Illustrissimi et reverendissimi domini D.F. JosephMariae Perrimezzi ex ordine Minimorum S. Francisci de Paula ... In sacram de Deo scientiam dissertationes selectae historicae, dogmaticae, scholasticae. Pars prima octava

발행: 1730년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

DISSERTATIO CXXIX. .

De Scholasticorum Controversia ; Si Spiritus Sanctus

a Filio non procederet, an ab eo disinguereturi,

an *pothesis sit admittenda , ct quid

de Controversia dicendum Θ

HEOLOGI de schola, ut

contra Graecos probarent, vere Spiritum Sanctum a Filio procedere , hoc argu mento usi sunt; adeo scilicet veram esse unius ab alio processionem, ut si illa non esset , non esset Trinitas , sed esset dualitas; Spiritus Sanctus enim non distingueretur a Filio, adeoque non essent duae personae, sed una. Et quidem prae cunctis Angelicus Doctor rationis hujusce vel inventor, vel pro motor , vel propugnator fuit acerrimus;

eam enim ex prelis docet I. p. q. ar. 2.

At Doctor subtilis ex adverso stat in I. dist. II. q. 2. fiortissime defendens, quod etiam si Filius a Spiritu Sancto non procederet, adhuc ab eo realiter distingueretur; adeoque rationem S. Thomae nora esse adeo lirmam , ut communiter The

logi existimant. Et quidem Scotus duas in Filio relationes dili inguit, Filiationem scilieet , de Spirationem activam , non realiter quidem , quod dici non potest , sed formaliter , aut saltem modaliter. Filiatione vult Filium constitui non solum in ratione Filii divini, sed etiam in ratione Personae divinae omnimode completae,& persectae . Spiratione vero activa, qua ex Filiatione resultat, eamque supponit,

& adeo supponit, ut persona Filii supponatur quoque omnimode completa , & aqua liber alia persona distincta , non constitui proinde in ratione personae divinae utcunque , sed hi ratione tantum Spir toris. Distinguit etiam in divinis praeter relationes Originis, relationes alias, quas nominat disparatas; ut sunt filiatio, &spiratio passiva , & inter eas realem di-llinctionem agnoscit, absque eo, quod originis relatio intercedat. Non de sint quidem Scriptores , qui quae stionem hanc inutilem omnino judicent; inter quos est God Dedus quod lib. T. q. - , qui eam etiam dicit solutionis indignam , quia impostibile supponit. Et re vera P. Magnanus in Philosophia sacra c. ΣΟ.prop. I s. fatetur , haud libenter assentiri. ut hujusmodi quaestiones proponat , quae procedunt ex hypothesi impossibili ; aut si proponat, sacile adduci, ut ex hypothesi impossibili conclusionem deducat impossibilem . Unde subdit; quod si a Filio non procederet Spiritus Sanctus, nullus esset Spiritus Sanctus; immo nec ullus esset Filius, nec ullus esset Pater, nec prorsus ullus esset Deus. Quod hoc pacto probat Secundum intrinseca Dei non est minus necessaria immutabilitas ejus, quam ejus existentia; sed si Spiritus Sanctus a Filio non procederet , tollere tur Dei intrinseca immutabilitastergo tolleretur Dei existentia δε ergo nullus e set Deus. Major est certa; si enim quis tolleret necessitatem immutabilitatis, in suppositione, quod Deus aliter intrinsece se habeat, quam re vera se habet, hoc ipso auferret necessitatem existentiae. Deus enim ita necesse est , ut sit intrinsecra omni eo modo, quo es , ut impossibile sit. ullo alio modo esse. Sic Magnanus. Prae ter Godfredum o Magnanum, sunt etiam Gregorius Ariminensis in I. dist. II. q. r. ar. Σ., Gabriel q. 2. , aliique pauci, qui ex

principio illo; ex impossibili feauitur quo libet, putant, ex hypothesi illa impossibili ; Si Spiritus Sanctus a Filio non proincederet ; quodlibet ex contradictoriis soqui; nimirum , de quod Spiritus Sanctus a Filio distingueretur, & quod non distingueretur r unde inserunt, inutilem esse

quaestionem hanc, qua sub tali hypotheside distinctione Spiritus sancti a Filio

quaeritur .

Attamen P. Lallemandet de Deo trino disp. h. partit. y. disputabilem ait sub hae hypothesi inquisitionem , de qua loquimur,& rationem suppetit ex Rureo Io , quae sub eaus sormalibus verbis mox afferetur;& hanc , dicit, esse communem Theolo gorum sententiam. Hanc eandem asserit,& probat Cacheranus tract. a. de Deo trino c. q. s. p. ubi firmat; valde utile , ac necessarium esse agitare controversiam ec

202쪽

De Scholasticorum, M. I 83

de distinctione Spiritus Sancti a Filio, s

a Fi Ilo non procederet; dc citat Scotum, VasqueΣ , Lugum , Arri agam, Ruia. AD serit pariter , de probat Frassen trac. I. disp. I. ana. q. a. , dicens, quod omne Seholastici tanti fecerunt hanc quaestio-Mem , ut accur Mas, de subti s in esus resolutione disputationes texuerint , ne fuit cassus eorum labor. Immo sustinendo illorum sententiam, qui volant, tria

facta hypothesi Spiritum Sanctum a Filici

non disi ingui, multum juvat contra Graecos probare, vere Spiritum Sanctum a

Filio procedere; quod per se clarum

omnino est.

Dieimus I. Hypothesim hane recte , Sc utiliter fieri, ut processio Spiritus Sancti a Filio magis innotescat. I. Probatur a P: Lalle mandet ex Aureolo Illa inquisitio est rationabilis, fit disputa bilis , quae formatur de propositione hypothetica, cujus cathegorica aequi pollens est dubitabilis,de sub inquisitione. cadens . sed talis es, inquisitio, de qua loquimur rerge, Sc. Probatur major. Haec propositio a An Asinus volaret, si haberet alas, est dubirabilix, quia non omne habens. alas volat; ut est Strinio , qui habet alas, . di nota volati ergo illa inquisitio est ra. tionabilis, fic disputabilis . quae formatur de propositione hypothetica , cujus cathegorica aequipollens est dubitabilis., fiesub inquisitioire cadens. Minor primi arogumenti est manifesta , quia jam de facto controvertitur inter Scholasticos , an sub.

illa hypothesi Spiritus Sanctus a Filio di-Bingueretur , vel ne l.

II. Probatur a Cacheran O. Argumentari ab impossibili non est inutile, immo est ut iale , quando impossibile non involvit comtradictoria exterminis, & arguitur illatione scismali, de per locum intrinsecum; .sed in hypothesi, de qua loquimur, ita

argumentamur: urgo utiliter, te non inu, tiliter, argum ni mur. Major patet; qui R. tunc est mut Ile argumentari ab impossi

hili, quando ex impossibili sequitur quodis. libet; sed quando impossibile non involis

vit contradictoria ex terminis, fic argutu

ut illatione formali, de per locum inistrinsecum , ex impossibili non sequitur

quod libelr ergo, dcc. Probatur autem minor. Hypote sim hanc nos praecise consideiaxamus, oc non cum addito , nimirum, dcremaneret idem Filius, de idem Spiritus

Sanctu , qui nunc sunt; sed sub hac conis

sideratione non involvit contradictoria ex leImuis , dc argumentamur 1llatione

formali, & per Ioeum intrinsecum δε ergo in hypothes , de qua loquimur, ita arguis

mentamur . Minor constat terminos conis

sideranti; major pinarione non indiget

consequentia sequituT

III. Probatur ab eodem . Utile est quaerere, an processio Spiritus Sancti a Filio se tota ratio distinctionis inter Spiritum Sanctum, de Filium ; item. , an Spiritus Sam tus possit realiter distingui a Filio, absque eo quod a Fili realiter procedat; Sed hoc idem continet hypothesis , de qua loquiamur i ergo non est inutile argumentari per illam. Plobatur minor. Propositio

hypothetica, de qua loquimur, aequivalet quoad rem duabus illis cathegoricis ; Midem est dicere per illam , ac per hanc tergo hypothesis, de qua loquimur,. idea L

eontinet .

IV. Probatur a Bassen. Hypotheticae quaestioni, de qua tractamus,aliae similes sunt, quae pariter a Theologis agitantur,&utiliter agitantur ergo & hae e. Probatur antecedens. Tractantur nimirums .an. si Deus non esset immutabilis, sor et aetemnust An si homo non pescasset, Verbum venisset An si homo non esset risivus, dis ingueretur ab equo ; sed quaestiones

istae utiliter tractanturi ergo, 6tc. Pr batur minor. Ex eo utiliter tractantur , .

quia prima inservit ad investigandum, an immutabilitas. sit formalis ratio aeternit tis secunda, an peccatum Primi hominis fuerit Incarnationis motivum Tertia, ad cognoscendum formale principium constituens hominem, S eum a brutis distinis guens; sed hoc etiam verificatur in no stra hypothesit ergo, dec. Plobatur mi nor, et simul consequentia primi artu- menti. Nostra quaestua hypothetica .inis servit ad investigandum , an vere Spiriatus Sanctus a Filio procedat'; vel melius, ad confirmandum, quod vere Spiritus Sanctus a Filio procedit ergo hoc etiam verificatur in nostra hypothesi V. Probatur. Controvensa haec hypothetiea. utilis.est admodum ad explicandam simul, . de tuendam veritatessi processionis Spiritus Sancti a Plio t ergo non est inutilis, de responsione indigna. Probatur an lecedens. Ut: videbimus, Sancti patres ex distinctione Spiritus Sancti a Filio ins runt Processionem ejusdem a Filio; de in Concilio Florentino Latini G aecos urgebant, quod negantes processionem Diaritus Sancti a Filio , tenebantur etiam Deis

gare eiusdem a Filio dii inctionem, de Percon stquςns Trinitatem PersonMum et er-

203쪽

i 84 Dissertatio CXXIX.

go dum in hae quaestione hypotheti ea discutitur Spiritus Sancti a Filio distinctio,

vere etiam processio ejusdem a Filio firmatur i ergo utilis est admodum ad explicandam simul,& tuendam veritatem Pr

cessionis Spiritus Sancti a Filio. Arsuunt I. ex P. Magnano. Si Spiritus Sanctus a Filio non procederet, aut nullus omnino esset Spiritus Sanctus, aut non esisset is, qui jam est , sed alius; Si nullus; quaestio jam est de subsecto , quod non

supponitur ι si alius; ls non poterit ego pisi chimaericus. Hic autem , qui modo est, esse non potest ; quia hic, qui jania, est, a Filio procedit; de hoc est ita immutabile , ut non possit esse is, qui est, si a Filio non procedat; quia ab eo aeςipit esse suum, & ad eum refertur velut ad suum principium; de proprietas, quae illi

fundamentum est ejus relationis, est i insus eonstitutiva . HAEc Magnanus. II. Ex impossibili sequitur impossibile; sed nuru Ia utilitas infertur ex impostibili concluis soner ergo plane inutilis est controversia haec III.Si haec impossibilis suppositio admitteretur, redargui posset admittens eam, et adigi ad concedenda contradictori Ned hoc urgeret maxime respondentem, de in xrrorem pariter induceret r ergo , dcc. IV. Similes impossibiles hypotheses Theologis tantum de schola fiunt, qui Nugas adamant, ct tricas ampleetuntur , non vero a primis Theologiae magistris, qui sunt Sancti Patres, apud quos nullam ex his inveniet quicunque eos etiam ac

curate revolvat.

Respondemus ad I. P. Magnanum supponere, quaestionem fieri de Spiritu Sancto Pro ut modo est , it aut remaneat Filius idem ae est , & idem ac est Spiritus Sametus . Quod plane a nobis negatum fuit. Alius est ergo , nimirum qui a solo Patre Procederet, de non a Filio, uti est qui modo est, & qui ab utroque procedit; & tamen non esset chymericus; ve I si esset, hoc est, quod quaeritur , an in tali hyp thesi esset Spiritus Sanctus, vel non esset. Caeterum P. Magnanus, agnoscens deinde utilitatem hu susce hypotheticae controversiae . se se explicati is Verum quia

is solet haec in se holis passim agitari quaeri stio , & potest in tantum esse utilis, imis quantum ordinari potest ad probandumis contra Graecos necessitatem, qua tene.

is mur lateri, Spiritum Sanctum a Filio pro-M Cedcre,hoc lpis, quod ab invicem distin ,, gui eos, habemus ex fide; idcirco susci.

is pio, ci dico breviter : Si per impossibileis Spiritus Sanctus a Patre solum, non item is a Filio procederet, nullum fore nobis amis gumentum distinctionis inter Filium, de ,, Spiritum Sanctum realis, sed ad summum

Αd II. dicitur , quod ex impossibili sequitus impossibile ; hoc est ex contradictoriis , quorum intuitu fit impossibilis suppositio; quo est impossibile involvens contra dictoria ex terminis; vel est impossibile. ex quo fiat illatio materialis , & per I

cum extrinsecum quae illatici in re transsere suppositionem praecise impossibilem ad suppositionem ex terminis con

tradictoriam , sicque destruit ipsam suppositionem. Ita loquitur Cacheranus; qui , ii, bdit etiam ex Vasqueae , recte valere 1llationem ex impossibili, quando illatio sit manente ipsa suppositione impossibili. Ad III. jam diximus, quod nos loquimur de suppositione impossibili , quae non involvat contradictoria ex terminis ; quod et re patet de hypothesi nostra ; quia si eo

sderantur illius termini , illico constat , ipses ex se non exprimere assimationem, di negationem ejusdem . Unde ratio non est eontra hypothesim nostram , nec conm

tra nos

Ad IV. proponimus Augustinum, qui lib. I. de Trin. c. 6. hanc impossibilem quaestionem proponit i Si Patre Fιlιum neu genuisseι,mbιι prohiberet eum diei ingenitum.

Patrem non gignere Filium in divinis e omnino impossibile; de nihilominus ex hae impossibili suppositione recte Auguinctinus concludit, quod etsi in divinis per

sona non esset generans , non minus ta

men foret ingenita . Non solum ergo Theologi de schola quaelliones hasce de hypothesi impossibili proponunt, verum quoque verae Theologiae magistri, Sancti

Patres, inter quos omnes emin re Augu

stinum, illi solum ignorant, quί ignorant

Augustinum. Ad principalem controversiam tempus modo est ut accedamus examinandam, ac dirimendam. S. Thomas, qui nullam qgn seit realem distinctionem inter Filium, te Spiritum Sanctum, si hic ab illo non sprocederet, ultra suos I humi stas, se tatores pariter habet AEgydium , Molinam, Arrubal, Granados. Montoyam, Bella minum, Ua Rura, Valentiam , Lugum . Arriagam , Marchinum , De Quiros, C cheranum, P. Magnanum, luem num saliosque plurimos ; quibus adduntur Aleniis, S. Bona ventura, B. Albertus magnus, Durandus dic. Minus vero, qui rea. lam

204쪽

De scholasticorum, M. I 8S

lem propugnat distinctionem inter Filium, & Spiritum Sanctum, si ab illo hienon procederet, asseclas habet , praeter

suos Scotissas, Henricum Ganda veniam. F. Lallemandet, & alios paucos . At V lentia volens mediam in tedi uiam hae iniret distinctione apud Cau vinum tract. 1. de Trinit. disp. q. I. g. I. si quaestio agitatur theologice , inquit, id est , inni. tendo principiis revelatis a Deo, negare, quod sit distinctio: Si verti metaphysce, sive adhaerendo soli lumini naturae , Spi incipiis illius, assit mare, quod disti

esto intercedat . .

Die imus II. Quod spiritu; sanctus non dias ingueret ut realiter a Filio, si ab illo no a

procederet.

I probatur ex Cone ii iis . Concilium Toleistanum L in assertione fidele Cressimas i Spiνι tam quoqMe esse Paracla tum , qui nec Pater sit ipse, nec Fibus, sed a Patie, Blia que precedens. Est ergo ingenatus Paleν , IN niim Filias, o non geniatis Paracletus, sed a Palme, Filioque procedensi. Ab aliis citam tur haee Concilii verba cum ali erra vero ho adjuncto, scilicet ubi primo dicitur. sed a Patre, Fιtioque proced ns; ponunt, e quod a Patre , Pilioque proeedat. Unde

Fratan infidelitatem citationis opponens, ab ulteriori responsione se abstulet. At nos vestum iuua . quod vere in Concilio

non reperitur, non recitantes , ex aliis tamen, quae remanent, vere putamus, allaristionem nostram probari . Idem enim est sensus, etsi eadem non sint verba & senissus quidem est , quod Qeo Spiritus Saa eius non sit Pater, nec Filius , quia a P tre , & a Filio procedit; unde verbum illud sed in eo loco aequivalet alteri verbo, sorsitan ma Oris explicationis gratia adisjuncto, eo quod. Fraisen respoMsionem , di dissimulationem , sequitur etiam Henno. Concilium Toletanum XI. in Expositi

rent, quod in se sunt. Expjicat Frassen haec verba de relationibus disparatis, non auis em de Oppositis; at perperam, quia si de disparatis intelligerentur, deberent etiam de paternitate , & spiratione activa , de filiatione, & de spiratione pariter activa, intelligi; quod nemo dice te audebit, quia.

hae relationes numerum in divinis non,

faciunt di ergo intelligenda sunt de relati nibus Oppositis , quae sunt illae originis. Concilium Florentinum sese. uir. Nam credentes, Spiritum Sanctum ex Filio nequaquam procedere , nccessa est, as ιηtelligaci

spiritum Sanstam ex folo Patre procedere ἰae consequenter eam esse Fitium . Frasse etiam opponit nobis infidelitatem in recitatione verborum , dicens, quod haec ultima sic Ieguntur in omnibus Codici-hus; ae consequenter non esse Filium . Quod sic legantur , non contendimus; quod sic legi debeam, omnino negamus. Contra xius enim sensus, ct nulla esset cum praecedentibus verbis connexio. Spiritus Sa

ctus ergo non est Filius, quia a Filio non procedit; nulla est illatio; sed potius est Filius, quia a Filio non procedit. Et hic debebat esse loquendi modus Latinorum, aliter Graecis dedissent ansam inserendi, quod posset Spiritus Sanctus non proce de re a Filio, S distingui a Filio , & pe sonarum Trinitas perfillere . Quod quidem eli maxime advertendum, verba illa non Graecorum Patrum, sed Latinorum fili se . . Et noster legendi moduo contammatur aliis verbis eiusdem Concilii in

se sis. i S. nimirum e Secrendum omnes Docto es, tam Graecos , quam Latinos , solet processio oram disserentia , qua principalius dicis uν , multipheat perso uas ιn dιdinis , ad quam istam accommodantur , qui est ab alio,

o a quo est alius . Ad quae verba respondet Frassen , quod Concilium loquitur defaeto, S non de possibili. Valeret sua reis sponsio , si de possibili esset alia Trinitas,

quam quae modo est ἔδt personarum con nitutiva alia essent , quam quae modo sunti Re vera Concilium solas processi nes oppositas in personarum multiplicatione cogno2ιt, non vero disparatas,quae Conciliis, & Patribus , erant omnino in

II. Probatur ex Patribus. Augustinus lib. 2.

de Civit. Dei, c. Io. Ideo simplex Deus, quoniam quod habet, hoe est, excepto eo,quod relative quaque perseua ad alteram dicitur, situs Pateν habet Filiam, oe non est Filiun Esset ergo Filius Spiritus Sanctus, si Filio non procederet, quia ad illum relative non diceretur. Negat Consequentiam Frassen cum Scoto , dicens, quod Augustinus non vult, quod persona una,

non habens correlationem cum alcera

non sit realit et ab ea distincta ; sed tantum vult, quod habeat quicquid habet

altera , praeter relationem ipsim persona tem . Sed contra . Praeter quidem relationem ipsius personalem , quam habet cum illa; sed cum illa nullam habet relationem Personalem 1 erro habet quicquid habet

altera et ergo est eadem cum altera . Nec

205쪽

S. Doctor de relatione Opposta loquitur; ut patet in exemplo , quod affert, Patris, de Pilii. Boetius lib. I. de Trinit. c. 0.

Essentia continet unitatem; relatio vera maiatiplieaι Trinitatem i Ergo in divinis est

multiplicatio tantum per relationes non per relationes disparatas , quia aliter Pater, de Spirator, essent duae personae ; Filius, & Spirator, essent duae personae: e go per relationes oppositas.Unde praecluditur effugium Frassen , qui intelligi Boetii verba de relationibus disparatis. Anselmus lib. de proces. Spiri Sanct. c. 3.

Unitas non amittit suam eouequentiam, ubinsu obriat aliqua relationis oppositio . Ex quibus vulgatum habetur effatum r Omnia in divinis idem funi, ubi non obviat relationis oppositio. Nec dicat Frassen, quod Αnselmus agnovit relationes disparatas, ne misPe nativitatis, fic precessionis, adeoque

de his intelligendus est.Ne dicat quidem,

quia relationes disparatae compatiuntur Cum unitate; ut patet in paternitate, de spiratione activa . filiatione , de spiratione pariter activa. Anselmus autem loquiuetur de relationibus, quae cum unitate non compatiuntur ergo non loquitur de rotationibus disparatis.

III. Probatur Rationibus. I. Si Spiritus Sanctus a Filio non procederet, ideo ab eo distingueretur , quia darentur inter ipsos relationes disparatae; sed relationes disparatae non sussiciunt ad distinctionem rea. Iem inter personas divinas ; ergo in facta hypothes Spiritus Sanctus a Filio non distingueretur. Ma; or eli doctrina Ad vera sariorum. Minor probatur. Relationes disparatae distinguere non sunt aptae ut relationes larma liter, & modo proprio relationum ; sed relationes in divinis non distinguunt, nisi ut relationes Hrmaliter,

de modo relationum proprio ἔν ergo relationes disparatae non lassiciunt ad distinctionem realem inter personas divinas. Probatur ma)or . Re Iationes disparatae non se habent ut relationes sormaliter, de una relatio disparata ad aliam di spar tam non se habet modo relationum Pr Prior ergo relationes disparatae distingue.

re non sunt aptae ut relationes forma luter, dc modo relationum proprio . Probatur anteceoens . Quae in se sunt absoluta, vel imitant ex absoluta , non sunt relati

nes formalit ei: de quae inter se non se hahent modo relativo , di non explicant ha-hitudinem ad , non se habent modo rei tionum proprio; sed se se habent relationes disparatae: ergo relationes dispar ἀ-

CXXIX.

tae non se habent ut relationes formalia ter , fit una relatio disparata ad alia uia disparatam non se habet modo relati num proprio . Probatur minor . Relati nes disparatae ex suo conceptu non in votivunt realem distinctionem inter se i ut Paret inter paternitatem , de spirationem

activam , in tet filiationem , de spiratio nem pariter activam; sed quae non involvunt ex suo conceptu realem distinctionem, non sunt relationes formaliter,quae ex suo conceptu important realem disti et ionem ; nee se habent modo relationum

Proprio, qui es dicere realem distinctionem inteν relativa i ergo relationes disparatae non sunt relationes formaliter, Ac i ter se. non se habent modo relationum proprio. Sic argumentatur Cacher anus. II. Ideo in creatis relationes disparatae funis dant realem disti nectionem inter creaturas , de etiam inter personas divinas , de creaturas , quia distinctivum creaturarum ab invicem, vel divinarum personarum a creaturis, de possunt esse rationes abs lutae , di possunt esse relationes imitantes formas absolutas, seu quae se habent m do absoluto, ut sunt relationes dιsparat

sed hoc non suffcit ad distinctionem personarum in divinis r ergo relationes diasparatae quan vis sum ciant ad fundandam distinctionem inter creaturas, de inter personas divinas , de creaturas , non iunxtamen stissicientes ad fundandam disti

ctionem realem inter personas divinas. Probatur minor. Distinetivum divina. rum personarum ab invicem sunt solae reis lationes ut relationes formaliter; sed quae potant eta re Iationes absolutae, de poniant esse relationes formas absolutas imitantes , de quae se habent modo absoluto, non sunt solae relationes ut relationes foris

maliter di ergo illud , quod explicatur per relationes disparatas , non sufficit ad distinctionem personarum in divinis: ergo relationes disparatae non lassiciunt in divinis , quan vis lassiciant in creatis. III. Si Spiritus Sanctus non procederet a Fi. lio , Filius etiam distingueretur realiter a Patre et ergo non distingueretur realitera Spiritu Sancto. Probatur consequentia. In principiis Adversariorum Filius no

posset distingui a Patre quia Filius in illa

hypothesiit ergo quia spiratust ergo esset realiter Spi ritus Sanctus. Probatur ante cedens . Filiatio, de paternitas sunt cominpossibile, in eadem virtute spirativa , seu an cadem ratione principii ad spira

dum ; quod de si de habe Must ergo Filius

Dissertatio

206쪽

De Scholasticorum, &c. 487

non posset distingui a Patre quia Filius.

Probatur consequentia. In principiis Adversariorum , ubi est incompossibilitas duorum in eode in , est perpetuo, de in omni evcntu distinetis realis inter rergo ubi est compossibilitas duorum i eodem, et it inter illa realis identitas. Antecedens est Adversariorum doctrina; dicunt enim, inter liliationem , de spirationem passivam esse perpetuo distincti

nem realem , elia .m remora Oppositione

relativa , de non aliunde , nisi quia in il- Iis est incompossibilitas in eodem . Conia sequentia sequitur, & ex admissione hujus do et rinae, & ex lege contrariorum I nam si negatio compossibilitatis est caussa a gationis identitatis, assirmatio illius erit caussa assirmati , nis identitatis. U.ide a primo ad ultimum hoc absit dum devorare Adversarii coguntur , quod si admiteant in facta hypothesi distinctionem Spiritus Sancti a Filio , admittere etiam . debeant indistinctionem Filii a Patre. Sic

Cauvinus .

intellectum , de ratio producti per voluntatem , eidem omnino personae conveniant , si una ab alia non procedat ergo

in nostra hypothesi magis deberet distingui Filius a Patre, quia spiratus, quam quia Filius. Consequentia sequitur; quia ratio spirati, tam de Leto, quam in hypothesi . est incompossibilis cum Patro; ratio vero Filii saltem de taeto est comis possibilis cum illo in ratione principii,seu

in virtute spirandi. Antecedens probatur. Non repugnat , unam perlanam, de ea dem esse genitam ratione unius formalit iis , de esse spiratam ratione alterius: er. go non implicat, quod ratio producti petintellectum,& ratio pro dueti per volun talem , eidem omnino personae conveniant , si una ab alia non procedat. Prois batur antecedens. Non repugnat , quod una, & eadem perstina sit improducta ratione essentiae, 6e sit producta ratione relationis t ergo non rς pugnat, unam , dc eandem personam esse genitam ratione unius Bima litatis, de esse spiratam ratio. ne alterius . Probatur consequentia. Maisgis distant produei, & non produci,quam produci duabus formalitatibus distinctis rergo si i Ilud non repugnat, neque hoc repugnabit . Ad haec autem absurda impodienda non Iussicit relatio quaecunqueis . nisi sit opposuionis; quia in divinis , se

Iata hac oppositione , Ob eorum infinita. tem , Omnia transeunt in identitatem. Par. II.

V. Divinae personae de facto sunt idem re

liter in omni e O, in quo relative non M. ponuntur , etiam in eo, in quo disparate reserunturr ergo, quia in noltra hypothesi filius , & Spiritus Sanctus, non haberent oppositionem relativam , quan vis haberent relationem disparatam , essent tamen una , de eadem persona. Antecedens negari nequit; quia in Patre paternitas de spiratio activa , et si sint relationes diis sparatae , sunt tamen unum, de idem . Consequentia sequitur ex paritate rationis . Po fient tmen Adversarii assignare

discrimen inter principium , & terminos; dicendo nimirum , quod in eodem principio pol unt identilicati relationes disparatae, non sic autem in duobus terminis; quia termini ex se poscunt reale adistinetionem. Sed hoc esset petere pri

cipium, quis hoc si in quae itione; V

rura nos In ratione quarta nuper proba- imus , non repugnare , quod i si uno, &eodem termina ideatificentur relationes disparat aes

VI. Sine summa neees,itate non est in Deo admittenda realis pluralitas, & realis distinctio; sed facta nostra hypothesi, nota

esset haec summa necessitast ergo non esset admittenda. Major constat; quia in Deo ponenda est semper major persectio; unitas autem ex genere suo persectior est,

quam pluralitas. & identitas, quam distinctio ; de hoc etiam patet, quia disti cta in interioribus sunt, in superioribus

autem sunt unita, collecta , Ee magis ad unitatem accedentia . Minor probatur. Necessitas illa nobis omnino non innot sciti ergo non esset. Probatur antec dens . Si innotesceret, vel innotesceret ex fide , vel ex naturali raticine; sed non innotescit neque ex fide, neque ex natu. rali ratione r ergo nobis non innotescit.

Probatur pro prima parte . Fides solum docet, esse Spiritum Sanctum, qui de facto exis fit, ct consequenter realiter a Filio procedere , de realiter a Filio distingui i ergo ex fide non innotescit. Probatur pro secunda parte. Hoe solum nobis est certum, Je suo modo quoque eΦictus, esse realem distinctionem ubi est Oppositio relativa, seu relatio originis; quia a vero sit pariter realis distinctio ubi est diasparata relatio , nec certum, nec eviden

i mei Adversarii dicere audebunt. Arguunt Adversarii I. Ex Augustino lib. s. de Trinit.c. l . de Spirita Sancto loque

te r Exιι enim non quomodo uatus, sed Po modo datus 3 π ι dei nos dicitur Filius, quia Aa a nec

207쪽

188 Dissertatio CXXIX.

.ee uatas G Rut Unigenitast Ergo ex Autuslino non distinguitur Spiritus Sanctus a Filio praecise , quod ab eo procedat, sed quia productio ipsius est alterius rationis a productione Filii. II. ex Nysseno, quem

citat Beffario in orat. pro unione ex lib. I. in Evangeliat Spiritus Patra e Iunctus est ,σ seeundum quod uterque increatus, secundum quod uterque ex primo principio suam substantiam habet eo Iunctas; distingvitur sua proprietate, qua est, quod nec unia genitur , ex Patre productus est, er quod per

ipsum Fitius sit manifestas. Si ergo Nyctis nus distinctionem Spiritus Sancti a Patre

non a spiratione desumit, sed a propriet te eorum constitutiva; ita pariter disti Et io Spiritus Sancti a Filio desumenda est. III. ex Anselmo tract. coni. Graecos de processione Spiritus Sancti c. 2. Guoniam Fιlius existit de Deo nascendo , ct Spiritas

pνσeedenda , ipsa diversitate nativitatas, reproelione referuntur ad invicem, ut dives, o alii ab inoleem. Idem in eodem loco. Filius autem , t ut interim aliam taceam cavsam , quontem nondum eonstat, quod Spiritus Sanctus de imo sit , o procedat i eo non est Spiritus Sanctus, nec Spiritus Sanctuaest Rlias, quia Filius nascenda habet esse

de Patre , spiritus Sanctus aurem nav

scendo , sed procedenda . Idem in eodem tract. c. 3. Alii sunt ab invicem per Me crictum est , ut puta quia alto nascιtur , aste vera praeriit; ρο ideo tum nascizuν unus ,

non potest eum eo nasci illa, qui per hoc satias ab eo , quia non similitis nascituν , sed proredit; cum uηus procedit, nequit illa simul procedere , qui ρον hoe est alius ab illo, quia non similiter proredit, sed vafritur . Et ccl. concludit i Si per aliud non essent plures Filius, ct Spiritus Sanctus , per hoc s Iam essent diversi, scilicet, quia alier nasce do, aster existi procedenda . Verba ita sunt clara, ut expositione non egeant. Su dunt tamen Adversarii; quod Urbanus Pontifex , qui in Barens Concilio S. An. selini doctrinam cum omnibus Concilii Patribus probavit, videtur etiam eorum sententiam probasse . IU. Damascenus

lib. I. ce fide c. 7. p. I . II. Ae 18. vult a

Spiritum Sanctum a Filio distingui, quia a Patre procedit; non siti aliter, sed proesi biliter. V. Ethanasilis Filium, & Spiritum

Sanctum diaineuit , quod unus ea uterosit, alter ex ora. VI. s. Thomas quod lib. ar. I. docet, rem distingui per suam so mam non solum ib opposita , sed etiam a disparata; & alteri exemplum saphiri ,

quom vult distingui per suam formam non solum ab aliis lapidibus, sed paritera plantis: Unde concluditi Sis ergo dia ς vidum , quod Filius sua filiatione distinguiatur quidem a Patre secundam oppessionen relativam siliationis ad pateνnitatem ἰ sed a Spiritu Sancto diruusuur fibutione per quod Spιritas Sanctus non habet filiasionem, quam μι ius hara.

Respondemus ad I. quod utique Filius, de Spiritus Sanctus distinguuntur, quia diverso modo procedunt ἔ attamen neu

queunt diverso modo procedere , si spiritus Sanctus a Filio non procedat; quae est responsio s. Thomae q. I . de Pot. ar. y. ad 2. Quod vero non possent diverso modo procedere, si Spiritus Sanctus a Filio non procederet, ostendit S. Doctor in emp. docens, quia ex aequo respiceret Patrem quantum ad originem, unde vel non essent duae personae , vel esset cir duinter eos perfectionis secundum Arianoas qualis scilicet ab his haeretice statuitur secundum maioritatem unius ad aliam, immediate antea explicat); vel elset i ter eos materialis distinctio, quod est impossibile. Sic ex S. Thoma Cauvinus. Ad II. Si valeret argumentum,quod ex ve bis Nysseni Adversarii deducunt, possest etiam dici, quod si Spiritus Sanctus a P tre non procederet, etiam ab eo distin. gueretur per relationem disparatam;quod tamen Adversarii non dicunt, docentes , in illa hypothesi distingui per relationem originis , si non immediatam, saltem media tam . Caeterum Nyssenus intelligendus est de paternitate prout sibi identificat spiraticinem activam, de sic pariter debet intelligi de filiatione prout sbi ea dem spirationem identificat ; sicque nihil ex illis verbis Adversarii in favorem suae

sententiae inserunt. Ad III. Dieit S. Thomas cit. l . memen Anselmi in lib. de process. Spir. Sanct. esisse, ut prius ponat ea, in quibus nos conis venimus cum illis , qui Spiritum Sanctum a Filio esse negant . & dicunt a Filio diis stingui; unde S. Doctor concludit i meris a Anselmi inducta sunt magis, ut disputat is suppositιο, quam veritatis definitio. Nee credibile eli, Anselmum ex sua propria opinione loquutum fuisse ; quia aliter a iam dedisset Graecis in sua obstinationea persistendi , quando ipse tam acriter, ut

Omnes sciunt, cuntra Graecorum errorem dimicabat . Ad IV. Damaseenus, ut eum amice exm namus, intelligitur de processione utriuiaque , prout modo sunt ; scilicet de Filio

208쪽

De Scholasticorum, M.

filialiteν , quatenus filiatio fibi identi fiear

spirationem activam ; Spiritus Sanctus proe biliteν , quatenus dicit spirationem passivam etiam a Pilio . Quod si dieatur, Damascenum non admisiise in Spiritu Sancto spirationem passivam a Filio; tunc respondemus , illius auctoritatem nobis

non imponere onus , ut eam vel recipi

mus, vel 2xponamus.

Ad V. Athanasius unum ex eapitibus distinctionis intercedentis inter Filium,& spiritum Sanetum exponit, sed non asseri , totam ipsorum distinctionem in eo solo capite consistere; nee pariter a Filio p stive excludit rationem spirationis activae, quan vis expresse non innuat; immosuPponit,quatenus loquitur de Filio prout

nunc est.

Ad VI. Respondet Cacheranus, S. Thomam loqui de filiatione non utcunque , sed ut tali, qualis de facto est ; quae quidem distinguit Filium a Spiritu Sancto Penes habere , de non habere, at hoc ipsum non habere filiationem convenit Spiritui Sa cto ex vi oppositionis correlativae sandaritae in processione a Filio; ideo negata Dinpositione correlativa , & processione Spuritus Sancti a Filia , filiatio evaderet diis versa ab ea , quae nunc est , nec amplius foret fundamentum distinctionis penes habere, de non habere , sed haberetur ab eadem persona filiatio, de spiratio passiva.

sicut modo habetur ab eadem persona a Paternitas, di spiratio activa . Haea.

cheranus.

Arguunt Rationibus I. Ideo in Patre rei tiones disparatae non fundant distincti nem realem,quia in eodem principio non sunt incompossibiles processiones illae; sed in eodem supposito sunt incompositis biles: ergo ratio deducta a Patre non olet in Filio. Probatur minor . Impossibile est, idem suppositum produci duplici

eotali productione passiva t ergo in e dem supposito sunt incompossibiles duae relationes disparatae , quan vis non sint incompossibiles in eodem principio . ILHdmittitur de facto realis distinctio imter filiationem, Se spirationem passivam sed hae sunt relationes disparatae I ergo de iacto admittitur realis distinctio inter reis laticines disparatast ergo quemadmodum admittitur de facto , ita in hypothesi admitti etiam debet. Ill. Constitutivus a cuiuscunque rei est ejusde in distinctivum; sed filiatio est constiti itiva Filii r ergo et ejusdem disti activa a quocunque alia , leper consequens a Spirita Saacta. Proba.

tur major. quia rationale constituit ho minem, pariter hominem ab Omni eo , quod non est homo,distinguit. IV. Si Spiritus Sanctus procederet a solo Filio , etiam realiter distingueretur a Patre ; erago a pari si procederet a solo Patre,etiam realiter distingueretur a Filio. U. Ex hoc. quod Spiritus Sanctus active non generet.

non insertur, quod passive genere turrer

go ex hoc, quod Filius active non spiret neque insertur, quod passim spiretur . VI. Spiritus Sanctus non opponitur Patri ut generanti . neque opponitur Filio ut genito, de nihilominus neqM a Patro participat generare, nec a Filio generarit ergo pariter Filius in hypothesi neque sopponeretur Patri ut spiranti, neque Spiritui Sancto ut spirato, di nihilominus neque a Patre participaret spirare, nec a Filio spirarii unde distingueretur a Patre, ω Spiritu Sancto, absque eo , quod spiraret, vel spiraretur .

Respondemus ad L Non esse impossibi Ie in

creatis, eundem numero esse tum posse

duplici caussa totali per duplicem acti

nem totalem produci, saltem de iam nimistentia Dei; ut ex Physeis r ergo non est universaliter verum assumptum secundi argumenti. Attamen in casu diei mus,quod in nostra hypothes relationes filiationis, di spirationis passivae non essent realiter distinctae . nee distinguerentur magis. quam modo distinguuntur paternitas , de spiratio activa.Si una ergo esset operatio, unum quoque esset suppositum . Responissio est C herant.

Ad II. Idem Cae heranus ait, quod dispar

tae relationes sunt duplicis generis; quaedam sunt pure tales , carentes scilicet omni oppositione, tum radicali, tum saris mali ; aliae vero non sunt pure tales, quia licet eareant oppositione formali, habent tamen oppositionem radicalem. In hypo. thesi filiatio, de spiratio passiva essent relationes disparatae primo modo ; de facto

sunt relationes disparatae secundo modo . Nulla admittenda est distinctio realix inister telationes disparatas primo modo; admittitur tamen inter easdem secunda modo ; sicque non valet argumentum a relationibus disparatis, quae de facto sunt i

Filio , & Spiritu Sancto, ad illa , quae in hypothesi in iisdem essent. Ad III. dicitur ex Cau vino; Mod constitutivum Filii est sola filiatis, at non sub

hoc explieitci tantum conceptu filiationis,

sub quo dicitur ad Patrem, sed etiam sub implicita radicis, quo exigit, spiritu no

209쪽

iso Disi. CXXIX. De

Sanctum a Patre , di a Filio Procedereis . Adaequatum igitur constitutivum personae Filii non est sola filiatio, qua praecise dieitur ad Patrem, sed coniuncta cum se ipsi ut radice processionis exigentiae Spiritus Saneti a se ipso ; quemadmodum paternitas non constituit personam Patris praecise sub hoc conceptu relationis ad Filium , sed conjuncta cum vi spirativa, qua reipicit Spiritum Sanctum. Ad IV. Negatur paritas quia si Spiritus Sanctus non procederet a Patre immedia. te , procederet ab eo mediate , quia procederet a Filio , qui a Patre producitur . Haec mediata processio lassicit ad realem distinctionem inter Patrem , & Spiritum Sanctum;quae quum non sit, nec esset in silla hypothesi , inter Filium ,& Spiritum Sanctum , nulla proinde realis distinctio inter illos effet . Ad U. Negatur consequentia. Ratio est,quia linea spirativa est posterior origine linea generativa ; unde Patrem spirare est po-

Scholasticorum, &C.

sterius origine ad hoc quod est Filium

nasci. Si Filius autem uian acciperet a Patre vim spirativam, ellet quia inter ipsos

inveniretur aliqua oppositio; & ratione hu)us oppositionis, si Filius non spiraret . recte inferretur, quod deberet passive spirari . Haec autem oppostici non est in hac ratione inter Patrem, & Filium , est tamen inter Patrem,& Spiritum Sanctum ,& inter Filium , & Spiritum Sanctum; &haec est differentia, & disparitas inter utrosque ex eodem Cau vinci . Ad VI. Idem Caurinus dicit, quod quum Pater sit principium fontale totius deit iis procedentis , necessario radicat vitam spirativam pariter Filius quum sit genitus consubstantialiter a Patre , & a Patre accipiat illa omnia , in quibus illi non o Ponitur ἱ accipit etiam ab illo vitam spirativam , utpote sibi non oppositam;unde utrique est necessarium Opponi tmra hanc lineam cum Spiritu Sancto , quem producunt.

DISSERTATIO CXXX.

De fixistentia sugelorum ; de Haeresibus conir illavi, ct de earundevi sucioribus; ac de illius

probationibus , tum ex auctoritate ,

tum ex ratione.

Ngelorum nomen exponimus primo, deinde rem, quae sub

nomine continetur. Ange ius vox graeca est , zγγελος , quae latine vertitur , nun eius; derivata a graeco verbo; αγγελλaιν; latine nunciare. Non autem est

nomen naturae, sed Officili Unde Augustinus in psal. Io I. Spiritus Angeli sunt, di eum sparitus sunt, non sunt angeli; cum v

ro mittuntur , sunt angeli. Angelus enim ossieti nomen est, non natura. Sutris nomen

hujus natura ι Spiritus est Euaris officium Angelut est. Concinit Ambrosius in c. r.epist .ad Hebraeos: gelus nomen oscii est, non naturat taui etiam semper sunt spiritus, sed non semper angeli vocari possunt . Euaris hujus natura nomen t Spiritus est. Uaa-νi, Ulaii Arielus ; quia Angelus graceia a Nuntius latine eicitur. Sic erit homo nomen natura , miles Uieiir Sic qui erant jam spiritus conditi a erratore Deo, facit eor angeialos , mittendo eos nuntiare , quod iusserit. Concinit de Gregorius magnus hom. 34. In Evangel. ante medium t Angelorum v eabulam nomen est Ulaii, non natura. Nam

sancti illi coelestis patria spiritus semper quidem sunt spiritus , sed semper vocari angeli nequaquam possunt ; quia tune solum sunt

angeli, cum per eos aliqua nuntiantur . Un

de S per Psalmistam dicitur i taui facit angelos suos spiritus. Ac si patento dirati stuleos , quor semper habet spiritus, etiam eum voluerit, angelos facit. Hinc nomen idem, tum in sacris , tum in profanis libris, aliis etiam tributum legimus , et si spiritus non sint; quia ossicium, quod Angeli exercent, & propter quod Angeli dicuntur, exercebant. Mercurius a Graecis graeco vocabulo dictus est angelus, quum Iovis nuncius esse putaretur. Eodem nomine iris, quae serenitatis , &aurora, quae solis , nunciae sunt. Haec apud prophanos Scriptores. In sacris vero Bibliis Malachiae a. Angeli nomen tribui. tur Sacerdotir Labia Sacerdotis eoodiunx

210쪽

De Exi flentia Angelorum , dcc. I91

Fciret iam , quo Iam arietur non im exemotuum est. Matth. I I. a Christo Domino datur Ioanni Baptistaei Ecce ego mirio an retam meum . Et Isai. D. Ipsemet Christ a mni tonsilii a gelas vocatur, quia , ut ait

Basilius lib. 2. coni. Eunomium, Patr s v luntatem Sanctis suis annuntiat. Et , ut

alia omittamus, in Ioannis Apocalypsi Episcopi Angeli appet Iantur e. 2. Angelo Ephesi Ecclesia seribe ; de lium. I 2. Et Angelo Pergami Eccosia μνibe & num. 8. Et Angelo Thrat ira Ecclesia scribe ; de sic

deinceps . Denique ex Irenaeo Ilia 4. 2dvet haeresc.79. advertimus, quod ii aneeli nomen piis hominibus datur , quando coelestia annuntiant, datur etiam im

piis , quando scelerum sunt, & malorum operum hominibus ex Diabolo nuntiat O-tes ; unde dicuntur angeli Satanae , quod pariter in Evangelio observamus, quando legimus, & Matth. zy. Diabola, ct angelis eius ἔ de II.ad Cor. I 2. Angelus Satana σαHaee de nomine sint satis. Rem , quae sub nomine continetur , modo

exponentes, dicimus pro nunc, major

inferius dicturi, quando de Angelorum natura sermo erit; quod Angeli sunt naturae quaedam intellectuales, quae sunt mediae inter Deum, ει homines t Deo sunt quidem inferiores, superiores vero hominibus ; unde psal. 8. dieitur de hominet minuisti eum paulo minus ab Angeis lis; quemadmodum explicant ex Patribus non pauci. Etiam II. Petri 2. habet uti

Angeli fortitudine , o virtute cum sent ma i res, non portam ere.Gentiles Philosophi eos appellare consueverum intelligentias, Genios, Daemones, Deus secundarios , elotum animas, species separatas , motores coelorum δέ c. I ut ex antiquissimo Ethni eorum Theologo, ac Poeta , meis minit Hesiodus in lib. I. apud Pelavium theolog. dogmat. l. I. lib. I. c. I. n. I., Stit. I. lib. 8. c .r Ex ex noliris testam ut Tettullianus in apologet. C. λλ. , S EPprianus lib.de Idolor. vanit. At in sacris li-hris , praeter Angeli nomen, habent quoque alia; nimirum , ut ait Rah. Moises,

Elohito, hoc est Deos , tanquam divini consilii participes ; de Auguilinus lib. p.

de civit. Det c. tali. Ostendie , Angelos in Scripturis vocati Deus; ut quando dicitur in psal. 49. Deus Deorum Dominus loquvistus est. Vocantur etiam spiritus ab A post. ad Hebr. I. Omnes sunt admira stratoris viis ritus in mimsterium misi; quod quidem nomen , ut vidimus, naturam explicat, non

ollulum. Vade Rue tot litui de coelesti Hierarchia, qui dieitur Dionysius Areo

pagita c. 2. Non e limemus eaelestes, ae diis

vina specie praedites spiritus m. Et Tertullianus apologet. c. 22. Omnis spiriturales est; boe est Angeli, or Damones. Ceteterum apud Hebraeos hoc est a mera is , videlicet Nuntii, communi vocabulo dicti sunt ; & invisibiles substantiae esse, seu Spiritus, reputati. Ad eorundem existentiam devenientes, errores contra illam enumeramus, & qui fuerint auctores, te serimus; ut postm dum existentiam ipsam , tum auctoritate,

tum ratione, probemus.

Primo ponimus Λ theos; qui nihil, praeter visibilia , de corporalia , credunt. Quum autem sint Angeli spirituales creaturae , non generatione propagatae , sed a Deo

omnes, & singulae creatae ; si illas Athei

admitterent, iamnino deberent concedere creatorem illarum , quem tamen, ut cor inrupto cordi assentiantur , caeca prorsus mente , inficias eunt.

Secundo sunt aliqui Ethniet philosophi an .

liqui , quos memorat Aristotes es lib. 8.

physici, & quorum meminit quoque s.

Itientes inter sensum , di intellectum , nihil esse existimaverunt in mundo , nisi quod θη- su , π imaginatione apprehena potest . Et

quia sub imaginatione non eadit nise corpus , exillimarunt, quod natium em est, nisi com

pus .

Tettio adducimus Sadducaeos, qui, ut resere S. Lucas Actor. 2I. 8. neque resurrectionem fore eredunt , neque Angelum esse , neque

Spiritum. Cum sadducaeis Samaritani pax ter conveniebant. Et adeo illis Spiritus idea impossibilis erat , ut Deum quoque corporeum esse semitens; ut testant ut Epiphanius haeres. I ., dc Lecia i ius lib. de Sectis. Hoc tamen mirua Scriptoribus omnibus accedit,quod Mumbadducaei quinque Mollis libros recipe rent , seu Pentat heuchum, Spiritis dei de , de Angelos negarent, quorum men

1io in libris illis est pervia, & sequenti Gsima. immo magis admirari pergunt, Observantes, quod Angelorum notitiam squam Gentiles Philosophi fine sacrorum librorum ad; utorio assequuti sunt, ipsi met Judei, qua Ies erant Sadducaei, de dia maritani . cum suis quoque Bibliis assequi d

eiectarunt . Quarta

SEARCH

MENU NAVIGATION