Illustrissimi et reverendissimi domini D.F. JosephMariae Perrimezzi ex ordine Minimorum S. Francisci de Paula ... In sacram de Deo scientiam dissertationes selectae historicae, dogmaticae, scholasticae. Pars prima octava

발행: 1730년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

23 a Dissertatio

eognitioni remittentes; alii vero per congruentias discurrentes, vel dicunt, Ange-ios numero plures esse , quam sint species

eorporeae , ti praestantiorum specierum

individua , quan vis non videantur tot es se, quot sunt individua specierum corp rearum minus nobilium; di huius opinio. ni, est Frassent vel asserunt absolute, plures esse, quam sint species rerum materia lium,ut Cacheranus defendit conveniunt

tamen & ille, di hic, in afferendo, quod Angeli sint plures, qu3m hominex quo- quunque tempore existentes; homines scilicet, qui sunt, qui fuerunt, & qui erunt.

Cacheranus eam opinionem ex S. Thoma probat, Framen ex Scoto ; apud quos Legentes remittimus , si de his volunt instructiores , ac certiores, rindi. Devenimus modo ad secundam Dissertati nis partem , scilicet de Angelorum distinctione . Pro certo hic supponimus, quaestionem hanc ad fidem non pertinet eis; quoa sic probat Iueninus. Non est de fide quaestio, circa quam nihil Ecclesia definivit unquam,& de qua cum dubio loquum tur Patres; sic est illa , de qua loquimur tergo ad fidem non Pertinet. Ut min

rem probet , adducit verba Αutustini lib. ad Orosium cont. Priscili., S Origen. Et

esse itaque sedes, dominationes , principatus, potestates, is caelestibus apparatιbus , firmisesime credor, o differre inter se aliquid, iud bitata fide teneo.Sed quo me contemnas,quem magnum putas Doctorem , quaenam ista sint, er quid in se disserant, nescιo, nec sane igx νια ua periclitari me puto . Hoc supposito ,

Scholasticorum opiniones de Angelorum distinctione asserimus. Prima sentcntia est illorum, qui docent, omnes Angelos differre specie inter se, en

seque impossibile, dari Angelos inter se

sol O numero distinctus. Haec sententia ellS. Thomae I. P.q. O. ar.4. & in quaest. de spiritualibus creaturis aet. 8. Sequuntur eam omnes Thomistae , ex exteris Eli ius,

Sylvius, Bubalus , Lugus , & ex nostris P. Palanco, P. Neri, aliique . Illud impossuhile explicant; quod nimirum possit in te ligi vel absolute, cit simpliciter,& sic sentit Caietanus , qui alios citat; vel de potentia ord maria;& sic opinantur quidam, intelligendum esse S. Thomam opust. 16. Secunda sententia cst aliorum , qui putant, Angelos disset re solo numero, non autem specie. Tribuitur haec opinio S. Bonaventurae, Albuito, Guillelmo Parisiensi, alii Lque apud Molinam. Volunt quida in , opinionem hanc ac dere errori Orige is, quem ex Platonicis accepit, putantis,non solum Angelos esse ejusdem speciei , ve . rum quoque Omnes animas esse e)usdem speciei cum Angelis. Hic idem error Te tulliano etiam imputatur a Bubal Oq. so.

ar. 4. quaesto I. dissic. I. . I.

Tertia sententia est plurimorum , qui se tiunt, Angelos partim specie , parum s lo numero disserre. Citantur pro hae se tentia Molina, Valentia , Arriaga, Aversa , Mastrius , Frassen , Cacheranus, de quan vis Ioquatur de possibili, ejus tamen rationes probant etiam de facto. De Se to dicunt plures , quod idem sentit, sed de possibili etiam, alii vero afferunt, eum intellexisse pariter de facto; quod quin quae de S. Bonaventura propugnant. Dicimus II. Angelos plures inter se speeie

disserte , alios vero differre etiam num

ro; unde non dari sub qualibet specie angelica unicum individuum. I. Probatur ex Patribus. Athanasius , vel

quisquis alius est Auctor Quaestionum asAntiochum q. q. inquit . Dna, σ eadem essentia Angelorum, sicut etiam una est essentia hominum . Intelligenda sunt haec veruba de Angelis infimi ordinis, qui constiti

tuum unam speciem at omam , sub qua continentur individua , quae proprie vOeantur Angeli; quan vis Angelorum nomen ex communi loquendi usu toti multitudini Angelorum convenire experiamur. Basil: us lib. I. coni. Eunomium t -- geli omnes ut appellatιonis unius, sic ejusdem etiam sunt naturae inter se. Anselmus lib. 2. cur Deus homo c. 2 r. Omnes Angeli sane unius natura . Quorum verba , vel intelliguntur , ut diximus de verbis antecede

tibus; vel saltem probant, Angelos differre numero , si non differunt specie. Cl rius loquitur Damascenus lib. I. instit. c. 7. Eas, qua sola indiυidua contιnent, speetes infimas υοcari, cus modi funt Angelus , ho

nust, equus .

II. Probatur Rationibus. Non est necessitas diversificandi Angelos omnes inter inaspecie r ergo Angeli omnes inter se specie non diversficantur. Consequentia sequitur; quia sicut non sunt multiplicanda entia sine necellitate, ita nec pariter sine necessitate sunt diversificanda ; & ratio est, quia diversitas major est quaedam major multiplicatio , si non ad numerum rerum, quae sint realiter diat inelae , saltem ad numerum praedicatorum , quae iisdem rebus conveniunt. Ut enim ait Cacher nus , duae entitates specie diversae conti- nent plura praedicata , quam duae entita

252쪽

De multitudine, M. 233

tes solo numero diversae ; ut patet iris Petro, & Buce fato , qui continent plura Praedicata, quam Petrus, di Paulus; unde Petrus, & Bueefatus habent praedicata omnia, quae habent Petrus , dc Paulus, &continent insuper hinnitivitatem , qua in Petrus, & Paulus non continent. Sic pariter , subdit citatus Auctor, duo Angeli diversi specie plura praedicata habent, quam duo Angeli solo numero diversit Unde non est admittenda in Angelis haec

major diversificatio absque necessitates Probatur modo antecedens. Si quae effetnecessitas, ab Adversariis emet afferenda; sed Adversarii nullam adducunt, quae faciat satis et e reo die. Minor in objectionibus, quas afferent Adversarii , de in responsionibus, quas dabimus illis , exami

nabitur .

III. Probatur . Ex Aueustino in Enchiridioc. 28. Ideo Deus reparavit naturam humanam, non Angelicam, quia natura humana periit tota, non sic autem angelica; atqui non esset rationabilis haec totalitas,

de partialitas, nisi ponatur , quod nulli species angelica quoad omnia induvidua

totaliter pertiti ergo sub qualibet specie angelica dantur plura individua. Minor. quae est Scoti in II. dil . 3. q. 7. s. qui dicunt , probatur sici Si Aneeli differrent

solum speςie , tot species Angelorum pC. xiissent, quot Angeli perierunt: ergo species illae , ει quidem plurimae, totaliter petiissent ; sed hoc non est dicendum ex Augustino i ergo dicendum est , quod ex qualibet specie plura individua remanserunt, di aliqua perierunt: erro jam citur in Angelis non solum specifica, sed etiam

numerica diversitas.

IV. Probatur a scoto. Non implicat, quod species infima pluribus communicetur retro de facto in Angelis communicatur. Probatur antecedens. Si implicaret, vel implicantia proveniret ex perfectiones ,

vel ex impςrsectione speciei infimae; sed

ex neutra proveniti ergo non implicat. Probatur minor. Non provenit ex persectione; quia aliter natura divina , quae e perfectissima, non esset communicabilis :Non ex imperfectione ; quia aliter species infimae substantiae corporeae , quae sunt imperfectiores speciebus intimis naturae angelicae , non essent communicabiles; quum tamen eas cum municari pluri-hus videamus: ergo si nulli speciei inlima: implicat pluribus communicari , neque angelicae speciei implicabit. Responsio. nes etiam Thomistarum ad hanc rati MPAR, II. nem afferentur in objectionibus. V. Probatur ab eodem ibidem . Quaelibet natura , quae potest intelligi ut universalis sine contradictione, est communicabilis ; sed omnis natura creata potest intelligi ut universalis absque contradicti

ne r ergo omnis natura creata est communicabilis ; sed natura angeliea est natura creata r ergo est communicabilis. Major patet; quia naturae divinae repugnat ut sit communicabilis, S plurificabilis numis mero , quia est de se haec, adeoque notia potest ut universalis intelligit ergo quia alia natura non est de se haec , potest ut universalis intelligi ,& ideo ei non repugnat , ut sit communicabilis, de plurifiea bilis numero . Minor negari non potest; quia, ut diximus, quaelibet natura creaia non est de se haec; de hoc patet, quia aliter non posset per potentiam Dei absolutam neque specie multiplicari . VI. Probatur ab eodem ibidem i Destruat Deus per anni hi lationem Angelut unum ἔ in hoc uno Angelo per Thomistas tota ejus species esset anni hi lata . M. producat Deus eandem speciem anni hilatam ; quod quidem posse Deum facereis , Thom istae non negabunt: Petimus ; vel Deus reproduceret Angelum anni hilatum , vel alium; Non Angelum anni hi- latum , quia hic in sententia Thom istarum re produci non potest . Docent enim Thom istae, quod si anima destrueretur simul cum corpore, Se postea reproduceretur anima, de cum corpore conjungeretur, non resurgeret idem numero homo iergo re produceret Deus alium Angelum,

non vero Angelum anni hi latum i in hoe casu hie alius Angelus cum Angelo destructo vel emet ejusdem, vel diversae speciei; non diversae , quia est contra hypothesi uir ergo ejusdem: ergo possibilia sunt

plura individua Angelorum ejusdem speciei angelicae r ergo jam sunt de facto ;nihil enim implicat quominus de facto

sint, quae de possibili eme non repugnant. VII. Ideo Thomissae distinctionem numeriisca m in Angelis non agnoscunt, nec de facto , nec de possibili; imino etiam per absolutam Dei potentiam ; quia per ipsogprincipium individuationis est materiata, oe Angeli sunt materia expertes; sed haec ratio per s.Thomam locum habet solii mismodo in materialibus, non vero in in .. materialibus: ergo non obstante illa Thcimistarum hypothesi Anteii numero dis

runt. Probatur minor. Angelicus Doctorio ol sc i6. de uoltate intullectus contra

253쪽

3 Dissertatio

Averroistas, quem citat Prassen, haec seribit Sie ecia anteitectias , si naturaliter esset antis omnium , quia non haberet nata νatimes usum multiplicationis, posset tamen sortiri mali iplicitatem ex supernaturali causa , necesset implicatio contradactionis . ' od non tantum dicimus propter propositim , sed magis ne hae argumentandi forma ad alia emtendatur a sie enim possent concludere , quod 'Deus non potest facere, quod mortui restiris gant, er quod caret ad visiam reparentur . Nee dicat Gonetus, quod S.Thomas non loquitur de Angelis, sed tantum de intelia lectuali natura, quam asserit non implic re, ut multiplicetur etiam ut intellectualis , dummodo ad materiam ordinem diis cat ; Angeli autem nee materiales sunt, nee ordinem ad materiam dicunt. Etenim Gonetus aperte loquitur contra mentem,& contra verba Angelici; quia S. Doctor docet absolute ; s intellectualis substantia non haberet naturalem caussa in multiplicationis, posset sortiri multiplicatio. nem per caussam supernaturalem; & hoe absque eo , quod dicat ordinem ad male riam , de qua nec verbum facit, ut legenisi thus innotescit ; sc Goneto occurrit Frassen . VIII. probatur. Angeli differunt ratione hypostasis, non naturae, ergo disserunt numero, & non specie a saltem aliqui ,

quan vis non Omnes, ut diximus . Proh tur antecedens. Maximus martir in c. s.

libri de coelesti hierarchia , cuius auisetur circumfertur sub nomine s. Dionysi Hreopagitae , ducet, ousiam , per quam Dionysius, sue alius, docuit, Angelos differre, non esse substantiam , sed hyp stasim tantum . Item Cyrillus Alexandrinus lib. 2. in Joan. Angelas ab altero Angeis IO ntilla re dissiνι secus dum id , qaοd sunt Angeli; nempe pro eo,quod eum βιηι ejusdem

omne i speciei, in unam naturam colligantur.

Item Damascenus in lib. de duab. volunt. Mageti, er homines suam quique Δυι amo distinctum habent Dp rasm, etsi e; demnatura sint, ergo jam Angeli disserunt ratione hypostasis, & non naturae; atqui hi solum sunt Angeli insimae speciei, qui numero differunt, & vocantur An eli; ergo hi etiam ab Archangelis specie disserunt I S per consequens dicendum est, Angelos aliquos disset re specie , aliquos

numeria; nempe Angelos unius speciei differre specie ab Angelis alterius speciei;& Angelos ejusdem speciei numero ranisium inter se differre . IX. Probatur auctoritate , & ratione S. Bo-

naventurae , in dist. r. p. pati distinctionisa r. a. q. I. quam sub iisdem vel his affert Frassen , & nos cum ipso E idam dixerant, quod ia Angelis est discνetio personalis, sed nunquam pure, imo sunt tot species, qMoriaditidua , smille ν dieunt an luminaribus . sed lieet hae probabilitatem habeat is eorρ ribus caelestibus , non tamen videtur ratio nabile in spiritιbus , ut ntillus communicet eum alio in natura spirituali, ct specifica . Sicut enim innotescit per si ripturam, multi geli ad idem oscitim ardinantur, ct eommunem videntur habere operationem eandem rNon autem per seripturam , nee per dicta sanctorum , nec peν ossicia , innotescit tanta dite Uitus. Ideo non videtur, nisi prasti mptio hoe dicere , maxime eum non appareat in

promptu aba ratio cogens. Alia eis positio δε- ενia, s eas bolica, qua in Angeli, d stincti nem ponit quantam ad personalitatem tunia tummodo aut in omnibus, aut in aliquibus . X. Probatur facto , quod narrat Frassen; an no se ilicet agas. a sacra facultate Pari- sensi, Stephano Episcopo a tente, hos se inquentes articulos fuisse proscriptos, atque damnatos. I. .auia Intelligentia non habone materiam, Deus non potest facere piares ejusdem species. II. Deus non potess mciltiplic is indiυidua sab una specie sine materivis . m. Forma non recipitina dimissonem . nisseeundum materiam . Non per hoc tamen, ne quidem in minimo , derogatum voluismus sententiae Thom istarum , quam

absque fidei discrimine quisque amplecti,

ae defendere tuto potest. Pro nostra ve- . ro subdimus, quod etsi plene , & evidemter non percipiatur, quomodo bili duci teli intra eandem speciem distinguerentur, non per hoc dicendum est , non distingui, si alias vel rationes, vel eonje-eturae , vel auctoritates, vere distingui suadeant. Plura enim Deus potest sacere, quam nos cognoscere;& de pluribus certi. tudinem circa illorum substantiam habemus , sed circa modum evidentiam non

hahemus.

Alii uni Adversarii I. Ideo multiplicantur individua aliarum rerum materialium, ut conserventur spectes ipsarum ; sed in rebus incorruptibilibus , quales sunt Angeli , non est haec necessitas i ergo Angeli non multiplicantur numero . Major est Aristotelis 2. de anima tex. ys., qui etiam experientia ostendit, res incorruptibiles in tini eo individuo conservari. II. Angeis lis tribui debet ordo perlaetior ; sed perfectior est ordo specificus , quam numericus, quia numericus Ordo est per accidensa

254쪽

De multitudine, &C.

dens, & mimis perlictus eteo Angelis

tribuendus est ordo specificus, de non numeritus. III. Bonitas Dei magis comis municatur, te Sapientia Dei magis ex plueatur , in majori diversitate , di varietate specierum in Angelis 3 ergo haec major versitas , & varietas specierum est An- telis tribuenda . N. Differentia indivi. dualis est differentia materialis, de materialiter differunε , quae individualiter differunt r ergo quia Ange Ii materiales nam sunt, nee possunt individualite ε differre. V. Auctoritates Patrum intelligendae sunt de essentia sumpta incomplete , solicet pro genere tantum I non vero complete,

hoe est pro genere, te differentia simul tergo non sunt aptae ad nostram senten. tiam probandam. VI. Omnis disserentia petitur vel a materia , vel a forma; a forma specifiea differentia, a mater a vero

numerica ; sed A geli materiam non ha-henit ergo non habene differentiam illain, quae sumirer a materia ergo habendi illam, quae habetur a forma ; sed haec est speeincar ergo,&c. VI l. Sopponantur duci

Anteli eiusdem speciei S oi versi tantum

numero; petunt Ad vetiarii, haec diver-fitas unde habeteturi Nun a forma, quae est eadem; non a diversa parti ei asione formae ficta a materia, unde sumitur e GDtentia individualis, quia non supponitur materia et ergo non esset caput, a quis

in Angelis sumeretur differentέa numeli. ea. VIlI. Omnis forma , quae fit . m ted ria separata , habet totam insectionem suae speei et i ergo quia ΑΑgulus hin sit ma separata a materia, habet tota ped mi nem,quae suae speciei sit debitar er goe non possunt esse plures Angeli solo numero distincti in eadem smine Antecedens probatur'. Non participat suam persecti nem a materia , quum sit forma separata

a materia r ergo i, am continet in sei 1;

s con sinet in scipia , nequit dari An sejusdem speciei, quia Mirer tota persectio

speciei non esset in utro .' IX. Si Angeli differrent num Om debere hi H infinitii; - nequeunt infiniti esse. ergo Ecc. Pro.

batur major. Huralitas numerica tu emibus perfectis, de a materia independenH-hus, non est a quo limiteturr ergo si ethin Angelis, est i Ilimitata ἔν erga insinit .

Probatur antecedens. Non limitatur ae materiar ergo non est 2 quo limite tui .X.Si principium individuationis landatae

in disconvenientia in praedicatis nOIra quid ditativis , haec non reperitur in Angelisi ergo Angeli non disserunt numer s. PARII.

Probatur antee edens. Disconvenienti . usa solum convenit rebus materialibus rergo non reperitur in Angelis. Probatur antecedens. PFaefficata non quid ditativa desumuntur ut plurimum a productionis

circumstantias, a temP re, a loco , a m

do dee. sed haee praedicata conveniunt solum rebus materia Iibus ergo disconis venientia illa solum convenit rebus materialibus . Probatur minor. Res immateriales , utpote Angeli , conveniunt ilia

productione, de in productionis circumissa aliis, in modo existendi in loco, in

creationis, S durat onis tempore, in m doeisendi, de operandit ergo pracdicata, quae ab his desumuntur, non conveniunt rebus immaterialibus r ergo rebus materialibus tantum competunt . Respondemus ad I. Esse unam ex caussis mulistiplicationem individuorum conservationas speciei, at non esse unicam. Ad experientiam rerum incorruptibilium dicitur, quod in aliquorum suntentia aliqua astrvi sun F incorruptibilia , & tamen sunt e G-dem speeiei; item aliqui orbes coelestes sunt incorruptibiles, & nihilominus stilo

numero differunt. Ulterius aliqua etiam corruptibilia , vel saltem materialia , conservantur in uno, absque multiplicatione ,

ut videmus in sule . Et hoc quidem, vel quia alia individua non pertinent, nec Δ.iciunt ad perfectionem univers, vel sene necessiaria ad finem , ad quem Deus illud unum individubm produxit. Ad u. Perfectio Angelorum confiderari po- est dupliciter, vel absolute, & secundum , vel comparative , & in Ordine ad totum universum . Primo modo transeat,

quod ordo specificus conveniat magis perfectioni Angelorum ; secundo modo nequaquam. Ratio est , quia bonum uni.

etsi non tantum exigit ordinem majoris

perfectionis, sed etiam varietatis perfecti onis ; unde exigit modum persectionis' substantialis, S accidentalis, quan vis perinfectio accidentalis minor si substantiali . Sie Angeli ad rationem persectionis majoris absolute , & secundum se, exigutit

persectionem multarum specierum; ad rationem vero persectioni x comparatives , de in ordine ad totum universum, exigunt perfectionem multorum individuorum.

Ad III. dicimus primo per instantiam, quod magis communicatur divina bonitas , de explicatur divina sapientia , per infinitas

naturas, quam per sinitas. ergo admittendae ei unt infinitae naturae r Nequaquam .

255쪽

2 36 Dissertatio CXXXVI.

communicationem honitatis Dei, di ad materia . Quando dieitur, quod Angeli

majorem explicationem sapientiae Dei, , materiam uon habent, intelligendum est non facit major, vel minoi perfectici ductum de maletia prout Dpponatur spuiectorum ; sed susuit, quod Deus opere ritui ; non vero du materia prout distinis tui quicquid operatur bonitate luinma , ruitur ab essentia, ut die um est. Unde ac summa sapientia. Denique haec ma)or differentia materialis est accidentalis Hu communicatio, & haec majur explieatio, lis esse debet numerica, & indiuidualis. non solum est attendenda secundum quid, Ad VII. Lim latio, ac finitus & inadaequa.di comparative ad perseetionem eu us li- ius modus habendi sermam non petiturhet Angeli secundum se , sed etiam sim- tantum ex materia, sed ex Dei voluntate, pliciter . & comparative ad bonum vel quae non communieat sngulis individuis totius universa, vel Reipublicae Antei e uiae in speciei unum , & adaequatur s. rum; ut Cacheranus inquit . . modum habendi formam . Desumitur Ad IV. Fit aequivocatio in voce illa matri ei iam ex propria ecceitate cujuslibet rei riali. Materiale enim vel sumitur prout parti latis , quae consistit in praedicatis spirituali opponitur, vel prout ab essenia numericia. quae ipsam in indisiduo contiali. 2 a quiddilativo distinguitur. In , si tuum. Quod videmus quoque non χ- antecedente argumenti accipitur mate. sum in duosus Angelis, sed in duabus riale hoc secundo modo ; in consequenti etiam animabus rationalibus separatis . vero sumitur primo modo . Unde quando supponantur destrueta corpora , convenienti distinctione terminorum , . quibus uniebantur. Istae quidem animae argumentum nihil concludit. Et re vera numero distinguuntur, quia limitato, &differentia individualia dicitur materialis, inadaequato modo participant specten quatenus disserentia individualis non est humanam; S iamen hic limitatus, & ina- euenitalis . di quidditativa , sed est acci- daequatus modus non habetur a curporidentalis, e provenit ab aliquo, quod non bus, quae supponuntur desti ucta . Nec ell materia, sed imitatur materi,m; ut est dicant Adversarii, quod remanet ordo . scilicet genus respectu differentiae quem dicebant ad corpora; tum quia PO' Nagna autem est distantia inter hoc ma- . iuerunt creari sine ordine ad cor Ia steriale, S materiale alterum, quod spiri- ali ait Jueninus ; tum etiam quia ordo ad opponitur . corpus, quardo corpus non est, non P. Ed V. dicitur, quod argumento illo non ad test limitare naturam . nemo enim ope rem , ipsorum pacet , Adversarii loquvnia ratur, quando non est . tur . Et quidem primo Patres loquuntur Ad Viu. dupliciter respondet scinus apud de natura prout opponitur hypostasi,seu Fragen . Primo, quod non sequitur praepet sonaer ergo loquuntur Proprie de spsis icjse, aliquid habere totam persectionem cie, quae sola opponitur hypossas, de in- suae species ex hoc, quod careat materia; dividuo. Secundo clicunt Patres, dissicrre quia quum natura illa sit multiplicabilis Angelos uti differunt homines , ω em in infinitum , s unum individuum habee;usdem speciei, ut sunt hominest ergo rei totam persectionem suae speciei, b de specie, non de genere , & Ioquuntur heret perstetionem infinitam, saltem in de individuis, quae lub tata specie comi- eiciensione. Secundo distinguit proposinentur. Tertio allerunt Patres, Angelos . in nem , quae est probatio antecedenti edistingui penes dignitatem r ergo per ac- a beret habere rationem materiae physici dentalia ; per accidentalia autem indi- cae, negat; materiae metaphysicae, scilividua distinguunturr ergo volunt, Ange- cet naturae speciscae, quae dicit ordinem Ios numerice distingui . Quarto magis . ad sormam metaphysis m,hoc est ad dis- proprium est, quod quando eicitur, talia 'ferentiam individualem quae ipsam qυη- esse ejusdem naturae, intelligamur de na- trahit, di determinat ad esse individui νtura specifica, quam de generica; scut concedit. quando dicimus, equus, & homo sunt Ad IX. pariter respondet Scotus dicenda, ejusdem naturae , posset iuxta Adversa- quod pluralitas numerica potest esse in-riorum argumentum sustineri propositio, finita, sed non est infinita, nec debet ne- quia vere sunt ejusdem naturae generi. cessario esse infinita . Limitatur autem incae ; at in rigore logico non sustinetur, substantiis spirituaIibus non a materia squia non sunt ejusdem naturae specificae. . cujus sunt expertes, sed a voluntate Dei,

Ad VI. Omnis differentia specifica petitur determinantis tot individua, ct non plu- a forma, omnis differentia nuMerica M, M. Et hoc euiter debent dicere Adver- , saris ;

256쪽

strii ; si enim quaeratur ab ipsis; a quo Iumitetur materia , quae per ipso limitat pluralitatem ἰ A Deo, respondebunt, deω terminante materim; ita de pariter dici. mus nos , a Deo limitari numerum indi. viduorum , absque superfluo recursu ad

materiam.

Αd X. Caeheranux respondet, quod quanuis in rebus spiritualibus non sc eluceat diis sconvenietula in praedicatis non quiddi.

tali vis , ut elucet in rebus materialibus; non desunt tamen aliqua discon Ut me nistiarum capita , quae nos inducunt ad c gnoscendum differentiam numericam i

ter illas. Et sunt; Raphael potest esse sine Gabriele; at Ge Raphaele non potet esse Raphael; Miehael potest habere hane

speciem infusam, quam non habet Gaabriel; Gabriel nussus est ad Mariam Viriaginem , ad quam non est missus Raphael ι Raphael comitatus est Tobiam , quem non est comitatus -hael. Insupet duo

Angeli possunt esse in diversis locis, stodiunt diversa a animas, respiciunt di. vertos fines, quan vis omnes Iaudabiles, & . honos 3 ut dicitur in Scriptura de Angeis ito, seu Principe Persarum, qui resistebat Angelo Populi Iudaici , ne e captivitate exirem Iudaei; hic, ne contaminaren urludaei, ille ut converterentur Persae I Da

niel. I . II.

De Hierarchiis Ordinibus, ct Nomini us Angelorum;

Sectariorum infamae confutantur ; Theologorum

sententiae ampkctuntur . , ou

duabus graecis vocibos deriva. tur, nimirum hieros, & areoti,

quatum prima idem ligniscat

ac fourum , secunda vero idem ac princ altis. Sic communiter script res cum S, Thoma I.p. q. 1 8. ar. t. in c.

sub principatus nomini continetur de princeps, & multitudo, quae eli sub principe . Ex his inserunt Theologi , quod. sub una hierarchia sunt omnes rationa Ie . creaturae, quae sota sacrorum sunt capaces , di quae dicunt ordinem ad Deum stanquam ad unum Principem . In partisecipatione deinde sacrorum distinguuntur, duae multitudines, quarum una eli terre na , & eccsesiastica , altera etaelestis . &angelica . quae diversimode ad Deum Oris diuantur . & a Deci illuminantur. Priama voeatur hierarchia Ecclesiastica , draqua non est sermo in praesenti. Altera diiscitur hierarchia angelica , de qua nunc sermonem ii, stituimus. Hierarchia igitur est principatus , qui comprehendit mul. titudinem ordinatam ἔ S quia multitudo ordinata exigit Ordinum diversitatem, in

de est , quod sub qualibet hietalchia di

vers Ordines continentur . Plures prOIn

de hiera echiae ponuntur in Angelis , de sub qualibet hierarchia litu res ordines. Hierarchiae sunt ties , di sub qualibet hierarchia tres ordines λ qui conitituunt no vem ordines , seu ehotos Angelorum . Ratio hujus divisouis est , quia ili qua libet multitudine distinguere dehemus i principium , medium de finem ἔ und x proveniunt tres hierarchiae Angelorum prima stilicet, media , & infima . Sub qualibet deinde hierate hia tres ordinest

quia , ut videbimus i non plures , qu .n novem ordines, seu chori Angelorum in se pluris , & Patribus inveniuntur. Primo ex Semtiis Calvinus in lib. innit. e. I . . R. contra Angelorum hierarehias ,& ordines . blaterae r De multituline ana retorum , O Orciηιbur qui definire a dent, viderint, quale habeant fundamentum. Idem

haeresiarcha delirat, dicens Paulinhδρο- stolum in epistola ad Ephesios, & in epistola ad Romanos , loqui quidem de Angelis, sed non ut certos eorum desgnet ordines, at ' ut ipsbrum praestantiam.d,sgnet : quia Deus per ipseram manuisset potestatem, Hirtatim, o dominationem exeν-eeat . Testamur Petaulus, Est ius, Occius . nassen. aliique.

Secundo Theo rus Beda negar, in Episto. Ia ad Ephesios Angelos nominari ; ait

257쪽

r 38 Dissertatio

ad Romanos . Pariter restantur Petλuius, Frassen , aliique Tettio Erasmus asseruit, Apostolum in illis locis: non loqui de Angelis tantum, sed de universis in genere 3 ,, quasi dicat, aitis Petavius , Christum evectum esse supri , M creata Omnia quamlibet excelsa, & sublε,, mia qualia sunt . quae illis vocabulis ex- primuntur ν imperium , auctoritas , pin,, testas, dominatus, aut si qua ejusmodi

, , sunt nomina, quae hominum usu ,&Opiti nione excellens aliquid continent. is Ulterius , ex Occio habemus , eundem Erasmum lib., cui titulust Neama merastis dus in praecipuos Scriptura laces.,tit de Angelis pag. lo . vocare is errorem,& Scho.

is lasticorum figmentum , sine Verbo Dei D exeogitatum , arsere hierare hias, &prae- , , laturas Angelorum , quae in Angelos simis pliciter , Archangelos , Thronos, DO-s, minationes , virtutes, potestates, Chem. M bim , dc Seraphim , dividantur. , , Quarto Centuriatores Magdc burgenses cent. . & s. Sc. c. q. communem Patrum uoctrinam de Angelorum ordinibus nugas vocant . Tradit Coccius.

Quinto Hermannus Hameim annus de Tra. ditionibus par. I. lib. I. haec insusse hia t. M inemadmodum ex diversitate nominum, , possunt cliversi ordines Angelorum coll. .,.gi I ita subtilius, more Dionysi, de illis

m, inquirere gradus statuere , non modos, .stu cst cuIiositatis , sed te verit aussa. iam impiae, & periculosae. is

Dacimus I. tres esse hierarchias , de . novem Angelorum ordines , sub tribus hierar in .sbus ςvntentos. Est communis Patrumidi Theologorum sententia. I. Erobatur ex Scripturis . Genes. I. 24. Coia is cavit Deus ante parauisum voluptatis ciear MIm . Isai. 6. I. Seraptim stabant super it. ιua . Daniel. Io I 3. chael unus de princι-pibus primis. Ad Ephes I. 2o. Supra omne principatum, σ potestiarem, oe virtutem , ar

m , sue dominationes , sive potestates . Ad

Roma ii. 8 certus hum enim,quia neque mors, neque viἔa , neque Angeli, neque Priseip tus , neque virtutes σc. Ad Thessito nicens. 4. Quoniam ipse Dominus in jussu, σin voce Arahantest, ct in tuba Dei desee d ide ιαlo . L Petri 3.δ2. Profectus iarcar

tam ,subjectu sibi Angelis, s potestatibus ,

e virtutιbus. Joar vers. 9.. Cum Michael Archangelus sum Diabola disputans altere retur de Moxι corpore. Omnes novem Oris

dines Angelorum , qui sub tribus hic tarαchiis conilia cntur, tu Izlatir sacrae pagi-

CXXXVII. l

nae vertis enumerantur. Nimirum Ante.

li , Archangeli, principatus i sub infima. hierarchia ; potestates , Virtutes; Dominationes , sub hierarchia media; Throni,

Cherubiis, S seraphim , sub supremis

hierarchia.

II. Probatur ex patribus. Auctor libri de coelesti hierarchia , sub nomine S. Dion

si Areopagitae . c.6. Omnes simal caelestis, immortalesque substantias in novem ordanes divinus sermo distinxit,pνπνιι sque, ae significantibas vocabulis appellavιt. Hus eximius Praeceptor noster in teνnas aertio repetitus diis

stactione, ad idacta Trinitatis di υ sit a magiis nem . Ac primam quidem esse , ait, qua coinram Deo oersetur semper , idque ex divina dignatione fuscepcrit , ut illi inhaereat jugiis ter , natasque mediis tarεν jectis spirititas inisseratur . Num sanctissmos Thronos , o otuistis plurimis, alisque praeditos ordines , cheis rabim scilicet, Seraphim , Hebraο rana voce appellatos , juxta D am, ntillis mediis

insitis agminitas , eminenti propinquitale a loca ιos , ait , idque sanctaνtim seripturarumtνadere expostι em . Hoc igitur ternariam disia monem, ui tinam, O per omnia aqua tim , pramumque re mera Herarchaam .iti

stris Dux noster , ac Mug ster esse , ait, qua nox st praclantior altera, primoribasque Dei summa splendoritus majori propinquitate

conjancta . seciandum vero asseruit , quae Potesatibus , Tominationibus, νινtatibusque conficitur. Tertiam item , qua in caelestia has Iuncti Oaibas extν eratim teneat locum, ex

Angelis , Archangelis , Principutibusque ecinantem. Ignatius martir epist .ad Traia .lianos, de cudus genuitate S. Hi ei Odymus non dubitat e Etenim s ego, non quat nus tinctias Ium , etiam coeloia intesilare posm , angialcos ordines Araburieloruis a smitiliaramque calestium discrimina , Virtuis tum , Dominatio namque disserentιas , Nνoaeorum , Potestatumque diversitates , Princia putaum magni tentias , cherabim , sera αphιmque ercellentias , spiritus sublimit ram, o Domini regnam, o incomparabialem Dei patras omnipotentis di υinitatem a . nee eum Moveram , non continvio perferus

p1ρνβs sum , aut disei las , qualis mulus , qautis Peινus. Irenaeus lib. a. c. 34. Post

deinde , etsi my per ipsus ea , qua pant super caelos, fassa Iunt , dicant nobis , scia sit in-υψει itum natara , enarrent numeriam Anagelorum , o ordinem A changelorum , deis mansrent' Thronorum sacramenta , ct do-eeant dite Utates Dominationum, Principartium, PMUiatum, atque Virttit m. Clemens

258쪽

De Hierarchiis, M. 239

stolae t subjectis sibi Angelis , qui sunt primus ordo ; s subditis Potestatibus , qui sunt

mundi ordinis ; subditis quoqua Hrtutibus νqui ad tertium ordinem pertinere declar tur. Athanasius ser. q. coni. Mianos r Nam σAugeti , ct inebanesi, ct Dominati mea a Throni , o reliqua Potestates , Hνbi parti .ei es effecti, vident perpetua faciem Patris 3 Christi. Hilarius ad psal. et 34. Praterit.

Thronorum, Dominationum, Principatuum e - Potestatum , Cherubim , s Seraphim. νAngelomm , ct Archangeloνum , miraculo , tu bis munia Deus, qua υMait fecit in eoelo , O in terra. Hieronymus lib. 2. d F.IO v I manum c. I s. adiare in regno caelaram Amchangeli sunt , angeli, Throni, Dominati nes , Potestates , αεrubim, o Serapbim, σε mae nomen, quod nominatur non solum in

prasenti seculo , sed etiam in futuro Sine

causa diversitas uominiam es , ubi non est diversitas meritorum. Augustinus ad Orosium contra Priscillianistas,de origenistas c. I I. Certe, ait Apostolus: sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, si e Potestates. Et esse itaque sedes, Dominationes, 'incipatus, Potestates, in raelestibus apparatibus , sirmifisime credo, viserae inter se aliquid indubia rata fide teneo . Gregorius magnus hora. 34. in Evang. Novem Angelorum ordines diximus , quia videlicet esse , testante saevo eloquio , scimus Angelas , Archangelos , Hr

entes , Potestates , Principatus , Dominalia Anes,Thronos herubim tque Seraphim. Berinnardus lib. . de conside r.c. . Angeli, Ar

thangeli, Hirtutes, Domιnationes, Potestates,

Principatas, Thron Cherubim, Seraphim. III. Probatur Rationibus, seu potius co gruentiis , de coniecturis. I. Tres sunt hietarchicae operationes t ergo tres hie rarchiae Angelorum. Probatur antecedens ex lib. de coelest. luerar. c. 3. Sunt nimiarum purgare , oe purgari , lluminaνe , σilluminari, perficere, re perfici . Prima hierarchia a nulla alia hierarchia , sed a solo Deo purgatur, illuminatur, perficiatur ; & illa purgat, illuminat, Periacit mediam hierarchiam . Media purgata , illuminata , persecta a prima, purgat, illuminat , perlicit infimam . Infima puris gaia , illuminara , per tecta a media , Pur. gat , illuminat, perficit humanam . Pu gatio non fit a culpa , ab errore, ab igno rantia , quae in Angelis non reperiuntur, sed a nescientia , quae in iisdem , quum

non omnes supernaturales veritates intelligant, reperitur . Sic pariter dicendumeti de illuminatione , dc de perfectio eis . II. Apud Regem magnum, de potentiis mum primo assistunt qui sunt illi chari res, de illius amantissimi; seeundo sapientissimi; tertio Iudices , vel magistratus; de hi apud Deum in Angelis constituunt tres Ordines, nempe Seraphim , Cherubim , Thronos, qui primam hierarchiam componunt. Quarto assistunt Magnates, de Regni proceres; quinto Praesides Provinciarum I sexto Duces Legionum; de hi sunt in Angelis Dominationes, Principatus, dc Potestates, qui mediam hieraris chiam efficiunt. Septimo assistunt Centuriones , Ministri scilicet vindictarum , de justitiarum exequutores; octavo Legati magni; nono Legati minores; de hi sunt Virtutes, Archangeli, Angeli; quia infimam hierarchiam tarmant. III. in qualibet ordinata multitudine tria conve niens est distinguere, principium, medium , de finem r ergo pariter in multit dine Angelorum congruum est tres hie rarchias ponere , primam , mediam , dc infimam. Eadem ratione convenit quam libet hierarchiam in tres ordines secernere , primum , medium , di infimum . IV. In rebus , quae nostrum captum e cedunt , illas divisiones , de ordines illos, ponere debemus, quos in scripturis, de Patribus invenimus; sed in Scripturis, de Patribus invenimus tres hierarchias, fienovem Ordines , ut visum est δε ergo hos, de non alios ponere debemus. Arguunt I. Et si reperiantur in Scriptura n vem nomina , non tamen potest inde in . ferri,quod novem sint Ordines; quia unus ordo potest habere non unum , sed plura nomina , quae sint ipsi synon ima i ergo ex Scripturae verbis non satis colligitur , novem esse ordines Angelorum . II. Scriptura non enunciat simul ordines hoste ,

sed spatsim innuit: ergo signum est , quod

illos intendit manifestare , at non enumerare ; si non enumerarer ergo non faciunt numerum , quem nos dicimus. III. Nomen Archangeli non invenitur In

Scripturis in plurali , sed in singularii

ergo signum est. esse nomen unius particularis Angeli, non vero unius ordinis Angeloium. IV. Michael vocatur Archa

gelus; sed Michael est primus in supre-- Ordiner ergo non benedicitur Ariachangelus , qui spectat ad hierarchiam infimam . V. Non omnes Patres conveniunt in enumeratione ordinum Angelorum , alii enim enumerant plures, alii pauciores; dc de facto Hieronymus, Αmbrosius, Cyrillus , quatuor tantum recensent. VI. In sacria Canonibus legimus decimum

259쪽

a o Dissertatio

cimum ordinem Angelorum , sci I ieet e biduo de consecrat. dist. a. qui dicitur ordo Angelorum, qui ceciderunt, & quem dieit Magister sententiarum in II .dis . p.lit G. restaurandum ex hominibus, qui sal vitiant. VII. Si haec divisio esset inter An.

gelos , esset etiam inter Daemones; inter Daemones non esit ergo neque inter Angelos . Major probatur; quia dicitur , ex quolibet ordine Angelos cecidisse. Minor patet, quia in in serno nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. VIII. Haec dilitibutio ordinum , de hierarchiarum. ι vel fuit facta ab initio creationis Angel rum , vel post casum i Non ab initio . quia nondum erant Fonfirmati in gratia ,& erant in via r Non post casum I quia aliter nesciremus quales suiment Angeli, qui ceciderunt, quum nihilominus, ut dictum est . asserant, ex quolibet Ordineis cecidisse. IX. Hi ordines vel post judietum permanebunt, vel non a si permanebunt; quos homines purgabunt , illuminabunt, perficient Ange Ii , si homines in mundo non erunt λ Si non permanebunt; ergo in ipsis post judicium erit confuso , de nullus ordo . X. Augustinus in psal. 79. non distinguit Cherubinos a Virtutibus,& Potestatibus; ait enim a Cheνubim sublimes esse caelorum Potestates, atque Hrtutes:

ergo per Augustinum ordines Angelorum

Respondemus ad L quod ubi scriptura non

satis se explicat, supplet traditio. Tradi. tio autem est antiquissima , quae in communi Patrum ausioritate fundatur , di in universali Ecclesiae consensu elucet, per novem relata vocabula novem Angelo. rum ordines significari; non vero , quod uni, aut alteri ordini plura ex illis nomi4nibus ψonveniant; ut clarius, ct fusius apud ipsos Patres invenitur./d II. Enumerat quidem Scriptura novem Angelorum ordines, sed non enumerat omnes in eodem Ioco. Non enim Scriptores sacri intendebant illos ex proposito enumerare , sed indicare tantam prout sibi offerebatur de iis occasio loquendi. Sat autem est , quod omnes in diversis locis enuntientur simul, & enumerentur; ut inde sume tena habuerint Patres fundarimentum eosdem expresse enumerandi , prout de facto ipsorum plurimi enumerarunt , de explicarunt.

Ad III. Nomen Archangeli aliquando sumis

tur pro Nuntio principali, de insigniora, qui ad opus magnum a Deo deputetur; sicut pariter Angeli namen , quod tribui-

CXXXVII.

ur etiam in Scriptura Gabrieli, de Ra. phae ii , quos nemo dubitat ex primarita ordinibus esse ἱ unde non m rum , s Mischaeli etiam , Principi militiae coelestis, Archangeli nomen tribuatur. Parum vero refert, quod Archangelus in fingulari scribatur; quia aliquando mos est Scripturae in singulari exprimere , quae pluruli nume ro intelliguntur . Ad IV. Michaeli tribuitur Archangeli nomen ratione, quam modo diximus; hoe est tribuitur nomen vel Ometum Are hangeli, non vero ordo. Nec enim asseruimur illis, qui putant apud Eitium in n.

dist. io. β.6. Michaelem esse ex supremo ordine infimae hierarchiae, qui Principales appellatur . Hi enim ab Estio quoque impugnantur, de Michaelis Principatus super Omnes Angelos vindicatur. Ad U. dicitur , Patres, qui paucos ordines scribunt , non excludere alios ; non enim ex proposito intendunt enumerare illos, de illorum numerum definire, sed tantumine identer de illis loqui. Subdit nihilo. minus Estius, quod si illorum Patruma omnia opera evolvantur, fortassis in alia opere invenientur nomina ordinum,quae in uno deficiunt.

Ad VI. dicunt, quod ordo ille decimus, de

quo eanonicus textus loquitur, vocatur ordo, non gradu . sed numero . Unde Glosa exponii , sensum esse, quod tot Aneel i ceciderunt, qui possent facere unum ordinem , seu melius, qui possent constiis tuere numerum unius ordinis. Hie autem numerus, juxta Magistrum, restauratur me numerum hon unum eleetorum; quatenus omnes Electi aequabuntur numero Angelorum reproborum in luxta ipsorum meritum inter beatorum Angelorum or

dines mucebuntur.

Ad UII. primo dicitur, quod quum in m. monibus nihil sit saerum, dari non potest

hierarchia , cu us nomine sacer principatus importatur. Datur tamen aliqualis Ordinatio , quae est physica , & naturalis, ex inaequalitate natur rum orta . Haec autem est ipsis ad poenam, non solum sub . ordinatis, sed etiam superioribus Angelis; quia ut docet S. Thomas I. p. q. IOP. ar. 2.ad y. Iuod superioνιbus νημνιονes Iu dantur , non ess ad bonum superiorum , sed magis ad malum eorum; quia eum mala facere maxime ad miseriam pertineat, praesin malis est esse magis ni erum . Secundis , nullus quidem ordo est in interno quat nus ibi totum eli confusione , de horrore

plenum a sed non per hoc non est uni ua

260쪽

De Hierarchiis, &c. 24 I

mmonis ab alio distinctio, nec omnes Daemones aequalem habent lamnam I quae quidem justitiae ordinem , immo & naturae ordinem complent.

Ad VIII. dicitur , quod distributio ordinum fuit facta ab initio creationis Angelorum;

quia statim ac Angeli creati sumunt, habuerunt diversas naturas,ac diversa donalum naturalia , tum gratuita; & perdiversitatem tum naturarum , tum donois

rum , diversas quoque constituerunt hie. rarchias,de ordines. Nihil autem obi abat, quod non erant in gratia confirmati; quia vel fuerunt in gratia creati , te habuerunt etiam gratiarum diversitatem , quae pariter diversitas ad diversitatem hierarchia. rum , & ordinum , concurrebat; si vero non fuerunt creati in gratia, juxta diversitatem sententiarum, habuerunt diversas hierarchias, de diversos ordines inchoate, α incomplete, hoc est per dona naturae, non vero complete ,& perfecte, per dona scilicet naturae , & gratiae.

Ad IX. Remanebunt post judicium in Angelis hierarchite , & ordines quoad substantiam, non vero remanebunt quoad aliqua

accidentalia. Diversitas quidem donorum naturae , & gratiae etiam post judicium perdurabit; & haec est substantia diversitatis hierarchiarum , & ordinum . Dive sitas functionum , quas exercent respectu Dei, remanebit; & haec dicit aliqua acci mdentalia, in quibus duratura est . Diversitas iunctionum , quas peragunt respectu hominum, non remanebit; & haec impor-rat aliqua accidentalia, in quibus defuciet.

Ad X. Augustinus vocavit Cherubim potestates, di virtutes, ob ipsorum potentiam,& scientiam , non vero quod intellexerit vel illa nomina, vel illos ordines,in unum confundere, & inter se non differre. Satis illius mens ex aliis ipsius verbis , a nobis superius allatis, constat. Verum quod magis est, Augustinus in Enchiridio c. y8. ingenue fatetur, de Ordinibus Angelorum se non multa loqui. quia scientiam notus habet de illis, de quibus vellet loquit Diaeant , qui possunt, si tamen possunt probare, quod Geunt: Ego me isa ignorare profiteor. Pro secunda Differtationis parte , in qua denominibus Angelorum inquiritur , primo statuendum videtur, an Angeli propria habeant nominar Et secundo, quaenam illa sint 2 Pro utroque .

Dicimus 1 I. Probabilius esse, quod Angelis singulis quibusque Deus propria alsignaverit nomina; illa autem solum a Catho.

PAR. II. Ii eis recipi, quae in divinis Seripturis, vel

in catholicis Scriptoribus, inveniuntur. I. Probatur a s. Gregorio Homi l. de centum ovibus. Conveniens est, Angelos sua propria habere nomina, ut a Beatis misgnoscantur δ' ergo vere sua habent nomina. Antecedens est certum; aliter non ponsent clare, Se in individuo cognosci. Conis sequentia sequitur ἔ major enim convenientia in re factibili est apud Deum ratio facti. II. Debent quoque Angeli sua propria habere nomina, ut illis utantur Beati, quando inter se de iisdem Angelis loquuntur δε ergo de facto propria nomina habent. Antecedens quoque constat; non enim apparet, quo alio medio uti possint Beati, dum inter se loquentes, nomina e habent Angelos. Consequentia pari modo sequitur. IlI. Etiam ad praesens& Αngeli , de Animae beatae, quando inter allo. quendum modo suo , & de quo inserius

dicetur , nominare habent Angelum , vel Animam, si eos nominibus non exprimunt, quonam pacto , vel quo signo, distinguent i Quodcunque dicatur, sive signum , si ve character , sive quodquunque aliud, illud ipsum est nomendi ergo vero Angeli sua propria habent nomina . IV. Mali Angeli habent sua nomina ; ergo

etiam boni. Probatur Antecedens. Christus Dominus Daemonem quendam tria Evangelio interrogavit, quodnam nomen haberet; si Daemon il Ie suum proprium nomen non habuisset, frustra illum Christus interrogasset ἔν ergo vere mali Angeli sua habent numina. Consequentia pariter prioris argumenti probatur. Non enim est ratio, cur mali Angeli sua habeant nomina, & boni non habeant; nec videtur assuenabilis diversitas inter illos. U. Catho. lici scriptores septem tantum Angelorum

nomina memorant ἐν ergo si plura adducuntur , non sunt Spiritu Sancto dictante inventa . Probatur antecedens a Serario in i 2. cap. Tobiae , di a Salmer One r. I., qui enumerant haec septem Angelorum

nomina r Michael , Gabriel, Raphael, Uriel, Salathiel, sive Maltiel, Iehu diel,& Barachiel. De his autem nominibus, & appellationes mysticae adduci solent, de senificationes

propriae verborum , & rerum . Pro significationibus mysticis enumerant septem, lampades Apocalyps s ; septem cornua

agni etiam Apocalypsis ; septem oculos apud etiam Apocal. , & Zachariam; te hoc

pacto explicant. Apocal. . dicitur: sepiatem ιampades ante thronum Deiri illuminant

SEARCH

MENU NAVIGATION