Thomæ Hobbes Malmesburiensis Opera philosophica quæ latine scripsit omnia ...

발행: 연대 미상

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

DE NATURA ERIS. 27s

A. Sed dixisti modo ignem Ese ignita corpora. Itaque per ignem intelligis corpora quae in ligno,

vel alia materia, candescente et calefaciente candescunt et calefaciunt ita ut ignis non sit nisi qui corpus sit et in igne alio, qui rursus sit in igne tertio, et sic in infinitum. Et propterea, ignem corpus esse a corpore ignito diversum, dictu absurdum est. Dum quaerimus ergo quid sit ignis, non aliud

quaerimu quam causam, quare lignum, vel alia materia, lucet et calefacit id est, causas quaerimus lucis et caloris, vel potius sensionis OStrae, qua lucem et calorem percipimuS. B. egari hoc profecto non potest. Sed lucis et

calori causae verae quaenam sunt λA. Illae ipsae quas in libro DE CORPORE, cap. xxvii, ab hypothesibus suis, methodo demonstrativa, non obscure derivavit Hobbius quasque hic quia liber extat deducere non 8 neceSSarium. Sufficiat quod modo te docui, ignem non esse ab ignito corpore diversum. Quid autem de frigore et glacie opinamini vos um etiam frigus et glaciem corpuscula putatis frigida et glacialia esse, in materia frigida et glaciali λB. De causis stigoris et glaciei nondum certi aliquid invenimus. Quod autem aqua dum congelatur rarefit, experientia didicimus.

A. Rarefit Νon intelligo. Siquidem enim

eandem numero aquam majorem dicas implere locum congelatam quam non congelatam, id dicis quod animo concipere nunquam poteris. amidem numero corpus eandem semper habet quantitatem, nimirum, loco quem implet, sub quacunque figura, Semper aequalem. Sin aeris particulas in aquam inter congelandum ingressas Simul cum aqua,

292쪽

280 DE NATURA AERIS.

majorem occupare locum dicas quam aqua sola, nil mirum dicis. B. Dico, aquam eandem numero in cylindro

vitreo altius ascendisse congelatam quam non Congelatam. A. Intelligo. In causa erat quod aqua congelata levior est, quam non congelata. orunt enim omnes glaciem natantem parte sui aliqua, extra aquam tu qua natat, eminere. Quod autem corpora omnia quae mole sequalia aqua graviora sunt, subsidunt; et quae leviora, eminent quae autem sequali gravitate sunt, ita natant ut summa eorum superficies collocata sit in superficie aquae, demonstravit Nohimedes.

B. Ad generationem ergo glacie explicandam,

necessarium Sse Video, non modo quid sit scire

quod aquam facit congelatam leviorem quam ante erat, sed etiam quid sit quod eandem facit duriorem.

A. Leviorem facit, quicquid conatum ejus ad

centrum terrae minuat sive impediat id vero aliud esse non poteS praeter motum alicujus corporis conatui deorsum oppositum, si non diametraliter, at saltem oblique idque, sive glacies fiat in vase per nive mistum sal, sive in locis apertis, ut in Oceano septentrionali vel meridionali. Sed et duriorem facit motus aliquis oppositus. am durum dicimus illud tantum corpus, cujus parte una mota necessario cedit totum ut lapis durus dicitur, quia si unam ejus partem premaS, totus cedet, aut pars pressa non cedet, saltem sensibiliter. Unus igitur motus tum levitatem glaciei, tum duritiem, sive consistentiam lartium, essicerm potest otus

293쪽

autem ille quod attinet ad maria congelata facile

concipitur esse motus aeris vehemens, Oceanum et

terram undiquaque radentis per circulos meridianos in polis oppositis concurrentes. His enim motus aeris aquae particulas summas protrudens compingit, id est, totam facit duriorem simulque unamquamque particulam a centro terrae magis removet quam quanta est terrae semidiameter. ecesse ergo est tali motu aeris particulas aquae summas aliquantulum sustineri: unde tota aqua compacta sive congelata redditur levior. Interea vero atomi illae terres motu suo circulari simplice compactas aquae particulas omnes simul concutiunt, ita ut

nulla ejus pars moveri possit sine reliquis, id est, aquam totam duram faciunt. Similiter in vase accidit nive et sale circumdato. am liquescente nive, qui in nive est aer, exiens, superficiem undi- quaque radit, is aquam continentis, et eundem in aqua producit effectum quem modo descripsimus in congelatione marium, nempe, leviorem aquam et duriorem facit. Di haneitas autem nam et hoc notatu dignum est aliquantulum minuitur, propter aeris cum aqua summa mistionem. Diaphanum enim omne per partium positionem turbatam albescit. B. Diaphanum autem a turbato situ partium cur albescit Scio quidem vitrum, in partes minutas contritum, non amplius diaphanum esse, sed album; et ex aquae particulis conflictis factam spumam, albam esse ; et multa similia Praeterea diaphana omnia polita esse scio, et homogeneari et proinde, apta esse ad radios lucis ita reflectendos, ut lucidi partes suo ordine quasi pingantur, faciantque totius speciem distinctam; sed ignor c Sam.

294쪽

282 DR ATURA AERIS.

A. Ut diaphanum quodlibet est speculum, sic

quoque arte ejus quantulaecunque, nisi planae et in eodem plano sint, sunt totidem specula, repraesentantque totidem objecta lucida, sed minutissima, quorum imagines consertae exhibent non unum lucidum magnum, sed ex omnibus conflatum unum colorem ad lucem proxime accedentem, quam Oeamus albedinem. Itaque corporum, quae natura alba sunt, superficies constant ex superficiebus innumeris, prae exiguitate quidem sigillatim visu non perceptibilibus, convexis tamen, et per consequens lucem ita reflectentibus, ut ab omni parte ad oculum pervenire possit tantum radiorum, quantum

suffcit ad faciendam visionem quod quidem ab una simplice superficie fieri non potest. B. Qualem autem superficiem habere debet objectum, ut appareat nigrum λA. Ut album luci, ita nigrum tenebris simile est. Et propterea superficies corporis nigri talis esse debet, ut nullus radius vel paucissimi eorum quia objecto lucido in eam incidunt, reflecti ita possit, ut ad oculum perveniat ubicunque positum. B. Qualisnam est illa λA. Ea quae componitur e partibus, minutissimis quidem et quae visum singulae fugiunt, sed erectis. Νam si minutissimae sint eaedemque erectae, Omnis radius in eam incidens a lucido objecto ubicunque posito, reflectetur in subjectum corpus, et per Onsequens ad oculum Venire non potest et sic nigrum non tam videtur, quam a circumstante visibili distinguitur.

B. Hanc ipsam nigredinis causam reddidit infrequente consessu unus ex OStris, tibi bene cognitus et amicus sed non persuasit. Responsum

295쪽

D NATURA AERI s. 283 enim fuit, quod si ita esset, vestem omnem pilosam oportere esse nigram. Et visus est plurimis recte respondisse.

A. Quid pilosne illos putaveriant esse corpora adeo exigua, ut videri non possent Conjicere hinc licet quam sunt illi boni ratiocinatores et quae sit ab illis expectanda philosophia naturalis.

Fortasse nigredinis causam illam pro vera admittere non oluere, quia eadem in libro DE CORPORE, cap. XXVii, art ultimo ab Hobbio primo assignata est. Quam autem duritiei causam assignatam ab

illis audiisti λB. Ab aliquibus tres primam partium magnitudinem secundam, quod partium superficies mutuo se tangant tertiam, partium intricatam positionem. Quarum sufficit ad corporum quorundam indurationem unaquaelibet.

A. Quin corpuscula qualia sunt atomi quas supponit Lucretius, atque etiam Hobbius jam ante dura, facile possint ab aliqua dictarum causarum compingi, ita ut totum ex illis actum durum fiat, dubitandum non est. Sed qui duritiei causam assignare volunt, debent illi causam indicare duri primi. B. Ita videtur. Quidam enim e nostris, cum redarguere illos vellent qui partium cohaesionem glutini cuidam tribuebant, interrogaverunt eos, et recte quidem ut nobis visum est), quodnam esset glutinis illius aliud gluten. A. Eodem jure utens circa primam et ultimam dictarum causarum, similiter quaero ego, quid sit in particulis duris totius duri quod efficit duritiem. Νam argumentum, quo vos usi estis contra illos qui supposuerunt gluten illud, seque militat contra

296쪽

284 DE NATURA ARRIS.

B. Corpuscula dura prima fuerunt fortasse sic creata atque alia quidem majora, alia minora, ab initio. A. Esto. am prima ad primam causam recte reseruntur. Sed si dura ex primis duris fieri dicant, quare non et fluida fieri putant ex primis fluidi. An creari fluida maxima potuere, ut aether, minima non potuere Qui corpusculum durum aut fluidum primus fecit, potuit, si libuisset, illud secisse tum majus, tum minus quocunque corpore dato. Quod si fluidum fiat ex non fluidis ut vos dicitis, et durum ex duris tantum : nonne equitur

ex fluidis primis, neque fluidum fieri, neque durum λB. Ita videtur. Quaenam ergo duri et fluidi Sunt principia λA. Quid aliud nisi fluidi quidem, quies duri

autem, motus quidam ad illum essectum producendum idoneus Per quietem intelligo duarum partium inter Se quietem, cum se mutuo tangunt quidem, sed non premunt. am et fluida moveri tota possunt, retenta fluiditate; et dura quiescere,

ut tamen parte eorum moveantur.

B. Quo motu et quomodo λA. Exempli causa, aer qui remis Suctore machinae vestrae impellitur in cylindrum aeneum, totus quidem non movetur, sed in eodem manet loco: verum particulae ejus omnes, ut magno motu ingressae Sunt, Sic etiam magno motu intus cientur, unaquaeque contra aliam per latus cylindri oppositum ingressam. Et proinde motus illarum in brevissimis spatiis sunt velocissimi, et propter mutuam oppositionem circulares. Atque hinc manifestum est vehementem esse in aere ita moto et clauso compressionem, quantam scilicet mcere

297쪽

DE NATUR AERIS. 285

potest vis illa qua incussus erat atque etiam tanta compressione aliquem gradum consistentiae fieri, quamquam consistentia aquae minorem. Quod si esset in iisdem particulis aeris omnibus, praeter motum illum quo altera alteram premit, motus ille circularis simplex, isque satis Vehemens impossibile fere esset unam earum a suo circello dimoveri, quin reliquis particulis resistentibus, totus simul moveretur, id est, totum durum esset. Durum enim est totum illud, cujus nulla cedit pars nisi cedente toto Vides ergo posse fieri duritiem in fluidissimo aere per motum hunc circularem Simplicem particularum, quibus duo motus contrarii ante dederant vertiginem. Vidisti quoque gradum duritiei dari aliquem posse a sola compressione: id quod confirmatur etiam in generatione carnis intra musculos humani corporis. am carnis, quae

in musculis continetur, materia illuc advecta est vel per arterias, Vel per nervos. On per arteriaS, in quibus nihil fertur praeter sanguinem Caro autem non e Sanguine constat, qui salva carne elui potest. Quare materia carnis desertur ad musculo per nervos. ateria autem quae in nervis continetur tenuissimus spiritus est: qui cum in

musculis fit caro, constat ex innumeris filiculis adeo minutis et fissilibus, ut Visum tandem fugiant. Unde autem fieri hoc potest, nisi quod spiritus ecerebro, nervorum meatus longos arctissimosque

tranSiens, per compressionem inspissetur Atque talis quidem esse potest causa effciens duri primi. Duri autem secundi, id est, duri a cohaesione du-

Torum primorum, causa potest esse motus ille idem circularis simplex conjunctu cum contactu eorundem superficiali, vel etiam intricatione. At si

298쪽

286 DE NATURA AERIS. supponamus cum illis, duritiei causam esse magnitudinem aut crassitiem partium quam rationem reddere poterimus cur durior vel firmior sit aqua congelata, quam est eadem aqua ante congel

tionem λB. Viderint illi. Ego enim alienae philosophiae

narrator tibi, non defensor Sum. A. Praeterea quae ratio diaphaneitatis reddi potest corporum eorum, per quae transparent objecta omnia visibilia non minus distincta quam per aerem purissimum Νam si vitrum aut cristallus consisteret ex duris corpusculis hamatis, perplexis, aut quomodocunque poris disjunctis, impossibile esset ut radii lucis transirent per diaphanum sphaericum sine variis reflexionibus, quibus ordo partium tu baretur, et confusa fieret visio quod experientia quotidiana ostendit esse falsum. B. Experimentorum quae fecimus aut recepimus observat digna, ea sunt quantum memini quae jam retuli.

A. De quaesitis autem circa naturam rerum ali

rum, quid statuunt Et primo, magnes quo in-Strumento, quo motu attrahit vel abigit ferrum' Quid illum ad meridianum applicat, in meridiano inclinac Quis motor, quo motu, aquam e muri et fluminibus in nubes transfert, aut e radicibus in arborum summitate. Ubi sunt pulmones Ventorum ciuis motor, quo motu, oceani aestus facit et aestuum varietates λ Quae corporum varietas varietatem efficit odorum et saporum λ Liquores qui in oculo idem efffciunt, cur in caeteris organis diversissima operantur Lumen quid est quo et quo motu generatur, frangitur, et flectitur λ harmaca quo motu operantur Qua Gorgone ligna,

299쪽

DE NATURA AERIS. 287

aliaeque res non paucae, lapidescunt Denique, Vita quid est, et quomodo generata λB. De his rebus nondum statuerunt. ec ita diu est quod de natura quaerere incepimus, ut tantos ProceSSus expectare debeas. Parumne est quod doctrinam de vacuo, et de natura et pondere aeriS, fere jam patefecimus, et brevi spero, perfectam daturi sumus, nimirum, postquam experimenta

nostra in altissimo illo monte secerimus qui est in insula enerita λA. Bene est. Expectemus partum montis. Ego interea physica contentus Hobbiana, naturam et Varietatem motus contemplabor. Etiam politicae ejusdem et ethicae regulis ad vivendum utar.

B. Recte quidem de politica. Est enim illa,

ut physica nostra, experimentalis: nam vicennii proxime superioris experientia nimium confirmata est. Quid autem, quadraturam circuli, quam ille ante annum edidit, una cum divisione anguli, et iis quae adjunxit de cycloide, de centro gravitati semicirculi, etc. etiamne illa approbas

A. Quid ni r Cum causam dissentiendi omnibus

esse Videam unum eundemque errorem quod linearum rectarum numerum multiplicare per numerum rectarum, perinde habent ac multiplicare per numerum simpliciter ut manifestius apparebit insequentibus. Transmissa est huc nuperrime e Gallia, author anonymo Gallice scripta duplicatio cubi geometrica, ut mihi videbatur, cui exemplara bibliopola traditum est, satis bene demonstrata. Fuere autem quibus aliter visum est. Vidi enim duas ejus refutationes. B. Duplicationem cubi demonstratamne esse dicis Videam quaeSO.

300쪽

288 DE NATURA AERIS. A. Ex ipsa videbis refutatione quae equitur. Summa dictorum in pseudodiplasi mo cubi nupero, rescissis quae tum in schemate tum in constructionibus sunt superflua, haec eSt.

Expositaris recta continuetur ad V, ut sit DV semissi rectae AD aequalis Centro A, distantia AD, scribaturi circuli quadrans, bisectus in Q; et Q rectae A perpendicularis. Bisecta vero SD in , centro , ducatur per V circulus VXYZ. Cui occurrat DX, rectae AD perpendicularis, in X: ADina et Q in Z. Affirmat rectas DY DX, medias eSSe Proportionales interm et D V. Quod sic conatur de

monstrare.

Ductis rectis V X XY erit angulus VXY in semicirculo rectus ductaque X et continuata, propter bisectam Smina, occurret circulo in . Adeoque ducta YZ erit angulus XYZ in semicirculo rectus ipsaque YZ recta XV parallela. Producatur D ad , ut sit D rectae AD aequalis. Si itaque YZ producta rectae PD occurrat in punctoi erunt propter similia triangula PD Y, YDX, DV rectae DR DV X, V continue proportionales. Et consequenter propter cubos in ratione laterum triplicata cubus lateris D Ysubduplus cubi lateris D sive A. Atque hac

tenus recte.

'Rectam autem YZ continuatam puncto Roccurrere, probare se tra contendit. Ducini V et bisecta in a ducatur ab rectae DY parallela rectae DΡ occurrens in e rectaeque ab perpendicularis d. Bisecta vero de in g,

Vide Figuram De duplicatione cibi.

SEARCH

MENU NAVIGATION