Thomæ Hobbes Malmesburiensis Opera philosophica quæ latine scripsit omnia ...

발행: 연대 미상

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ITEM

DE DUPLICATIOΝ CUBI. A. OPTATO te video.

B. Et ego te libenter audio nam video quidem nihil, ita me clarissimi diei fulgor occaecavit. A. Asside igitur mihi, donec motus ille organivisorii immodicus resederit. B. Bene mones. Solet enim, opinor, lassitudo a calore solis hujusmodi caliginem aliquantulium augere. Sed operandi modum, quo tales effectus

producit aut lux aut calor, non satis Video. Quod Omnis non modo sensio, sed etiam omnis mutatio motus aliquis sit in sentiente et mutato, et quod is motus a movente aliquo externo generatus sit, ex quo tempore tu illud nobis primus demonstrasti non amplius dubito. am ante omnes fere negabant; quia forte stantes, sedentes, cubantes, tamen sentire se satis intelligebant. A. Potuerunt, propter eandem causam, dubitarem et sanguis eorum moveretur; nam motum uisanguinis, nisi quando effunditur, sentit nemo. B. Et dubitabant quidem ante Harvaeum omnes. Νunc autem et sententiam arvae veram esse

252쪽

240 DE NATURA AERIS.

iidem confitentur, et ad sententiam tuam de motu per quem fit Visio, accedere incipiunt. am in Societate nostra pauci sunt qui aliter sentiunt. A. Quaenam est illa Societas vestra B. Circiter quinquaginta viri philosophi, doctrina et ingenio maxime conspicui, constituerunt inter se singulis septimanis convenire in Collegio Greshamensi ad promovendam philosophiam naturalem. Ubi quantum quisque ad eam rem habet

vel experientiae, vel urtis, vel instrumenti, tantum contribuit. Quibus rebus et nova deteguntur phaenomena, et rerum naturalium causae facilius inveniuntur.

A. Cur viros dicis quinquaginta monne potest quilibet alius adesse qui vult, conVenientibus, uto, in loco publicori et super Visis experimenti Suam, seque ac illi, sententiam dicere λB. inime.

A. Quo jure prohibebunt Anne Societas illa constituta est diplomate publico ξB. on arbitror. Sed locus ubi conveniunt non est publicuS. A. Ergo si domino loci placuerit, e quinquaginta fient centumviri. B. Fortasse, sed nobilissimi utilissimique instituti gloria certe et gratia debebitur his primis. A. Ita certe, si quid invenerint quod sit generi humano, Vel patriae, sive ad defensionem sive ad ornamentum insigniter utile ; alioqui contemnentur

et illi, et propter illos ipsa philosophia.

B. Sperandum certe est aliquid tale excogitaturos esse hos, aut de scientia naturali ulterius desperandum Caeterum conantium, quanquam frustra, laudanda est volunt .

253쪽

DE NATUR AERIS. 24 lA. Recte dicis, modo voluntas ea ad scientias ipsas, non ad ingenii gloriam dirigatur. Sed dic quaeso, in causis rerum investigandis quam equimini methodum λB. Proferuntur primo experimenta, deinde alio die, quam quisque causam phaenomen eSSe SUSpicatur, eam iVa Oee, ut poteSt, Xplicat. am historiae naturali scriptae non satis fidimus neque si certissimae essent, satis inservire possent instituto nostro, nudae existentes circumstantiarum, quae ad causas naturales invenienda sunt neceSSariae. A. Rectum quidem illud est, de non temere credenda historia. Sed an etiam ea phaenomena quae unoquoque fere die unusquisque Vestrum videre poteSt, Suspecta sunt, nisi illa omnes simul videatis λAut ea quae videtis in conclavi experimenta, quae Sane pauca esse conStat, satis esse creditis ea autem, quae Vobis quotidie ostentant coelum altum, pontusque et lato pectore tellus, satis esSe non

Putatis λB. Sunt enim naturae opera quaedam critica, non nisi arte et diligentia nobis cognita in quorum uno aliquo naturae, ut ita dicam, artificium, id est, modus operandi manifestius se prodit, quam incenties mille phaenomenis istis quotidianis. Talia autem sunt experimenta nostra, quorum unius causa inventa ad numerum infinitum aptari potest

phaenomen on communium.

Λ. Quaenam sunt illa λ Sed prius audire cupio, quinam sint illi homines docti qui vestram constituunt Academiam. am Academias appellant societates ejusmodi Galli Italique. alem aiunt esse Parisiis hodie in domo domini ommori. Et

cum ego eram Parisiis, conventum habuimus non

254쪽

242 DE NATURA AERIS. multum dissimilem in coenobio inimorum qumquam nec certus numerus, nec diebus praestitutis conveniebamus, apud Virum optimum et bonarum artium promotorem insignem, F. Minum ersennum, qui inventa nostra publicavit in libro, quem inscripsit Cogitata Physico-Mathematica. am ut quis problema aliquod demonstrasset, ad illum ferebat, ab illo et caeteris examinandum. Sic vos quoque, puto, facitis. B. inime, sed ut dixi, viva voce. Quod quaeris quinam sunt, paucos illos, quos in eo numero vel facie vel scriptis tu nosti, nominabori caetero non est necesse. Ibi est C. A. ovi hominem. Probus est, subtilis, et ingeniosus.

B. Et D. A. o carebitis ergo historia naturali. B. Sunt quoque assidui E, F, G.

B. Et Η Ι, Κ.A. on placent inter physicos algebristae. arra

mihi nunc experimenta illa vestra critica. B. Primum est de Vacuo et natura aeris, Per machinam quandam, quam Vereor ut possim tibi verbis satis perspicue describerea nam pictam non habeo. Est vas quoddam vitreum, sphaericum, Onemum,

magnitudinis ut capiat circiter quinquaginta aquae sextarios, quod appellant Recipi a. Hujus fundo

immissus est tubulus cavus, rectus, prominens extra recipiens, cum clavicula, per quam transitus

aeri vel prohibetur vel conceditur prout volumus. Recipienti adjungitur inferne vas aeneum cylindricum, mum, longum pollices quatuordecim, cujus cavitatis diameter est tres pollices Cylindri sum-

255쪽

DE ATURA AERIS. 243mitas perforata est ad latus, oblique, ut quando opus erit occludi et recludi possit Partem perforatam appellant alvulam. In cavitatem hujus vasis cylindrici, ab una parte inseritur pars tubi, quae prominet e recipiente ab altera parte adigitur cylindrus solidus ex ligno, qui corio tectus ita exacte, ad ingressum aeris prohibendum, cylindricavitatem exsequat, ut inimidi et retrahi nisi satis magna vi non possit Cylindrus hic solidus vocatur Suctor, quippe qui adhibetur ad aerem e recipiente exugendum. Intellextin λA. Ita. Ex duobus vasibus concavis, altero Vitreo, sphaerico, altero seneo cylindrico, fit vas unum concavum in cujus commissura transitus

aeri ad libitum permittitur vel negatur et valvulaeSt, per quam aer e Vase inferiore, nempe cylindrico, emitti potest, quando opus erit, in apertum Coelum. B. Tenes. Suctorem autem, quia vi requiritur, machinula quadam, quali utimur ad tensionem balistarum, ferrea, dentata, in cylindrum impellunt revelluntque Est praeterea in recipiente summo orificium satis amplum, una cum operculo et clavicula, quibus ad aerem ambientem admittendum vel excludendum aperiri et claudi potest. Imaginare jam transitu inter recipiens et cylindrum aeneum non impedito, suctorem usque ad summitatem cylindri adigi deinde transitu aeri, verSa claricula, Occluso, Suctorem aliquantulum retrahi. Quid putas inde sequuturum λ onne relictus a suctore locus erit vacuus λ Unde enim nisi a recipiente repleretur, cum transitum ambienti aeri neget suctor, cylindri concavum exacte implens λA. eque unde repleri potest, nec quid sequuturum sit sciri posse puto, nisi natura aeris sit ante

256쪽

244 DE ATURA AERIS. cognita. Ideoque Vereor ne ex suppositis quibusdam aeris proprietatibus concludant spatium, quod suctore retracto relinquitur, eme Vacuum; et ab eo rursus, quod spatium illud est vacuum, talem probare Velint esse naturam aeris qualem suppoSUerant id est, ne demonstrent sine principio demonstrationiS. B. Qualem autem aeris naturam imaginaris tu,

qua supposita, spatium illud repleri potest ΘΛ. Egone Suppono aerem fluidum, id est, facile divisibilem in partes semper fluidas semperque aerem, eo modo quo omne quantum divisibile est in semper quanta. e Suppono tantum, Sed credo quoque, modo aerem intelligamus ab omni terrae aquaeque emurii purum, qualis putatur esse aether. eque est qui hactenus ullam adduxit rationem, quare ita eSSe non potest. Contra Vero, si pars aeris, quanta est minima quam vidisti unquam gutta aquae, fluida est, quomodo tibi probaturus est aliquid quod pars dimidia ejus partis,

Vel si vis, centies millies millesima, non sit ejusdem naturae, nempe fluida et aer, aer inquam purus λB. Sed plerique nostrum naturam fluidam a non fluida distinguimus magnitudine partium ex quibus corpus aliquod constat, et quasi compingitur. Itaque non modo aerem, aquam, et liquorem omnem, sed etiam cinerem et pulverem tanquam fluida contemplamur. Et fluida ex non fluidis composita eSSe poSse non negamus. Νam divisibilitatem illam infinitam non concoquimUS. A. Divisio quidem infinita concipi non potest, divisibilitas autem facile. Ego contra distinctio-

257쪽

DE NATURA AERIS. 245nem non capio inter fluida et non fluida, quam sumitis a magnitudine partium; nam si caperem, ruina illa, sive rudera illa, quae jacent in ecclesia Ρaulina, mihi dicenda essent fluida Sin propter nimiam lapidum magnitudinem fluida illa esse negaveritis, defini mihi magnitudinem illam, quam habens pars ruentis muri, propter eam sit dicenda fluida. Tu vero, qui divisibilitatem infinitam non capis, dic mihi quae tibi apparet causa, quare Deo omnipotenti dissicilius esse putem creare corpuS fluidum, et cujus partes actu dimant, omni data

atomo minus, quam creare Oceanum. Itaque desperare me facis omnem conventus Vestri fructum,

dicendo quod putant aerem, aquam, et aetern fluida constare ex non fluidis tanquam si murum, cujus ruentes lapides aliquousque discurrent, dicerent esse fluidum. Si sic loquendum est, nihil non est fluidum. am etiam marmor comminui potest in partes omni atomo Epicureana minoreS.

B. Si tibi id concessero, quid sequitur λΛ. Sequitur hoc, ut non necesse sit locum, quia Suetore revulso relictus est, esse Vacuum. amdum Suctor retrahitur, quanto relictus locus major fit, tanto minus loci relinquitur aer externo, qui retrusus a Suetore moto VerSUS externa, proXimum sibi aerem similiter movet, et hic alium, et sic Ontinue ita ut necesse sit aerem tandem compelli in locum desertum a suctore, et intrare inter superficiem suctoris convexam et cylindri concavam. Supposito enim aeris partes esse infinite subtiles, impossibile est ut via illa, qua retrahitur Suctor, illae non se insinuent. Primo enim, contactuS superficierum istarum per omnia puncta perfectuSesse non Potest, quia ipsae superficies fieri infinite

258쪽

246 DE NATURA AERIS.

laeve non possunt. Deinde, Vis illa, quae ad suo-torem revellendum adhibetur, cavitatem cylindri aliquantulum distendit. ostremo, si in confinio duarum dictarum superficierum ingrediatur una tantum atomus dura, aer purus a Via ingredietur, conatu quantumvis debili. oteram etiam computasse aerem illum, qui propter eandem causam insinuasset se per cylindri valvulam Sublatam

ergo Vides consequentiam a retractione suctoris ad locum Vacuum. Sequuturum hoc quoque est,

aerem illum, qui est in locum a suctore desertum impulsus, quia magna Vi impulsus est, motu valde celeri et per circuitum inter summum et imum in cylindro moveri cum nondum sit quod motum ejus possit debilitare. Scis autem nihil esse quod sibi motum aut impertiri possit, aut diminuere. B. Esto locus ille relictus plenus, ut dicis, aere puro, id est, ego interpretor, corpore aethereo.Quid jam si versa clavicula transitus detur aeri recipiente in subjectum cylindrum, Venturum

Putas ΘΛ. ermistum iri puto aerem utrumque, et motu eodem circumferri in utroque vase, celeri quidem, sed tanto temperatiore quam ante, quanto idem motus majori quantitati aeris communicatur.

B. Observavimus autem, VerSa clavicula, Onitum fieri quasi aeris e recipiente in cylindrum

irrumpentis.

A. irum hoc non est, propter aeris in cylindro eum aere recipientis collisionem. Sed quomodo haec explicatis vos ΘΒ. Duplici modo. rimo et potiori, sic Supponimus aeri, in quo Vivimus, inesse vim elasticam, id est, aerem partibus constare vel saltem abundare

259쪽

D NATURA AERI s. 247 ea natura praeditis, ut pondere incumbentis atmosphaerae compressae conentur quantum possunt contranitendo simulatque corpuscula illa removentur, vel quacunque de causa cedunt, seSe R Ompressione liberare. Intelligetur autem melius id quod dicimus, si concipias aerem hunc prope terram quasi cumulum esse corpusculor a quae alia aliis Superiacentia lanam referunt, cujus pili exiles et flexibiles veluti totidem elastra tum facile flecti et convolvi possunt, tum etiam perpetuo conantur Sme extendere et restituere. Veluti si quis lanam manu undiquaque comprimeret, unumquodque tamen filum ejus potentia sive principio praeditum est sui dilatativo, cujus virtute, laxata manu, lana Spontaneo motu se distendit et restituit. Atque per partium aeris vim hanc elasticam, plurimorum

circa Vacuum et naturam aeris phaenomenω non

est dissicilis explicatio. Alter modus est A. Disthratur paululum ille alter modus. Interea

quaero a te, nonne omnis hypotheseos lex haec est, ut quae supponuntur omnia debeant esse sua natura

possibilia, id est, cogitabilia λB. Omnino. Et quae hic supponitur is, qua preSsa se restituunt, facile quidem cum in multis rebus conspici, tum in aere concipi facillime potest. A. Hoc quidem verum est. am videmus laminam chalybeam balistae tensae, per vim illam sive principium restitutionis, simul ac sublatum est impedimentum, velocissimo motu redire ad consuetam rectitudinem. Credere tamen non possum phil sophum fuisse illum, qui balistae, aut arcus, aut cujuscunque machinae elasticae, experimentum eX-hibuit primus Philosophi est talium rerum causas Vel veras, vel saltem probabiles invenire Quam

260쪽

248 DE NATURA AERIS.

autem lanae compressae, vel laminae chalybese, Velatomi aereae restitutionis causam Mirunt philosophi vestri experimentarii' Vel tu quam causam afir verisimilem, propter quam balistae lamina chalybe consuetam rectitudinem tam cito recipit λB. Causam ejus rei certisSimam non possum dicere. Quod in causa non sit remotio impedimenti, certe Scio quia causa motus omni consistit in actione aliqua in corpus OVendum. Rursus, remoto impedimento non credo laminam resilire impulsam ab ambiente aere, neque a Pondere ullo atmosphaerae; cum aer ille contiguus comprimi a tensione balistae non possit; et si posset, etiam lamina plumbea idem pateretur. Porro quod lamina illa moveatur sponte sua, id est, ut ipsa sui ipsius motus sit principium, impo sibile est; et ne a nostris quidem concedetur. Quid ergo restat, nisi ut conatus ille ad rectitudinem sit ipse verus motus localis, sed intra spatium imperceptibile, velocissimus tamen, ut quivelocissimum motum procreat λA. Recte loqueris, et theorema mirabile facili methodo, ut philosophum decet, perfecte demonstrasti. Quaero autem in corpore quod conatur ad sui restitutionem, qualis sit partium motus λB.motus ille rectus esse non potest; quia Sirectus eSSet totum corpus, verbi gratia ipsa b

lista eo motu absportaretur, eo modo quo SPO

tari solet telum. ecesse ergo est ut conatus ille sit circularis, talis, ut omne corporis se restituentis punctum faciat circellum. A. Id vero necesse non est; sed ut motus talis sit, ut eo id quod movetur redeat ad locum unde moveri coepit, id profecto necessarium est Sed

SEARCH

MENU NAVIGATION