장음표시 사용
271쪽
DE NATURA AERIS. 259B. Ita videtur; nec habeo quod respondeam. Pergo igitur ad experimenta. Per eandem reciprocantis Suctoris operam, etiam animalia, si in recipiente concludantur, tamquam exuet aere intra duo vel tria minuta horae morientur: quod, conceSSO Vacuo, mirandum non est negato, nescio quomodo evenire potest. A. Credin tu animalia ista tam cito interempta esse, eo quod carerent aeres Quomodo ergo sub aquam Vivunt urinatores, quomim aliqui, assueti a pueritia, caruere aere per horam integram Inclusa in recipiente animalia occidit motus ille idem Vehementissimus, quo distenduntur rumpunturque inclusae Vesicae. B. Discedo iterum a machina, et causam quaero noti omnibus experimenti. Si quis phialae, omni corpore Praeter aerem acuae, os apertum labiis undique arcte complectens, aerem intus contentum conetur exugere, primo, labra inde difficulter revelli sentiet; deinde, si phialae inversae os in aquam quantulamcunque immergat, videbit aquam in phialam ascendere altius quam est subjectae aquae superficies. Quaero cur aqua contra naturam suam ascendit, Praeterquam ut spatium impleat, quod in phialafactum erat, sugendo, Vacuum λA. Vacui fuga causa rei esse non potest. Si aerem exinisset, aut aer alius, dum phialam a labiis ad aquam transferrebat, ingressus esset aut Postquam transtulisset, aqua ingressa non esset. Facilius enim ascendit aqua quam aer. Quid ergo effecit ut aqua ascenderet Conatus aeris ad
exitum e phiala. Quod sic intelliges. Qui phialam fugit, nihil ad pulmones attrahit, ut faciunt qui respirant, neque in ventriculum deglutit, uti infans
272쪽
qui matris fugit ubera. Exucto ergo aeri quis locus est quo se recipiat Θ ullus. on ergo exugitur Suctio ergo nihilne, inquies, agit momultum. am ab illa fit, primo, ut labra sugentis ad collum phialae ita arcte adhereant, ut non facile divellantur, incipiente disjunctione ab ambitu contactus exteriore. Secundo, fit sugendo, ut aer qui est intra phialam conetur per eam partem Xire, ubi suctionis est initium, hoc est, per phialae S. Itaque ore phialae quantulumcunque in aquam immerso, Si conatus aeris quem habet a suctione, major sit quam is qua aqua ymitat, necessarium est, ut aer aquam penetrans exeat, et in locum ejus ascendat aqua, donec vi suctionis decrescente, conatus aeris ad exeundum, et aquae ad subsidendum fiant aequaleS.
B. ihil probabilius. Dic mihi nunc, quam causam habet vis illa admirabilis, qua pilae
plumbeae Vel etiam sagittae, emittuntur e fistulis illis quas appellant clopeios Ventaneos; quorum fabricam nemo fere nescit eorum qui conversari solent cum philosophis.
A. clopeius Ventaneus, ut et machina Vestra, duos habet ventres et suctorem. achina Vestra foramen habet cum clavicula in Ventrium commissura sed clopeius hic in commissura ventrium foramen habet cum alvula, quam aer a suctore incussus facile aperiens, intrat in ventrem ulteriorem, et pro maxima vi qua incussus fuerat exitum tentans circumcurrit, donec ope lingulae dato exitu, per ventris ulterioris fundum erumpat, tanta vi
quantam multi et validi ictus suctoris conserunt. Itaque mirum non est, si pilam exitu oppositam per satis longum spatium ejiciat.
273쪽
DE ATURA AERIS. 26 IB. Sed quomodo possunt ictus illi satis fortes
esse ad aerem incutiendum, cum suctor talis esse debeat ut ventrem anteriorem adsequat impleat λA. Est in suctore ipso, ut nosti, foramen cum Valvula, quae alvula, dum retrahitur Suctor, ab aere externo facile aperitur. t dum impellitur, aperitur illa valvula quae est in Ventrium amborum
B. emini ita esse. ec dubito quin effectus
illius veram unicamque causam reddidisti, eandemque quae mirabiles illos in machina nostra excitavit motus aeris. Quam autem illius effectus causam nostri reddunt vel reddituri sunt nescio. Redeo rursus ad experimenta machinae nostrae. Appendunt in bilance ad unum librae brachium vesicam inflatam ad alterum, plumbi tantum ut fiat sequilibrium : et demittunt in recipiens ita ut pendeat
ab operculo. Vidimus autem, exucto ere, praeponderare vesicam. Ponderatur ergo aer in loco Vacuo, et per Consequens a praeponderatione veSicae
concludunt gravitatem ejus esse aliquam. Etiam quanta illa est, aliquatenus intelligunt. A. Quod quidem lanx, in qua est vesica, magiS deprimitur quam altera, certi SSe poSSunt, Oculis testibus. Quod autem id a gravitate aeris naturali accidit, certi esse non possunt; praesertim si quae sit gravitatis causa efficiens, nesciunt. Causam autem gravitatis quamnam assignant i B. ullam adhuc, sed per experimentum ipsum illam quaerunt. Quoniam autem vesica, etsi non Praeponderat, propendit tamen, ostende propter quam cauSam propendit. A. Quod vesica, sive follibus sive flatu oris distenta sit, gravior sit quam eadem VeSic non
274쪽
distenta, negare nolo, propter majorem quantitatem atomorum follibus, vel corpusculorum fuligineorum ab halitu inflatorum. Ab experimento autem, quod fit a vesica inflata, nihil colligunt quod sit satis certum. Oportuit lancibus imponere duo vasa
pondere aequalia, quorum alterum esset accurate clausum, alterum apertum. Sic enim non inflatus, sed inclusus tantum, aer ponderatus esset. Quando
igitur aerem sic ponderatum videbis, meditabimur postea quid dicendum sit de phaenomen quod retuleris. Quod attinet ad causam gravitatis, mihi quidem nihil videtur verisimilius, quam quod causa illa quae potuit a principio homogenea compellere et heterogenea dissipare, eadem nunc potest homogenea, dissipata per violentiam, iterum congregare, et heterogenea vi compulsa disjicere. otus autem, qui id potest, alius esse non potest praeter motum illum circularem simplicem, quem definivit Hobbius, libro DE CORPORE, cap. XV, appellatque alicubi jermentationem, et de eo proprietatem hanc demonstrat, quod congregat homogenea et heterogenea dissipat. otus autem hujus initium in sole esse supponit. B. lacet mihi tua magis hypothesis, quam illa de vi aeris elastica. am video quod a veritate illius, veritas dependeat vel vacui vel pleni sed a veritate hujus, nihil sequitur in neutram partem quaestionis Aeris, inquit, structura similis est compressae lanae. Bene est. Lana fit ex filis.
Recte. Sed cujus figurae Si parallelopipedi,
nulla potest esse compressio partium : si non parallelopipedi erunt inter fila illa spatia quaedam relictari quae si vacua sunt, Supponunt Vacuum, inprobandum quod vacuum est possibile si plena,
275쪽
plenum dicunt quod vacuum putant. rocedo jam ad experimenta alia, et referam, primo, ea quae igni accidunt incluso in recipiente Candelam ardentem immissam in recipiens, et in medio ejus Pendentem, postquam clauso ejus orificio, coeptum est suctorem reciprocare, intra spatium semi-minuti horae vidimus extinctam. A. Candelam ardentem demissam in fodinam, unde effodiunt carbones terreos, quanquam fodinaneque clausa erat neque obscura, sed ut in aquuta quae in fundo erat tamquam in speculo Videretur coelum, tamen sine ullius suctoris opera candelam, inquam, antequam pervenit ad mediam altitudinem fodinae intra spatium semi-minuti horae Vidi extinctam. B. Carbones ligneos bene accensos demissos, ut diximus, in recipiens, ab initio suctionis vidimus statim languescere, et post spatium trium minutorum non potuisse ignem amplius Videri. A. Carbones terreos bene accensos, demiSSOS, ut modo dixi, in eandem fodinam vidi primo languescere, deinde intra spatium trium vel quatuor minutorum non potuisse ignem videri amplius; attamen intra tantundem temporis, e fodina extractos, rursus ignescere.
B. Contigit idem carbonibus quoque nostris, immisso aere. irum ni illam fodinam machina nostra imitetur. A. Procul dubio imitatur, nisi quod fodinae illae non omni tempore experimentum exhibent. Vir bique enim extinctio ignis eandem habet causam. Quod sic intelliges. Aerem, quem Vi qua Suet in cylindro sene retractus ingredi cogit inter
276쪽
superficiem suctoris convexam et cylindri con-caVam, quem deinceps cursum habere arbitratis λB. Cursum habet, primo, secundum lineas illas erectas, quae constituunt cylindri superficiem concavam deinde, per lineas quae constituunt superficiem lacunaris cylindri ejusdem. Itaque partes aeris ingredientis per lineas rectas diametraliter oppositas movebuntur undiquaque motibus obviam
contrariis. ecessario ergo se mutuo prementes conabuntur per lineas interiores et propter preS-Sionem undique aequalem motum quidem habebunt in neutram partem sensibilem, conatum autem Vehementem unaquaeque pars contra partem sibi
A. ecesse ergo erit, ut totus ille aer, donec durent illi conatus oppositi, consistentiam majorem habeat quam si partes ejus solo contactu conjungerentur.
B. At neque candela neque carbones in cylindro collocati sunt, sed in recipiente. A. Scio. Sed lineae, per quas motus ingredientis
aeris designantur, aperto transitu in communi OSti Se mutuo secant, et per consequens, licet inverso ordine, conatus aeris similiter procedet in recipiente atque in cylindro eademque erit utrobique aeris consistentia, media quaedam inter Onsistentias aeris puri et aquae. Cogita ergo, quam sit naturis earum ad candelam vel ignem vel vitam animalium, quae Saltem Vitam pulmonibus debent, extinguendam vis similis consentanea; quamque necessarium sit conatu illo circulari in omni puncto recipientis motum Vehementem, quanquam inrisibilem fieri. Simili modo circa Vim, qua candela carbonesque ignit extinguuntur in oditiis, deter-
277쪽
DE NATURA ARRIs. 265 minari quanquam phaenomenon illud constans non sit a ratione alienum non est, et dicere quod aliquando aer, e parietibus fodinae ab omni simul parte effatus, velocissimus et oppositis motibus fodinam impleat. am eadem omnia sequentur quae in recipiente. irandum igitur non est, si effectus sint utrobique similes. B. Extincti semel carbones cur reviviscunt 3 Et cessantem semel Vitam quomodo recipiunt animalia ΘΛ. De ea re quid sentiunt vestri λB. Fuere eorum aliqui, qui remansisse dixerunt in carbonibus illis, quanquam extincti videbantur, particulas quasdem igneas, quae admiSSo aere Ventilatae caeteram molem denuo accenderunt. A. se illi, quae dicerent, non videntur cogitasse, sed sortitos esse. Credin tu in carbone ignito partem aliquam non carbonem, sed ignem eSSe aut in candente ferro partem inesse quod ferrum non sit, sed ignisse Ab unica scintilla magnae urbis incendium nasci potest. Atqui si ignis corpus ab ignito diversum sit, non plures potuere eSSe partes igneae in toto incendio, quam in una illa scintillula. Videmus corpora diversorum generum a luce solis tam per refractionem quam per reflectionem factam in speculis comburentibus accendi posse neque tamen quenquam esse credo, qui putet particulas igneas, a sole ejectas, tranSire posse per substantiam globuli cristallini. In aere intermedio ignis nullus est. Μotus autem in partibus minutissimis corporis combustibilis, si talis sit ut partes illas minutas ita dissipet et disjiciat ut aerem ad oculum satis fortiter moveat, ideam ignis faciet, non aliter quam oculo Vehementer percusso vel fricato oriri
278쪽
solet phantasma lucis. Sed naturam et causam tam ignis quam lucis, in libro DE CORPORE cap. XXVii, satis explicavit Hobbius. Quoniam ergo ignis v tum a motu tali dependet, ut vis percussionis oculi exoriri faciat phantasma lucis quanquam vis illius motus in recipiente, ut loquimini, evacuato diminuta sit, oppressa ab aeris intus commoti consistentia, non tamen extinguitur; et propterea levata oppressione, satis habebit virium ad excitandam phantasiam lucis, quanquam debiliorem. Idem sentiendum est de vita animalium, quae in recipiente vel fodina videntur quidem esse mortua, motus tamen intemus partium calorificus, Ilae prO- prius, nondum extinguitur, et proinde vitam paulo post recipiunt. B. Quando autem est, quod de homine Vere pronuntiare possumus quod est mortuus, siVe, quod idem est, animam expiravit λ Cognitum enim est homines nonnullos pro mortuis habitos, postridie
A. De puncto temporis, quo anima a corpore separatur, difficile est statuere. Perge igitur ad experimenta alia. B. Si demittatur in recipiens vesica mediocriter inflata, illa per reciprocationem suctoris amplius distenditur, et tandem, si opera urgeatur, disrumpetur Quare autem λΛ. Quia cuticula omnis ex filiculis constat, quae
praeter figuras, contactum per Omnia puncta accuratum habere non possunt. Pervia ergo est Vesica, cum sit cuticula, nec aeri tantum, sed etiam
aquae, qualis est sudor. Eadem ergo aeris, per vim
Sic Edit. 1668 Quaere propter figuras.
279쪽
DE NATURA AERIS. 267 incussi est compressio intra vesicam quae extra, cujus conatus, propter iam motuum undiquaque decussatam, tendit undiquaque ad superficiem V si e conemam. Quare necessarium est ut undi- quaque intumescat, et crescente conatus Vehementia tandem laceretur.
B. Si acus magnete excitus, libere pendeat intra recipiens, sequetur tamen ille motum ferri quod ci cumducitur extra recipiens. Item objecta, intus posita, ab iis qui extra sunt videbuntur, et soni intus facti audientur. Omnia haec aeque post atque ante exuctionem aeris, nisi quod soni sunt aliquanto post quam ante debiliores. A. anifestissima haec sunt signa recipientis semper pleni, nec posse inde exugi aerem. Quod autem soni inde sentiantur debiliores, signum est consistentiae aeris. Consistentia autem aeris a motu ejus est per lineas diametraliter oppositas. B. Etiam duo pendula sequalia et similia, in altitudine aequali, si alterum in aere libero, alterum in
Vacuato recipiente suspensum sit, simulque retracta sint a situ perpendiculari eorum itiones et reditiones simul absolventura differentia saltem manifesta non apparet. A. Credo. Recipiens enim non erat, ut putastis, magis acuum post quam ante Suctionem. B. Si duo corpora dura, puta, marmora plana, bene laevigata, se mutuo secundum superficies suas planas tetigerint, illa, ut scis, ita cohaerebunt, ut in aere suspensa marmor inferius a superiore sine magno pondere, aut alia magna vi, separari non possit. Ponderi hoc attribuunt nostrum aliqui columnae atmosphaericae, cujus nixus per resultum terminatur in superficie inferiore inferioris marmo-
280쪽
268 DE NATURA AERIS.ris, quod per consequens etiam sustentat. Sed ne ejusdem marmoris superficiem premat ejusdem columnae directum pondus, prohibet marmor Superius contiguum. Siquidem ergo illa marmora sic cohaerentia transferantur in recipiens, atque illic SuSpendantur, exuet autem aere marmor inferius cum Superiore cohaerere desinat, dubitari non potest quin causa ossignata vera sit. Et translata in recipiens fuere, sed sine successu expectato. Νihilo enim magis desierunt cohaerere forte, quia non satis bene coaptata fuerant. A. Imo, quia nihil istic erat quod ageret almosphaerae pondus. Experimento hoc excogitari contra opinionem eorum, qui vacuum asserunt, aliud argumentum fortius aut evidentius non potuit. amsi duorum cohaerentium alterutrum secundum eam viam, in qua jacent ipsae contiguae superficies, propulsum esset, facile separarentur, aere proximo in locum relictum successive semper influente. Sed illa ita divellere, ut simul totum amitterent Ontactum, impossibile esset mundo pleno. Oporteret enim aut motum fieri ab uno termino ad alium in instante, aut duo corpora eodem tempore in eodem esse loco ; quorum utrumvis dicere est absurdum. Causam autem quam assignant, Vide quot quantisque incommodis laboret. Et primo columnam illam atmosphaericam, quam superficiei superioris marmoris inniti volunt, quae sequuntur. Confitentur enim tum ipsi, tum alii omnes, ponderationem omnem conatum esse per lineas rectas undequaque ad centrum terrae et proinde, non per cylindriam vel columnam fieri, sed per pyramidem, HVS Vertex est centrum terrae basis, pars superficiei atmosphaerae. Itaque si pyramis illa secetur a cohae-