Thomæ Hobbes Malmesburiensis Opera philosophica quæ latine scripsit omnia ...

발행: 연대 미상

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

D NATURA AERIS. 269rentibus marmoribus, talis erit pyramidis illius figura, qualem definiet ambitus intersecantis eam

marmoris. Conatu ergo punctorum omnium ponderantium propagabitur ad superficiem marmoris superioris, antequam possit propagari ulterius, puta, ad terram. Postquam autem conatus ad terram propagatus fuerit, aer rursus per resultum inde conabitur secundum easdem retro recta ad Superficiem inferiorem inferioris marmoris. Nam incidentes perpendiculares perpendiculariter reflectuntur. Quoniam ergo marmor superius ita SuSpensum est, ut conari deorsum non possit, omnis conatus innitentis pyramidis sistetur in marmore superiore ΝΟ ergo propagabitur ad terram. Νeque ergo fiet resultus ad marmor inferius. onergo oritur a resultu conantis atmosphaerae, quod marmor inserius ita sustentatur, ut a contactu cum superiore non Separetur.

B. Certissimum est. Illi autem, qui causam ejus talem reddiderunt, non erant fori se geometrae. iror tamen paralogismum hunc non Vidisse geometriae professores, qui reflectionum vias ignorare non debuerunt. Sed vis illa elastica, quam in aere esse dicunt, nihilne ad marmor sustinendum conferre potest A. ihil omnino. on enim conatus in aere est ullus ad centrum terrae magis quam ad aliud quodvis punctum universi. Quoniam enim gravia

omnia tendunt a circumferentia atmosphaerae ad centrum terrae, et inde rursus ad circumferentiam atmosphaerae, per easdem lineas reflexas, conatus sursum conatu deorsum aequalis erit, et proinde mutuo Se perimentes neutra conabuntur Via. Quin

aqua gravi Sit, non dubitatura et siquidem homini

282쪽

270 DE NATURA AERIS.

jacenti in arida superponeretur satis Una Olumna aquae, quae illius corpori nec praeterea ulli rei inniteretur, proculdubio a tanto pondere homo contereretur. Caeterum eidem homini jacenti infundo maris, columnae ejusdem innitentis pondus non sentiretur. Νam locus omnis in figura sphaerica materiae, quantumvis subtilis, a conatu si quem habeat a circumferentia ad centrum arcuatus

sive concameratus est, ita ut non poSSit ruere, nec,

Per consequens, in ruinam niti. Id quod perspicue tibi descripta figura, si tanti esse putas, demonstrabo.

B. anti esse puto. Demonstra ergo. A. Centro terrae Α, radio AB quanta est semidiameter atmosphaerae, describatur circulus BCD B. Sitque pars atmosphaerae intra totam posita ubicunque bo super quam insistat columna atmosphaerica embo. Dico columnam embo non premere gravitate sua partem bc. Nam si premit, propter gravitatem premit materis atmosphaerae. Conatus igitur columnae est e premet partem c Versus centrum Α, id est, per rectas bΑ, c A, et caeteras

intermedias. Omnis enim conatus corporis gravis est a circumferentia ad centrum terrae undiquaque. Quarebs, quae major est quam ut

possit descendere in triangulobcΑ, non potest descendere nisi faciat recta b Α, e divergere, ut sit descensioni locus. Sed fieri hoc non potest, quia con tus atmosphaerae in d et ge

283쪽

D NATURA AERIS. 27ltantundem facit' et e convergere, quantum pondus in be facit easdem divergere. on potestem pars bes propter magnitudinem quantumvis

gravis sit, descendere neque ergo premere Sive gravitare. Quod erat demonstrandum. B. Quod solum in Academia nostra ad philosophiam didicisse me somniaveram, hoc tu mihi totum demonstratione tua expergefacto, ademisti. A. Utraque enim illa phantasia tum gravitatis atmosphaerae, tum vis elasticae siVe antit tae aeris, somnium erat. Siquidem autem illis concederetur esse aliquam in filiculis aeris antitupiam, quaereretque aliquis unde illa, curvata quidem sed quiescentia, moVerentur rursus ad rectitudinem deberent illi, si physici haberi volunt, causam ejus aliquam Ossibilem assignare. Alioqui idem facient quod illi,

qui ad questionem quotam Onuit respondere audent, quanquam primum ictum non audierunt. Praeterea, si possibile esse negarem, ut diligentia et arte humana duae superficies corporum durorum inter se per omnia puncta ita accurate congruae

fiant ut ne minimo quidem corpusculo creabili transitus permittatur, non video quomodo illi aut suam hypothesim tueri, aut negationem nostram improbitatis arguere, jure possent. B. Experimentum tibi a machina nostra adhuc unum, sed omnium mirabilissimum), nec plura reseram. Suctorem qui usque ad cylindri summitatem intrusus fuerat, postquam omnis aeri aditus

occlusus esset, Vi manuum ad imum retractum

vidimus ita ut spatium in cylindro vacuum satis magnum esset. Suctori deinde pondus plus quam centum librarum appensum fuit. Vidimus suci rem, simul ac libertatem nactus esset, sua sponte

284쪽

272 . DE NATURA ARRIS. una cum appenso pondere ascendere usque ad cylindri summitatem. Iam si locus a retracto Suetore relictu Vacuus erat, quomodo vacuum illud, id est,

illud nihil, pondus omnino trahere potuit' in

locus ille aere erat plenus, quibus funibus attrahere, quibus uncis prensare potuit suctorem Quanta vis illa elastica aeris externi erat, qua pluSquam centum librarum pondus rursum in cylindro aeneo, et suctori per omnia puncta contiguo coactum eStascenderet serent hic nostri. Quomodo haec

expedies tu λA. Expedivi ante. Aer enim a retractione Suetoris retro pulsus, nec locum in mundo ut supponimus pleno quo se recipiat inveniens, nisi quem ipse, corpora contigua suis locis pellens, sibi faceret, perpetua pulsione in cylindrum tandem cogitur tanta velocitate inter cylindri concavam et suctoris conVexam Superficiem, quanta respondere solet viribus illis magnis quas ad suctorem revellendum necessarias experti estis. er autem ille qua velocitate ingreditur, eandem ingressus retinet, simulque latera cylindri senei, vi elastica praediti, undi- quaque distinet. Conatur ergo aer, in cylindro Vehementer motus, contra omnes partes superficiei cylindri concavae frustra quidem dum suctor retrahitur sed quam primum suctor manu emiSSUS aerem impellere cessat, aer ille qui ante incussus erat, propter conatum in omne punctum superficiei cylindri internae et vim seris elasticam insinuabit se inter easdem superficies eadem Velocitate qua impulsus fuerat, id est, ea velocitate quae respondet viribus impulsionis. Si ergo tanta ponderis vis suctori appendatur quanta manuum Vis erat qua impellebatur, velocitas qua idem aerae cylindro exir

285쪽

DE NATURA AERIS. 2,3locum in mundo pleno nullum habens quo Se recipiat, Suctorem rursus ad cylindri summitatem impellet, propter eandem causam quae effecit ut suctor paulo ante impulerit aerem. B. Verisimile est. Caetera experimenta machinae, qui videntur ad easdem hypotheses tuas non dissiculter reduci posse, praeteribo. A. Fateris ergo nihil hactenus a collegis tuis pro' motam esse scientiam causarum naturalium, nisi quod unus eorum machinam invenerit, qua motus excitari aeris possit talis, ut partes sphaerae simul undiquaque tendant ad centrum, et ut hypotheses Hobbianae, ante quidem satis probabiles, hinc reddantur probabiliores. B. e fateri pudet; nam est aliquid prodire tenus, si non datur ultra. A. Quid tenuast Quorsum autem tantus apparatus et sumptus machinarum factu dissicilium, ut eatenus tantum prodiretis quantum ante prodierat

Hobbiusu Cur non inde potius incepistis, ubi ille desiit Cur principiis ab eo positis non estis usi λCumque Aristoteles recte dixisset, ignorat motu ignorari naturam, quomodo tantum in Os Suscipere onus ausi estis, et erigere hominum doctissimorum, non modo nostratium sed etiam exterorum, expectationem promovendae physicae, qui doctrinam de motu iniversalem et abstracte quod facile et mathematicum erat nondum statuisti. Ad causas autem propter quas proficere ne paululum quidem potuistis, nec poteritis, accedunt etiam aliae ut odium Hobbii, quia nimium libere scripserat de Academiis veritatem: nam ex eo tempore irati physici et mathematici veritatem ab eo venientem non recepturos se palam professi sunt doctri-

VOL. IV. T

286쪽

274 DE NATURA AERIS.

nam Hobbit,' inquiebat Wenus vice-cancellarius Oxonii, quaecunque ea sit non recipiemus V): et quod paucissimi sunt eorum qui scientias profitentur, qui veritates dissiciles ab aliis quam a se inventas esse non doleant. Sed missa haec facientes, Pergamus ad phaenomen physica quorum cauSMnon a machina ista, sed aliunde didicitis. Imaginare Sphaeram vitream, cavam, e qua prominent

collum, illud quoque cavum. Per collum immittatur fistula aenea, quae transiens per centrum pertineat fere ad fundum. Sit autem interstitium inter collum et immissam fistulam ita clausum, ut aeri pervium non sit. Per fistulam simul et collum transadigatur clavicula, qua possit transitus aeri et aquae vel dari vel obstrui ad libitum. otius instrumenti figuram videre potes ad finem cap. XXVilibri Hobbiani DE ORPORE. In sphaeram hanc vitream si aqua per fistulam injiciatur magna vi, ut fit in clysteribus), operaque repetatur quoties visum erit, potest autem hoc modo aqua impleri circiter sphaerae dodrans), deinde, si versa clavicula exitus patefiat, aqua ascendens paulatim omnis ejicietur. Causam hujus phaenomen Hobbius hanc assignat Aer, quo ab initio sphaera plenus erat, corpusculis illis terreis motus motu circulari simplice quem paulo ante descripsimus, vi injectionis coactus, qui quidem purus est exit aquam injectam

penetrans in aerem extrinsecum locum relinquens aquae. Sequitur ergo corpusculis illis terreis minus relinqui loci, in quo motum suum naturalem eXercere possint. Itaque in se mutuo impingentes aquam urgent ad egressum egredientem aer ex-

287쪽

DE NATURA AERIS. 275

ternus quia universum supponitur esse plenum)penetrat, locumque egredientis aeris successive occupat, donec Orpuscula, quantitate aeris eadem restituta libertatem motui suo naturalem recipiant.

Concessis autem illius hypothesibus, causa Phaenomen manifesta est. vi autem quibus hypothesibus idem phaenomenon explicuere λB. escio. Sed cur non potest aqua quae, cum injiceretur, particulas aeris comprimebat, ab iisdem particulis se explicantibus rursus ejici A. Quia locum explicatae majorem non requirunt, quam compressae. Quemadmodum in vase aqua pleno, in qua esset multitudo anguillarum, anguillas sive in se volutas sive explicatas idem semper capit locus. ropellere ergo aquam per

vim elasticam, quae alia non est quam motu Corporum se explicantium, non pOSSunt.

B. Comparatio illa aeris cum aqua anguillis plena, nostris, credo, non displicebit. liqui enim non minimae inter nos authoritatis in ea sunt opinione, ut si per Vacuum intelligatur locus omni

substantia corporea vacuus, non esset Valde repugnandum. Supponentes enim constitutum esse

aerem e corpusculis quae sine interstitiis componi non POSSunt, necessarium esse vident interstitia illa corporeae substantiae, vel ut apertius dicam corporis, capacia esse. Sed quod sic vacuum intelligunt plenistae, praesertim nuperi, id non credunt. A. Cur non credunt λB. Quia plenistae disputante contra Vacuum, argumenta sumunt ab eo quod liquid suctione oris per fistulam ascendit et ab eo quod in hortu

288쪽

2.6 DE NATURA AERIS.

lanoriam hydriis, superne clausis et crebris forami nibus inferne pertusis aqua non descendit. am talia, inquiunt, argumenta huc tantum tendunt, ut nullus detur locus in regionibus his inferioribus qui non sit aut corpore visibili aut aere repletus. A. emo est eorum quo plenista vocas, qui vacuum aliter intelligit quam pro loco in quo nulla omuino substantia est corporea. Si quis negligentius loquutus dixerit, in quo non ait corpus misibile et aer, ideo dixit, quia per aerem totum illud intellexit corpus, quod praeter terram et astra reliquum spatium omne complet. Illos qui hoc negant, non aliorum sententias arbitror animadvertisse, propriis intentos inai per fistulam ore aquam Sugit, aerem medium prius fugit, quo distentus aerem externum removet qui remotus,

locum in pleno habere nisi proximum removendo non potest et sic continua pulsione aqua tandem pellitur in fistulam, succeditque aeri qui exugitur. In hydriis autem perforatis ideo haeret aqua, quia quae per tantillum foramen exiturit adeo exigua est, ut non possit ita in longitudinem se diffundere, ut descendendo aditum aeri faciat per foraminum

circumferentias neque aer ab exeunte aqua pulsus locum alium in mundo pleno habere poteSt, praeterquam quem aqua deseret. Vide ergo causam naturalem tum ascensionis aquae in fistula per suctionem, tum non-descensionis per foramina hydriae. Vides etiam quam ineptum sit ad explicationem effectuum talium advocare verba metaphorica, ut fugam vacui, horrorem naturae, etc. quibus olim ad existimationem suam tuendam usae Sunt scholae. B. Phaenomen is quidem circa Vacuum auS recte a te assignatas esse credo. Quod autem neminem esse dicas qui per vacuum intellexit cor-

289쪽

DE NATURA AERIS. 277pore visibili et aere vacuum, non facile concesserim. Videntur enim mihi tum Democritus, tum Epicurus, sic intellexisse. A. Si per vacuum quid illi intellexerunt a doctrina Lucretii judicandum est, idem intellexerunt quod ego, nempe, locum omni corpore Vacuum

visibili et invisibili. Sed et illi non plenis e fuere,

sed naculatae. Hactenus de natura aeris. Transeamus ad aquam. Si in pelvem infundas aquam, et in aquam segmentum panni lanei oblongum, cujus pars una in aquam sit immersa, altera extra pelVem Propendeat, aqua pannum illum paulatim ascendens madefaciet usque ad pelvis labrum et siquidem pars quae est extra pelvem propendeat infra aquae quae est in pelve superficiem, aqua decurret. Quaenam

hujus effectus a collegis tuis causa redditur λB. Nihil de ea re audivi hactenus, nisi quod phaenomenon hoc, et illud alterum siphonis flexi

sive bicruri causam habeant eandem. A. Id vero impossibile est. am in siphone, nisi ambo crura aqua impleantur, aqua e pelvi non ascendet. Ascensionis causa in pannum est motus ille terrearum atomorum quae aquae contiguae Sunt, motus, inquam, circularis simplex, aeri in quo moventur communicatus quae atomi aquam feri entes in materiam laneam incutiunt, incussae autem magis magisque madefaciunt, donec madida tota sit. Cum vero tota madida fuerit, tunc si pars anni extra pelvem superficie aquae quae in pelve est inferior sit, aqua per pannum defluet propter excessum gravitatis aquae in Segmento panni externo super gravitatem ejus quae est in segmento intra pelvem amaravitatis quantitas

290쪽

2.8 DE NATURA AERIS. in eadem specie corporis non sequitur graVis molem, sed altitudinem quamquam de pondere aliter sentiendum eSt. B. Hypothesim tuam de corpusculorum terreOrum in aere terram ambiente motu circulari simplice, confirmat quidem experimentum hoc de hydria hortulanorum magis tamen illud alterum de machina quam modo descripsisti, in qua injecta

per Vim aqua rursus ejicitur. achinae autem artificem novi. A. onne et ille unus est ex collegis tuis λB. inime. Est enim machinopoeus, non philosophus.

A. Siquidem philosophia sit ut est scientia cauSarum, quo magis philosophi habendi sunt illi

qui machinas ad experimenta commodas inVeuerunt, Xperimentorum causas nescientes, quam hic qui causas nesciens excogitavit machinas λ Differentia enim nulla hic est, nisi quod alter quod nescit nescire se fatetur, alteri non latentur. B. Post aquae et aeris naturas examinat , Pedigamus si ita vis ad naturam ignis. Et primo, ignis quid est Corpus an accidens ξA. Qui ignem, et effectus ejus, quotidie vides et sentis et nominas, tibine opus est ut dicat ali

quis quid sic

B. Ego ignem vidi sine materia ignita nunquam. Lignum, carbonem, serrum, materiam denique quamcunque, si candescat et calefaciat, ignem Voco: et tu quoque. ihi ergo videtur ignis corpus esse, vel potius multa simul in ligno, vel alia materia ignita, corpuscula ignea. q. Sed corpuscula illa suntne ignita λB. on ignita, sed igni meruS.

SEARCH

MENU NAVIGATION