Thomæ Hobbes Malmesburiensis Opera philosophica quæ latine scripsit omnia ...

발행: 연대 미상

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

DE NATURA AERIS. 249

causa, quare filum laneum post compressionem se extendit, quaenam est λB. Quanquam causam tibi veram dicerem, tu tamen veritati non acquiesceres, sed ulterius me interrogabis quaenam hujus sit causae causa unde

ibitur in infinitum. A. inime vero. am ubi ad causam Veneris aliquam aeternam, ibi te interrogare desinam. Dic

ergo, particularum, quae constituunt naturam chalybeam, Vel laneam, vel aeream, motum illum quaenam causa essicere potest λB. Respondeo tibi, particularum illarum aeris, quas filis laneis comparavi, particulae adhuc minores motum illum restitutionis efficiunt per motum suum proprium naturalem reditionis in se, cujus principium est nullum. A. artes ergo corpusculi omnis aerei movebantur seorsim motu illo in se redeunte, antequam corpusculum illud ex illis minoribus componeretur. B. Fieri aliter non poteSt. A. Etiamne sic sentiunt tui socii 3B. Unus fortasse aut alter caeteri non item.

A. Credo. am motus hic restitutionis Hobbii est, et ab illo primo et solo explicatus in libro DE

CORPORE, Cap. XXi, art. l. Sine qua hypothesi, quantuscunque labor, ars sumptus ad rerum naturalium invisibiles causas inveniendas adhibeatur, frustra erit. Vidisti autem jam elastrum illud aeris, quod supponunt, aut impossibile esse, aut recurrendum esse ad hypothesim Hobbianam, quam, fortasse non intelligentes, rejecerunt. B. escio quid ad haec respondendum sit. Sed si tu per hanc hypothesim tuam caetera hujuS machinae phaenomen expedieris tam clare, quam illi

262쪽

250 DE NATURA AERIS.

fecerunt per suppositam raritatem tmosphaerae, tuam ego eram esse existimabo. Sed habent quoque hypothesim aliam, qua phaenomen eadem Sal- Vari posse putant, artesianam. Visum artesio est aerem nihil aliud esse praeter congeriem compusculorum magnitudine et figura variis flexibilibus praeditorum, a calore, praesertim Solis, a terra et aqua elevatorum, et in materia aetherea illa, quae tellurem undiquaque circumfluit, natantium illa autem corpuscula ab indesinente motu materiae illius aetheres ita moveri et in gyrum verti, ut e tensa et circulariter mota, caetera omnia a Se repellant eadem autem motum illum gyrationis Digefacta amittere, et reddi flaccida. A. emini quidem artesium hoc dixisse de natura aquae, cujus partes anguillis comparavit. Sed naturam aeris, si bene memini, similem esse dicit virgultis arborum. Sed quisquis talis suppositionis author fuit, parum refert. am ipsa hypothesis, in qua motus supponitur materiae subtilis sine causa velocissimus, et praeterea corpusculorum innumerabiles vertigines diversae ab illius materiae unico motu generatae, Vix sani hominis est. Sed redeamus ad hypothesim priorem, ubi aeri tribuitis gravitatem. Primo explicandum esset quid sit gravita3. Quod gravitas est conatus ab omni loco ad centrum terrae, sciunt omnes. Conatus autem motus est, quanquam imperceptibilis. Cujus conatus sive motus imperceptibilis causam essicientem quibus machinis investigatis λ am id primo quaerendum erat deinde, quomodo a gravitate atmoSphaerae phaenomena machinae Vestrae salvari possent. Quod atmosphaerae insunt permistae corpori aethere multae tum aquae tum etiam terrae parti-

263쪽

DE NATURA AERI s. 25 lculae, facile persuadeor. Sed quod in medio aethere sursum, deorsum, quaquaVersum morae, nec semper alterae alteris innitentes, graVitent, inconceptibile est Ligna et corpora caeter aqua leviora, ponderi tamen totius addunt aliquid, quia utrumque corpus grave est. At in aetherea substantia, quae gravis non est, nisi dum subsidunt, gravitare non possunt. Quomodo enim, dum non subsidunt, si gravitas conatus sit deorsum, dice tu gravitare, aut aerem comprimere quanquam laneum λB. Indigent haec meditatione majore, quam ut subito assentiar. Verum pergamus ad experimenta nostra, ut Videamus an causae earum reddi possint

per suppositiones tuas Et primo A. Primo, ipsas tibi suppositiones debeo proponere et, ut eas intelligas, explicare. osti a Copernico introductam esse hypothesim hanc,

nempe terram motu annuo circumagi circa solem, ita ut axis ejus semper sibi feratur parallelo,s. Quod autem de axe dixit, verum quoque est de omni alia linea recta in corpore telluris considerata. B. Scio hoc, atque hypothesim illam pro vera haberi hodie a doctis fere omnibus. A. otum hunc appellat Hobbius circularem 3implicem, quia omne punctum terrae, dum tota facit suum circulum, describit ut ab eo demonstr tum est libro DE CORPORE, cap. i. art. t suum quoque circulum. Eodem capite, art lo ostendita motu circulari simplice motum generari etiam circularem implicem. Itaque cum ab iisdem doctis causa motus annui putatur esse sol talem quoque motum ascribit soli. Et his quidem hypothesibus non ad haec, sed ad alia phaenomen sau

264쪽

252 DE NATURA AERIS.

vanda utitur. Sed de vacuo dicturus et natura aeris, aliam assumit hypothesim hanc, quod terra motum sibi proprium habet, ab ipsa natura sive creatione acceptum, etiam circularem implicem. Et per suppositionem hanc multa de causis naturalibus perspicue demonstrat eam autem quali sit, sic intelliges Sume tibi in manus pelvem, in cujus fundo sit aliquantulum aquae quantulumcunque, modo visibile. onne potes tu aqvulam illam,

pelvem movendo, ita movere, ut circum Currat, eleVans se circa pelvis superficiem concavam λB. ossum, et facillime. am pelvem utraque manu comprensam agitabo circulariter sed ut circulos faciat valde parvos, ne aqua exiliat. Quod cum faciam, aqua, quae in fundo erat, sine dubio exurget, et per Superficiem pelvis concavam circumfluet. A. Sed motus illius circularis, quia moturum te dicis pelvem utraque manu circulariter, ubi erit centrum λB. Centrum Inexpectatum hoc dicis. Re- Spondeo tamen, centra sunt, non unum, Sed plura; tot credo quot possunt in corpore pelvis considerari

puncta, et quod sequitur totidem circelli, iique

inter Se aequales.

A. Descripsisti ergo motum illum, quem Vocat Hobbius circularem implicem : nisi quod per circularem intelligit ille motum in se redeuntem quemlibet. B. Sic intelligo quoque ego. Nihil est conceptu facilius. Supponatur ergo, ut jubes, talem esse

telluris motum circularem implicem, naturae ipsius congenitum. Sic Edit. 1668.

265쪽

D NATURA AERIS. 253Λ. Quod si per omnipotentiam divinam annihi- latum, vel procul in alium locum ultra stellas fixas translatum esset telluris hujus dimidium, nonne credis partem reliquam eundem motum retenturam ΘΒ. Credo, et quia video quo tendis dico praeterea, etsi unica ejus atomus hic relinqueretur, quod etiam illa atomus eodem moveretur motu circulari si lice. A. articulae ergo illae terres aqueaeque, quae aeri nostro interspersae vestram faciunt atmosphaeram, eundem habent illum motum circularem implicem congenitum. B. ecessario sequitur. A. Siquidem autem sol, sive praecipue SiVe solus, particulas illas a terra elevat, ut Vestri credunt, et cum illis ego mihi quidem non incredibile videbitur, quant aer proprior terrae est, tanto illum partibus terreis esse pleniorem. B. Dubium non est. A. Intellexti ergo hypotheses meas: primam,quod aeri interspersae sunt particuli multae terreae, praeditae motu circulari simplice naturae suae congenito: secundam, quod major est quantitas earum particularum in aere prope ad terram, quam in aere a

terra remotiore.

B. Sunt quidem hypotheses haud absurdae.

Restat ut ostendas eorum usum ad salvanda phaenomena quae nunc dicturus sum. Primo, quoniam vidi, recipiente, ut nos loquimur, sene Xb-Sto, vel, ut tu Vis, Auctione saepe repetita, manubrium, quod forte manibus ejus qui suctorem revellebat elapsum', retro ferri versus cylindri summitatem:

Deest est in edit. 166 et l668.

266쪽

254 DE ATURA AERIS.

explica ergo primo per hypotheses tuas, si potes, quare id sit necessarium.

A. Quoniam per suctoris retractionem aer purus impulsus erat, partes autem terres impulsae non erant, major erat ratio particularum terrearum, quae extra cylindrum suctori contiguae erant, aduerem purum, in quo motum suum Xercebant,

post revulsionem quam ante. Quare particulae illae motae, minus habentes loci ad motum suum naturalem exercendum, aliae aliis impingebant, et propellebant. ecesse ergo erat ut particulae, quae suctoris superficiei contiguae erant, suctorem propellerent. Quod est ipsum phaenomenon. Hoc autem connotandum est, quod a surgente Auctoreae qui erat intra cylindrum, eadem Via, qua intravit, exprimeretur.

B. Fieri quidem ita posse facile video neque illic quicquam video mirabile praeter ipsam πο-

thesim. Quam tamen minus aliquanto mirabilem esse fateor, quam est suppositio nostra de aeris violastica.A. Ut operum naturae mirabilium causae quoque sint mirabiles, a ratione alienum non est neque hominis philosophi esse censeo, corporum quorundam, ut solis et stellarum, mirabiles supponere magnitudines, contra vero mirabiles exiguitates non admittere cum virtutis ejusdem infinitae sit utraque creare, tam maxima quam minima; et mirandorum effectuum causas reddere sine

mirandis hypothesibus, sit impossibile. ypothesim legitimam faciunt duae res quam Prima est, ut sit conceptibilis, id est, non absurda altera, ut ab ea concessa inferri possit phaenomen necessitas Harum prima caret hypothesis vestra nisi

267쪽

D NATURA AERI s. 255 forte concedamus, quod concedendum non St,

moveri posse aliquid a seipso. Supponitis enim

aeris particulam, quae certe dum premitur quiescit, ad sui restitutionem moveri, nullam assignantes talis motus causam, praeter illam ipsam particulam. B. osti experimentum illud de vacuo orrices-lianum Cylindrum cavum, vitreum, ab una parte accurate clausum, ab altera parte apertum, repletum argento Vivo invertunt immerguntque in Vas ertum, in quo vase continetur etiam argenti vivi quantum opus est ad os cylindri contegendum. Itaque argentum Visum descendit e cylindro in subjectum Vas. onne ergo spatium, quod in cylindro ab argento vivo deseritur, remanebit vacuum λA. on est necesse. Si in fundum usque maris vesica detrudatur plena aeris, atque illic rupta exitum praeberet aeri putasne aerem illum, jam liberum in fundo maris mansurum, an potius a censurum esse ad superficiem aquae λB. Ascendet profecto manifeste ebulliens. A. Quare autem λ oli mihi nunc sic respondere, nempe accidere hoc, quia minus est aer quam aqua graVis sed ostende a quo motore, per corpus aquae, minus mobile quam est ipse aer, penetrans, istuc fertur. B. qua deorsum conatur multo magis quam aer. ecesse ergo est, ut mihi saltem videtur, ut aqua per conatum quem habet ad centrum terrae, majorem quam habet aer, aerem premat, et aer pressus fundum premat, et fundus pressus aerem repercutiat, tanto conatu ut aquam dimovens necessari emergat.

A. Quid si in vase clauso aqua inferior eristens, Versus aerem, Super ipsum existentem, Supponatur

268쪽

256 DE NATURA AERIS. Cendere eodem conatu quo tendit naturaliter

deorsum, quid fieret λB. Aer, rursus aquam penetrans, locum in cylindro capesseret inseriorem. A. Cur autem idem non contingeret, si pro aqua poneremus in cylindro argentum vivum λB. Continget idem. A. Cogita jam in experimento orricelliano, argentum vivum descendere in subjectum vas, Ontinens etiam argentum rivum argentum autem Vivum quod in vase est, ascendere eodem conatu quo descendit in cylindro, et premere ascendendo supedacentem aerem, qui aer, Supposito uniVer- Sum mundum esse plenum), pressionem surgentis argenti vivi effugere non magis potest, quam si ambo corpora conclusa essent in uno et eodem cylindro. Quare necessarium est ut aer penetret ipsum corpus argenti Vivi, vel transeat inter superficiem argenti vivi convexam et cylindri concavam. Vides igitur hujus phaenomeni rationem reddi posse sine suppositione Vacui, Vel elastri, Vel motus circularis simplicis atomorum. B. Si quod revera aeris pondus sit, vel si talis motus sit particularum terrearum qualem in Supponis, nihilne conferunt ad ascensum et descensum

argenti vivi in cylindro λΛ. Etiam conferunt; nimirum, ut argentum vivum aliquantulo minus descendat, quam si aer externus esset purus et sine pondere.

B. Scimus quod ad altissimi montis radicem argentum imm quod est in cylindro magis subsidit

quam in monte summo. Sio Edit. 166 et 1668.

269쪽

DE NATURA AERI s. 257 A. Sed et particulae illae, quae interspersae aeriit moventur ut supposuimus, magis confertae sunt ad radicem montis quam in summo. am hoc quoque SuppOSuimus. B. In vas apertum infudimus aquam in aqua fistulam statuimus erectam, longam, exilissimam. Observavimus autem aquam e vase subjecto in erectam fistulam ascendisse. A. ec mirum. am superficiem aquae particulae aeri interspersae aquaeque contiguae, motu Suo Verberabant ita ut aqua non potuit in fistulam non ascendere, et sensibiliter quidem in fistulam valde anguStam. B. Revertor ad phaenomena machinae nostrae.

Si quis post impulsionem remusionemque suetoris aliquoties repetitam, epistomium superni orificii recipientis conetur extrahere, inveniet illud valde gravitare, tanquam si multarum librarum pondus ab eo penderet Unde contingit hoc A. Ab aeris, qui est in recipiente, fortissimo

conatu circulari, facto a Violento ingressu aeris inter superficiem suctoris convexam et cylindri concaVam, generato per iteratam illam impulsionem revulsionemque Suctoris, quam VOS Perperam vocatis exuctionem aeris. am propter naturae

plenitudinem epistomium extrahi non potest, quin aer, qui est in recipiente epistomi contiguus, una extrahendus sit. Qui quidem aer si quiesceret, facillime epistomium sequeretur. Sed dum Velocissime circuit, satis difficulter sequitur, id est, videtur esse Valde graVis. B. Verisimile est. am ut aer novus in recipiens paulatim admittitur, etiam apparentem illam gravitatem paulatim perdit Vidimus item aquam

270쪽

258 DE NATURA AERI s.

demissam in recipiens, post suctoris aliquot reciprocationes ita bullire, ac si supposito igne se

Vesceret.

A. Id quoque accidit propter velocitatem aeris, ut dictum est, in recipiente circumeuntis nisi forte aquam illam, dum bullit, calidam quoque esse deprehendatis. am si certi essemus illam plus calescere, alia causa phaenomen excogitanda

esset.

B. Imo, certi sumus quod non plus calescit sensibiliter. A. Quid ergo tali aquae motui conferre posse putas majorem vel minorem atmosphaerae gravitatem λB. eque illum motum attribuunt, Puto, RimOSphaerae. A. Ab hoc experimento manifestum est, quod recipiens per exuctionem hanc, quam Vocati aeris, non fit vacuum. am moveri aqua non potuit nisia movente aliquo moto et contiguo. Itaque phaenomenum hoc demonstrationem suppositionis meae continere videtur non infirmam. Praeterea, dic mihi, bullientem aquam potuistin conspicere Θ

B. Quid ni λ

A. Nonne visionem fieri concedunt vestri, peractionem continuam ab objecto ad oculum λ onne etiam putant actionem omnem SSe motum, et omnem motum esse corporis λ Quomodo ergo potuit ab objecto, nempe aqua, ad oculos tuos motus per Vacuum, id est per non-corpus, derivari λB. on assimant nostri ita vacuum esse recipiens, ut nullus omnino aer relictus sit. A. il refert an totum recipiens Vacuum sit, an magna ejus pars. am utrumVis Supponatur, derivatio motus ab objecto ad oculum intercipietur.

SEARCH

MENU NAVIGATION