Illustrissimi et reverendissimi domini D.F. JosephMariae Perrimezzi ex ordine Minimorum S. Francisci de Paula ... In sacram de Deo scientiam dissertationes selectae historicae, dogmaticae, scholasticae. Pars prima octava

발행: 1730년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 철학

341쪽

mini, re nune venio. Cecidit Iosue pronus in terram . Et adorans ait di suis Dominus meus loquitur ae servum suum t Solis , inquit , calceamentum tuum de pedibtis tuis riseus enim in quo stas sanctus G . Meitque Iosue vi sibi fuerat imperatum. Zachariae I. I 2. Respondιι Angelus Domini , ct dixit: Damim exercitaum usque quo tέ non misereberis Ierusalem , ct urbium Iuda , quibus iratus es . se iam septuagesimus annus est tEt respondit Dominus Angelo, qui loquebatur in me verba bona , verba eonsolatoria . Tobiae ih. vi. Dixit Angelus ad Tobiam r 'rando orabas cum uerimis , ergo obtuli orationem tuasti Domino. Iob. s. rica ergo, si est qui respondeat, ct ad aliquem sanct rum conυertere . Ubi nomine Sanctorum Angelos intelligit Augustinus . Et C. 33. Si fuerit Angelus loquens pro eo unus de millibus, miserebituν ei, ct dicetr Libera

eum, ut ustu defeendat in eorruptionem .

ei lium generale VII. Act. 3. de 6. Cum

Dei timore omnia agamur, postulantes inter eritionem intemerata Deipara tu sempermetinis Maria, item Angelorum , omnium isque Sanctorum . Consonat Ecclesiae praxis , quae in Canone Missae post consecrationem quotidie Angelos , vel Deum per Angelos, rogati Sup lues te rogamus, Omnipotens Deus , jube , hae perferri pomantis sancti Angeli tui in sublime altare tuum in conspectu diυina ma satis tua

III. Probatur ex Patribus. Chrysostomus de incomprehensibili Dei natura hom. I.

coni. An Omaeos: Rogant pro genere hum no , quasi dicant: Probis, Domine, rogamus, quos tu adeo dilexit, ut pro eorum salute mortem obires, animam in cruce efflarest,probis supplicamur, pro quibus ipset Mum largitur es sanguinem , pro his oramus , pro quibus corpus tuum immolasti. Anastius Synaites lib. I. Hexameron . Superna Potestatesialde oe vehementer defendunt, ιιιgant, ac prougunt, hamanum genus, σ pro eo strant,s intercedunt i qastniam pre nos dignati sunt videre, quod per se non potuerunt. Hi larius in psal. I 29. Sunt secundum Misphaelem ad Tobiam loquentem Angeli ali

stentes ante clarιxatem Dei, re orationes deis precantium ad Deum deferenιes . . . DIe

cessone borum non natura Dei eget, sed infirmitas nostra . Mis enim sunt propter eos, qui hareditabunt salutem . Deo ex his , qua agimus, nihil ignorante , sed infirmis ate nostra ad rogandum ae promerendum spiritualis intercesionis ministeris indigente. Hieronymus ad e. IO. Danielis, ad verba ilia r Nemo est adiutor meus in bis omnibus, nisi Michael Princeps vester . inquit et Rasum Angelus ille, qui clero Deo orationes tuas , π nullus est alius, qui adjutor meus si , roganδε pro vobis Deum , nisi Michari Archangelus,cui creditus est Populus Iutio

rum . Augustinus ep. 'O. ad verba ania nuntiabitur Domino generatio ventura: stri-hit i Non sic aceipiendum est, taη quam ne iascienti aliquid annuntietur , ut Iciat, sed sicut annuntiant Angeli non solum nisis δε- noeia Bel , verum etiam illi neces nostras. Bernardus ser. I 2. in psal. m. Adbunt litur, ct adsunt tibi , non modo tecum , sed etiam rio te a sunt , ut proterant λ adfunt, tu prosint. Gid retribues Domino , o omisdiibus , qua retribuit tibi t. . . . Simus erga devoti, simus grati tantis Custodibus , reda-memus eos, honoremus eos, quantum p mus, quantum debemus .

jam sunt in gratia confirmati . & Dei

beatis ea visione fruuntur ν ergo merito a fidelibus adorantur ι Non quidem ado. ratione, quae Deo debetur , & Latria diiscitur r ergo adoratione , quae datur Sanctis, & Dulia vocatur. Prima conseque nistia sequitur ex ratione , qua Sancti adorantur in Ecclesia , quando eos Ecclesia declarat, cum Deo in melo regnare , in quo in gratia sum confirmati, & beatifi- ea Dei visone fruuntur. II. Angelus salistem Custos offert Deo orationes nostrastergo orat pro nobisi ergo recte a nobis invocatur. Antecedens est certum; quia hoe est unum ex praecipuis custodiae muneribus; consequentia sequitur; quia non est credibile, ut non oret pro nobis, quando orationes nostras Deo offert, &eum illis suas etiam non ad ungat orationes . III. Angeli in Verbo vident indigentias nostras , sicut Sancti etiam vident r ergo non deest illis seientia eorum , pro quibus orare habent; amant etiam impense homines , praecipue qui julte vivunt; accessum insuper ad Deum habent , ut possint pro nobis fiducialiter intercedere . Quae tria si concurrant se. mel in Angelis, cognitio , amor, & facilitas accessus ad Regem ; non est cur dubitemus , an Angeli pro nobis orem in scoelo ad Deum. Quod si Oram ; recte invocamur; quod si invocamur, rite etiam adorantur. IV. Angelus Custos, qui nobis praesto est, videns tentationes, quibus urgemur , di percipiens clamores , quos dirigimus ad eum,ut pro nobis ad Deum

342쪽

De Adoratione

intercedat; nemo eredat, ut pro nobis Deum non oret; & eo magis, quod hoc etiam spectat ad sibi impositum custodiae ossicium Unde S. Bernardus ser. I 2. in psal. ααι habitat , nos exhortatur:

Zuoties ergo gravissima cernitur urgere sentatι o. s tribulatio vehemens imminere, invoca Custodem Angelum tuam , Doctorem tuum, Ad utorem tuum in opportunitatibus, tνibulationibus; inclama eum, oe die rnomine, salva non, perim s.

Arguunt I. Apostolus ad Colosi. 2. prohibet dari Angelis sacrum de religiosum

quemcunque cultumi ergo Angeli nono sunt adorandi. Probatur antecedens per

verba Apostoli: Nemo mi seducat υolent en humilitate π religione Angelorum , qua non vidit , ambulans frustra inflatus sensu eamis suae. II. Laodicaena Synodus can. 37. prohibet etiam Angelos adorarer

ergo superstitiosa est quae datur Angelis

adoratio .& Ecclesiae canonibus opposita. III. Ex Theodoreto exponente ver

ba Apostoli ad Coloss. I. Omnia in nomiane Domini Ieis facite, fie dicenter Haue I

rem sequuta Laodicana Synodur, ut veteriliti morbo remedium asserret , decrevit, non

esse supplicandum Angelis , neque dereli quendum esse Dominum noli rum Iesum Christum. Iv. Deus non indiget ministerio

Angelorum, ut sciat orationes nostras; neque exigit preces Angelorum , ut succurrat necessitatibus nostris; sat enim per

se ipsum , & est infinite lapiens , ut Omnia cognoscat , & infinite providus , benignus, ac misericors , ut omnibus, & in omnibus succurrat: quum ergo Angeli nihil pro nobis praestare possint apud Deum , frustra a nobis invocantur. U. Solum Angelum Custodem nostrum adorare, & invucare debemus, de non alios Angelos , quia i Ile solus orat pro nobis rergo caeteri Angeli non sunt a nobis c lendi, de obsectandi. Antecedens est doctrina Alensis , qui p. 4. q. 26. ar. . s.

a. docet: Unicuique nostrum Angelus bonus adest, qui νegat, moneati qui pro ambus nostris eorrigendis,s miseratronibus exposcendis, faciem Dei quotidie videat. VI. Leomὸgnus ser. s. de Epiphania c. q. ami citiam nobis habendam imponit cum Angelis, non vero adorationem dicitcnim . Confirmase amicitias cum sanctis gelis: ergo non sunt vere a nobis Angeli adorandi, quan vis P t amandi.

Respondemus ad I .cum Chrysostomo hom.

5. in c. a. ad Colos. explicante verba illa

B postoli in argumento allata , dc scri-PAR. II.

ba Erant nonnulli dicentes r Non oporarenos per Christum aditum habere ad Deum ,

sed per Angelos ; illud enim eaptam nostrum superae. Et hinc Apostolus ineu Icaro pergebat, de Christo loquens a Per famguinem erucis ipsius reconciliati sumus, σpro nobis passus est . Ad II. afferimus verba ean. 37. Laodicaenas Synodi, quae haec sunt i Non opor et Griastianos Ecclesiam Dei relinquere , Hr pre is, atque Angelos nominare, atque Congregati

ues facere, qua interdicta noscuntur. Si quis igitur inventas fuerit huic occulta idololatria inserviens , sit anatbema, quia νeliquie Dominum nostrum Iesum Gristum Filia

Dei, re se idololatria tradidit. Ex quibus patet, per Concilium non prohiberi om. nem cultum Angelis , sed solum illunia, quem in contemptum Domini nostri Iesu Christi Angelis Haeretici illi offereiabant , quem nos quoque damnamu .

Ad III. Theodoreto Opponimus Theodo. retum , seu melius Theodoretum per Τheodore tum explicamus. Ait Theod

retus et t. loc. Pertinere bac ad quorundam haresim, qui tanquam humilitate ducti, eum asserebant invisibitis umveubrum Deus nec attingi , nec eomprehendi possit , oportere per Angelos diυinam sibi concιliare benevolentiam . De his autetm Haereticis idem Theodoretus ait a Morbus hie in Phogι o Pysidia longo tempore bassu; cujus gratias nodus apud Laosieram, Phrygia oppidum, habita lege voluit Angelos orare , hossieque oratoria S. cbaelis apud illos oe eorum sinitimos videre licet. Unde Theodoretus nunquam intendit damnare quemcunque cultum Angelis exhibitum, sed illum, dumtaxat, quem haeretici illi adiciti bant, di quem Laodicaena synodus damnaverat . Tempore quoque Theodoreti fuisse oratoria in honorem S. Michaelis, ct Angelorum, testatur Sozomenus lib a. 3. , qui aequalis tempore eidem Theodoreta fuit; quod etiam confirmat Nic

phorus lib. T. c. ult.

Ad IV. Nec Angelos, dicimus, nee Sanis elos , orare pro nobis ad Deum , quod

Deus aut nesciat necessitates nostras, aut

illis nolit succurrere I sed quod pro indignitate nostra quum nos deberemus ab illo non audiri, adhi hemus amicos suos, qui pro nobis apud eum interpellent.

Unde Angelicus Doctor a. Σ. 8ar. docet e Oratιo porrigitur alicui dupliciteν runo modo quasi per ipsum implenda r alis modo sicut per ipsum impetranda . Primo R t a quia

343쪽

quidem modo soli Deo orationem porνιgiamus r seeunda modo orationem porrigimus Dacti, Angelis , S hominibus , non ut per eos Deus peritiones nostras cognoscat, sed ut eorum plecibat, o meritis oratιones nostra sortiunati ν of mm . Et ideo dicitur Apo

cal. s. ascendit fumus incensorum de oratιο-nibus Sanctorum de manu Angeli coram

Deo . Et Durandus a S. Porciano in IV. dist. s. q. 4. ait i Beneficia divina des ea dunt in nos mediantibus tam Angelis, qaam animabus sanctis , non propter defectam dia vina misertior dia , sed propter ordinem di vinum eonsiderandum , qaa Deus utili bo. nitatem suam communicare inferioritas prasoperiores .

Ad V. Falsa est eonsequutio ἔ quia alias neque omnes sanctos adorare , & invocate deberemus , sed solos illos, qui iam liti sunt proteetores. Possumus & alica Angelos , di alios Sanctos invocare, &debemus quoque adorare . Unde mos est

Adoratione, &C.

quibusdam invocare Angelos , qui sunt custodes vel praelatorum, vel Principum, a quibus gratiam ob ere sperant;ad hoc ut Angeli illi iaciem inspirent affectum ad gratiam illam impertiendam . Alensis assirmat pro Custodibus, sed non negat de aliis. Ad VL Amieitia non Opponitur adoratiuiani ; Christus enim Apostolos vocabat amicos, & ab iis adorabatur . Deus ab animabus justis, quae ejus sunt sponsae, amari vult tanquam ab amicis . di vult

adorari, ut a creaturis , quae omnes deis

hent illum amare , S illi sessite . sic de

Angelis asserit S. Bernardus ser. .samur ergo deυoti, smas grati tantis custodibtis ,redamemus eos, honoremus eos , qu antum possumus , quantum debemus r totus lamen ei νe datur oe amor , ct honor, a quo iam ipsis , quam nob4s est totum , unde honorare posmus , vel amare ; unde amari , honora

De primo sngelorum Peccato. Haeretici adducuntur ct impugnantur , abferentes, waks sngelos natura,

von culpa , fulse malos . Primi fugelorum Peccati adducitur origo , ct species;

ct qui fuerint angeli praevaricatores , illorumque Princeps ,

investigatur.

l E malis Angelis acturi,quos

quunque errores, sive de sillorum existentia, sive de malitia, sive etiam de essen. tia , aut philolaphi, aut Judaei, aut Haeretici, induxerunt , hoc in loco aggredimur exis

ponere . Ita lamen , ut expleto munere,

quod historiam respicit, ad dogma statuendum deinde de Angelorum peccato,& postmodum ad scholasticas controversias de eodem pertractandas, deve

niamus . .

Primo est Aristoteles , qui malos esse An. gelos negavit . Putat Guilhelmus Alvet. nus, deceptum a Daemone familiari suo, insaniam illam docuisse. sunt verba Alverni irae. de Legibus c. 24. aput Cue cium i Aiassoletis malas esse Auelos, credere noluit , dee plus ab ipso familiari Damone suo , quem de oculo Veneris descenduge

opinabatur .

Secundo Cassius, Epicureus Philosophus ,

nullus esse Daemones, quos Genios vocabat , opinatus est. Sic enim dicebat

apud plutarchum in Brutor Non probabile est, Genios esse . Tettio Michael Balbus, Imperator orienistis , afferere pars ter non erubuit , nullos esse Damones; quod de ipso testatur Zonaras in eodem Michaele . Quarto Georgiodavidici inneia, etiam ire gloriantur , Diabolum esse . Testantur Lindanus in Dubitantio ; Cochlaeus de actis Martini Lui heri de anno II 4y. , Steidantis in historia; Sutius in Com. , Prateolus de haeresibus. ininto Libertini, ut de iisdem narrat Calis vinus

344쪽

De Primo Angelorum Peccato, &C. 3IT

vinus cap Io. de Libertinis , pro imaginatione , quam nihil esse dicunt, accipiunt Daemonem , mundum , & peccatum . Et hoc significare voluisse, ait Cal. vinus , imaginationes tantum frivolas . di inanes concipi, quando aliquid de Diabolo, aut de peccato , Opinamur.5rato Ioannes Aponensis , Medicus Italus , qui vixit ano. r Eo. suadere conabatur amicis suis, nullus esse malos Spiritus ;quod restri Ioannes B inua praefation.

in Daemonomaniam .

Septimo erravit Basilides circa essem iam Diaboli, quum erraverim alii, quos in do enumeravimus, circa ejus existenis iam ; si quidem ex Diabolo Deum secit. Clemens Alexandrinus lib. q. Stromat. reserti momodo non est vere impius B stides , qui Diabolum quidem inter Deos

referat I homne in vero, peccandi potestate praeditum , ausus est dιeere Dominum t

avo Marcion , & Cerdon , nominant Diabolum beneficum , & Deo, rcrum opifici, ipsum impie praeserunt. Teliis est Nicetas lib. . de Oith. c. I . Nono Hermogeras voluit, Diabolum , &Angelos , in mater am cise resul dendos. Habetur ex Theudurcio lib. I. haeretica. rum fabularum .

Decimo Lucius Apulejus lib. de Deo S

cratis , inquit, Daemones esse genere a animalia , cur Pore aeria. Legum apud Coccium .

Undecimo Mahometus dixit , Deum Diabolos ex igne peit,fero uisecille , eosque

habitasse in terra Eme Adamum septem millibus annis. AZOara χy.& 6s. Liber de

colloquio Mahumeti cum Judaeis; Cai lacu Eenus in Apologia ; AEneas Sylvius epist. ad Morbi sanum . Duodecimo Bogomili dixerunt , Daem nem, quem Cluilius appellavit Satanam, esse lilium Dei Patris; di vocari Sataniel, S majorem esse Filio Veibo , ac, praestantiorem , utpote primogenitum rUude Satanas , & Christus, per apsos erant fratres. Euthymius in Panoptuta,

Decimo tertio Judaei quidam dicere non

crubuerunt, annis centum viginti, quibus Adam non cognovit Evam, ad ipsam venilla Daemones, S ab eo concepisses,scque genuisse Daemones,& Spiritus malos , Lainias, Lemures Sc. Testis adducitur Elias Levita in voce Lilith . Decimoquarto circa malitiam Diaboli eris carunt Priscillianistae antiqui, contem

dentes , Diabolum nunquam fuisse bonum , nec naturam ejus Dei opificium esse ; sed ex chaos ipsum , de tenebris emet fige; nullum insuper sui habere ' auctorem, sed omnis mali esse principium , sive substantiam. Ita Leo magnus epist. 9 I. Decimoquinto iterum priscillianistae nondum exti uti volunt, Diabolum non esse a Deo creatum , nec unquam fuisse bonum Angelum , sed a semetipso extitisse . Habemus ex Concilio Bracarense cap. 7. His quidem enarratis erroribus

contra Daemonum existentiam, esse tiam, ac malitiam , modo de iisdem catholicam veritatem proponimus, ac pro

Dicimus I. Daemones existere, esse malos Angelos , seu malos Spiritus , qui non a natura , sed culpa , fuerunt mali. I. Probatur ex Scripturis. Psal. 77. 69. Minsit in eos iram indignarionis suar indignationem , re iram, oe tributaιionem: immissiones per angelos malos. Psal. yo. s. scuto

circumdabit ιe veritas ejus, non timι bis et

timore nocturno . A sagitta istante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu , o Damonio meridiano. Isai. I . 12.6Fomodo retidisti de coelo Lucifer , qui mane oriebaris corrusi in terram, qui vulnerabas gentes t qui dicebas in eorde tuo ira earum eo cendam, super astra Dei exata tabo solium meum, sedebo in monte testamen-ri , in lateribus aquilanis. Ascendam super altitudinem nubιum , similis ero Altissimo .

Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci. In quibus verbis continetur culpa , per quam Lucifer ex bono factus est malus, & continetur poena , quae

consequuta est ad culpam . Lucae Ο. IS. Ddebam Satanam sicut fulguν de coelo e den Iem. Ioann. 8. 4. Vos ex Patre Diabolo estis , O' desideria Patris vestra vulus facere r ille homicida erat ab initio, ct in veriatate non stetit; quia non est veritas in eo m. II. Petri a. 4. Deus Arietis peccantibur non pepercit ; sed rudentibus inferni detractos in ta ν rarum tradidit erucιandos, in judicium reservari. Iudae v. 6. Angelos, qui non serυaverunt suum principatum , sed de . νιtiquerunt suum domieιlium , in Iudicia magni diei, vinculis mera is sub caligine refer Navit. Apocal. 12.7. Michael, s M. Aeli ejus pratiabantur cum dracone , ct drato pugnabat, ct angeli ejus r o non valuerunt , neque locus 3nventus est eorum amplius in cylo. Et projectus est draco ille magum, serpens anx quus, qui vocatur Diabolias , est Satanas , qui sedacis uniυersum

orbem,

345쪽

318 Dissertatio CLI.

orbem ; ct proiectus est in terram, O AVeli ejus eum illa misi sunt . II. Probatur ex Conciliis . Concilium Bra. carense l. e. r. si quas dicit, diabolum non fuisse prias Arielum sonum , a Deo Dinctam , nec Dei opificitim fuisse naturam eaus, sed dieit, eum ex tenebris emersisse , neque aliquem Di habere octorem , sed ipsum esse principem absque substantia mali, sic t -- nichai, s priscillianus dixerunt; anathemast . Concilium generale Lateranense IV. sub Innocentio III. eundem damnat e rorem c. I. de Trinit.&e. Habetur etiam

definitum in Concilio Carthaginensi IV.

can. I. apud Estium.

III. Probatur ex Patribus. Eusebius lib. . de

praepar. evangel. c. 6. Hrtates minorantes , s spiritus , qui ad Dei ministerium mittunιuν , propteν eos , qui eterna consecuturi sunt vita hareditatem ; sanctos dies Angelos Dei diυina luee frat , de idciνco iuriminaribus caeli conferri , docti a Seriptura eredidimus ἔ a quioas perversi quidam viaritas , eum Da nequitia divinam Leem smsipere nequιυerint,tenebra facti sunt. μα-τum primum, qui etiam alais defectionis ea fa fuit, quoniam penitus propter impietatem suam in terram decidit , quaque totius venensis pramitatis auctor est , sponte a lumine ad tenebras lapsum i dratonem , serpentemisque , let biferi veneni productorem , atro ineem helluam , o leonem humanis eaνnibus Uiυentem , ae deniqae basiliscum Scripta solet opperiare se. Athanasus in vita S. Antonii r Hoc primum debemtis mentibus assigere , nihil Deiam fecisse , quod malum est , nee ab ejus institutione Damonam ea-pisse principia i perversias Ma non natura , sed Doluntatis vitium est . Boni enam xv te a Deo conditi , ex proprio mentis aνbitria ad terras ruere de eaelis, ibi ae in eani foridibui volutati , Gentilitatis impias constituere culturas , o nunc de nobis torquentur invidia . atque uniυersa mala commoυere

non cessant , ne pristinis eorum sessibus suo cedamus . Baslius homil. quod Deus non sit auctor malorum i Hine eonsequento alia quaestio de Diabolo nascitari Unde Diabolus

sit, s non ex Deo sunt mala a a id uita νdiceratis r Onde iniquus es homor Ex ipsi.s

libera voluntate . Pnde malus Diabolus a ex eadem penitus ea a . Cyrillus Jeroselymitanus catechesi a. Peccavit autem ., i Diabolus non ea neeesstate ustium natura suscipiens , quo sc peceati occasio rursus in opificem retorqtieatum, sed bonus creatus, propria molantate factias es Diabolas , abact. one cuprens cognomen. Epiphanius hae

malus eνeatui est . sed sibi ipsi pis tempus

masum facere exeritiamt , de quo ignotum non est . qualis futurus fuerit. Hνum crea tus est una cum omnibus bene , cum Deus piopter excellentem iustitiam . re ob 'exiam iam bonstatem , omnes , fer omnia utitis

pna esse υMurrint . a sua bona omnibui pν posuerat . Chlysostomus hum. l. de patientia Iob Nam Diabolas non natura no men , sed praejumptionis . Non enim Dauboialas factus a prant io , sed Angelus erratus est . Diabolas Deνα quia detrahebat, ct Deo a d homines ι er apud Deum homanibus, appellatuν . Lastantius lib. 2. c. 8. Itaque suapte invidia tanquam veneno infectus est, o ex bona ad malam transcendit, Iuoquaaνhitrio , quod ilii a Deo liberam datum afuit , contrarium sibi nomen asivit. Auguristinus de natura honi advers. Manichae c. 3 3. Ayuia vero o ipsi mali Angela non a Deo mali sunt eunditi, sed peccanda facti sunt muti e e.

test esse caussa malit ergo Daemones non fuerunt a Deo creati mali . Antecedens

est certum ; aliter Deus malus esset, si caussa esset mali; consequentia sequitur ;s enim Daemones a Deo creati sunt, &Deus est caussa effciens ipsorum,& Deus non potest esse caussa malit ergo Dae mones non sunt a Deo cieati mali . II. Deus nequit ad malum, seu ad peccatum, inclinare: ergo Daemones, qui sunt opus

Dei, non habent inclinationem natura. Iem ad malum : ergo non sunt naturata mali . Probatur antecedens. Deus nequitesse eaussa deficiendit ergo nequit ad malum, seu ad peccatum, inclinare. III. Si Daemones non fuissent mali ex propria culpa , sed ex ipsorum natura , in uste a Deo fuissent puniti ; sed hoc dici non a debet: ergo nec illud . probatur mane. Ut dicatur quis juste punire , debet supponere delictum ; sed delictum non est. ubi non est eulpa r ergo si Deus punivisiset Daemones absque culpa ipsorum , iniuste eos castigasset. IV .si voluisset Deus punire malum Daemonum,& hoc malum fuisset in ipsis ex natura , potius de huic set punire seipsum; hoe dici non potest: ergo nec unde sequitur . Prohatur major . Malum , quod suisset in Daemoniis hus ex natura , suisset malum Dei, quatenus a Deo in ipss caussatum e ergo Deus debuisset punire seipsum . Obstant I. Ex Porphytici philosopho apud Augustinum sitito. de civit. c. II. Da

mones

346쪽

De Primo Angelorum Peccato, &c. 3 I9

mones sunt natura fallaces: ergo sunt natura mal l . Probatur antecedens . Sunt Daemones ex natura sagaces r ergo sunt

ex natura fallaces. II. Bestiae ex natura fiunt pronae ad aliqua vitia, ut vulpes ad dolositatem , lupi ad rapacitatem , canes

ad rabiem , & aliae ad luxuriam ergo etiam Daemones sunt ex natura proni ad filiae iam. III Tertullianus in Apologet. e. 22. asserit, Daemones esse spiritus immundos , verbis hisce r Euod ex pabalis eorum sanguineis fumo, di putidis rogis pecorum , σ marissimas linguis instrum umtum intelligi debet. IV. Multi ex vetustio in xibus Patribus doeuerunt, Angelos , qui antequam peccarent habebant coelestia corpora, post mecatum habuisse corpora materialia , de praecipue aeria; immo in Concilio Plorentino quidam ex Graecis hanc etiam infamam defendebant. U. Psal. Io I. Draco iste, quim forimasti ad ii dendum ei r ergo ad hoc formatus fuit Diabolus, ut illuderet , hoc est ut falleret . Et confirmatur hoc ex illo Iob 4. secundum versionem septuaginta Interpretum t me est principium figmenti Dei,quod

factum est, ut illisatur ei ab Angelis e as. Et clarius patet Eccl. ys. Sunt spiritus, qui ad viadimim ereati sant . UΙ. Augustinus in psal. p s. ait: s insita malevolentra. quadam malis Spiritibus ergo est a nat Ia . VII. Rupertus lib. I 3. in Nintlh.DPi. natus est, Angelum non cecidisse de vi tute in vitium, sed de vitio in vitium rergo in vitio, seu in malitia creatus fuit. Antecedens probatur ex e us verbis; ait

enim: Superbivit, s sidiimet ipse placuit, tanquam fVeiensi quae senificant, factum fuisse in vanitate , S de vanitate insuperbiam cecidisse . VIII. S. Basillus Or. p. inquit, Diabolum semper habuisse malum,quum ab initio habuerit eandem cu. piditatem ambitionis, ut vellet esse similis Altissimo , quam habuit, quando evitisus est, ut hominem deciperet. Si ergo Diabolus fuit ab initio malus, fuit semper malus; si suu semper malus, suit natura

malus .

Respondemus ad Ι. Porphyrii errorem ab Augustino reprobari, & auctorem ejus

redargui . Nec valet probati O , quam a sagacitate sumit , ut probet Daemon unus fallaciam . Si enam pro sagacitate intelliis

git sapientiam, haec non includit fallendi

artem et unde etiam concedendo, Daemones suisse natura sapientes, non per hoc cogimur admittere, fuisse etiam fallaces.

Si vero intelligit calliditatem , fraudcm , deeipiendi studium, quae eadem est eum arte fallendi ; hanc negamus, nisse

in Daemonibus a natura.

Ad II. cum Estio, quod ea est praestantia

intellectualis naturae, sive ea angelica sit, si ve humana,quod quae bestiis est natura, illi sit vitium . Ad haec adducit verba psalmi 8. Homo eum in bonore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipiemtibus, σ similis factus est illis ; de expliea-eionem Augustini in eundem psalmum rTanta nanque excellentia in comparatione pecoris est homo , ut vitium hominis natura

sit petaribus. Insuper,quum bestiae legem non habeant, nihil refert, qualis sit in iis naturae inclinatio. Angeli vero , & h mines , qui legem habent, si quae in eis est ad malum inclinatio, non est dicenda

a natura, quae a Deo secundum legem, de non contra legem, creata supponi debet.

Ad III. Tertullianus vitium illud applicat

Daemonibus propter ingentem anxietaintem , quam habent Daemones, ut homines ad foedum crimen impellant. Nos etiam vocamus illos Spiritus immundos, non quia natura immundi sint, nec quia ad immunditiem naturalem habeant inclinationem ; sed quia nos ad immunda allieiunt,& oblectationibus suis quodammodo trahunt. Si vero alia sit Tertullia. ni mens in verbis illis, non est eur Hrmidemus , non amplecti eam ut doctrinam, sed resecere potius ut errorem.

Ad IV. Quanuis quidam ex veteribus hoc senserit,ic quan vis Graeculi illi moderni, tempore Florentini Concilii, hoe idem

propugnare lentaverint; nunquam tamen illorum probavit errorem catholica Ecelesia ; quod ad satietatem vidimus itis Disser. Ist. , ad quam Legentes remitti

mus .

Ad U. Non est sensus verborum Psalmi, de Iob, ut Daemones illudant, sed potius, ut

illudantur. Unde argumeatum corruit totum. ratione fieret, inquit Est ius, at ei a Sanctis, vel Angelis , vel hominibus, conatus , re machinatιones ipsius frustrantiis bus, illuderetur. Et in probatio aem adduincuntur fragmenta quaedam sermonis de S. Iob s. Hilarii, quae extant apud Augustinum lib. 2. coni. Iulian. c. g. verba autem Ecel .de ventis, de procellis explicantur a quibusdam; vel si de Angelis intelligi volunt, dicitur a Deo deputari in vindictam malos Angelus hominum peris

versorum .

Ad VI. Augustinus dieit insitam Diabolo

malevolentiam; sed non a natura, neque ab

347쪽

Dissertatio CLI.

ab initio , at quia ita radicitus inest petprnpriae voluntatis obstinationem , ut quasi a natura in sita videatur; ait Et ius. Re vera Augustinus , ut fuit Manichaeis adversus , nunquam admittere potuit hunc errorem, quem Manichaei totis vitibus tuebantur . Dicendum ergo , Augustinum loquutum fuisse de malignitate Daemonum erga homines, quos ita exagitant, vexant, Persequuntur, ut hoc videatur fuisse illis a natura insitum , ac inspiratum.

Ad VII. Rupertus explicatur de vacuitate, quando loquitur de vanitate ; & sensus ipsius est, quod Deus creavit Angelos, &homines,gratia Dei vacuos; quod quidem in ejus sententia admittitur. Caeterum subdimus, quod in re , de qua loquimur,

Ruperti mens lib. I. de proce si . spici Sanc. e. p. clarissime patet, in favorem esse e tholici dogmatis;quatenus aperte doceat,

inter Diaboli creationem, & lapsum ejus,

moram aliquam intercessisse. Ad VIII. Duae sunt assertiones inter se diis versae; quarum una est i Diabolum sui Lis natura malum; altera vero i Diabolum

suilla ab initio malum ; hoc est a primo eteationis instanti . Unde Basilius intelligi posset de secunda, & non de prima ,.sed quia etiam secunda communiter rejicitur , ideo Basilium explicamus dicenis do , quod Diabolus statim ac creatus fuit, seu postquam creatus fuit subito concepit animo cupiditatem illam , quam Postea ostendit, ea utens, ut hominem deciperet . At Basilii clarissima sunt verba pro dogmate, quod tuemur, in aliis ejus oporibus , quae Legentes iacile invenient. Ad scholasti eas modo disceptationes devenientes , primo loquimur de origine primi peccati Angelorum, & postmodum de eius specie disseremus . Origo peccati potest esse , uel fomes concupiscentiae, cum quo nascimur omnes, & qui in omnibus ad mortem usque perdurat; vel prava consuctudo ; vel passio immoderataia; vel rerum agendarum ignorantia . Nulla autem ex his potuit in Angelis haberes locum ; vel quia corporei non sunt, vel

quia ignorantes non erant, vel quia peccandi usum non habebant. Igitur alia ab his esse debet peccati Angelorum origo .

Nec pariter possumus recurrere ad ludicium errans ante peccatum , ad primum aliquod principium malum, nec ad pravam aliquam inclinationem; primum aenim includit errorem; at error sequutus

est culpam, ut poena, & non praecessit, ut caussa r neque secundum; quia esset amplecti Manichaeorum error m et neque tertium ; quia inclinatio ad malum esset a natura, & consequenter a Deo, ut diximus . Restat ergo , ut recurramus ad

voluntatem desectibilem, quae potest αν

libere avertere a ma Ort bono ad minus.

Dicimus II. Originem primi pescati Ang lorum fuisse solam voluntatis potestatem.

non vero aut ignorantiam mentis, aut

cordis passionem .

I. Probatur . Origo peccati debet eme ante peccatum; sed ante primum peccatum in Angelis non fuit nec passio cordis , nec

ignorantia mentis r ergo neutra ex his

fuit in Angelis primi eorum peccat Oriogo . Major patet; quia si est origo , est

cauta ; si caussa, praecedere debet esse. tum suum. Minor probatur. Sive igno rantia , sive passio, iaciunt miseram naturam, in qua reperiuntur; sed natura non est misera sine peccato i ergo si faciunt miseram naturam , supponunt in ea peccatum tergo non praecedunt i ergo non fuerunt in Angelis ante peccatum. II. Probatur.Docent Augustinus lib. I I .de civit. Dei c. M.,& lib. I . c. Io. II.& I I .s& s. Thomas I. p. q.63. M. I. ad 6., & in

II. dist. s. q. I. ar. I. Angelorum pecca tum non habuisse ortum ex err*re aliquo

Praevio ι ergo ex horum doctrina origo primi peccati Angelorum non fuit error intellectus.

III. Admisso in Angelis recto rationis judiacto , quod negari non potest, in voluntatis potestate erat , & avertere intellectum a consideratione melioris boni, demovere ad cunsiderandum id , quod minus erati ergo semper Angelorum peccati origo voluntati ipsorum est tribuenda. Antecedens patet; quia rectum rationis judicium omnem inconsiderantiam e

cludit ἔ adeoque si illud ponitur in Angelis ab instanti creationis eorum , nulla in iisdem concedenda est inconsiderantia intellectus, quae sit origo primi eorunus peccati . Consequentia sequitur ; quia si

a voluntate dependet avertere, & move

re intellectum, non intellectus, sed voluntatis vitium est, si intellectus nostia Uerlatur, quando debet averti , & siquando moveri debet, non moveatur . IV. Probatur . Augustinus Daemonum arbitrio absolute tribuit Daemonum culpam r ergo sola voluntas ipsorum fuit origo primi ipsorum peccati . Probatur antecedens. Inquit Augustinus: Angelisan tio cadentibus aliιs per liberum arbia

triump

348쪽

De Primo Angelorum Peccato , M. 32 I

trium, per idem liberum arbitrium Die tipsi. Et rationabiliter quidem ; quia extina parte in Angelis erat summa arbitrii indifferentia, summa libertas, quae negari non potest; ex altera parte nullum erat agens extrinsecum , quod ipsos ad peccandum determinareti ergo si peccaverunt , ex sua sola voluntate peccave

runt .

Opponunt Ι. Anteeedenter 2d determinationem voluntatis fuit in Angelis incoa- sideratior ergo inconsideratio fuit prima

origo peccati. Probatur antecedens. Α geli , antequam peccarent , attenderunt

ad rationes, quae sibi persuadebant, posse

se ipsos amare, de non attenderunt ad ra.

Mones , quae sibi sortius persuadere pol ram, debere amare Deum, qui erat finis ultimus, ad quem propria ipsorum e cellentia dirigebatur; sed haec est inconsideratis r ergo &c. II. Quicumque pec

cant , errant; ut habetur Proverb. I . , sed Anteli peccarunt: ergo erraverunt aergo error fuit peccati eorum origo. III.

Nihil vult voluntas, nisi ab intellectu

Proponatur i ergo quum voluntas velit

malum, ei ab intellectu proponitur; non sub ratione malit ergo sub ratione honii ergo semper ad intellectus errorem a P. plicari debet voluntatis desectio . IV.

S. Thomas in II. dist. . . . ar. I. asser s& probat, Aristotelis auetoritatem , qui lib. I. Ethicorum ait , Omnis malus est quodammodo ignorans t erga semper ignorantia praecedit malit lλm. Respondemus ad I. quod inconsiderantia illa, quae suit in Angelis, dicitur inconiss de ramia privativa , hoc est non advertentia rei; hanc autem Angeli advertore potuerunt, di debuerunti ergo si non

adverterunt, peccarunt: ergo talis in.

considerantia non fuit peccati Origo in Angelis, sed fuit peccatum. Et re vera huiusmodi inconsideratio non potuit esse in voluntaria , quia in Angelo innocente non debet admitti motus in Ordinatus,qui praeveniat ejus voluntatem r s vero diis catur , quod fuit voluntaria r ergo fuit

culpabilis r ergo peccatum, & non origo primi peccati Angelorum. Ad II. Verum est, quod qui peccant, semper errant ; at talia in est, quod sempererrent mentis errore . Semper errant e

rore voluntatis,& errore mentis aliqua errant,& aliquando non errant. Qui peccant in statu innocentiae, peccant solum voluntatis errore; qui vero peccant postquam innocentiam amis clunt, Pec-PAR. II. eant mentis, errore, & voluntatis. Auis

diatur Augustinus quae proserat de ho. mine innocente, & quae pariter possune Angelo innocenti applicati; lib. 3. de libero arbitrio c. I 8. probare falsa pro υμris, ut qais erret invitus, non est natura imstituti hominis , sed poena damnati . Ad III. In peccatu An VIorum fuit materiale peccati, quod fuit amor propriae excellentiae , & hic amor erat in se bonus ; suit formale peccati, quod fuit pria vatici debitae rectitudinis . seu defectus

relationis propriae excellentiae ad Deum, veluti ad ultimum finem. Intellectus nouerravit proponendo materiale peccati,

errasset, si proposuisset formale; & pr

ponendo sormale non solum errasset, sed etiam mecasset ι ergo suus error non suisset caussa peccati, sed peccatum . Quod non erraverit proponendo materiale peccati ut bonum, patet; quia, ut

diximus, re vera bonum erat.

Ad IV. Ad S. Thomam dicimus, quod Omnis malus est ignorans errore voluntatis semper, errore intellectus non semper; ut dictum est in responsione ad II. Pro tertia Differtationis parte , multae sunt in iones de primo Angelorum peccato; quas omnes referunt Theolori, & praecipue Eslius enumerat, & impugnat; Pctavi ut etiam, Frassen, aliique, elucidant,

ct ad trutinam revocantes reiiciunt,uham

seligentes, quae ipsis probabilior videtur. Hoe idem post eorum vestitia praestabi

Prima opinio est illorum , qui putarunt, Angelorum primum peccatum suisse

amorem mulierum , quo capti turpiter per libidinem peccaverunt . Tribuitur haec opinio quibul. lam ex antiquis Patrubus; at a nobis Di iteri. is 2. fuit ipsa imis pugnata , S Patres fuerunt pariter vi dicati .

Secunda opinio assierit, primum Angelorum peccatum suisse peccatum linguae . Habetur in Commentario in Psalinos, qui tribuitur Hieronymo, sed alium re vera habet audiorem, in a. exposit. psal. MD& quae inline operis legitur. Tertia Opinio ponit pro primo Angelorum peccato odium Dei. Non nominat Ellius qui eam docuerint; sed eam im uenat. Quarta adsignat fuisse ingratitudinem in Deum . Impugnat etiam Eiti , sed pr

Pugnatores ejus non exprimit.

349쪽

Dissertatio CLI.

Genes. ad lit eram c. I . sexta opinio afferit , sini se luxuriam spiria tualem, qua plus nimio in seipsis, S tria propriis excellentiis suerunt delectati . Desenditur a Moto, a Gabriele Biel, aliisque .

Septima opinio est illorum , qui docent , uiue superbiam; & haec est communis

sententia plurimorum Patrum, fere omnium Τheologorum, de sacrae Scripturae

conformior.

Dicimus Iu . primum peccatum Angelorum fuisse superbiam. I. Probatur ex Scripturis. Ecclesiast. Io. μι- trum omnrs peccati superbia . Tobiae 4. Iui a superbia m ι nitium sumpsit omnis

perditio . Proverb. I 6. Ante rvinam exa

tabitur cor . Isai. I 4. Detracta es ad infe ros superbia tua r .Quomodo cecidisti de eaelo Lucifer, qui dicebas in tarde tus, in Caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium

meam i lota r. Ipse est Rex super omπes Mi os superbia. Lucae Io. Hdebam Siaanan sicut fulguν de caelo eadentem a

II. Probatur ex Patribus . Chrysostomus

hom. I s. in Ioann. Neque in Diabolum

versus fuisset angelus , nisi hae scelare tia. perbiam intelligit in se coinquinasset. Hieronymus ep. 83. Iudictum , ct ruina Di

boli nulti dubium, quin arrogantia sit. Augustiaus explicans verba psalmi r Si mei non Dariat dominati, tunc immaculatus ero; intelligit superbiam, dicensi me est deliis ctum, quod de erat Anselam, quod ex Angelaftiit Dιabolum. Quibus addendi sunt Basilius hom. 6. quod Deus non est aucto emalorum; Nadian Zenus or.de nativ.Christi; Auctor quaestionum ad Antiochum, quae seruntur sub nomine Athanasii, q. 6. , vel alIas q. IO. , Ambrosius in psal. 36. ad verbar vidi impium superexaltatum; de in psal. II 8. ad verbat increpasti super bos ; Cassianus collat. 8. e. 8. & IO. Leci magnus ep. 9 I. ad Turibium , cap. 6. ,

Gregorius etiam Magnus lib. I . morat. I ., sic lib.4. reg. ep. 8., aliique multi, quorum numerum claudat turn ardus tract. de modo bene vivendi ser. 37. Superbia radix omnium malorum , auelos de.

tura utpote spiritualis peccara movi Pole. rat appetendo bonum corporeum t ergia

appetendo bonum spirituale ; sed in a

petentia boni spiritualis consistit super inbia i ςrgo angelica natura non potui primo peccare , nisi peccato sui'eibiae . Piobatur ma r. Spuitualis natura non

assicitur bonis , nisi illis, quae sunt sibi

convenientia ; sed bonum corporeum non est sibi conveniens: ergo Sc. Minor subsumpta probatione non indiget . II. Peccatum superbiae est inordinatus amor propriae excellentiae; hoe peccato Angeli peccaverunta ergo peccato superbiae peccaverunt. Major est Augustiis ni lib. I . de civit. Dei c. II., Minor est

ex illo Isai. I . Ascendam in caelum, similis ero Altissimo . III. Diabolus primo peccavit peccato illo, ad quod primo homines tentavit; sed primo homines tenta. vii ad peccatum superbiae r ergo peccato superbiae primo peccavit . Major ea congruentissima ἰ quia eodem illo peccato volebat homines de gradu deiiceres,

quo ille de gradu suo dejectus suit. Minor patet; dixit enim illis Gen. s. Eritis sunt Dii, scientes bonum, re malum. IV. Praeeipua Christi virtus , qaae etiam est praecipua virtus Christianorum, de quam Paganorum Philosophi imitati non valuerunt , fuit humilitas r ergo ex Op. posito primum Diaboli peceatum fuit superbia . U. Illud peccatum conuulsit primo Diabolus , quod debellator ipsius S. Michael Archangelus primum reprehendit e, sed.hic primum reprehendis

Peccatum superbiae i ergo dec. Probatur minor . D xit enim t suis ut Deus; quae verba explicantur e quis est iste, qui se audeat Deo comparare ι VI. Peccatum a

superbiae est non subdi superiori in eo, quod debetur; sed hoc peccatum primo

commisit Angelust ergo die. Probatur minor . Angelus utpote naturae spiritu

lis non potuit primo peccare , nisi per affectum ad bona spiritualia; sed affectus ad bona spiritualia non est peccamn sus, nisi quia in tali affectu non servatur regula superioris et ergo peccatum, quod primo commisit Angelus fuit non subdi Superiori in eo , quod debebat. Obaiciunt l. Si Angelus peccavit, quia n luit se subdere superiori in eo , quod deo bat r ergo potius peccavit peccato inobedientiae, quam superbiae. ll. si Angelus peccλvit per inordinatum amorem propriae excellentiae rergo potius peccavit luxuriae spiritualis peccato. II l. Peccavit Angelus , quia voluit esse similis

Deo; sed haec similitudo desiderati ab

eo non poterat, nisi quatenus esset independentia a Deo et ergo Angelus pecocavit Peccato invidiae , per quod independentiam, Deo propriam , appetivit.

IV. Ex Augustino lib. de Genesi ad lite

350쪽

De Primo Angelorum Peccato, M. 323

ram e. I s. Diabolum amasse propriam pol statem, ct perverso sui amore privatum sancta Deietate turgidum Spiritum t ergo

primum ipsius peccatum suit inordin tus amor sui ipsus. V. Primum Angeli Peccatum suit primus actus concupisce tiae inoidi natus Angeli; sed hic primus actus non processit ex affectu justitiae , quia aliter non fuisset injustus r ergo princessit ex affectu commodi; sed peccatum, quod procedit ex affectu commodi potius , S proprius reducitur ad luxuriam, quam ad superbiam: ergo dec. V l. Appetitus Angeli non fuit de bono honesto , quia aliter honestus fuisset; non de utili bono ; quia non erant in statu indigentiae t ergo fuit de bono delectabili; atqui nequivit en 'de delectabili sensibili, quum Angeli non sint corpore it ergo de

delectabili spirituali; sed delectabile spirituale nil aliud esse poterat , quam heatitudo supernaturalist ergo appetitus h

jusce beatitatis suit primum Angelorum

peccatum.

Respondemus ad I. non negatur, sui Te peccatum inobedientiae in Angelis prati. varicatoribus , sed negatur fuisse primum;anteeedenter enim ad hoc fuit pe Catum superbiae,scilicet inordinatus amorerea se ipsos . neque negatur, suisse in Angelis deIectationem propriae excellentiae, at ne gatur , ab hae constitui peccatum luxuriae spiritualis. Delectario enim ex seipia est indimerens ad constituendum peccatum, te specificatur tantum ex Ob ecto suo. Si est delectatio rei venereae, con-

nituit mecatum luxuriae ; si rei comesti-hilis, peccatum gulae; si rei honorificae,

Peccatum superbiae. Eil revera peccatum inanis gloriae , quae est superbia ν , vocatur a vitae spiritualis magistris , luxuria spiritualis. Unde s Adversarii hoc. explicant modo luxuriam spiritualem , ipss non eontradicimus.

Ad III. negatur omnimode primum pecea tum Angelorum fuisse iiividiam ; haec

enim est dolor conceptus ex alieno b no ; hic autem dolor non suit in Angelis, quando primo peccaverunt. Et patet squia si primo amaverunt inordinate Pro. Priam excellentiam t ergo primo respexerunt proprium bonum . de deinde

alienum , ex quo non cum placentiam ,

sed dolorem conceperunt. Rursus , hoc invidiae peccatum potest etiam ad superbiam reduci; quatenus dolor conce Plus ex alieno bono oritur examOI

II. proprii boni, in quo consstit superbia

Ad IV. admittimus auctoritatem Augustini, S recipimus eam pro nobis, non contra nos . Amor nanque ille propriae potest

iis , S amor sui ipsus, est sormatissime superbia, quae consistit in propriae excellentiae complacentia.

Ad V.Concupiscentia proprii commodi est

superbia , de non luxuria spiritualis, utd:ctum est. Non enim est concupiscentia obiecti delectabilis, neque objecti utilia . sed obsecti honorifici; in qua consistit superbia. Ad Ul. dieitur , aut fuisse non de bono deis lectabili, s bonum delectabile respicit sensum ; aut fuisse , si respicit spiritum . At bonum delectabile, quod respicit spiritum, est ob ectum superbiae , non Iu. xuriae ; di si dicitur luxuriae , non proprie , sed metaphorice dicitur; quatenus ita Spiritualis creatura delectatur honore, gloria dee. scut creatura corporeata,

de sensualis delectatur bono sensibili. Quaeritur I. Quaenam fuerit superbia Αngelorum rI. Respondemus , non sui se , quod Angeli mali noluerunt adorare Christum ; quae est sententia aliquorum, qui dicunt, sui nse Angelis propositum incarnationis mysterium, ac a Deo revelatum . illisque praeceptum , ut latriae cultu Christum adorarent; quod boni Angeli illico exequuti sunt, mali vero renuerunt. Et pr batur I., quia sancti Patres de hoc nihil afferunt; ut testatur Iuen inust ergo sine ipsorum auctoritate nihil de hoc est asse. rendum . II. quia quando peccaverunt Angeli non erat homo praevisust ergo neque incarnatio Verbi, quae ratione

hominis fieri debebat. III. quia in sententia multorum Angeli boni non habu runt perseverantiam , de alia gratiae bona , per Christi meritar ergo non fuit praeviso illa. II. Respondemus, non suisse, quod mali Anguli coneupierunt assequi propriis naturae viribus, de absque Dei super naturali auxilio , similitudinem cum Deo, in intuitiva visione consistentem . Est aliquorum putantium , id Angelos absolute voluisse ; at refutantur , quia si id concupierunt Angeli, illud ipsum judi- earunt esse possibile; at non potuerunt judicare , illud esse possibile ἔν ergo &c.

Major patet; quia voluntas nunquam

desul erat absolute objectum aliquod, cu-jur assequutionem possibilem non judiis La . Minor etiam patet; qui a s illud Ss a δω

SEARCH

MENU NAVIGATION