quia coactus Athanasium damnavit,& cum Ati an is

communicavit. Hostus vero secundae foris mulae subscripsit; at postmodum poenι ruit,

asserens, se vi illud secisse ; & Arianam

Haeresim iterum damnans, in communi nem Catholicorum receptus est . Ancyranum habitum est ann. 338. a Semiis Arianis Ancyrae in Galatia. In eo damn

ta est secunda fidei sormula Sirmiensis, α statutum, Filium Dei secundum substa

tiam per omnia similem esse Patri. Edide. runt Orientales Episcopi, qui Conciliabulum componebant, duodecim fidei deliniationes , quae secundae fidei sormulae Simmiensi opponebantur; easque ad Consta lium, Sirmii degentem, miserunt. Ariminense Concilium ann. 339. sub Liberio celebratur. Occidentales tantum Episcopi interfuerunt, Orientales vero Se leuciae in Isauria remanserum . Arimini quadringenti numerati sunt Episcopi, Seleuciae circiter ducenti. voluit Conita lius Imperator, ut haec duo Concilia

unum dicerentur; attamen a masori Epi. stoporum numero Ariminense appella. tum est. Seleuciae congregati Omnes erant Ariani, vel saltem Se -Αriam, aut Ac

ciani, praeter Hilarium, Pictavi ensem Episcopum , tunc exulantem in Phrygia , &alios paucos aegypti Episcopo . undeta Conciliabulum evasit, in quo Acaciani a

Semi-Arianis data nati sunt. Congregati vero Arimini Omnes erant catholici, prae ter quin uuaginta , 3uxta severum Sulpi. tium , vel octoginta , juxta Athannum.

qui erant Ariani; & inter ipsos eminebant

116쪽

De Arianae, dcc. Q T

hant Ursacius, Valens, Germinius &e. Inter Catholicos vero praecipui erant Phae. hadius, Aginnensis Episcopus, Servatius Tungrentis, Restitutus Cartaginensa, &alii . Catholici Omnes Nicaenam fidem firmarunt, Sirmiensem damnarunt, Ualeniatem, Ut iacium, & alios Arianos divis devoverunt . Legatos ad Constantium mitia

tunt Catholici, mittunt & Ariani; sed a Catholicis missi male habentur ab Imperatore,bene autem missi ab Arianis. Ati ni interim condunt novam fidei sormis. lam , quae in specie catholica apparebat, sed in te Atiana erat; eamque sub nomine Nicaenae sidei promulgant. Huic sermuialae , Imperatore urgente, vi , metu, exilio,

pertaes , ac fraudibus decepti , Catholi eii obsedibunt. In ea continebatur, Filium non esse creaturam, caeteris creaturis smi . lem . Praeter Liberium, Rom. Pont., Servat tum, Tungrensem Episcopum, & alios decem . ct octo Episcopos , caeterorum

omnium sublati pilo facta est. Unde post.

modiim Hieronymus in dialog. coni. G. cifer. exclamavit: Totus ingemn t o νοι,,

se Aria ηum esse miratas est. At pro traditici. De servanda, satis erat, quod eam Romana Ecclesia, omnium Ecclesiarum mater, caput, & magistra, servaret . Illi, qui non subscii plerunt, Arimine exeuntes, in alium

locum se receperunt; qui proinde Cath licae nomine dietus est , S usque modo iamrtolica nominatur .

Constantinopolitanum Conciliabulum habitum est tempore illo, quo Arimini Catholi et Episcopi Constant ii jussu detinebam tur . Quinquaginta Episcopi ex Bithynia

interfuerunt , qui novam fidei formulam

ediderunt, in qua nulla vox substantiae, nulla vox hypoliasa, vel subsistentiae .

Semi Atiani hane formulam detestantes ab Arianis condemnantur, suis sedibus privantur , & in exilium mittuntur . Anti chenum Conciliabulum ann. 36C. celebratur ab Arianis, & Aeaeianisl, sub Constantii patrocinio ; S in eo multi Seml- Ariani deponuntur , Meletius quoque catholictis deponitur, & relegatur. Fide foris mulam componunt , in qua Filium dicunt

Patri stibi alma, & volun a te dissimilem ,

atque ex nihilo ortum . Alexandrinum Concilium ann. y62. aucto isti tale Liberii habetur ab Athanasio, tertio ab exilio reduce;cui praefuerunt Eusebius, Vere ellensis Episcopus , & Luci fir Calaritanus. In hoc Concilio Alexandrina Eeclesia ab Arianae haeress sordibus purgata est; & aliqua disti plinae capita statuta .pARII.

Pariter terminata est controversa , quae inter Latinos, ct Graecos exarserat; Graeci enim, dum tres hypostases dicebant, videbantur Latinis ires seu substantias

dicere, & cum Ario sentire ; Latini vero rejieiebant nomen hypostas si & personas dieebant; & se videbantur Graecis nor

admittere realem distinctionem inter pe sonas, sed tantum ratione muneris , si vo omeli; quia personae nomen osscii auctoritatem designabat. Unde pro illa Graecorum contentione scripst Hieronymus ep. s T. Tota Gracoram p. ofanorum scholadis rimen inter D stasim , o Ad , , ignorabat. Et de nominibus seu vocibus hisee,

quorum lis erat, Nari anzenus Orat. de laudibus Athanasi inquit 1 perietilum esset, ne orbis ιerrarum fines , una eum stliabis , a se invicem diraberentών , ct abrumperentur . Athanasci autem procurante , essectum est, ut Graeci personae nomen pro

hypostis,& Latini hypostasim pro persona usurparent . Augustinus lib. de Tri. nit. c. 8. & 9. uitlinctionem hanc noris approbavit; at Hieronymus ep. 37. apud Damasum effecit, ut reciperetur. Unde

quan vis olun vox hypostasis pio substantia, essentia, & subsistentia, fuerit intellecta, postmodum Eeelesae usu factum es , ut non solum in divinis, sed etiam in qualibet natura intelle tuati, pro persona intestigeretur ; quemadmodum de facto intelligitur . Denique in hoe Concilio Fidei formula nomine Sardie ens, Concilii ab Atianis evulgata, utpote spuria, di surreptilia, rejecta est. Pati sense Concilium ann. 362. sub Liberio

Lutetiae Pari sorti in habetur, in quo, S. Hilario procurante, Nicaenae Fidei professo

stipitur, contrarius ei error damnatur,& pariter damnantur omnes, qui consubstantialitatis nomen a Dei Filio relegant.

Alexandrinum i I. sub Liberio ann. celebratur, post obitum Juliani Apostatae; tibi Oii hodoxi Episcopi, convocati at, Athanasci ex AEgypto,Τhebaide,S Lybia,

fidei catholicae libellum conscripserunt , ct novo Imperatori Ioviniano miserunt,

qui fidem doceti petebat, & hoc magna sollecitudine factum est, ne ab liae reticis praeventus Augustus , illorum factioni,

fautor evaderet. Antiochenum II. etiam

sub Liberio an n. a Meletio , Anti cheno Episcopo catholico, ad Acaciorum instantiam convocatum est. Ibidem Aeaciant ipsi Nicaenam Fidem amplexi sunt; timebant enim a se mi. Atianis pulsandose propriis sudibus , s in sua perfidia persi-

117쪽

98 Dissertatio CXV.

- erent; de hoc a novo Imperatore time. hant,quem Semia Ariani sperabant traeturos in partem suam: Unde Acaciani potius Catholici , quam Semi-Arianis consentire

voluerunt.

Conei liabulum Lampsae enum pariter sub Liberio, ann. 36 . habetur a Se M. Aria nis contra Arianos Lampsaci in Helle. sponto. Aeta Constantinopoli, opera Eudoxii,& Aeaeit,in hoc Conciliabulo abrogantur ἔ fidei formula , edita in Ecclesiae Antiochenae consecratione, & confirmata Seleuetae, recipitur; & suis Ecclesiis r nituuntur ii,qui ab iisdem abdicati essent, quod dicerent, Filium non esse Patri disi similem, eorum opera , qui Filium esse Patri dissimilem asserebant . Sunt qui pu- eant cum Sozomeno lib. 8. his . c. T. ς - holicum fuisse Concilium hoc, quia irraeci Ariana Haeresis damnata es , Nicaena Fides recepta , & nihil contra orthod xam doctrinam sancitum . At aluexati veris melius suduiant, Conciliabulua fulta , quia ah Arianis, Semi-Arianis convocatum, de habitum. Conciliabulum Singedunianum ann. 366. . Valente,& Ursatio, aliisque Arianis Episcopis Singedunt in Mysia celebratur adversus Semi-Αrianos. Procurabant enim Semi-Arianos inducere,ut fidei formulam Ariminensem, & Constantinopolitanam, amplecterentur; quod quum consequuti non essent, eosdem damnarunt. Concilium Romanum I. sub Damasci Papa ann. 367. eoactum est, in quo valens, de Ursicius, aliique publici Ariani,damnantur , de tanquam damnati omnibus orbis Ecclesiis de nunciantur. Romanum II. sub

eodem Damala ann. 369. a non agi ut is

Episcopis Italis, & Gallis, componitur; de

in eo condemnatur Auxentius, Mediolaisnensis Episcopus intrusus, de Arianus; de Urscinus pariter , qui multoties contra Damasum schismata renovaverat. Aqui-lejense Concilium sub Damasci quoquαν ann. 38 I. habetur a triginta duobus Episcopis Italis, de Pannonicis, praesentibus Legatis Gallorum, de Asrorum, de S.Αmbrosio, Mediolanensi Antistite, Praeside. Damnantur in eo Palladius, di Secundi nus, Ariani Episcopi. iii enim a Gratiano Imperatore Obtinuerant, ut gener AI e Concilium haberetur ad eoruin fulem

probandam; sed Ambrosius apud Augustum effecit, ut de Concilio generali non amplius haberetur sermo, de tantum hoc Aquileiense satis esset. Ad hoc Italiae kpiscopi vocati sum; aliis vero extra It tiram permissum, ut venirent, si vellent; non venirent, si nollent. Et haee de Conciliis, de Conciliabulis, cursim nobis scribentibus, dixissic sat videtur. Patroni praecipui Arianae Haeress suerunt, auctoritatis scilicet, de Potentiae, brachio, illius de Auctorem, & Prosessores, protegentes , Constantia , Constantini Soror . N Coqstantius , Constantini filius . Constantinus vero ipse aliquando deceptus, aliqv ndo de Ecelesiae dogmatibus minus sciens , visus est Arianorum Sectae adhaerere, sed revera neutiquam Haeres adhae. st. Quaecunque enim aut praecepit, aut permitu, aut fieri secit, vel Eusebii Nie ni ediensis artibus illusus, vel ejus fraudi.

bus praeventus, semper tamen catholicta religionis zelo exaestuans, operatus est. Unde nullo modo possumus eum dicere Atianum; licet cogamur concedere , ut plurimum fuisse Arianorum , quos ipse . non Haereticos, sed Catholicos esse, put bat, patronum, ac defensorem. Inter illos vero , qui Arianam Haeresim calamo propugnarunt, adnumerantur duci Eusebii principaliori loco, Nicomediens, scilicet, & Caesariensis. Postmodun Valens, & Ursacius; qui tot turbas excita. runt, tot epistolas scripserunt, tot formulas ediderunt . tot Concili bula celebrarunt . Eunomius quoque , Aetius, Eudoxius, & Acacius i. qui novas studuerunt binas condere , ut celebriores in nefaria impietate essent. Auxentius, Mediolanensis Antistes,contra quem scripsit S. Hilarius, ut mox dicemus. Maximinus, Ariais norum Episcopus, contra quem pugna.vit tribus integris libris S. Augustinus. Fastidiosus Apollata, adversus quem liis thrum edidit S. Fulgentius . Felicianus M. riter , Mari vadus, Palladius, quos imp gnarunt Augustinus, & Fulgentius. Fue. runt praeter hos lii Arianorum praecipui Sectatores, qui aliarum Sectarum se runt Principes ; nempe Eustathius, Saba stenus, qui Eustathianorum Sectam condidit ; Macedonius, in Spiritum sanctum blasphemus, qui Macedonianorum Auctor fuit; Aeriua, qui Αerianorum Sectae nomen contulit, & fuit Eustathii Sebast ni olim sodalis, deinde aemulus; Hi omnes Arianam Sectam, cui primitus nomen dederant, magnis viribus delandebant . de Arianam quoque Haeresim aut incera , aut scripto propugnare non omittebant ἔusque dum pervenirent ad tempus, quo proprias haereses promulgarent, de Sectas suas constituerent.

118쪽

Arianae vero Haeresis Impugnatores acerri mi, & Arianorum Seetae Hostes implac, hiles , fuerunt in primis Athanatius, Alexandrinus Episcopus . Quatuor scripsit orationes contra Arianos; alia vero,quae

inscribitur oratio , est potius Epistola contra eosdem ad Episcopos 2Egypti, &Lybiae. Evulgavit pariter librum in illud

Matth. II. Omnia mbi tradita βιnt a Patre

meo ; Epistolam ad Adelphium ; Orationem de Divinitate Cyrilli ad Maximum Philosophum , Epistolam de Fide ad I vianum ; Epistolam de Fidei Nicaenae

decretis contra haeresim arianam; Epistolam de sententia Dionysii Alexandrini contra Arianos; Epistolas ad orthodoxos, ad Antiochenos, ad Epictetum,ad solitarios, ad Africanos; Epistolam de Synodis Ariminens, & Seleucienti; Apologiam r. ad Constantium ; Apologiam de Fuga is

sua .

Hi latius,Pictaviensis Episcopus, emine e post Athanasium . Edidit duodecim libros de Trinitate ; Libellos ad Constantium augustum; & librum adversus eundem Imperatorem, jam mortuum; pariter contra Auxentium, Mediolanensem Episcopum; Scripsit de synodis adversus Arianos; si is brum contra Valentem , & Ursaci uno; Historiam Synodorum Seleucientis , &Ariminensis; quae opera veniunt sub nomine Fragmentorum S. Hilarii. Lucifer Calaritanus εςrtio loco ponitur. Scripsit libros duos pro S. Athanasii defensione 3 unum de Regibus Apostatis, contra Constantium augustum I unum de non eonveniendo eum Haereticis , contra eundem Constantium; alterum da non parem do in Deam olimruentibus, contra pariter Constantium; alterum , cujus haec est inseriptio: αuod sit moriendum pro Filio

Dei.

s. Phaebadius, seu Soebadius, Episcopus Rei

nensis in Gallia, quarto Ioco scribitur. Li' brum edidit de Trinitate contra Arianos qui in to m. q. Bibliot. PP. invenitur. Marius Victorinus, Aser, quinto loco venit qui sub Constantio scribens, quatuor libros contra Arium evulgavit; & in eois

s. & p., quae est expositio Fidei Nicaenae, Arianos expugnat. S. Basilius Arianos Eunomianos refellit lib. I. contra Eunomium, pariter & 2. S.Cyrillus Alexan.

drinus Haeresim Arianam confodit inta Thesauro, opere scilicet in 3 s. libros diviso ; & septem Dialogis de sancta Trinitate . S. Epiphanius haeres. 6p., & 7y. Arianos impugnat. S. Ambrosius Ariano. rum errores convellit, & Filii Dei divinitatem asserit, libris quinque de Fide ad Gratianum Imperatorem . S. Augustinus edidit integrum librum contra Sermonem unum Arianorum, qui in ejus manus venerat; pariter tres libros contra

Massim inum, Arianorum Episcopum ; &libros quindecim de Trinitate . Faustinus Ptesbyter scripsit librum contra Arianos, eumque dicavit Flaccillae Imperatrici, Theodosii magni uxori. S. Fulgenti uti Ruspensis Episcopus in Africa seripsit librum contra sermonem Fastidiosi, M

nachi , S Presbyteri Apostatae , qui ad

Arianos defecerat; alterum etiam librum contra Arianos; Decem responsiones ad totidem oblectiones. Eorum quoque haeresiun confutat lib. a. ad Trasa mundum Regem , & in libro de Fide orthodoxa ad Donatum. Vigilius, Tapsensis Episcopus in Asilica edidit duodecim libros de Trinitate seculo quinto contra Arianos in Afri ea grassantes. Hos omnes resert

119쪽

DISSERTATIO CXVI

De Haereticis aliis , qui post si tum, ejus que Sectatores , Unitatem naturae triuin divina ruin

Personaruvi neget runt, ct ad haec usque

tempora inficiantur.

Rimo post Arium contra

Trinitatem erravit Apolli. naris, qui gradus quosdam in divinis personis excogitavit, magnum stilicet, majus, & maximum i Undo Spiritus sanctus magnus, Filius major ,

Pater maximus diceretur . S. Gregorius Nazianzenus e p. I. ad Cledonium Apollinaris figmentum irridet ver his hisce et Sisinitatis seulam,qua non in caelum de istit, sed e calo dejicit. Meminerunt etiam erroris ejus Theodoretus lib. 4. haereti c. sabul. e. 8. aliique plure si Hine audiendus non est Leontius , qui lib. de Sectis act. 4. asserit, Apollinarem circa Divini tatis dogma nihil erroris admisse . Duo fuerunt Apollinares, Pater. & Filius,am. Haeretici, & Haeresiarchae , a quibus Apollinati statum Secta progenita. eeundo loco scribimus Donatistas , qui ex Coccio, qui citat Augustinum haeres. 6o. afferebant,quan vis Personae divinae essent ejusdem subitantiae , minorem tamen Patre Filium , & minorem Filio Spiritum sanctum , esse. Asserit etiam Frassen; qui Augustinum quoque Proseri in testem , sed haeres. 66. Tettio Faustus Manichaeus , cuius haec erat vox apud Augustinum lib. 2O. contra , Fati sitim e. 1. Unum sub triplici appellatione Numen colimus; sed Patrem credi mus lucem incolere summam, & inacce sibilem ; Filius in hae secunda luee consis stit , cujus virtus in sole, sapientia in Lu. na consistit; Sedem spiritus Sancti omnem mundi ambitum satemur. Ex quibus verbis deducimus, nec Τrinitatem Perso

narum , nec naturae unitatem agnovisse , ae proinde turpiter negasse , . impium aeque , ac vaserrimum Hei.erodoxum. sub

iisdem terminis de eo deis loquitur Coccius , qui pariter Augustinum citat; cujus certe auctoritas si in omnibus plurimi es

habenda , hic autem maxima est, quum

de illo fit, contra quem longum, & prae- cipuum habuit bellunt.

Quarto advenit Paratarum haeresa, qui, teste Theodoreio lib. I. c. I 8. haereti c. n. bular.dicebant,Trinitatem esse tres Deos, tres mentes, &e. Baesert etiam Bellarmi

nus t m. I. controv. gener. 2. lib. I. c.

Auctorem habuerunt perati cum Euphra. ten ; ut afferit Dominicus a sanctissima Trinitate in bibliotheea theologica t. s. p. a. lib. 4. sect. II. c. q.

Quinto ponitur Joannes Philoponus, q ivixit tempore Foeae imperatoris ann.6o4. , quique eundem commentus est eris rorem ; ut reserunt Suidas ver h. Joannes Grammat. , & Nicephorus lib. I 8. hi

sexto eandem insaniam docuit ann. Ioso.

Gallus quidam , contra quem S. Anselmus ealamum acuit lib. de inparnat. Verbi; in quo vere dejectus apparet , & confossus videtur , acuta S. Doctoris soliditate , ae subtilitate, Septimo e; usdem insimulatur erroris Abbaa Ioachimus , Monaehus Ciste tetensis , α Florensis Abbas in Calabria . Hic enim

ann Iaso. docuisse videtur, ut ait Bellarism Inus cit. loc. is ires personas non esis , unam rem, sive unam essentiam numero,

is sed solum per collectionem , si uti multifideles dicuntur una Ecclesia , multi ci ves unus populus , multi milites unus,, Exercitus ti Frassen de eodem Abbate a Lserit , , Ioachim Abbas doeuit, quod Pa- ,, ter, Filius, & Spiritus Sanctus, sit una e Lis sentia ; verum unitatem hu)usmodi non sti propriam , & veram , sed quasi collecti-M tiam, O sint in udinariam esse, sicuti mul- ,, ti fideles salit una Eeclesia, ita ut essentiati esset quarta res I ,, & citat Guidonem de haeres. Eadem verba leguntur apud Coc. cium, qui eundem Guidonem affert. Bel

tarminus vero citat Concilium Latera nense sub Innocentio Ill. c. 2. Octavo accusatur pariter erroris praetati Rat mundus Lullus, qui vixit circa ann.i 16 ., & de quo dicitur docuisse , tres

personas esse tres essentias. Coccius haec

de Lullo resert , is Rat mundus Gllius

120쪽

De Haereticis, dcc.

, , docuit, Deum tres habere essentias a Pa- trem esse priorem Filio, de Spiritum San

,, cium conceptum esse ex Patre, de Filio. ,, Citat Nicolaum Eymericum par. 2. Di revictorii q. ro. , de Bernardum Lutetem hur eum de illius haeresi , quem etiam affert Bellar minus citato loco. Nono adducuntur petrus Abai lardus le Ar-s,oldus Brixiens si qui ann. I IA . ex Cooeio dixerunt r is Deum Patrem plenam M esse potentiam, tam in generando, quam

in discernendo ; Filium quandam pote nisis tiam in discernendo per sapientiam; spi-ia ritum Sanctum nullam esse potentiam , is sed benignitatem . Citat S. Bernar dum xpist. ruo. Othonem Fris gensem de rebu, gestis Friderici I. c. 4s. Frassen eadem. scribens verba , citat ulterius Guidonem de Haeresbus. Decimo a Coeeio resertur Erasmus Rotero. damus, qui in praefatione tomi secundi Uperum S. Hieronymi scripsti se Aria-

, , nos non tam haeresim fovisse , quam

M schisma secisse ; cum essent illi nostris, , numero paret , eloquentia , doctrinaque is superiores. Quid praeseserat hic loquendi modus Erasm , norunt omnes ,

qui libertatem ejus in scribendo , ae diis

caestatem sciunt. Undecimo habetur Martinus Lutherus in , eonfutatione Latomianae rationis , qui

apud Coccium haec loquitur : M si oditis anima mea vocem homotison , & nolim ,, ea uti, non ero haereticus, oce. Nee est ., quod mihi objectes adversus Arianos re vi ceptum : Non fuit receptum a multis, ,, quod & s. Hieronymus optavit aboleri , M ideoque non effugerunt periculum , hoe is invento vocabulo, ut Hieronymus quaeia, , ratur nescire , quid veneni lateat in syl.

se labis, de literia, adeo illud Ariani magis,

is quam Scripturas exagitabant. M subdit Coeeius t Nusquam hoc uero mus de H

mousior seribit . Duodecimo ponitur Valentinus Gentilis, doquo alibi scripsimus,qui cum suis Asseclis

dixit, tres esse Spiritus aeternos, patrem, Filium , de spiritum Sanctum , essentiali numero differentes . Ita apud Bellarminum , qui cita ipsum Gentilem in pro thes 2o. , de Er. . pariter de Benedictum

Aletium initio historiae de supplicio Ualentini Gentilis. Coccius vero haec do Gentiai narrat: ri Valentinus Gentilis Pa. , , trem, Filium, ac Spiritum Sanctum, ita se distinguit, ut etiam separet. Inquit enim, is hos esse aeternos spiritus, ejusdem quidem

M naturae, Ordine tamen, gradu,de proprie-

, , late distinctos Pater solus habet si

is de est rati qui in se deitatis immensam ,, essentiam habet; ab hoc Filium, de spirio tum Sanctum essentiatos esse , qui suam is deitatem ab illo dependentes habeant;&is idcirco in scripturis Deum unum diei, ., non quod si unus numero, sed ,, principii nimirum, S Originis ratione. ,, Iosas Simi erus de aeterno Dei Filio c. i.is Post haee alia Valentini testimonia in . medium affert , quibus apertius sua mens intelligatur ; nimirum: ri Prothesi II., , Consusci trium in unum , de eundem nu-ὶ, mero spiritum , fundamentum , de origo,, Omnium errorum suit. Qui enim tintim

,, Deum in tres personas dipinguit, vel s- ,, hi praestitias facit, vel necessario unius, , Dei substantiam dividit, ae discerpit. M Et Prothes 24. Solus Pater est spiritus, , aγἐνκνον, universtatis auctor, immensae-

, , que substantiae ; Filius vero spiritus estis ex Deo ineffabiliter genitus, paternae vo- , , luntatis executor , ae pro generationis is modulo circumscriptibilis , genitus, de a,, genitore substantiali numero differens ,, Et Prothesi p.solus Pater est . . , id- , , ei a nullo superiore numine essentiatus.

, , sed a se ipso Deus, qui vim generandi, & propagandi habuit, quia voluit; ideoque

,, de ante secula genuit, de spiritu is propagavit. Et prothus 12. Christus, deri Spiritus sanctus , etiam si snt e)usdem , , naturae, substantiae, intelligentiae , id estri spiritus aeterni consubstantiales ; ita suntis tamen congruo gradu , ordine, de proinis prietate distincti , ut quemadmodum P , , ter, immens, S infiniti eme non possint. , ,

Et Valentino Gentili novi Ariani prodierunt, ue ait Bellarininus, qui numerat errores,quos amplexantur. Primus est,quem diximus, Patrem, Filium, de Spiritum sanctum essentiali numero differre . secvnisdus , tres personas non esse aequales, sed Patrem esse caeteris longe eminentiorem, ita ut ipse essentiator, caeteri duo essentiati dici debeant. Tettius, Filium Dei non esse ex nihilo, neque in tempore genitum, sed ab aetetno , de ex Patris substantia . Bellar minus etiam affert loca , in quibus Gentilis haec exaravit portenta in suis operibus; insuper cum erroribus Arianorum eadem conserens, Conciliorum, de

Patrum jaculis, quibus illi damnati sunt,

eadem serit, ac comprimit. Caeterum scire oportet, quod Valentinus Gentilis ex Dominico a SS. Trinit. loci nuper cit., leex aliis, primum Sabellianus fuit, deinde Arianus factus eli ; de quia videbat Seti-

SEARCH

MENU NAVIGATION