Illustrissimi et reverendissimi domini D.F. JosephMariae Perrimezzi ex ordine Minimorum S. Francisci de Paula ... In sacram de Deo scientiam dissertationes selectae historicae, dogmaticae, scholasticae. Pars prima octava

발행: 1730년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

quoniam de utroque procedit; sed ideo cum de illo Filiuι loqueretur,ailr de Patre proce dii ; quoniam Pater pro eqsionis ejus G au-mor , qui talem genuit Filιum , ct sigηendo ei dedit, ut etiam de imo procederet Spiritus Sanctus. Nam nis procederet s de i se, non diceret Discipulis i Accipite Spiritum Sanctum; eumque insulsando daret, ut, a se quo. que procedere significans , aperte ostenderex fano , quod sp,νando dabat occulte. Leo magnus ser. a. c. 2. Sempiternum est Patri consempiterni sibi Filii sui esse genitο- rem ; sempiternum est Filio in temporaliter a Patre esse progenitum; sempiternum quoque est Spiritui Sancto , viritum esse Patris , σFilii. Et epist . r. ad Turibium c. I. Priscillianistat impie sentiunt de Trinitate divina, qui σ Patris, ct Filii, oe viritus San.

est , unam, atque eandem asserunt esse personam I tanquam idem Deus nune Pater , nunc Filius, nune Spiritus sanctus nomineturi, nec

aliηs sit , qui genuit; alius, qui genitus est ;alius , qui de utroque procest. Eucherus Lugdunensis in qq. vet. & nov.test . in Gones. Spiritus Sanctus nee genitas , nec ingeniatus; ne, si ingenitum dixerimus , duos Patres dieere vereamur; s se genitum , duos Filios; sed potius qui ex Paι re, ct Filio procedat,ve. lut quaedam Patris , oe Filii concordia. S. Prosper de vii. contemplativa lib. I. c. I 8. πι ritus Sanctus a Patre, Filioque proce-dιt. Fulgentius de fide ad Petrum c. II. Firmisime tene, ct nullatenus dubites , exndem Spiritum Sanctum , qui Patris , ct Filii unus est Spiritus, de Patre, N Filio procedere. Et res p. I. ad Ferrandum Diaconum εNon potuit Spiritum Sanctum divinitas Filii accipere, eum ipse Spiritus Sanctus sie proeedat a Filio, sicut precedit a Patre; sie detur a Filio, sicut datur a Patre . Gregorius magnus in Confessione fidei r Credo in Patrem ingenitum, Filium unigenitum,Spiritum vero sanctum neque genitum , neque ingenitum, sed eoaeternum, de Patre,er Filio proce.

dentem .

VI Probatur Rationibus. I. Qui habet peris fictum principium productivum , quod a passivo non dependeat , nec possit per aliquid aliud impediri , habet hoc ipso productionem ; sed Filius habet persectum principium productivum, a passivo independens, ct a quoquunque alio inim- pedibile , respectu productionis Spiritus Sancti i ergo ipsam productionem hoc ipso habet. Probatur mi nor . Filius habet voluntatem herfectissimam , & independentem , & mimpedibilem; sed voluntas divina est principium productit

CXXVII.

vum amoris adaequatir ergo filius habet,&e. Probatur ma or . Inter generatio in nem , & spirationem est aliqualis Ordo , quo aliquo modo generatio sit prior spiratione , de in illo priori genito omnis

persectio communicetur . quae eidem non repugnetr ergo communicatur etiam voluntast ergo Filius habet voluntatem,

dic. II. Ab eo procedit Spiritus Sanctus, qui habet operationem , per quam ipsera procedit; sed Filius habet operationem . per quam Spiritus Sanctus procedit. ergo ab eo Spiritus Sanctus procedit. Probatur minor. Operatio illa est spiratio acti. va; sed Filius habet spirationem activam ergo Filius habet operationem, per quam Spiritus Sanctus procedit . Probatur mi. Nor . Excepta paternitate , id omne habet hi Iius, quod habet Pater ; sed Pater habet spirationem activam , & spiratio activa non est paternitas i ergo Filius habet spirationem activam . III. Ideo Spiritus Sanctus non operatur, quia nulla ei communicatur foecunditas ; sed Filio communicatur tacunditas r ergo Filius operatur; sed tacunditas, quae Filio comis munieatur , non est intellectus , sed voluntatis r ergo Filius operatur per voluntatem ; atqui operari per voluntatem est producere Spiritum Sanctum r ergo Elislius Spiritum Sanctum producit. l V. Ideo Filius non potest alium Filium produc re, quia per sui productionem expleta est tota tacunditas divini intellectus ; sed

non est expleta foecunditas divinae voluntatis , & a Patre eidem Filio communicatur r ergo potest Filius operari per volunt. tem , & producere ἔ sed per voluntatem non potest producere, nisi Spiritum Sanctum: ergo Filius per volum aistem Spiritum Sanctum producit. V. Spiritus Sanctus a Filio distinguitur r ergo a Filio procedit. Probatur consequentia.

In divinis non est distinctio , s non est productio r ergo s inter Filium, & Spiritum Sanctum est distinctio , est produ-

et Io. Probatur antecedens. In divinis omnia sunt unum , ubi non obstat relationis Oppositio 1 ergo in divinis non est diis

stinctio, si non est productio. Vis autem argumenti hujusce in Differ i. a'. expo

netur .

Arguunt Adversarii I. Non continetur iro Scripturis , quod Spiritus Sanctus a Filio procedat; sed nullum est admittendum

dogma,quod in Seripturis non contineatur e ergo non est admittendum , quod

Spiritus Sanctus a Filio procedat . IL

192쪽

De Processione, &c.

In scripturis continetur potius oppositum t ergo a sortiori non est ad milie n. dum . Probatur antecedens. In Scripturis continetur , quod a solo Patre proce dat: ergo continetur potius oppositum. Probatur antecedens . Joan. I s. dicitur rcum venerit Parachmus , quem ego mattam mobis a Putre , qtii a patre procedit. III.

ΕΨ Marco Ephelino Basilius non loqui. tur ex propria sententia , sed ex sentenatia Eunomii r ergo illius auctoritas non est ad rem . Subdit insuper, se non legis. se in germano Basilii textu verba , quae allegantur . IV. Aliae Patrum auctoritates sunt intelli pendae dumtaxat de conis substantialitate Spiritus cum Filio , non vero de productione Spiritus a Filio; unde sensus illarum est , quod Spiritus Sanctus sit con bstantialis Filio, quia est ex substantia Filii, quae ipsi communica iura Patre. V. Concilium Ephesinum approbavit , Spiritum Sanctum non procedere a Filio . ergo non est aliter sentie n. dum . Probatur antecedens. In Concilio. Ephesino fuit lectum Symbolum dic sto. iii, fuit lectus liber Theodoreti contra anathematismos Cytilli; & in his habe-hatur manifesse, quod a Filio non proce. deret Spiritus Sanstus; & tamen Concilii Patres nihil dixerunt contrar ergo COneilium Ephesinum approbavit , Sc. VI. Nazianzenus or. ad Episcopos AEgypti inquiti omMa , qua habet Pater, habea Fialitis, excesta eausula tale ; sed spiratio acti va est caussa litas i ergo illam non habet Filius. VII. Basilitis ep.. r. scribit: Naialam sciandam propriam notionem commuis

nionem habet Filitis eum Patre ; sed spiratio activa est notio 1 ergo nec illam habet Elius. VIII. Concilium Constantinopolitanum non punit in symbolo , Spiritum Sanctum procedere a F lici r ergo Patres illius non credebant hanc processionem . IX. Patres Grieci , loquentes de processione Spiritus sancti a Patre , ,

utuntur praeposticine ea, loquentes vero de processione e usdem a Filio , uiuntur praepositione per rergo non crediderunt, spiritum Sanctum procedere a Filio , s.cut procedit a Patre r ergo nullatenus processionem hanc erediderunt.X. Unum

est Spiritus Saneti principium; sed si Spiritus sanctus a Fullo procederet, duo es.sent ipsius print pia r ergo a Filio non Irocedit. XI. Filius vel producit Spitiis tum Sanctum ratione personae, vel ratio. ne essentiae; si ratione personaee ergo spiratio non est communis Palli i Si ratio-

ne essentiae 1 ergo spiratio est communis Spiritui Sintio . XII. Vel si ilicit solus Pater ad picidia tionem spiritus Sancti, vel non sufficit si stilli it r ergo superis fluus est Filius 1 Si non sussicit r ergo imperfer tus est Pater. XI H. Non daretur aequalitas in divinis, ii Spiritus sanetus af lio procederet, quia similior Patri es.set Filius, qui spiraret, quam Spiritus S eius, qui non spiraret, nec generaret. Respondemus ad i. quod non sola regula si- dei est Verbum Dei scriptum , hoe est sacra scriptura , sed etiam Verbum Dei non scriptura, scilicet Traditio . Dato ergo, quod dogma , de quo loquimur, in

Script uia non contineatur, contin turtamen in Traditione. Hane consessi fue-iunt Patres Graeci in Concilio Florenti no , quando illorum omnium nomine Iosephus,Constantinopolitanus Patriarcha, dicens pro unione sententiam, subdidit 1

Diomam sancti Ortim Putrtim Occid ututium, G si ientalium dicta audivimus, Oecidenta iales fuscapιmus asserentes , Spiritum sanctum esse ex Patre , er Nio. Attamen etiam in Scriptura continetur, si non explicit O , implicite certe; ut Scripturarum auctoritates, quas adduximus, manifestant.

Ad U. dieit Augustinus lib. t. adv. Maximianum c. t q. quod Pater nominatur , non

ut excludatur Filius , sed quia Pater est principalis Spiritus Sancti auctor; quum

Filius , ut spiret, a Patre habeat. Caeteiarum non excludi aliquem per hoc praecise , quod non nominetur, multa alia Script uiae testimonia ostendunt Matth. 16. habetur r Curo , sanguis non remela vir ιιιι, sed pater meus, qui in caelis es; &tamen revelatio illa a tribus personis sacta est . Ioan . In dicitur de spiritu sanis Ei o di Iae vos docebit omnia; & nihilomi nus etiam Pater, & Filius nos omnia d cent . Dicit etiam Anselmus lib. de proceis spir. Sancti, quod si Evangelista di xi sset Nemo producit Spiritum Sanctum, nisi solus Patet, adhuc Filius . non esset exclusus. Matth. I ria diciturr Nemo novie Filium, nis Pater; de tamen Filius, ct Spiritus Sanctus non exeludu tur , quum se undem habeant intelliatum . Dicitur etiam in eodem Matthaei loco, Neque ea diem quis novit, nisi Filitis, θ etii voltierit Filius νewlare; S nihilominus non exiscluduntur Pater, & Spiritus Sanctus. Multo minus autem non excluditur Filius a verbis illis, quum in iisdem nulla sit uaclusio, nulla negatio . Dicit denique Bellar in iuus, quod quando dicitur, M.

193쪽

3 4 Dissertatio CXXVII.

Patre procedit, non intelligitur Pater ut quod Spiritu Sanctus a Pilio suum habeae Pater est formaliter; sic enim Spiritu, esse a & in his omnibus Synodis Patres

Sanctus esset Filius, ergo intelligitur P, non contradixerunt '. ergo approbarunt. ter , ut habet communem essentiam eum Praeterea; si approbatus fuit Liber Theo-Filici r ergo etiam intelligitur Filius. doreti, hie non solum negabat, Spiritum Ad III. Basilius non in uno solo lueo, sed in Sanctum procedere a Filio,sed etiam per

pluribus, docuit , Spiritum Sanctum esse , Filium; & tamen Graec volunt, preceis secundum a Filio , & tertium in Trinita. dere per Filium i ergo flentium Patrum te S praecipue habet in ep. Io . , ubi ex illorum non minus fuit contra nos,quam Baptismi sorma probat ordinem illum , contra illos ; quod ips nunquam admi

dicensi spiritas mero Sanctus eo collocutuν tent . Denique Concilium Ephesinum ordine , quem nos in Evangelio Dominias do. tune temporis de alia controversa trae it, dicensi Euntes, baptietate eos in nomine thahat ; unde hanc , de qua loquimur, Petris, o Rhi, o Spiritus Sancti. Unde a nunquam instituit examinare . Significa- non ex Eunomio , sed ex Evangelio, lo- vit tamen mentem suam ex approbationequitur. Caeterum verba illa legebantur in doctrinae Cyrilli , N ex damnatione harueodicibus, qui scripti sunt ante sexcentos ress Nestorii , & Theodoreti. annos, quam Florentina Synodus celebrais Ad vi. Naaianetenus loquitur de caussalitaretur ut in eadem Synodo Ioannes, qui te respectu ipsius Filii, quae est proprie- pro Latinis contra Graecos argumenta- tas solius Patris , & Filio incommunic balur, invicte probavit . bilis ; ct idem est suorum verborum sen- Ad IV. si esset verum Adversariorum essuis sus , ae si dixisset, Filius habet omnia .gium , plura sequerentur absurda. Seque- quae habet Pater, praeter esse Patrem: eristetur primum, quod possit dici, teque Fi- go habet esse Spiratorem . Attamen ibilium plocedere a Spiritu Sancto per Spi- dem ipsemet de Spiritu Sancto se loquiritum Sanctum , ac dicitur spiritum San- tur i Omnia, qua habet Filius, habet spiriactum procedete a Filio per Filium; Pate e tus sanctus, exeota filiatione, ides extepta enim non minus communicat Filio sub- proprieιore nas persona , a qua ipse produsantiam, quae est Spiritus Sancti, quamis citur. spiti tot Sancto substantiam quae est Filii. Ad VII. Basilus non loquitur de omni no.

Et nihilominus Nyssenus or. 3. in orat. tione , sed de illa tantum , quae est pr Dominie. docetr Filium Spiνitas Sancti prietas; & sensum verborum e us hunc di- neqvie esse, neque dici, neque hane relativam cit esse Bellarminus 1 Filium, ratione fiseonfectilιonem converti , cum tamen spiritas liationis , quae sola est ejus propria notio, Vsi noMιnetur . Sequeretur secundum, non convenire cum Patre, aut Spiritu voces illas, A Patre; ρεν Filium; de meo; sancto . quem ego mi tam vobis a Patrer intelligenia Ad VIII. In Coneilio Constantinopolitanodas esse secundum substantiam, quum laia fuit tantummodo actum de divinitate men nemo negare possit, quod debeant Spiritus Sancti;& ad hane definiendam sa- secundum proprietates relativas intelligi; tis esse censuerunt patres dicere , quod exprimunt enim ordinem , & habitudi- Spiritus Sa'ctus a Patre procederet. Hoc nem, quam iniet se invicem habent peris ipso enim, quod una persona ab alia prinsonae . Sequeretur lettium , quod Filius, cedit , jam cum ipsa consubstantialis est; quia est ex eadem substantia, quam habet quemadmodum de Verbo actum est in , Spiritus Sanctus, esset proprius spiritus Concilio Nicaeno contra Amanos. Caele-

Sancti; atque hoc patitet Patres scripssi rum neque in Concilio Niesenti prolatum se ; quod est omnino falsum . Denique suit verbum de Spiritus sancti divinita. nullibi gentium diserunt Patres , Spiti. te; non tamen ex hoe inserent Adversa- . tum Sanctum procedete a Filio, quia ipsi rii, quod Nicaeni patres illam non agno- est consubstantialis; sed ips esse consub- velint . Non enim Concilia debent de stantialem, quia ab ipso procedit. Eodem dogmatibus omnibus pertractare , sed de

sane modo, quo contra Arianos dicebant; illis tantum, quorum caussa coadunan- Filium esse consubstantialem Patri, quia tur . a Patre procedit. Ad IX. Senctis Patium Graecorum , quando*d V. In eodem Ephesno Concilio, & ds dicunt, spiritum Sanctum procedere exinde in IV. & U. Synodo lecta etiam est Patre , & procedete per Filium , his ς', Epistola Cytilli eum anathematismis ad quod a Patre procedat per actionem ab Nestorium, in qua continetur iterato, auo principio non receptam ἱ & quod

actio

194쪽

De Processionei &c. 17S

actio spirativa non sit in Riliata mullinis

in Pri no principia. quia eam Filius a Patre recipit. Et ratio est . quia praepos, lici ex denotat aequalitλtem ἔ praepositio per significat ordinem . seu relationem aquam unus ad alium habet. Unde Patres, ut probarent contra Arianos . Filium esse aequalem Patri, dicebant semper, Filium ex Patre esse. pili ux autem, etiam quandinspirat Spiritum Sanctum . habet ordinem ad Patrem ; unde Graeci , ut exprimerent ordinem illum , usi sent praepositione νυ ; Latini vero autumarunt, satis esse adhibete praepositicinem ex tam respecta Patris , quam respectu Filii; quia , quum per illam denotetur aequalitas, haec implicite quoque ordinem servabat. Falsum est autem , quod per praepositionem persenificetur medium, per quod actio principii transit in terminum; quia multoties in Seripturis significat actionem principii operantis. Dicitur enim Gen. q. Possem di hominem per Deum; Ioan . I. Om ia per, am facta suae. Dicunt pariter Patres; Cyrillus in ep. ad Theodosium Imperatorem de Christo di Natus est per sanctamine aram Virginem ; Nazianzenus lib. I. coni. Eunomium; Per ipsum Filium appa

Tuis . Rursus autem a creatura , qua per Fiatium est producta distat. Ubi praepositio per applicatur rum spretuix sancti productioni, tum ereationi creatur rum .

Ad X. Ut ptinet pia multiplicentur , non ιu fiere, quod multiplicentur supposita , sed de bene etiam multiplicari actiones. Salee & Filius quan vis sint duo supposi-

, unam tamen habent voluntatem, unam

habent volitionem ς & per hanc sunt um spiritus Sancti prinei pium. Ex hinc, rod non duo , . sed unus dicuntur Smrator, quan vis duo diei possint spirantes. Quod patet , quia Pater, de Filius, de

Spiritus Sanctus, producunt res ad extra ;& tamen non tres Meatorea dicuntur, sed unus creator; quia opera a tur Per omnipotentiam, quae una est in tribus illis.

Vade Coacilium Lugdunense sub Grego-

ria T. profitetur: Fideli, ae detiora profρβο,e fatemur, quod Spiritus Sanctus aterna titer ex Patre, Er nlio , non tanquam ex duobus principiis, βed tanquam ex una principio , non duabus spirationibus, sed isnicet spiratione, procedit. Et Concilium Florentivum: Spiritas sanctus ex Patre . Filio aternaliter est, ct essentiam suam , suumque

esse subsissens rabet ex Patre limal, re Filio,

Er ex utroque Mernaliter tanquam ab uno principio, o unica sipirotiane procedit.

Ad X l. Productio Spiritus Sancti non est essentialis , sed personalis; proprietates

personales non sunt communes toti Triis

nitati , sed possunt aliquae duabus personis conveoire . Et in hoc sita est praesens quael io ; unde illam sumentes Adversarii pro ratione, principium absque dubio petunt . Quix autem ex illis neget, amorem duabus personis convenire t Et hunc amorem , unum , atque eundem esse e Si ergo per amorem Producunt, utraquetra persona producit , non ut duo principia, .sed ut unum, quia una est voluntas, unus est amor .

Ad Xll. Si argumentum valeret, posse e diei, quod etia in Filius, & Spiritus Sanctus, a. perflui fui tam ad mundi creationem;qaia meiens fuisset ibius Pater ad mundum creandum . Concedimus ergo, ut is sui in in Patre Wirtutem spirativam ad producendum Spiritum Sanctum; sed illa virtus eadem est in Filio ; quia Filius non aliam virtutem spirativam , ab illa Patria distinctam. Spiritum Sanctum producit.

Quemadmodum etiam per unicam acti nem creativam tres divinae person m munia

dum crearunt.

Ad xlv. Si spititus Sanctus procederet solo Patre , esset fimi Ilior Filius Spit irini Sancto, quam patri; quia Filius procede. ret, ut procedit Spiritus, di non produce Lret, ut producit Pater. Attamen argumen ἀia haec nihil in divinis concludunt; quia in illis non attenditur similitudo ex parte relationum, sed tantam ex parte essen

tiae.

195쪽

DISSERTATIO CXXVIII.

De Additiove particulae Filioque Θωbolo facta; quando nam fuerit facta; ct an fuerit

legitiwe facta P

Deo Graecis invisa evasit a ditio , symbolo Nicaeno , &Constatuinopolitano factst , cirea partieulam illam Fili que , qua nimirum dicitur, Spiritum Sanctum a Patre,& Filio procedere; ut illius caussa a Latinis distedere , & perniciosam schisma

constare , non dubitaverint. is Haec enim

additio, inquit Fragen , fuit is mus , quiis duo maria, nedum semi-Orbes terrae, sed ,, & utranque Ecelesiam , Orientalem , deis incidentalem, divisit; & Graecis ansam ais praebuit, se ab unione , & obedientia RO. , , manae Ecclesiae subducendi. ., Sic primo testatus est Photius, de quo dieitur, quod

inceperit schisma n epistola Encyclica ad Patriarehales Sedes orientis; in qua sui a

Romana Ecclesia dilaessus rationem res dens, hane prae caeteris praetexuit ν .sua est malorum sunma , ct apex, sacrum etiam Drabolam , quod ab omnibus Synodieir, πOeeamenitas ealculis vim habet irrefragabistem,l tboritatem, spuriis ,σ falsis pii,

busdam disceptationibat . . . . adsitreare arara dubitarunt, Sp.ritam Sanctum non ex

Patre Dis , sed ex Filio , procedere nouite dacentes. At quo ita pariter postmodum

conormavit in Florentino Concilio Marincus Ephesinus, obtestans , additionem illam neque veram ene , neque legitim fuisse Iactam. sane constat nUri schismatis is se dissicii pracipuam causa fuisset Et post paucar Romana Ecclesia dogma βο ργprium finxerat ; idque propterea

solυenda amicitia nostra causam,fimustatuminque nUrarum initium, dubio procul, constat.

Diximus usque modo, dissidii causam additionem hanc extitisse ; dicamus modo, quare haec additio Graecis invisa suerit adeo fortiter,ut illius ratione a Latinis diastedere, non modo non piaculum, sed religionem quoque, judicaverint. Praetextus

quidem religionis in iis suit, quod crederent oecumenicis Conciliis per additi nem hanc fuisse derogatum . Siquidem

in Conciliis Ephesino, & Chaleedonenti

cautum fuerat,nemini lieitum esse,aliquit addere Symbolo Nicaeno, & auctiori eisdem Constantinopolitano; de qui hoc aaderent, anathemati subiiciendos . Quin autem particula haec Filioque in Nicaeno Symbolo non legatur, nec pariter in au ctiori conflantinopolitano inveniatur; si qui illam deinde addiderunt , male quidem , di irreligiose addidisse , Graeci ex stimabant; ac proinde censuram incurri L se, a Conciliis praeteritis inflictam , Latiis

nis omnibus opponebant. Ut haec autem recto historiae Ordine , 5e perspicuo rationis criterio, discutiantur, primum ex

minandum suscipimus rem facti, quando stilicet additio haec facta suerit; secunis dum vero rem juris, an nimirum legitime suerit facta i , Pro primo, sunt qui putant, additionem suin se factam sub Damasci I. Papa . eundemisque additionis ipsius fuisse auctorem . Ita sentii Manuel Calecas in lib. contra Gra eos . cui ad haesit Genebratdus, alii qu postmodum subscripserunt . Rem gestam

se narrat Stanis laus Socolorius in c. I, annotationis censurae orientalis Ecclesiae

saetae per Hieremiam, Patriarcham Con

stantinopolitanum..i Damasus evocarit Romam Eeelesiae Orientalis Episcopos, qui Constantinopoli Concilium peragebant, ut simul cum Latinis Romae conet. lium generale celebrarent. Orientales P tres, ob multa impedimcnta , quae adve. uerunt, de ob majora incommoda, quibus se exponere debui sent, si Romam vecisissent, se excusarunt ab itinere suscipiendo; de suam fidem ad romanum Concili utro sub Damasci transmiserunt. Eam proba, vit Damasus eum toto Concilio Romano,& in Fidei Symbolo particulam Filioque addiderunt , ad majorem Nicaeni Symboli explicationem ; quam quum iterum ad Constantinopolitanos Patres emisisset, iidem receperunt illam, ratamque habuerunt. Ad hoc probandum profert Epist iam Concilii ad Damasum; prostri Sy bolum

196쪽

holum Damas, quod apud Hieronymum

habetur; pro seri denique Scriptores non exigui meriti, nec pauci numeri, qui , ut

dictum est , rem nῆIrant. Verum non probatur nobis haec sementia , hisque laticinum ponderibus movemur, ut eidem nullo pacto assentiamur. Primo ,

Epistola Constantinopolitani Concilii ad Damasum de hac additione nihil habet ,

α additionem ipsam non exhibet, nec enim in ipsa legitur Fιlioque. Secundo, inter decreta ipsius Concilii Romani, quae leguntur in lib. s. Historiae Tripar titae c. I 6. nullum est decretum , quod Processionem Spiritus Sancti a Filio de. finiat ; & solummodo damnant up in ca. none I 6. illi, qui negaverint Spiritum Sanctum a Patre procedere. Tertio, Symbolum Damasi norunt Eruditi cuius sundet; a multis enim negatur, Damasi ge. ruinum laetum finge . At dato quod su . non est idem Damasi Symbolum ac M.

caenum , vel Constantinopolitanum ἡ n his autem non est quae lio, ub, Pximum

Spiritus Sancti. processio a Filio definita fuerit, sed ubi primum fuerit addita paris eleuia Fuioque Symbolo Nicaeno , vel Constantinopolitano. Quarto denique ,s Damasi tempore additio haec fuisset sana, quare Leo III. , DL a Damassi non a

Parum dilhat, a Gallis de additione comsultus, eam non approbavit; & non adiprobavit, quia Romae suo tempore lati su non erat Symbolum cum additione hac decantare 'Alii veto existimant, inter quos est etiam Manuel Calecasi additionem sui iIe factam tempore sexti generalis Concilii circa ann. 68o.; S hoc probant ex quadam S. Maximi ad Marinum Epistola . Sed nee pariter sententia haec est ad mitia tenda; quia in Epistola Maximi contine tur quidem dogma catholicum de proces.sone Spiritus Sancti a Patre, & Filio; sed

non dicitur, quando additio fuerit Symis holo facta; immo nec verbum de auditi ne ipsa legitur; ut cuilibet accurate loeenti facile innotescit. Alii volunt, additionem factam suisse jussu Septimae generalis Synodi, anu. 787., de hu)us sententiae fuerunt Cardinalis Iulianus Caesarini. & Andreas Colossensis, in Concilio Florentino sessi s. & 7. At nec PIacet sententia haec ; si enim Septim M. generalis Synodus decretum hoc fecisset , Graeci utique cognovissent, quia attente illius acta Obseivabant; ac pria Inde novum non fuisset illas additioncm via OR. II. dere , nec Latinis objecissent eam , quasi ab iisdem laetam . Ulterius, Anastasius Bibliothecarius post septuaginta annos Concilium hoc ex graeco in latinum stranstulit, & nec verbum de decreto , de quo Scriptores illi loquuntur , uerbut a posuit. Igitur Historicus, quo Cardinalis

Caesari ni utebatur, quum nullum ex anistiquitate testimonium proserat, nullam quoque fidem meretur. Alii putant, additicinem fecisse primum Patres Concilii Toletani I. ann. 4 o. Et

probant, quia in Consessione fidei, quae in hoe concilio facta fuit, ex Idatio Lemovicensi, leguntur haec verba: spiritum quoque esse Paracle/um,qui nec Pater se ipse, Me Filius, sed a Patre, Fudoque procedens. Attamen idem replicamus, quod modo diximux; non esse scilicet quaesticinem de tempore , quo dogmatis consessio suerit faeta , sed de tempore , quo dogmati conseisio Nicaeno Symbolo fuerit addita. In huc Eoncilio nec vel in de Symbola Ietitur igitur fidei consessio, quae proinfert ur , non est ast rem, de qua agiuar . Dicimus ergo L hanc additionem primum

Ieti in Concilita Toletano II L, celebrat ciann. 89.sub Rege Recca tedo. Rex enim, ut fidem suam redderet omnibus manis

stam, Symbolum Conliantinopolitanum recitavit,& in eo haec verba dixisse, Acta illius Concilii nos edoceat Credimus rein Spiritum Sanctum. Dominam , s ti Di calorem, ex Patre Filioque procedentem . In

Coneilio Toletano IV. ann.6y 3. replic tur, at non in Symbolo , verum in fidei expositione, quae in c. I. Synodi sic legiatur r virisum vexo Sanctum, nec creatum ,

nee genuum , sed procedentem ex Patre , ex

Fιlio , profitemών. In Concilio Toletana VI. ann. GI p. pariter in fidei expositione

c. I, habetur δ' Spiritum inro sanctum, ne

que genitum, neque creatum , sed de Patre , Filioque , praeuentem. In Concilio Toleiatano VIII. ann. 6 r. inserta etiam Symbolo legitur a Credimus in virι tum Sanin

ctum, Diυificatorem,.eae Patre, o Riιo proinceden: em , eam Patre, o Filio adorandum ,σ glorifieandum. In Concilio Toletano XII. ann. 68 I. lecta est etiam in Constantinopolitano Symbolo, quod c. r. r Ita- tum fuit: Credimus ct in Spiritum Saninum, Dominum, re vivifieatorem,ex Patre Fiatio pνocedentem . In Concilio Toletano

XIII. ann. 68t., S in Concilio Toleta-uo XV. ann. 688. continetur quoque adduio, & quidem pariter Conuanta noρο- tuam bymolo inscrta . Et haec quidem

Z de

197쪽

i 8 Dissertatio

de Hispaniarum Eeelesiis diximus, in quibus, ut visum est,primum sub finem sexti laeuli additio fieri incepit,& postmodum in septimo seculo continuata fuit. Modo loquimur de Ecclesiis Galliarum, de Germaniae ; & in ipsis putamus, additionem fuisse factam , vel potius receptam, quum alibi prius facta fuerit, seculo octavo. In Concilio Aquis granensi, ann.8op. a Galliarum , di Germaniae Episcopis ce- Iebrato, lecta est additio in Symbolo Conis

nantinopolitano, a Patribus recitato . Ex hoc eodem Concilio missi sunt ad Lemnem III., Romanum Pontificem, Bernarius, V vormatiensium Episcopus,fit Iesse, Episcopus pariter Ambianensium,& Ada. tardus, Corbe en sax Abbas, ut illum ror rent , Primo , ut additionem factam suae auctoritatis pondere confirmare dignaretur ; deinde , ut Symbolum cum additi isne eadem in Romana Ecclesia inter minsarum solemnia cantari Praeciperet .Quum hoc autem fuerit factum ann. 8 p., ut diisetum est, initio scilicet seculi noni, crevidendum sane est, ante Concilium morem

illum in Galliis,& in Germania, obtinuisin se. Si enim non fuisset ira Dbservatum . aliquis ex Patribus illis in Aquisgranensi Concilio novitati illi se Opposuisset; quod

quum nemo secerit, immo quum omnes in unum convenerint; argumentum novi his profecto est, ut credamus, additionem,

de qua loquimur , agnitam suisse apud

Gallos , atque Germanos, seculo octav labente saltem , aut etiam ineunte , vel

procedente .Xandem in Romana Ecclesia nono seculo desinente additio fuit recepta, atque probata . Etenim Leo III. noluit eam pro b re ad Legatorum preces Aquisgranensis Concilii sub initium noni seculi, ut dixi. musr unde iisdem responditisι pritis quam

ita cantaretur interrogatus esens, ne infer

retur, urique respondissem; ut reseri Cardinalis Baronius ad ann. 8o9. Nec sua n gatione , & hac responsione contentus , iussit pariter, ut Symbolum Nicaenum absque additione tabulis argenteis inciis deretur , in una quidem latino, in altera vero graeco idiomate , siteque in Ecclesia expositae haberentur . Et hoc pariter reis satus est Photius in sua ad Patriarcham

Aquil ejensem epistola a Leo Iunior, pieta eis fervens telator, ut nullo pacto barbara lingua ferrumperetur immaeulata nostra mdei doctrina , graca lingua occidentalibuesanctam Trinitatem glorificandam , ct eel brandam tradidιι. Et non solum sermone ,

CXXVIII.

ct mandata id faeientum turaυis . verun a etiam quibusdam anellibus, quasi estpeis eo fructis, s eorum it erectis, illam inscripsit, o in conspectu omnium flatuens ad Ecelesia valvas collocavit, ut hoe pacto facile, re i

eorrupte possent omnes pietatem ediscere. Tevisatur etiam Magister Sententiarum in I. di s . II. c. a. Immo apud Barcinium cit.

loc. etiam legimus, Leonem III. in sum sententiae confrmationem hanc rationem dictasset Nunquid magis salutare est credere.

peracutosumve non tredere , Spiritum sanactum a Filio, sicut a Patre, procedere, quam Filium Sapientiam, Deum, a sapientia, Dest, veritatem, Deum, a veritate, Deo, genitum esse ι Et tamen atrunque unam sapientiam svuam veritatem , essentialiter Deum esse t uum tamen id a Sanctis Patribas eidem Symbolo eonstet non addιιum esse .

Verum quod Leo III. non concessit, nee s cit, alii subsequentes Pontifices approba.runt, concesserunt,atque secerunt. Etenim

eodem seculo nono, Photius, in epistola ad omnes Orientis Episcopos, querebatur.

a Pontificibus Romanis esse factum; &Praecipue Nicolaum I. carpit, quasi hic

idem esseeerit. Scribens enim contra prae dictum Nicolaum , inquiti Pratre illa ι

qua commemoravimus absurda , saerum

etiam, er sanctum Symbolum , eui Synodiea omnia, OEcumenica suffragia, inexpugnabile rebur addiderunt, adatterinis sermonibus,

non sine incredibili audaeia , falsare aggresssunt. O mali Damonis medicamenta i vir tum Sanctum non ex Patre solum , sed etiam ex Rho procedere , vanissime pradicantes. Confirmat hoc Ratramnus, Corbe ensis Monachus, in lib. 2. , pro romana Eccle. si a contra Graecos scripto, asserens, circa

ann. 838. Nicolai I. temporibus, fuisse

factum. Modo remanet, ut statuamus, additionem hanc legitime , & jure, Roma nos Pontifices admisisse temporibus su sedentibus , ac in usu in quibuslibet Eeclesiis Occidentalibus, praecipue in Romana , posuisse; proinde Dicimus II. Additionem Filioque in Sym-holo Nicaeno , vel auctiori Constantino politano, legitime factam fuisse . I. Probatur . Additio hae e necessaria fuit . deverar ergo legitime facta . Probatur antecedens pro prima parte. In Symbolo legebatur , Spiritum Sanctum a Patre Procedere; propter haec verba vigebat

contentio, aliis dicentibus, procedere Patre solo, aliis asserentibus, procedere

a Patre , & Filio; atqui necessarium erat hoc dogma Ecclesae proponere ut erat ab

198쪽

De Additione, &c. I 79

ab Eeelesia declaratum, ae definitum te eo additio necessaria fuit. Probatur etiam pro secunda parte. Iam definitum fuerat, Spiritum Sanctum a Filιο procedere t er se go Ucrum erat dogma, cu us facta est adis ditio t ergo veri erat additio. Pro Ecci sis autem Hispaniae si non Ecclesiae e prema definitio,traditio certe dogma reddebat innegabile.

II. Probatur . Si non esset additio legitime facta , ideo esset, quia Ecclesia non habui siet potestatem eam faciendi; sed hanc

potestatem Ecclesia habuit δε ergo fuit legitime iacta. Mas Orest certa. Minor PIO-hatur . Ecclesia habet potestatem conde ei Symbolumi ergo habet potestatem addendi ad Symbolum . Antecedens negari

non potest ; jam .enim legimus symbola ab Eccles a condita . Consequentia sequitur ; quia majus est condere symboluma, qua symbolo jam condito inserere exposui civem, quae sit necessarias 5e vera . III. Probatur. Ecclesia potest id totum,quod jus divinum non prohibet , nec excipita nec reservat; sed ius divinum non prohibet , non excipit, non reservat, aliquid

Symbolo addere, quod sit necessarium, &verum t ergo Ecclesia legitime fecit a ditionem illam . De maiori non est dubium , nec potest esse; minor probatur . Si jus divinum hoc prohiberet, vel exci-Peret , vel reservaret, illegitime fuissent condita ab eadem plura Symbola; nempe post illud Apostolorum, aliud Nicaenum; post Nicaenum, aliud auctius Constantinopolitanum ; sed nemo ex G areis dicet

haec Symbola suisse non legitime condita: orgo sus divinum non prohibet, nec e cipit, nec reservat . aliquid Symbolo a dere, quod sit . necessarium, & verum. IV. p robatur. Eadem erat in Ecclesia potestas tempore , quo facta est additio Fili que, ac tempore, quo symbolum Nicaenum, vel Constantinopolitanum, conditum est; sed tempore , quo bymbolum Nicaenum , vel Constantinopoluanum sconditum est, Ecclesia habebat potestatem faciendi additionem hanc r ergo etiam illam habuit tempore . quo illam fecit . Major negari non potest , quia semper una δεν eadem est Ecclesia, uec sua potestas diminuta est tempore. Probatur Minor . Sicut potuit Ecclesia tempore Nicaeni Concilii facere additionem tria bymbolo particulae e substantialis ; sicut Potuit tempore Concilii Constantinopinsitani I. sacere additionem articuli divinitatis Spiritus Sancti , per haec vel baia e PAR.II. Et in Spiritum Sanctum Dominxm vivifica tem, qui ex Patre processit, adii cum Patre, σ Rιio simar adoratur, or conglorificatur rita etiam potuisset facete auditionem particulae Filioque, si tunc fuisset necessitas; non enim eit major ratio pro una additione , quam pro alterar ergo Ecclesia habebat tunc potestatem faciendi additionem vocis Filioque.

V. Probatur. Si additio posset jure improbari , ideo fieret, quia contra Ieges Epheis snt,lt Chalcedonensis Concilii esset facta; sed hoe est falsum t ergo jure improbari

non potest. Probatur minor. Additio facta est eo modo, quo factae sunt aliae ad inditiones ad Concilium Nieaenum ante Concilium Ephesinum , & Calcedonense; sed haec duci Concilia non improbarunt additiones factas ante ipsorum celebrationem et ergo nec improbabilem dixerunt aeditionem faciendam post ipsa. Probatur major . Ephesin i , Constantinopositani,& Chalcedonensis Concilii Patres addiderunt eali , ct terras, quae in Nicaeno Symbolo non habentur; alii addiderunt ex Maria Retine, quae nec etiam in Nicaeno inveniuntur; Sed Graeci volunt, quod Concilio Nicaeno ne verbum quidem addere Iiceat ex Concilio Ephesin ora Chalcedonensi r ergo additio Fιlisque facta est, sicut aliae additiones praecedentes factae suerunt r ergo vel omnes illegia time . vel omnes legitime factae .

VI. Si est improbanda additio, ideo est, quia facta fuit sine consensu utriusque Ecclesin orientalis, & Occidentalis; sed hoc mi

ossicit t ergo improbanda non est . Pr batur minor. Romana Ecclesia , quum. sit omnium Ecclesiarum mater , & magis ta , hoc ipso quod aliquid praecepit, ain

probat , confirmat, ia Ecclesia, aliarum Ecclesiarum consensu non indiget r ergo

lassicit, quod additionem Romana Ecclesia probaverit, ut dicatur legitime facta . Praeterea prioribus seculis Ecclesiae Orienis tales multa de fide statuebant, multa etiam symbola condebant; & nihilominus citacidentales Ecelesiae non improbabant, quando nihil a fide alienum continebant. Et hoc probatur ex ipsi uiset Marci Ephesini consessione in eo, quod Symb la respicit. Etenim in Concilio Florentiisnci haec agerere non renuit et Inter primum Concilium, a quo divinum illud Ne-uam Symbolum fuerat editum, ae secundum, non parum sane temporis intercesserat , in quo quidem temporis antervallo fere triginta alia D mbola a particularibus , ae privatis Z a Con-

199쪽

18o Dissertatio

Comitiis prodita fuere

VII. Debuit Eeeleta , non solum potuit νSymbolo inserere tesseram, qua Catholici ab Haereticis discernerensuri ergo debuit, non tantum potuit, in Nicaeno, vel Coninstantinopolitano Symbolo inserere parti. culam Filioque . Probatur consequenti , Eeelesia declaraverat ut fidei dogma pro-eessionςm Spiritus Sancti a Filio ; atqui erant Catholici , qui eam profitisantur , & erant schismatici, qui eam negabant rereo debuit Melesia inter illos tesseram

statuere ; atqui haec tessera alia esse non

poterat, quam additio particulae Filioque retro si Ecclesia debuit inserere Symbolo tesseram, qua Cathoiici ab Haereti eis distinguerentur , debuit quoque particulam Filioque Nieteno et Constantinopo IuMno symbolo inserere. VIII. probatur . Si additio dicit ut facta sne auctoritate , ideo est, quia eam particul res Ecclesiis , vel Hispaniarum , vel GH-liarum , vel Germaniae, secerunt; sed hoc nil obstat legitimitati additionis i erogo semper dicenda est legitime facta. Pr batur minor. Nec particulares Ecclesiae sibi auctoritatem sumpserunt introducendi eam in totam Ecclesiam ab que Roma ni Pontificis imperio ; nec nos dicimus. illam fuisse legitime factam, absque Minmani Pontificis approbatione: ergo nilomeli legitimitati additionis, quod fuerit primum a peculiaribus Rcclesiis factae , dummodo accesserit deinde Romani Pontifieis , eam confirmantis , auctoritas. Caeterum nee novum , quod peculiares Melesiae hoc sectant,uti vidimus ex Marco Ephesino factum post Nicaenum Concilium a peculiaribus Orientis Ecclesiis iqui triginta Symbola condiderunt. Arguunt I. Concilium Ephesinum p. I. ast. o. prohibuit sub anathematis poena pro. lationem altςrius fidei a Nicaena sed particula Filioque continet prolationem ait rius fidei a Nicaenar ergo est ejus additio

ab Ephesino Concilio prohibita. II. Idem

Concilium Ephesinum citi l . vetuit pa riter compositionem alterius fidei formulae praeter Nicaenam sed additio parti .eulae Filisque est compositio alterius fidei formulae a Nicaena 3 ergo est ab eodem Concilio interdicta . III. Concilium Chalcedonense act. II. noluit liam ex tponere fidei formulam printer Nicaen m;& respondentes Patres Iudicibus, qui eam exposcebant, dixerunt i In script s eu sitionem non faeimus . Regula ess , qua pradicat , suscere qua sunt exposita. Repula

CXXVIII.

vult , aliam expositionem nos fierι. Ea , qua sunt Patrum , teneantur i ergo a Concilio etiam Chalcedonensi omnis immutatis , additio, diminutio , in Nicaeno Symbolo est prohibita . IV. Cone ilium generat VII. pariter anathematizat illos,qui Symbolo aliquid addunt, vel demunt: Nos imges Patrum eastodimus. Nos eos. Pi addana quid , υes adimunt, anathemaιιzamus t ergo

additio , de qua loquimur, est quoque ab hoc Concilio improbata . V. Cyrilius iaep. ad Joannem Antiochenum , cujus ini. tium est, Latentaν Cae i. & quae orient lium consessionem complectittit, haec seribit r Nullo autem modo patimur , - ab aliquo fides illa , sive fidei Symbolam, rauca tiatur, quod a sanctis quondam Patribus miseanis editum est. Neque enim aut nobis, amaulli omnino alteri , Del unam vomum iri

positam immutare , aut Maam etiam syllabam praterare , permittimus r ergo ex Cycillo illegitime facta est additio . VI. Ex Leo ne III .supra citato habemus,quod non peehoe, quod nova dogmata exponuntur, sic declarantur,debent in symbolo poni quod in Verbo exemplificat ι ergo neque per hoc, quod da Spiritu Sancto fuerit novum dogma explicatum, ac declaratum, debeabat illud in Symbolo poni. VII. Fuit etiam definitum , as expositum , B. Ut ginem esse Dei Matrem , Corpus Christivere sub eucharisticis speciebus contineri, Consessionem auricularem dari, de simi. lia ; dc tamen baee in Symbolo non conis inentur e ergo non per hoc , quod pro

cessio .piritus Sancti a Filio fuerit desinita , addi me at Symbolo . VIII. Aliud est Fidei Symbolum; aliud praeselari fidei Consessio; haec quidem variari potesta dummodo substantia fidei invari ta consistat . At fidei Symbolum est prorsus immutabile, nec quidem vocis, aut syllabae, mutat lonem suffert. Et hine est , quod in Conciliis laepe Consessiones exhibentur, non Symbola; quod quidem in omni a Conciliis semper eli idem . Respondemus ad I. primo, Ephesinum Comcilium esse intelligendum demutatione, quae fit privata auctoritate , non vero de illa, quae fit auctoritate Ecclesiae. Vel enim de Conciliis loquimur , quorum auctoritate fit mutatio,& par in parem non habet imperium Vel loquimur de Pontifice summo , & multo minus auctorit tem habet in Pontificem,qui est superior, Concilium, quod est in larius. Seeundo . intelligitur Concilium de iis , quae sunt contraria illis, quae in Symbolo conti

200쪽

De Additione, &c.

nemur, non vem de iis, quae illis notus

opponuntur.

Ad II. Proferenda sunt verba Cone illi, fieoccasio perquirenda, propter quam sue. xint a Patribus scripta . Verba sunt.

necνevit sancta Duo a , alteram fidem M. mini licere proferre, agi scribere, aut exp Here, prater eam , qua desinita fuit a Dactis Patνιbus apud Nieaasm Urbem in Spirita sancto estu regatis . Eos autem , qui fuerint se aiam fidem est O uere , sive porrιgere , aut proferre . bir , qui volunt ad veritatis

cognitιanem converti ex Gentitas, vel ex

Iadaia. vel etiam ex qualibet tardit Uios , si quidem Discopi fuerint , aut Clerici, alie πω . Episcopos quidem as Episcopatu, Cleriis

eas a clericatu; si vero Laici fuerint, anais thematigatos. Occasio autem suit haec .

Charisius Prexbyter Ephesiaci Concilio praesentavit Sνmbolum Nestorii ; Symbo.

tum autem Nestorii contrarium erat Ni- enae fidei; de tamen Nestorius uolebat, quod infideles cima ex , qui catholicae Ecelesiae adscribebantur , it Iud ampleeterentur. Hoc certe Concilium improbavit , & decretum , quod recitavimus , promulgavit. Caeterum Charisius, ut se catholicum ostenderet, Symbolum Nicae. num , vel Constantinopolitanum recitavit , quod deprehensum a Patribus suis

cum vero Nicaena , vel Constantinopoliatano non Convenire de tamen non perhoe Charisius vel accusatus suit , vel uti

catholicus non fuit admissus.

Ad Ill. IV. & U. eadem est responsio ; loqui

nimirum in testimoniis citatis de vos ulis, de syllabis, quae essent Nicaenae fidei conistrariae , non Vero de illis , quae oppositae non essent. Et hoc quidem hac ratione probatur , quia Cyrillus praecipue probat conseisionem fidei Episcoporum Orienta. lium in epistola citata; in qua consessi ne Ioannes Antiochenus, cte Episcopi eidem adhaerentes, prolitebantur, se in sua eonfessione nihil Nicaenae fidei addidiae. Haec sunt verba Episcoporum Orient

Iiumr De Metiae autem Deι Iemtrice quoin modo sentiamus, re ι quamur, deque uale. alii Pilii Dei incarnationis modo , breviter dicemus , vahil omnino addentes Dei in Niacaa a sanctιs Patribus exposi a. Illa ua que, in priui dictum est a nobis, ad omnem piet tu eu itionem , omu que baretica pravita.

tis refatationem, suscit. Igitur aeque Conoeilium Chalcedo uense , Concilium generale UlI., de Cyrillus, intelligi debent de voetulis, de syllabis, quae contrariae sunt Nicaeno symbolo, non vero de iis,

quae eulem non OPPOnuntur.

M VI. de VII. dicimus, quod non omnia quidem poni debent in Symbolo, quando

peculiaria ratio, de urgens caussa non po. scunt. Attamen ad particulam Filioque in Symbolo ponendam urgebat, de haere. sis exori , quae quidem ab eodem Symb lo occasione in accipiebat, quatenus in eo

dicebatur Spiritus Sanctus a Patre procedens ἰ unde in Symbolo , a quo Ad vers tit schismatiei virus arripiebant, medicinam Ponere consuItum quam maximea

visum esti Et pariter suadebat facilitas ponendi additionem illam sine novi articuli multiplieatione , sed tantum cum exinpositione , vel prorogatione ejusdem articuli, qui jam postus in Symbolo inveniebatur . Rationes autem hae, vel causita, pro aliis additionibus, de quibus vel loquebatur Leo Ponti sex,uel Adversarius

loquitur , locum cimnino non habent. Dogmata enim essent multa ; haereses

iisdem oppositae , non essent a Sectatori. bus illarum a Symbolo depromptae, de non facile ita possent verbis restringi, ut symbolum interminabile non redde

rent .

Ad vi II. Fecimus nos quoque distinctionem illam inter Symbolum , de fidei consessionem, ut supra scriptum est ἔ pariterquo obser vavimus in Toletanis Conciliis, non fuisse Symbolum in omnibus recitatum , sed in quibusdam Symbolum, in aliis v to solam fidei consessionem . Unde in. cassum Adversarii hoc nobis opponunt, quasi pro eodem sumpsissemus utrumque,

vel pro uno aliud, aut unum pro alio, in. telligendum esse voluissemus. Uerum

non in hoc stat discrimen inter Symbo. Ium , 5t fidei consessionem , quod haec capax sit additionis , illud vero minime ;sed potius consistit, quod fidei confessio quibuscunque verbis potest eo scipi, fit

quibuscunque articulis expani; non sic vero Symbolum,quod praeseriptis verbis, de statutis articulis comprehenditur; quia fidei confessio pri vata auctoritate fit, symbolum publica Ecclesiae auctoritate concipitur, efformatur, ac promulgatur. m. de fit, quod accedente Ecclesiae auctoritatς , vel in Concilio congregatae , vel in ipsius capite , quod est Romanus Pontifex , contentae , symbolum est solummodo ea pax accipiendi additionem , quae sit necessaria , conveniens , vera, cujusmodi fuit illa , de qua seribimus . Consessio tamen fidei nil obstat, quin a privatis etiam personis fiat , verbis ad eorum libitum adhibitis , dummodo fidei substantia non

varietur . DIL

SEARCH

MENU NAVIGATION