Illustrissimi et reverendissimi domini D.F. JosephMariae Perrimezzi ex ordine Minimorum S. Francisci de Paula ... In sacram de Deo scientiam dissertationes selectae historicae, dogmaticae, scholasticae. Pars prima octava

발행: 1730년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

I et Disertatio 'CXXII.

& per rationem non importatur vis illata productiva,quae importatur per Verbum, ut per ipsum fiant, quaecunque sunt fa cienda; ut dicebat Augustinua. Ad II. explicatur Irenaeus , quando dicit, totum Deum esse loton , quod intelligat, Verbum non esse partem Dei, sed esse t rum Deum . Caeterum Irenaeus in eodem loco inquit e Ex cogitatione , sensti V ν-bum muti; intelligens Verbum mentale, quod emittitur per cogitationem ς & externum , seu prolatili irm , quod a nobis emittitur per sensum. Ambrosus non ex

se ipso agerit, quod Filsua sit Verbum de Verbo; sed ait, quod s quis hoc diceret, non per hoc consubstantialitati opponeretur . Athanasus non negat , sermone ι& Verbo senificari personam , sed negat

signifieari duas naturas,scut fgnifieantur in Christo , in una persona . Ait enim, ciui υργο dicit Christum, is disaram condum

aienem naturarum declarat .

Ad Ill. Chrysostomus loquutus fuit de Veriata externo , seu prolatilio, at non per hoc negavit Verbum internum , seu mentale. Caeterum diximus quoque nos , Verhum divinum explicari aliquando per Verbum prolatilium, sed quoad ossicium, non vero quoad entitatem;ut Augustini etiam verba

explicavimus.

Ad IV. Theophi lactus loquitur de nomine

Dei, asserens, nullum a nobis posse excoiagitari nomen , quod sit proprium, & dignum Deo , & illius vere significativum, S expressivum . Unde Chrysostomus pariter et t. loci docebar r Deum neque dicere, neque intestigere , pro ipsius magnitudine qaisquam potest; o cum dici nequeat quanam sit Dei substantia , eam nobis ex operibus manifestat.

Λd V. Basilius nomen Verbi spiritui sanct citribuit non proprie, sed figurate , Smetaphorice ς & metaphora consistit , quod sietit Filius mittitur a Patre , ut Pari tris voluntatem hominibus manifestet, ita Spiritus sanctus ob eundem finem a Filio

mittitur .

Ad Ul. In allegato Actorum loco Verbum non accipitur pro persona divina, sed pronuntio, quod dicitur extra Deum, &annuntiatur hominibus . sic aliqui Meu

runt . Athanasius autem or. s. coni. Αria

nos dicit, significari divinum Filium , quem Deus Pater misi in mundum , ut Evangelium pacis in assumpta humanita. te praedicaret. Quod autem non sit no vum , repeti eandem personam in eodem Scripturae loco , non expresso e us nomine , aut pronomine relativo . probat eae illo I. ad Cor. r. Eapectantibus revelati nem Iovi chrsi, qui ct confirmabit Dos βηetrimine in die adυentus Domini nostri Ies. ν isti.

Filii nomen modo explicandum sumimus. Nomen Filii datur in divinis scripturis &seeundae Trinitatis personae , S creaturis, sed diversimode; se ut diversimode primae personae respectu secundae , & renpectu creaturarum , patris nomen tribubtur primae . Creaturarum tamen filia. tio impropria emi at non in omnibus creaturis aequalis . prout enim magis, vel minus ad personae divinae filiationem accedit , magis, vel minus de Dei filiatione participat; S magis, vel minus ad personae divinae filiationem accedit,prout cre iurae magis, vel minus Deo adimitantur. Est ius in I. dist. 26. I. . varius gradus in creaturis agnoscit, I secundum graduum arietatem , diversas quoque in illis filiationes agnoscit. Hanc autem gradationem ex Scriptura colligit modo , quem subdimus. Primo , ait, tribui filiationem creaturis etiam irrationalibus , ob participationem divini esse , quam per creati nem habent ; unde dieitur Iob. 38. I sis es plutia Pater , Dei quis renuit mitis νη-νia r secundo eri hui creaturis rationali hus , etiam non existentibus in gratia; &hoe propter specialem Dei imaginem squam habent, ipsis impressam ratione intellectivae potentiae, & se habetur Isai. I. Filios en trihi , ct exaltami, ipsi autem θνeverunt me. Tertio tribui fidelibus ra. tione specialis cultus, quem Deo offerunt ut patri; unde in dominica oratione dici. mus e Pater noster . qui es in eoelis . Quaristo tribui Iustis, ratione participationis divinae naturae per gratiam, S similitudinis cum Deo propter vitae sanctitatem , &mentis rectitudinem; unde Ioan. 3. habetur a Charitatem dedit nobis Pater , ut filii Dei nominemar, o simus . Quinto tribui Ptae destinatis , ratione conformi tatis ipsorum cum Praedestinatorum capite Christo; secundum illud Ioan . I r. vis hos Dei , qui erant dispersi , eongregaret intinum. sexto tribui Beatis, ratione specialis smilitudinis , quam propter vis Onem eum Deo habent; ut dicitur Sapient. s. Ecee quomodo eomputati fune inteν filisa Dei;& Lucae 1O. Filii sant Dei, etim sat filii r sti rectionis. Ad haee eo haerenter triplieem distinguit Ca-uheranus Paternitatis , ct Filiationis , Ω-mem . Una est , quam dicit divinarum pers

162쪽

De Secunda Trinitatis Persona, &c. I 43 '

perlanarum inter se; altera , quam vocat creaturarum inter se; ultima , quam nOminat inter divinas personas, S creaturas.

Ex his asserit, quod prima , & secunda retinent rationem propriam paternitatis ,&filiationis; prima tamen est superior, &longe perfectior ἔ secunda vero inserior, imperfecta , & a prima dependens. Tertia demum est omnino impropria. & me taphorica . Igitur , concludit ipse , filiatio dicitur per prius in divinis ad intrata deinde de una creatura in ordine ad aliam ; postremo de creaturis in ordinea ad Deum . Et sic etiam paternitas dicitur per prius in divinis ad intra ; postmO- dum de una creatura in ordine ad aliam , S ultimo de Deo in ordine ad creatu

ras .

Dieimus modo , Filii nomen convenire s eundae divinae personae proprie , sive sumatur proprie prout non est metaphorice, sive prout non est communiter, & essenisti aliter. I. probatur ex scripturis. Psal. 2. 7. Filius meus es tu, ego hodie genui te. Sapient. MI I. M Filium Dei se nominat; le n. t 8. Sι enimes verus Filius Dei. Daniel. 3. y2. Species quarti similis Filio Dei. Mattia. tr. 1 T. Neismo novit Filium, nis Pater ; & c. I . yy.

. Vere Filius Dei es. Lucae. I. 22. Tu es M.tius meut dilemu . Ioan . r. 38. Duigenitus

filius , qui ess in sinu Patris; & n. 34 Θι ahie est filius Dei. Ad Rom. r. . Praedestina

tus est filius Dei; de c. S. 3. Deus silium suum

mittens.

II. probatur ex Conciliis. Concilium Nicae num generale I., & Concilium Constanistinopolitanum generale l. in Symbolo a

Credo in unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei unigenitum.Concilium

Sardi cense apud Theodoretum lib. 2. hist.

C. 8. Confitemur , unam esse Patris , o Filii divinitatem. Concilium Constantinopolitanum generale VI. act. I. Dominus nosteν Iesus Christus eum Patre , σ Spiritu Saucta

ditanam,st omnipotentissimam naturam communem habet. Si unus est Pater, alter necessario est Filius; dicunt enim inter se in- fallibilem relationem . Conci Ilum Braea rense I. 3.Si quis dicit Filium Dei dominum

vostrum, antequam ex Hirgine nasceretur ,

non fuisse, sicut Paulus Samosatenus,o notinus, ct Priscillianus, dixerunt, anathema sis. Cone ilium Toletanum U. c. I. Filius

a Patre intemporaliter , ante omnem creatu. ram , sine initio genitus, non creatus . Nam

nec Pater unquam sine Filio , nec Filius existitit sine Patre. Sed tamen Filius Deus de Patre Dest , non Pater Deut de Filio Deo r ille autem Filius Patris , ct Deus de Patre ,

per omnia coaequalis Patri, Deus Uerus de

Deo vero.

III. probatur ex Patribus. Athanagoras Apolog. pro Cristianis i Filius Dei est Herbum Patris. Clemens Alexandrinus lib. I. pae dagog. c. 2. Paedagogus noster est Deo Patri suo similis, cuius est Filius. Cyrillus Hiero,solymitanus catechesi 4. de Christo ἰν γ da in Filium Dei, unum, o solum Dominum nostrum Iesum oristum, Deum ex Deo genio tum oe. Basilius homil. de fide r Filius ex

Patre genitus, Verbum viυeas, Deus existens. Tertullianus in apologet. c. LI. Hunc se monem ex Deo prolatum didicimas, ct pro .

latione generatum,. σ idcirco Filium Dei, o Deum dictum ex unitate substantia. Hilarius lib. a. de Trinit. Filium mens consterna tur attingere, o trepidat omnis sermo se prodere. ra enim progenies.ingeniti, unus ex

uno , verus a vero , vivus a vivo , perfectus

a perfecto , virtutis virtus, sapicntia sapientia, forma Patris ingeniti. Hieronymus lib. s. Comment . in Ezechielem c. ig. Una Patris , Hliique potestas, tartus, atque sub stantia . Augustinus in Ioann. tract. 35. Agnoscis quia Pater, Pater est; σ Filius , Filius est. Bene agnoscit, sed noli dicere triter major est , Hlius minor est. S. Leo magnus ser. 8. c. r. Deus Dei Filius de sempitemno, re iugenito Patre unigenitur.

IV. probatur Rationibus I. Secundae Trinitatis personae convenit aliam personam tanquam Patrem respicere , di ab illa e dem pen veram generationem produci tergo eidem convenit proprie , non meta. phorice , nomen Filii. Consequentia sequitur ; illud enim , & non aliud, Filii

nomine intelligitur . Antecedens probabitur, eum de Filii processione disseremus, eanque generationem esse probabimus. II. Sola secunda Trinitatis persona gen raturi ergo sola illa est Filius. Antecedens etiam constabit cit. loci, & Consequentia

sequitur . III. In tribus divinae Ttinitatis personis est aliqua misona, quae est Filius,& Filius vocari debet; sed haec non est

prima, neque tertia r ergo secunda . Pro obatur minor.Non prima,quia est ingenita; non tertia,quia non est genitarergo secunda, quae est genita. IV. Pater est ingenitus: ergo non genitus I ergo non convenit illii Filii nomendi Insuper Spiritus Sanctus est spiratus: ergo non genii et ergo neque illi conτenit Filii nomen . Atqui solus Filius

est genitust ergo illi soli convenit Filii nomen ; & quidem proprie , non tantum

Pro ut

163쪽

s 4 Dissertatio CXXII.

prout proprie opponitur metaphorico, sed etiam prout distinguitur a communi, & essentiali. Opponunt I. Aliquando in Scripturis impro. prie usurpatur nomen Filii r ergo etiam sic usurpatur, quando in iisdem secundae Trinitatis personae datur . II. Iustinus Martis in Expositione fidei docete Inteli

timus Filium a Pane prognatum , sicut immen e lumine promieans ; sed lumen noris est Filius luminis i ergo neque secun vita, persona primae . II. Si Filius erat δε ergo non est genitus: ereo non est Filius, Et si natus est: ergo non erat ergo vel non est Filius, vel non est aeternus. III. De Patre scriptum est: Te solum verum Deum t ergos Pater est solus verut Deus , Filius non potest esse naturalis , sed adoptivus . IV. In laetis Scripturis solus Pater appellatur Deus , Filius vero dieitur dominus r ergo non habet eandem cum illo naturam , licet maximam ab eo habeat potestatem rergo non est Filius naturae, sed adopti

nis .

Respondemus ad I. improprie usurpari nomen Filii, quando creaturis applicatur in

ordine ad Deum; nunquam vero invenie xur, quod improprie sumatur, quando seis eundae personae divinae in ordine ad primam tribuitur . Caeterum ineptissimus

hic est arguendi modust Aliquaudo in

Scripturis usurpantur aliqua nomina imis propria r ergo semper usurpantur et Aliis quando aliqua vox improprie accipitura ergo semper improprie accipitur. Improis prie tantum intelligenda est, quando improprie usurpatur ἱ quando vero proprie sumitur, est proprie etiam explicanda . Ad II. Iustinus Martir luminis exemplo clarificat Filii generationem , non autem adeo exponit , ut quaecunque in uno inis veniuntur , debeant de altero necessario verificari. Non enim paritates omni ex Parte currere habent; sed satis est , ut ex illa parte currant . secundum quam ad exemplificandum sumuntur. Caeterum liber ille de Expositi e fidei non est ge. nuinus Iustini foetus, sed falso illi tribuiatus ; ut etiam mitiores Critici non a

nuunt .

Ad III. respondet Chrysostomus, vel quis. quis alius lateat sub ejus nomine,in Serm. de sancta, & consubstantiali Trinitater

Si dixeris nubι, de Patre feriptum est: Te solum verum Deum . Sed est ev hoc scriptum Et Deus erat sermo. Et quomodo igitur aequa. lis Patri Dicendo enim de Patre , quod ipse sit solus verus Deus, monstrauu Filium non

naturalem , sed adoptatum pilium At Fidpropria salutis immicet Num qu/a scriptum,

sicut vicit Ioannes de Patre , Deus lux est; de Filio autem , eras lux vera ἰ ideo aude propter Me dicere minoνem Patrem, eo quod

non adjeeit, quod sit lux vera , sed de Filia solo dicit, quod sit lux vera sicut uita

non audes minorem facere Patrem , eo quia

non appositum est , quod sit vera lux; ita

tum audis de Patrei Te solam veram Deuma de Filio eatem,solum quod sit Deus, ne audeas minorem fuere Filium', qu stniam nomina di verso modo nune illi, num bule, actarent.

M IV. Respondet Hieronymus in Comment. ad e. q. ad Ephes. Si, ut existimans iani , mas Pater solas est Deus ῆ eadem consequentia, solas erit Dominus Iesus cir stus; ct nee Pater erit Dominus , nee Filius Deus. sed absit, ut non sit vel in dominatio ne deitas , vel in deitate dominatio . Da est Deus , e r unita est Dominus quia Patris, o Filii dominatio una est Diυimias. Propte rea est fides una Leitur, quia simι liter in P trem, re Filium, Spiritum Ianctu, credimus. Advenit nomen Imaginis in F Iio explicanis dum i Et quidem imago describitur a s. Th. I. Par. q. 3s .ar. r. in corp. ex

S. Augustino lib. 83. qq. qu st.7 ., quod si aliquid ex alio procedens sinite ei, quod est in speete , vel saltem in signuspeeiel. Dividitur in naturalem, intenti nalem, S artificialem. Naturalis est si is litudo physice producta a principio naulurali, repraesentans id , a quo est natura iiter producta. Intentionalis est simili tuis do intentionaliter producta ab objecto, α potentia cognoscitiva, repraesentans intentionaliter obiectum, a quo producta est, cognoscitivae putentiae, a qua parater est producta . Artificialis est similitudo elaborata ab artifice, repraesentans exemplar , ad cujus imitationem est proinducta . Filius dicitur imago naturalis Verbum mentis imago intentionalis; ima.

go naturalis est quae sere ab omnibus discitur imago. His positis. Dicimus, seeundae Trinitatis personae e mvenire nomen imaginis naturalis , & inMtentionalis , proprie, non metaphorices

non autem imaginis artificialis; fit co venire respectu solius primae personae, de ratione essentiae simul, & personalitatis, quan vis principalius ratione essentiae. I. probatur ex scripturis. Apostolus ad Coo ossenser i. ait: cibis est imago Dei invisb

iis , primogenitus omnis ereatura . Ad He braeos I. cum sit splendor gloria ejus,

er Rura subsantia ejus . Quod vertit S.

164쪽

De Secunda Trinitatis Persona, &c. I s

Ioannes Chrysostomus ibidem hom. r. aracteν submasia ejus . Item in veteri testamento Filius dicitur per nomenta aequivalens imagini ; scilicet per faeie facies enim es quasi imago cordis. Unde Psa I. 138. habeturr tabo ibo ὰ spirita tuo.

Er v o a facia tua fati ami Ubi inquit Nys- senua i Filii bymstasis quasi forma, ac facies

est, qua Pater cognoscitur.

II. probatur ex Patribus. Athanasius epist. de deeretis Nieaenae Synodi i aluod si eum imaginem nomines , Filium hoc eis re ipso jndicaveris; quid enim est simile Deo , nisi sua ipsi s progenies Nazia Genus Or. . de Theologiar Bretiis, o compendiosa, facitiseque paterna natura deelaratia est Filius romne enim , quod genitum est , genitorem suum tacita quadam vice desinit. Nyssenus

lib. de differentia essentiae , & hypos Mseos i Filii hγροβasis quo forma , ac faries

est, qua Pater cognoscitur; o Patris hypostasis in forma Filii cognoscιtur, manente Aa in his consideratur , proprietate ad cia feretionem personarum. Cyrillus Alexandrinus lib. r.thesauri c. I. Propteν bοe Fidias. erbum, s imago Dei es , quia ex ipso Patre vere , ac proprie genitus es . Basiliusho m. de fidei mago ipsisma inUM lix Dei Filius ex Patre genitus. Hilarius lib. a. de Trinit. Imago invisibilis Dei, forma

Patris ingemit.

III. probatur Rationibus. l. Duo requiruntur ad rationem Fropriae , & perleetae imaginis; similitudo scilicet, & processio;

sed haec duo ver incantur in Filio in divinis: ergo Filio in divi pia convenit pro prie imaginis ratio, dc nomen . Min Orconstabit infra, quando de Filii gener tione differetur; major autem non nega tur ; & consequentia bene insertur. II. Imago naturalis idem est ae Filius; im go intentionalis idem est ae Uerbum; sed secunda Trinitatis persona est Filius, deest verbum i ergo est imago naturali , de intentionalis . Praemissae constant ex dies is in hac eadem Dissertatione I con sequentia sequitur. III. Imago naturalis importat similitudinem in naturae ergo in Filio est ratio imaginis per respectum ad essentiam; de quidem principalius,quia essentia ei a Patre communicatur,& pri cipalius communicatur. Unde scribit CP rillus in ep. Io., quae in Concilio Ephemno approbata sui tr Propter eandem , quam cum illa babet essentiam , ct imago , o characZer, dplendον est gloria ejus IV. In imagine non tantum est ratio similitudinis, quae respicit essentiam, sed etiam ratio PAR. II. processionis, quae respicit personam : eris sto ratio imaginis in Filio est propter es.sentiam, di personam . Arguunt I. Ratio imaginis convenit etiam Spiritui Sancto e ergo Mon proprie Filio. Probatur antecedens. Ad Rom. 8. diciturr 'fas nascivit, o praedestinavit confoemes

fieri imaginis Filii fui; sed imago Filii est Spiritur Sanctus, quia ab ipso producitur et ergo dcc. II. idem Apostolus I. ad Cor. I s. haec habete Primus homo de terra

terrenus, secundus homo de eaelo coelestis.... Igituν sicut portaυimus imaginem terreni,

portemus o imaginem caelestis . In quibus verbis per hominem terrenum intelligi gitur Adam , per hominem coelestem Christus, de per imaginem ejus Spiritus Sanctus. III. Graeci Patres non pauci. qui ab Estio reeensemur in I. dist. 27. β.ν nomen ei tam imaginis Spiritui Sancto tribuunt. IV. Nomen imaginis respectu Dei convenit etiam homini; dicitur enim

Genes. .I. 26. Fatiamus bominem ad ima ginem, o similitudinem nostram di ergo non convenit proprie Verbo, quum non con

veniat soli Verbo. V. Imago supponit similitudinem ; sed Spiritus Sanctus habet eandem similitudinem in natura cum Patre . de filio, quam habet Filius cum Patre t ergo pariter Spiritus Sanctus est imago. V. Verbum nullam habet similitudinem cum Patre r ergo nequit dici imago Patris. Probatur antecedens. Si haberet similitudinem, vel haberet illam cum persona , vel cum essentia ; non cum persona Patris, quia haec non solum non est smilis, sed etiam est diversa r Ncinis cum essentia , quia eli eadem in utroque, di idem non est simile sibi; identitas enim similitudinem excludit, non includit. Respondemus ad I. sensum illorum verborum elis , quod Praedestinati ita conformentur Filio Dei, ut fiant veluti imato ipsius; S hoc ab Apustolo diei transitiva quadam loquutione; ut ait Cacheranus . Ad Il. idem Cacheranus occurrit dicendo, quod Apostolus hortatur Corinthios ad vitam instituendam ea quidem morum probitate , qua dici pollicit , se vitam hominis coelellis imitari; de se aliqualiter exprimant hominis coelestis, seu Christi Domini, imaginem. Ad III. dicitur ab eodem Cacherano , quod Graeci Paties minus accurate loquuti sue rint de ratione imaginis in divinis ad intra; de quod imaginis nomen latius usurpaverint ad significandum omne id, quod procedit simile , etiam si non procedat T foris

165쪽

sormaliter tale , de ex vi propriae proces

sonis , ut ad rationem propriae imagini requiritur. Quod autem illos movit, ad

imaginis nomen Spiritui Sancto tribuendum , suit , ut hoc nomine processi nem Spiritus Saneti a Filio . & e usdem conis substantialitatem cum Patre, oc mi ici , avist tuerunt .

Ad IV. Homo dicitur improprie, non promptae , imago Dei ἰ quia imago 'priosumpta dieit similitudinem se eundum

speciem ; improprie vero accepta oleit similitudinem secundum aliquam tantum persectionem. Deus, &Homo non sunt ejusdem naturae ; ad emura homo non et, imago Dei secundum speciem. Homo ex altera parte est intelli gens, sicut Dei natura est intelligens; u de habet aliquam perfectionem , quatruo

habet Deus ; de in hoc est ei senuis, e usique dicitur imago , sed improprie . Verinhum vero habet eandem naturam cui

Patre, non solum specie, sed etiam numero ; S per consequens est proprie P tris imago . Ad U. dicimus, ad rationem imaginis no sussi e re similitudinem duorum in natura, sed requiri . quod talis similitudo si vi processionis . In Spiritu Sancto te spectu Patris, S Filii est similitudo in natur is, sed non est vi processionis; adeoque pr prie non est imago nec Patris , nec Filii. In verbo autem respectu Patris est similitudo in natura , & est vi processionis; ae proinde dicitur imago Patris. Quod perbelle explicat Augustinus lib. 83. qq. q. 7 . Sι gemim inter se similes sint , simi-mititudo dici potest alterius cmuslibet in antero , non imago otium asteri ovo quam isaxime simile est , nec imago tamen Mus est, quia de illo expressum non est.

Ad VI. distinguunt propcifitionem illam, quae ab argumento supponitur di Ubi est

identitas in natura , non est similitudo in natura; si eadem quoque sit persona, conis ceditur ; si non sit eadem persona, negatur. Ratio est,quia, ut dicunt, ad similit dinem duo requiruntur , unum, in quo conveniant ea, quae sunt similia; alterum, in quo disconveniant. Non est autem necesse, ut id, in quo conveniunt, seu iurisma, in qua similitudo formatur, sit dii in.

Et a ; sed satis est , ut sint distincta sub)ecta, in quibus reperitur forma illa. Et propter hanc rationem persena Filii, quae realiter di illii guttur a persona Patris, est

persecte similis Patri in essentia; eo quia forma, seu essentia, in qua fundatur similitudo, est in utraque persona eadem tam ianinu. Sic Iuemnus , quod ulterius quoque

confirmat .

Remanet tandem , ut de aliis nominibus agamus; scilicet de Sapientia, specie . Ggillo, ch4ractere ; quibus pariter secunda Trinitatis persona nominatur. Et quidem de Sapientia loquentes, supponimus, i divinis esse discrimen inter essentialis , propria , & appropriata . Essentialia sunt communia tribus personis; ut natura dis vina, bonitas, sanctitas , immensitas die. Propria sunt proprietates relativae, qui gunεquaeque periana constituitur , de ab

alia dili inguitur. Appropriata sunt quia dem praedicata erint talia , 5e absoluta, de tribus personis communia; sed quae tamen uni potius personae , quam alteri ac cum modantur , propter quandam singuis larem rationem , fit amnitatem , quae P tius respectu nostru n est, seu concipitur,

in una persona, quam in alia. Et hoc pacto Patri , vel quia principium est caeterarum personarum , vel quia illum Ha retici aliqui, a Frasen memorati, ob se,

ne tu leui impotentem dicebant, omniis potentia tributa suit. Filio autem, qui per intellectum , cujus proprium est noscere , intelligere , sapere , procedit, Sapientia fuit accomodata. Spiritui Sancto demum , quia procedit per voluntatem. quae sedes est amoris, bonitatis, ae sanctistatis, amor , bonitas, & sanetitas, appro

priantur.

Huiusmodi autem appropriationes non solum aput Patres , sed etiam an Scripturis leguntur; ut inde possimus a Urmaro, non inconsulto su ille factas , & irrati

nabiliter non admitti. S. Leo ser. 1. d Pentec. c. 2. inquit i Di per proprietatem

mc x, aut operis , insinuetur nobιs veritas

Trinιtatis ,'non dividat intellectat , quod di inguit auditas. Nunquam enim intelligitur

Trinitas, si semper inseparabiliter diceretur. Appropriatio autem a S. Thoma dicitur tria similitudinis, s dissimilitudinis; ab Αlberior Aeeelsus, ct recelsus; ab Henrico r. Correspondentia seeuntiam similitu inem; ab Alense autem eam fieri docetur,ut instrua

tur veritas, occvrratur errori .

Dicimus,lapientiam tribui Filio, non autem

tribui proprie, sed appropria te; non tribui vero Patri ea ratione , qua tribuitur Filio. Tres habet partes Conclusio. I. probatur pro prima parte. Prov. 8. Divi na Sapientia diciti Nondum erant abys, σ

ego Iam concepta eram .... ante st mnes eoia

les ego par uriebar. Ecclesiast. 2 . Ego ex

166쪽

De Secunda Trinitatis Persona, &c. I 47

ore Alti sint ρνο Δοὐ ρ,-,genua ante σ- III. pars probatur. Sapientia . quae appronem creaturam. Si igitur Sapientia dicitur priatur Filio, est sapientia tentia; sed Iue Igenita ,&genitus inter personas divinas sapientia genita non poten diei sapien,

est solus Filius, vere Sapientia tribuitur Pater e ergo Patri sapicntia non tribuitur Filio. Unde S. Basilius lib. q. coni. Eu- ea ratione, qua tribuitur Fl lio . Unde do-nomium 1 Si est Griam Dei virtus, ct Dei cet Augustinus lib. I s. de Trinit. c. 'sapientia, hae autem increata, σ eoatern a Si enim solus sibi Filius intelligit , ut intelli sunt Deo non enim fati aliquando sapientia, tentia sit σ sibi, o Patri , ιν viritiai sania

aut virtutis expers inerratur, σ estatemur cto, ad illam reditur absurditatem , ut Patero Deo Christus. λmbrosius lib. de sym. non sis sapiens de seipso , sed de Filio, nee st-holae. II. Numquid potuit esse tempus, pientia sapieatiam genu it, sed ea Dpιen a Mando Pater sine vita, sine sapientia, sinera Pater duatae famens esse, quam g nait.... Et

virtute, sine Verbo, quod Christus est, fuerita si bae est Deo esse, quod sapere., σ ea illi es Augustinus lib. .de Trinit.c. I. Impium est sentia est, qua sapientia, non Filius a Patre, dicere , Deum nou esse Patrem Sapientia sua. quod υerum est , sed α Rlio potius habet Pa-II. pars probatur; tum quia sapientia est ali- ter essentiam; quod absurdismum , atque a quid abiblutum; unde non potest conve- falsissimum, est .vire Proprie , hoe est per exclusionem, Reliqua modo nomina expIicantur . speciestini per nae, de non aliis um etiam,quia dicitur secunda Trinitatis persona. Hais quando absolute sapientia dieitur, intel- bemus ex Ioan. s. ubi Christus ait a Pater Iigitur communis toti Trinitati; quando testimonium perhibeo de me, neque vocem vero dicitur de Filio , cum aliquo addita ejus unquam audistis , neque speetem ejus via 'dicitur et ergo signum est , quod non est distis , s Verbum ejus non habetis in vobis Propria, sed appropriata Filio. Unde manenr, quia quem misit ille, buis vos non Augustinus lib. 7. de Trinit. c. a. abia in ereditis. Ad quae verba Athanasius or. q. tua simplicitate non est aliud sapere , quam a coni. Arianos scribit ἔν Pulcre sic merbum esse, eadem ibi sapientia est , qua esentivio . e junxu forma, ut palam faceret, se esse Post quae additi Pater igitur , ct Filius A. Verbum Dei, re imaginem , ct characterem, mutuna essentia , re una magnitudo . est una o speciem sin Patris. Danielis etiam r. haia veritas, re una sapientia; sed non Patre, o bemusr Species quarti erat similis Filio Dei. Filius bimul ambo unum Heνbum, quia non Unde Athanasus ser. coni. Omnes haereis simul ambo unus Filius. Addit insuper: ses concludit , Arianos deteriores esse Igu Propterea non eo Verbum , qua Sapientia , buchodonosore, quia Filium Deo neque simia quia Verbum non ad se dicitur , sed tantum lem , neque consubstantialem , esse m. relative ad eum , euiui est Verbum, sicut Fi- lunt. lius ad Patrem. sapientia vero, quo essentia; Nomina Sigilli, de Characteris eolligunt exedi i ea quia una estentia, una sapientia. Hu verbis Ioann. 6. Hunc Pater signaυιι Deus. usque loquutus est Augustinus de sapiςn- Quae a Basilio lib. unic. de Spiritu Sanctotia essentiali, quae est communis tribus c. 6. sic exponuntur ; Christus splendae personis, de non est propria , nsu appro- gloria, hunc Pater signavit Deus, seque t pliata Filio . Modo loquitur de sapientia eum in eo expressit. Ambrosus quoque in Filio appropriata r Goniam vero ct Her- prooemio lib. a. de fide: Imago , spis bum sapientia est, sed non eo Verbum , quo doν , ct character , dicitur Dei Fιlius , quia sapientia ; Verbum enim relative , sapientia bae incomprehensibilam , ct ιnvestetabitem vero essentialiter intelligituri Id dici aut se paterna divinitatem majestatis in quo , o mur, eum dieituν Verbum , ac si dicatur natu expressam similiodinem revelarmit, Chry- sapientia , ut sir Filius , or imago . Et bae sostomus hom. 3. in ςp. ad Hebr. Charais duo tam vicuntur , idest nata 1σpientia i a cter substantia Gus . Et Nazianzenus or. q. .no eorum eo quod nata est, σ Herbum , m de Theologia; docet x Filium vorari Cha- imago , oe Filius intelligitur .er in his om- raserem ut purum Patris sistilum, minime-nibas udiminibur non intelligatur si nil ν, i que mendax . quia relatiis dic tur . . i: . - N

167쪽

De Processione Verbi ; ct ex quorum

cognitione procedit.

Ilius, ait P. Magnanus Philossac. de Deo Trania c. 2 . prop.

II. secundum quod est inistentionalis imago Patris , est etiam eiusdem VerbumHxat nus , ut subdit, est eius , ut diae istis dictio; idem mm sunt dictio , per modum forma dicendi sumpta , ct Verbum . Et

quidem solius Patris est dictio , de solius Patrix est verbum , si principium ejus

originis inspiciatur; non sic autem, si inisspiciantur oblecta , quatenus diei potest etiam horum Verbum , tanquam dicto rum , seu Verbo a dicente expressorum . Et hine emergit celebris controversia , quae agitatur in scholis sub his terminis Ex quorum cognitione procedit verbum seu, quod idem est; qua nam sint ea, quae Verbo Patris exprimuntur, & dicuntur

Horum enim omnium quodammodo est Verbum ; quatenus, ut Magnanus dicit, ea Patre omnia simu ι uno merbo dicit , quia cognoscendo, atque dicendo , generat Piliam.

Et hoc est , quod in hac Differratione suis stipimus disputandum.

Praesupponere tamen oportet primo, Verisbum divinum duplici modo dici poste, quod ex alicuius objecti cognitione procedat; vel formaliter, de per se, vel materialiter , & concomitanter. Primo m. do est, quando cognitio, ipsiusque obieetum connectitur , fit identificatur cum productione Verbi sol maliter, seu ingreditur formalem rationem illius productionis,& respicit Verbum tanquam terminum Drmaliter, Se reduplicative a se productum. Secundo modo est, quando cognitio, te ipsius ob)ectum , se habent mat tialiter, de concomitanter, ad verbi productionem , respiciens scilicet Uerbum non titulo productionis, sed alio titulo, puta infinitatis, de per hunc cum Verbi produetione conjungitur. Secundo praeis supponere debemus, Verbum divinum

duplici etiam modo sumi posse. Priano

modo adaequate, de ut omnino tale, quale de facto es tr Altero modOLrmalillime, Ac secundum puram , ac praecisi istinam

lationem Verbi. Secundum piimum modum Verbum accipitur, prout dicit ratio. nem repraesentativam iam nium, quae su . itin Deo necessaria I secundum vero est rum modum intelligitur Verbum . quod sit persona divina procedens per intelleisitum , tanquam imago intentionalis rei intellectae . Hine Verbum divinum sumptum primo modo procedit ex cogniti ne cujuscunque cognoscibilis; dissicultas igitur tantum est de Verbo di Wino altero modo accepto I de in hoc Theologi deosthola inter se acerrime digladiantur . Scimus, Theologos quosdam inter hos ducit

modos ponere tertium, in quo totum dis. ficultatis cardinem constituum. Conc dunt enim per primum modum, Verbum procedere ex cognitione Omnium cogn scibitrum, ut diximus. Concedunt pariter

per secundum modum , verbum procedere ex cognitione solius essentiae . Tertius autem modus hie est , quod Verbum divinum non accipiatur sic late , ut sumi tur primo modo , nec sic stricte , ut accipitur secundo'; feci intelligatur ut tale , quale de facto est , de comparetur ad Objectum , ex cu us cognitione formaliter procedit. Et in hoc tertio modo dicit Caia

cheranus maxime controverti, an Verisbum divinum procedat ex cognitione solius essentiae; an etiam attributorum , depertanarum; an pariter possibilium ; an denique suturorum i verum nos cum P.

Magnano discurrentex

Dieimus I. Verbum divinum non proced te per scientiam, quae aliquid includat contingentiae, seu per scientiam liberam; quod idem est ac dicere,per cognitionem

suturorum.

I. probatur. Filius procedit per cognitionem necessariam r ergo non procedit per seientiam liberam. Explicatur antecedeam de probatur. Filius ut procedens, tanta

habet necessitatem, quantam habet Pater in Peto lueendo I de Pater tantam habet necessitatem in producendo , quantam h xbet divina edentia sub ratione intellectus , hoc est naturae , in fundando eam pro duetionem ; sed divina essentia , 5c Pater, maximam habent necessitatem, ut nemo negare potest: ergo de Filius: ergo Filius procedit per cognitionem necessa -rram . Consequentia primi enthim ematis pariter probatur , dc explicatur. Scientia

libera,'

168쪽

De Processione Verbi, &c.

libera, di contingens, prout est de obj, eto contingent et , qua talis est , non est necessaria ; ergo si Verbum per scientiam necessariam procedit , non potest per scientiam liberam procedere. II. probatur ab eodem P. Magnano. Comis pleta, & veluti exercita Filii proeessio estante quodcunque obiectum contingenstergo est ante , dc praeter scientiam , vel independenter a scientia , quae est de o je to contingente , ut talis est. Probatur antecedens. Obiectum contingens prout tale , potest absolute non else ; potest etiam scientia , prout de eo est, absolute non esse; de tamen non per hoc non procederet Filius ex vi antecedentis absolutae pecessitatis, qua egentia divina fundat laxatione naturae, de Pater exercet ejus Productionem: ergo completa , de veluti exercita Filii processio est ante quodcunque objectum contingens; de per consequens independenter a scientia , quae est de obiecto contingente, ut talis est . Dicimus ut talis est, quia si acciperetur secundμm entitatem actus, non ellat i terminis praesentis quaestionis , de alitet dicendum esset; ut Munanus manet. Et hinc habetur, Uerbum non procede per scientiam visionis,quae est futurorum; quia est contingens, quatenus est futurois sum; neque per scientiam mediam, ut ta-Iam; quia haec recedit a scienti simplicia intelligentiae , dc accedit φd scientiam vi sionis; quatenus quati vix sit de possibilibus , est tamen plus quam de mere possibilibus, quia est de adepturis existentiam sub conditione ε ponunt I. Post S. Augustinum asserit S. Thomas I. P. q,3 ar. 3. quod Verbum dici respectum ad creaturas , quarum est factivum; atqui Pater non plura verba , sed unicum Verbum , producit, quatenu se , dc Omnia unico actu intelligi tr ergo per idem Verbum Pater intelligit se ipsum, de creaturas; quatenus unicum Ugrbum est expiellivum non solum Patri , sta etiam creaturarum. II. Cognitio , per quam Verbum producitur, eli compreo hensio ; sed non esset comprehensio , nisi extenderetur ad omne scibilet ergo extenditur ad omne scibile; sed intra omne stibile comprebenduntur etiam sv ura rergo cognitio, perquam producitur Ueris in, ex te ditur etiam ad sutura . I H. Perillam scientiam producitur Uerbum, quae est in ipso Uerba, dc est in eo vi proce fionis; sed scientia tum visionis, tum meis dia at in Uerbo, sic sunt vi processioaisr

ergo per has scientias producitur Uerisbum . Probatur minor . Scientia visionis, Et media, sunt communes tribus personisi eteo sunt in Uerbo , de sunt vi processio.

Respondemus ad I. Verbum procedere pest

cognitionem creaturarum , non quatenu

libera ςst , sed quatenus est necessaria, de secundum hane importat respectum ad creaturas. Et quod haec sit mens S. Thomae , P. Magnanus probat ex ipsi uis et S. Doctoris verbis . Dicit enim Angelicus; verbum importare respectum ad creatu. ras , non quas facit, vel quas faciet. sed quarum est facti um; per factivum intellieitur quid nece iuri 9M , per facit, vel faciet, quid contingens r Unde S. Thomas

intelligendus est de eognitione creatur tum , non ut libera est, sed ut est necessa. ria . Ulterius, concedimus , Verbum esse expressivum creaturarum possibilium, lesuturarum, tum absolute , tum conditio. nate; at negamus , esse expressivum soris maliter vi processionis , sed solum concomitanter , consequenter , materialiter dici, quatenus scilicet scientia necessa. ria, perquam solam formaliter Verbum procedit, extenditur in signo rationis pa- steriori ad contingentia, de ideo fit eoa

tingens .

Ad II. pariter cum P. Maenano diei mus ,

Verbum pro zedere per cognitionem cornis preb sivam carum , per quorum coges. tionem procedit, non vero per quorum cognitionem non procedit. Non autem oportet, ut cognitio illa, per quam procedit , si comprehensio omnium, sed sus.ficit, ut sit comprehensio necessariorum. Addit etiam , quod cognitio illa necessa. riorum comprehensiva transit secundo si gno rationis in comprehensivam quoques i. liberorum ἱ quatenus primo signo est qui . dem identice comprehensiva liberorum sed non formaliter .

Ad III. cum eodem dicimus, quod ambae illae scientiae sunt in Verbo vi processionis, at non formaliter , sed consequentu tantum; α hoe ideo , quia scientia necessam, quaeptae supponitur Processioni Verbi , transiit in liberam secunda signo rationis, ex sola con notatione objecti contingent et futuri. s. e fit futurum actu absolute, sive sub com

Dicimus II. Verbum divinum procedere per omnem cognitionem divinam necessa. tiam; scilicet essentiae Dei , Personarum trium divinarum , de creaturarum possibi. lium .

169쪽

Iso Dissertatio

Ι. probatur a P. Magnano ex S. Thoma , . Etenim S. Doctor . P. q. 36. ar. I. ad I. docet , Uerbum procedere per cognitio nem personarum, de possibilium; a fortio.. ri autem , vel saltem a pari, procedit pereognitionem essentiae . Ulterius, ar. I. in cor p. docet , Verbum notionaliter sumptum esse expressivum omnium , quae Deus cognoscit; sed per ipsum et S. D ctorem cognoscit suam essentiam , personas, de possibilia i ergo ex S.Thoma procedit per cognitionem esse ut is a personarum , ερ possibilium.

II. probatur. Perfectius, atque nobilius est, aliquod procedet re per cognitionem sumptam secundum se totam, S in sua latitudine , quam per eandem diminutam; sed Verbo tribuendum est , quod est peris olus , de nobilius: ergo potius dicendum est , Verbum procedere per cognitionem sumptam in sua tota latitudine, quam per eandem diminutam ; sed cognitio summa

in tota sua latitudine includit cogniti nem essentiae, personarum, & possibilivmi ergo per hanc cognitionem Uerbum proincedit . MaJOr probatur . Persectius est esse aliquod expressivum plurium, quam paveorum; sed est expressivum plurium , quando procedit per cognitionem sumis

piam se eundum se totam , de in tota sua latitudine I paucorum vero, quando pro cedit per eandem cognitionem diminutam i ergo per feeitur , atque nobilius dee. Vel alio modo eadem ma or probatur.

Persectius est, Verbum esse explessivum plurium formaliter vi processionis . dein primo rationis signo, quam solum consequenter, de in secundo signo; quod quidem impotiat cognitionem comprehensi

vam, non contingentem, quam paulo ante

exclusimus, sed necessariam, quae divinae cognitioni deneganda omnino non est rHoc autem importat cognitio sumpta secundum se totam , de in sua latitudine . de non diminutat ergo haec processioni Ue bi concedenda est.

III. Pater ceternus signo illo , quo Verbum

producit, cognoscit expresse, Se suo Veriabo vicit, Omne cognoscibilet ergo pro

ductio Verbi est cognitio, seu diAio,

omnis cognoscibilis. ει quidem formaliistet, de intransece . Probatur antecedens . Signo illo non praescindit Patet ab aliquo cognoscibili r ergo cognoscit expressi omne coenoscibile . Consequentia prima sequitur; qaιa dicere Patris eth producere V cibum t ergo si Pater primo signo cinguoscit Orunc cognoscibile , produetio

CXXIII.

Verbi est cognit io . seu dictio , omnis in

gnoscibuas. Subsumimus modo; atqui non potest intelligi de cc gnoscibile contingenis te, quod praecedit verbi productio, ut diximus: ergo intelligitur de omni cogno.

scibile necessario.

Obstant l. Uerbum procederet adhue, si nutila essent possibilia r ergo verbum per c enitionem possibilium non procedit. Aa-tecedens est certum ; quia Verbum divi.

num , utpote magis necessarium, et tam

procederet , si nulla essent possibilia ; ea absurdum quidem esset , dicere , Verbum

non esse in Trinitate, si nulla creatur oetset possibilis . Consequentia sequitur ;non enim procedit Verbum per cogniti nem eorum , quae non sum , de tam et Verbum etiam procedit. II. Procederet

etiam Verbum , si Spiritus Sanctus notis esset possibilis, At consequenter a patre

non cognosceretur ut talis rogo Verbum

non procedit per cognitionem spiritus Sancti. Antecedens est elarum; quia Verbum est prius origine spiritu Sanctor ergo procederet etiam Verbum, si Spiritus Samctus non esset possibilis. III. Ea nostri Conclusione sequeretur, Verbum proce de re a se ipso . 6e a Spiritu sanct , de vi creaturis, saltem in esse cognito; hoc non est ditendum i ergb neque illud . Proba batur sequela . Vettam procedit per c

gnitionem sui, spiritus Sancti, & creaturarum possibilium ; sed hoc idem est, ae Verbum procedere a se ipso , de a Spiritu

Sancto , S a creaturis, ergo Ecc. IV. Si Verbum procederet per cognitionem sui ipsius , secundum nostrum modum i melliogendi esset prius se ipso . hoc dici non potest ε ergo Sec. Probatur sequela. Id . per quod quis pro dit, prius est termino processionis r ergo si Verbum procederet dee. Probatur minor prioris argumenti . Nec Verbum, nec aliud quodvis ens potest esse se ipso prius. Respondemus ad I. cum P. Magnano, ne si fratem possibilium esse non tantum aequalem necessitati processionis Filii . dine eessitati existentiae Dei, sed esse omnino eandem necessitatem possibilium , di essentiae divinae , aeceptae hine in ratione

exemplaris, inde in ratione omnipotentiae . Sicut ergo ne Filius Dei sit in Trinutate, non eli periculum , quod essentia di Wina non sit possibilis , ita nec est periculum , quod creaturae non sint possibiles . IAd u. si non esset possibilis Spiritus Sametus, neque esset possibilis Filius'. Ratio

est ;

170쪽

De Processione Verbi, M.

ella quit Filius daber habere naturam durinam intellectualem integram. & perse erim , non vero dimidiatam , de impet .ctam. Natura divina intellectualis ini gra complectitur intellectum , & volunta rem ἰ sine voluntate effet dimidiata. Sine voluntate esset, si non esset possibilis Spi. xitus Sanctus; sic autem non potat esse in Filior ergo non esset Filiust ergo s non esset possibilis Spiritus Sanctus, neque esse 'possibilis Filius. Addit P. Magnanus , in hypothesi impossibili de spiritu Sancto

ab Adversatiis facta, esset etiam impossubilis Pater, esset quoque impossibilis di Wina essentia . Posito nanque uno impossibiit, eaetera impossibilia sequuntur, quae eum illo inseparabiliter sunt connexa: Ua de non procederet Uerbum , si Spiritus Sanctus non esset possibilia . Deniqueis . verbum est prius origine Spiritu Sa ncto , sed non prius cognitione . quam Pater de Spiritu Sancto habet ; quia , ut docea P.

Magnanus, ure Urritus iatun Patrem in eo

δαο , qua Pater se ipsum , ae suam ess ην iam dicebat Herbo . quod ita dicendo priam

Ad III. respondet primo Magnanus Mim rein ortione: Filius procedit per cognitionem essentiae divinae r ergo procedit ab effetitia divina ; sed ab essentia non procedit iergo nequo per cognitionem inentiae. S phisma autem Adversariorum est in hoc. quod sumunt cognitionem pro objecto; vel sub obtentu sumendi cognitionem pro obiecto in esse cognito , sumunt pro

obiecto in esse reali, ac secundum se considerato. His verbis secundo ad argumen. tum respondet Magnanus. Ad IV. dicimus, verbum non procedere per

cognitionem ipsiusmet verbi actu producti ; & in hoc sensu procedit propositum

argumentum. Attamen si Verbum accipiatur Obiective, tune dicitur, ipsum produci per ipsam cognitionem verbi. Quia tamen controvertitur etiam hic inter Scholasticos q. An Uerbum divinum procedat per cognitionem paternam, quae sit intuitiva , nec ne i Et quidem pariter in hoc ambagibus tot , tantisque obvolvitur

quaestio, quot sunt Theologi, qui de ea

loquuntur opposita; nos ab eadem cum P. Magnano sic breviter expedIinu .

I si

Dieimus III. Cognitionem paternam, qua Filius procedit, dici posse, dc esse , rela ctu diversorum, intuitivam , & non Intuit iram.

Conclusionem se expIleat, & probat, p. Maognanus. Cognitio intuitiva in objecti secundum propriam existentiam visi in sol pis. Hoc et ipliciter fieri potest, adeoque

tribus modis illa potest intuitiva cognitio. Primo videtur objectum in se ipso seeundum existentiam ita quidem, ut primo videatur ipsa existentia , non solum futura, vel praeterita , sed etiam praesem ; seu vi. deatur obiectum de praesenti existens, coram secundum set postum , sive e positum cognitioni sui , per ejuriem sui rea. lem eum illa coexistentiam.&Praesentiam durationis; ut ipsa mei sua verba sonant νEt hoc modo dicit, esse visivam cognitionem sensitivam nostram . Secundo modo , ut ipsemet scribit, ut videatur velut anticipato existentia nondum posita , sive sit ponenda tempore suo, sive non . Et hoc pacto esset, si nunc Deus exponeret oculo speciem impressam propriam rosa: seisquentis anni; videretur rosa nunc intuitive , seu secundum propriam existentiam, licet non esset secundum se visioni coeriis

stens. Tertio modo , ut videatur eadem rcisa, initio non coexistens realiter secundum se visioni sui, sed tandem inexti tura mox eidem subinde continuandae. Post quae verba, sic ad propositum descendit. Certum est , visionem paternam esse primo modo intuitivum, secundum quod est essentiae , ac trium personarum. Ratio est, quia nullum est reale instans durationis. in quo ea cognitio antecedat existentiam alicuius personae . Et hoc ideo, quia in divinis non reperitur priori l a , nequra etiam pro uno instanti, secundum realem durationem , sed tantum secundum originem , aut secundum rationem cum ianis damento in te . Manis stum quoque e M ,

it , cognitionem paternam non esse in .

tuitivam possibilium primo modo , sed tantum secundo; ut patet. Manisellum denique dicit, cognitionem futurorum, quae

repraesentat consequenter, ut diximus, non

esse intuitivam primo, aut secundo modo, sed tantum tertio.

SEARCH

MENU NAVIGATION