Thomæ Hobbes Malmesburiensis Opera philosophica quæ latine scripsit omnia ...

발행: 연대 미상

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

ΜATHEΜATICAE HODIERNAE. 229

si experimenta rerum naturalium scientia dicenda DiΑLocussit, optimi omnium physici sunt pharmacopoei. B. Caeterum dogmata aliorum de iisdem rebus consideremus paulisper. Luminis quaenam est causa effciens λ Lumen dicit aliquis, eδt Orpse, cujua particulae eaeeunte e Ole, penetrant oculoganimalium, unde rident. Quidni eadem facilitate et veritate dicant etiam tenebras esse corpuScula, quae exeuntia ab aliquo corpore tenebroso et delata ad oculos, faciunt ut non Videant. Lumen, dicit alius, et magis accedens ad Veritatem, eat

inclinatio ad motum. Sed id quod jam est admotum inclinatio, quid impedire potest, ne non sit ipse motus λ Si quaeras quae sint causae rari et densi, dicit alius quod idem corpuS, quo Plu quantitatis habet, eo rarius, quo minus e denSiu ESSE.Sed quaeris, puto, tu qua de causa, et quo pacto essici potest, ut idem numero corpus, id St, corpuS sibi semper aequale, possit habere quantitatem modo

minorem, modo majorem.

B. Ego ero id non quaerori scio enim quod est impossibile. Sed corpora videmus modo augeri, modo diminui quae tamen eadem esse dicimus. A. on autem idem numero corpuS SSe OS- sunt, nisi idem esse censeas totum et pars. Sed haec nihil attinent ad densum et rarum. An putaSidem Vas, plenum aquae, maju minuSV eSSe, quam si plenum esset quocunque ali corpore λB. inime profecto.

A. Quidam ex philosophis hujus seculi causam rari et densi explicat hoc modo. Si dato corpori immisceatur quantitatis plus fit rarum; si minus,

B. ullus omnino est effectus naturalis, cujus

242쪽

230 EXAΜINATIO ET EΜENDATIO DiALocus causa non facillime sic expediatur, et eodem modo

quo pharmacopolae temperant sua pharmaca ad praescriptum medicorum. Recipe corporis uri, ad libitum gravitatis, gradus octo quantitatis, paululum coloris flavi, quantum sussicit. isce. Fiat aurum. Lepidam narras philosophandi methodum. A. Et eam quidem philosophiae reformatae. Vide jam antiquiorem. Quaeritur quaenam Sit eam quod magnes ferrum ad se trahit Respondetur,

Respondetur, occulta qualitas. Quaeritur etiam, quid est occulta qualitas. Respondetur, quam nescimus. Νonne ad primam interrogationem melius responsum esset, nescis λB. inime sane. Sic enim vis fuissent, cum jactura aliqua authoritatis suae, nihilo plus sapere quam Vulgus hominum. A. Ita est. Respexerunt ergo ad utile, deserta

honestate.

B. In politica autem, quis unquam ante illum tantum summis imperantibus uris attribuit, ut

quicquid illi jusserint, eo ipso quod jusserint, Sine injuria esset λΛ. Imo vero, quae civitas unquam extitit, ubi summo imperanti minus juris concessum est 3 Civitatis Romanae imperium summum quis jure habuit λB. Ipsa quidem civitas semper Civitatis autem

munu exequebatur modo unus, modo alius; et post Tarquinium, ante Caesarem, Senatus PopuluS-que RomanUS.

A. Legistin unquam, quod Romae pro injuria habitum sit, quod de cive Romano constituisset Senatus Populusque Romanus λ

243쪽

ΜATHEΜATICI HODIERNAE. 23 IB. o memini. DIALOGUS

A. Cur ergo injuriam nominaremus nos, id quod constitueret Senatus Populusque Anglicanus λB. o saceremus sed quod unus homo vel pars aliqua populi juberet, non dubitaremus aliquando injustum dicere. A. Quid autem intelligis per iuuatum 'B. Id quod factum est contra leges.

A. Quid sunt leges λB. Iussa civitatis, id est, jussa curiae sive coetus illius, qui a civibus eligitur, ut totam civitatem repraesentet. on enim pars millesima civium Romanorum potuerunt in Forum convenire. A. ou ergo ille unus homo, aut pars populi habebat imperium Summum. B. inime. Λ. ondum ergo ostendisti, injustum esse habitum quod factum est a summo imperante, sed tantum sententiam tuam de sorma regiminis summi subindicasti, de qua hoc loco disputare nolo. Dicam tantum, quod est verissimum, si singuli cives representari se jusserint ab uno homine, et per OnSequens illius esset imperium summum, id quod ille jusserit non minus pro justo habendum esse, quam si idem jussisset senatus et plebs, eandem habentes authoritatem. ihil ergo in politica peccavit certe

hactenuS.

D. ihil profecto. Sed parturi jam Anglia, et

hoc ipso die speratur nascitur Pax et Imperium firmum quod, nisi Itistitiae Libra Gladius Belli, et Virga Seholae in eadem sint manu, diuturnum

esse vix poteSt. A. Finem ergo sermonibus nostris tandem imponentes, Si Placet, Surgamus, et precemur Deum,

244쪽

232 ExAMINATIO ET EMENDATIO, ETC.

Di Locus ut illi, qui de imperio Angliae nunc deliberant, id decernant quod ad ipsius gloriam amplificandam,

et ad statum civitatis confirmandum, erit convenientissimum maxime vero ut velint imperium in eum locum, unde avulsum eSt, reStituere. B. Amen.

FINIS.

245쪽

DE DUPLICATIONE CUBI.

247쪽

VIRO CLARISSIMO ET AMICISSIΜO

S. D.

INTER varia ludentis naturae spectacula, doctissime Sorberi, quae per Sphaeram Vitream concavam exhibuit nuper Vir genere et ingenio nobilis in Academia Londinensi, illa in primis cognitione tua digna sunt seu pertinent ad naturam aeris indeoque ad artem tuam, in qua excellis, Vitae humanae, quantum patitur natura, conservandae Sphaeram hanc una cum tota machina et usu ejus in dialogo sequente, quantum Sine picturupotui, descripsi. Inter alia autem ejus miracula scitudigna commendo tibi hoc, caeteris missis, unum Onsiderandum quod animal in eo inclusum, propter mutationem quandam aeris in sphaera in qua includitur factam, valde cito moriatur. Causam mortis plerique esse dicunt, quod aer intra sphaeram, quo vivunt animalia omnia quibus sunt pulmones, eXuctu sit. Ego Contra, neque aerem exugi posse, neque inclusum animal, etsi exuctu esSet, tam cito moriturum esse existimo. Actio quidem, quam mors illa sequitur, Videri potest Vel suctio quaedam, et propterea exuctione conclusi aeris interfici animal, respiratione sublata, Vel etiam compulsio ueri ab omni parte versus centrum Sphaerae

248쪽

236 cui animal includitur. Et sic videri potest mori a

tenacitate compressi aeris, quasi aqua suffocatum, nimirum, haustum in intima pulmonum aerem solit tenaciorem, inter arteriam et Venam pulmonis cursum sanguinis

intercipiendo sistere. Sed cur ego, quae mox lecturuSes, anticipou am praejudicare tibi nolo. Sed in re, quae a corporis humani structura aestimanda est, ad te scribens, adjiciendum hoc putavi de interfectionis modo. Praeter experimenta circa naturam aeris, quae fuere multa, et quae ad physicam meam confirmandam quasi naturae consilio quodam oblata diceres, habent et alia ad partes physicae alias conducentia ita ut dubitandum non sit quin conventus hi promovendis scientiis plurimum sit profuturus aliquando, id est, cum scientiam

motuum veram aut invenerint ipsi, aut meam receperint. Νam conveniunt, studia conferant, experimenta faciant

quantum volunt, nisi et principiis utantur meis, nihil proficient. Ignorat enim motu ignorari naturam recte censuit Aristoteles. Si ad scientias sinceret ingenium, nulla nobis scientia jamdudum desiisset. ova enim haec Academia ingeniis abundat excellentissimis. Sed aliud est ingenium, aliud ars Arte hic opus St.

Quae per motum fiunt, eorum causae per cognitionem

motus investigandae sunt; quae cognitio, geometriae pars nobilissima, hactenus intacta est nisi quod hanc ego viam illis, qui non ad victoriam conantur, sed ad Veritatem, aliquatenus praeivi. Sed frustra, ut videtur, dum vivo Certant enim inter se viventes de ingenio. Certant mecum politici multi et clerus de jure regio. Certant mecum de geometria arithmeticorum genus quoddam noVum, cujus proprium est unum sive in liueis sive in quadratis promiscue computare. Certant mecum

de physica e Sociis Greshamensibus illi, quibus maxime

249쪽

creditur, et 'sunt quasi reliquorum magistri. Exhibent machina nOVaS, ut Vacuum suum et miras ostendant nugasu quemadmodum faciunt qui circumagunt animalia exotica spectanda non sine pretio. mihi omnes inimici sunt. Fugere me ex Anglia in Galliam coegit cleri pars una; et rursus fugere e Gallia in Angliam coegit cleri pars alia. Algebrisue convitiantur. Gre- ShamenSe autem,' quaeres, quomodo te laeserunt λVScies. Putaram me methodum quandam invenisse interponendi inter duas lineas rectas quascunque duas medias proportionales methodumque illam scriptam, ipse rure agens, Londinum miseram ad amicum, ut geometri nostris copiam ejus faceret. Contigit postridie ut erroneam esse animadverterem, et ad eundem scripsi palinodiam. Erat unus ex illis, qui vitium idem interea videns, id quod facile factu erat, refutavit. Refutationem hanc in archiva Societatis, etiam ab auctore ipso damnatam esse scientes, retulerant. praeclare factum et generose Verum ita est, ut saeVissime, nec minus dolo quam virtute, de ingeniis certent viventes'. Μorieris ergo, inquies, bono publico. Sic puto, sed non tanto, ut ob eam causam debeam uno minuto temporis citius velle mori. Vivamus quamdiu et quam bene possumus; et mutuo amemus Vale.

Sic Edit. 668. In odit l66 non inveniuntur verba uncis inclusa.

250쪽

QUISQUIS es qui Physicam, id si acientiam causarum natur lium, non in in ipso quaeris, sod in libris magistrorum, cavendum tibi ostio aut parum intelligas, aut intellecta non recte uinputos. Natura omnia per conflictum agit corporum, Otus suos sibi mutuo imprimentium. Itaqus in conflictu duorum corporum tam fluidorum quam durorum, si intelligas in utroque corporΘqualis fiat motus, id est, qua via et quantus, ad hysicam -- oodos lector non inidoneus, et motuum causas, recte supputando, invenis salto probabiles. Caetorum si dictionibus inanibus contonius, idoboris tibi intolligor quae intelligi non possunt, tanto errabis magis, quanto rectius ratiocinabere. In libris physicorum multa occurrunt quae capi non possunt qualia sunt quae dicuntur do rarefactions ct condensatione d substantiis imm torialibus do ossentiis, et alia multa quae si conabere explicare

vorbis illorum, inopto si tuis, nihil dicos. Haec monitus lege, judica, ignosco. alo.

SEARCH

MENU NAVIGATION