Thomæ Hobbes Malmesburiensis Opera philosophica quæ latine scripsit omnia ...

발행: 연대 미상

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

FER ad te, potentissime, serenissime, optime Rex, humillimeque offero, problemata quaedam mea circa Νaturae Phaenomena, non modo illa quae ab omnibus observari solent, sed etiam illa alia quae ab hominibus ingeniosis per artem et machinas nuperrime exhibita sunt meditationum mearum physicarum partem maximam et probabilissimam. Redegi autem ea, ordinis causa, ad capita septem. I De Gravitate. II De aestibus arinis. III, De Vacuo. IV De Calore. V De Duro et olli. VI, De Tempestatibus eris. II, De diversis otuum generibus. Quibus adjecta est Duplicatio Cubi. Principia physica, non ut definitiones et axiomata in mathematica, certissima sunt, sed tantum SuppoSita. Effectus enim Murse idem quin a Deo aturae condiatore multis modis conduci potuerit, nihil prohibet.

312쪽

300 AD REGEM. Quoniam autem quicquid producitur, per motum producitur, is qui suppositis motibus quibusdam possibilibus, illis usus demonstrandi principiis, propositi phaenomeni

necessitatem recte intulerit, is inquam tantum fecit quantum ab humana ratione expectari debet. Νeque illud parvum est. Etsi enim rem ita revera generatam esse non probet, ita tamen generari posse quoties materia simul et motus in nostra potestate sunt, satis probat. Id quod humanis rebus non minus utile est, quam si cognitae essent ipsae causae naturales. Naturae autem contemplatio, etiam sine illis severis demonstrationis legibus, modo verbis, qualia in script ribus Physicae non raro reperiuntur, inanibus et ineptis non turbetur, omnium animi operum nobilissimum est: illis saltem, quibus otium est a studio rerum communi

vitae necessariarum.

Quod a me in hoc libello effectum est, munus esse scio tanto Rege indignum. Attamen si spectetur quomodo oblationes spectare solet Deus una cum animo et re offerentis, non ingratum fore sperare debeo. Verum ut haec ad tuam Hestatem serrem, multae me impulerunt causae. Primo, quod cognoscenda essent a judice cujus esset intellectus optimus, et ratio neutrius partis studio inflexa, nec Verbis significantibus quidem

nihil, sed qualia dissicultatibus pressi ne nihil dicerent um

313쪽

AD REGEM 30 Idecunque arripiunt, perturbata. Deinde, quem studium Νaturae delectat. Praeterea, qui experimenta de quibus hic disseritur, ipse nosti. Et denique, cujus judicio si

Placent, a contradicentium contemptu et maledictis possim protegi. Restat ut more offerentium, adjungam oblationi pre-culam nempe, ut lectione dignari velis brevem quae

sequitur Apologiam pro libro meo, quem de Republica

sermone patrio scriptum appellavi LEVIATΗΑΝ. Non tamen ut apologiae qualicunque, sed Amnestiae generali confidere consilium mihi sit. Nec ut me non modo venia, sed etiam gratia tua jam utentem, et beneficio tuo gratissimo ornatum, apud Hestatem tuam purgare Decesse habeam sed ut eorum causa qui malevolis meis temere credentes aliter de me quam sequum est sentiunt, sententiam meam duriusculam publice possim aliquantulum emollire. Ρrimo dogma ibi quod theologorum sententiae communi contrarium sit, nullum directe stirmo sed, ut distisus, illorum decretis disertis Verbis submitto, quorum est in Ecclesia regenda summa authoritas. Deinde, postquam Ecclesiae authoritas restituta esset: nam dum haec scribebam, Ecclesiae Anglicanae regimen nullum

erat, sed unusquisque quicquid voluit libere scripsit ediditque neque scripto neque colloquio illa unquam defendi.

314쪽

302 AD REGEM.Ρraeterea, nihil scripsi contra episcopatum, neque contra episcopum quemquam protestantem. Quam ergo causam habeat episcoporum nostrorum quisquam de me

loquendi tanquam de Atheo, plane nescio. onnulli tamen eorum, ut audio, id faciunt atque etiam illam a clementia tua prosectam Amnestiam, quin et ipsi usi sunt, mihi invidentes, illius libri memoriam cum dedecore meo, in concione etiam coram te ipso, contra charitatem Christianam refricant. Quoniam autem plerisque eorum displicuit etiam liber meus D CIVE, in quo dogmata illa quibus offenduntur non apparent, fieri potest ut aegre ferant quod Ecclesiae authoritatem dependere faciam a potestate regia id quod credo non videbitur Hestati tuae atheiamus neque uer is, cum Ecclesia Anglicana nihil aliud sit

quam populus tuus.

Sed quid tes objiciet aliquis, omnino haec tractas, cum religio non philosophiae pars sit, sed legis λ' Recte quidem hoc, siquidem qui sic objiciunt, sic sentirent. Sed mea haec illo tempore scribebantur, quo Regnum Christi summis sceleribus praetendebatur. Iure ergo hypocrisim sceleratorum hominum indignatus, Scripturae Sacrae de Regno Dei quid dicerent quantum potui penitissime scrutari statui. Tantae igitur calumniae causa in libris meis nulla est.

315쪽

AD REGEM 303 Vitam meam nemo, puto, accusabit. Qualis autemeram in ipso mortis pene articulo, testem ito reverendissimum virum Episcopum Dunesmenensem . Quae cum ita sint, lectores meos monitos hic Vellem, ne malevolorum convitiis temere credentes aliter de me quam aequum est sentire Velint nec Vitio vertant, si contra hostes tuos pugnans, et quaecunque potui tela corripiens, gladio uno usus sum ancipite.

Μajestatis tuae post Deum sanctissimae fidelissimus subditus

316쪽

DE GRAVITATE . . . . DE AESTIBU MARINIS DE VACUO . . . . . DR CALORE ET LUCRDE DURO ET MOLLIDE PLUVIA VENTO, ALIISQUE ELI VARIETATIBUA DE MOTUUM SPECIEBUS

Adjuncta est etiam

DUPLICATIO CUBI.

317쪽

PROBLEΜATA DE GRAVITATE. A. QUAMNA putas esse posse causam, quod AP. I.

lapides aliaque corpora terreStria in altum Projecta tu, H- sive evecta, et dein demissa, ad terram rursus descendunt, idque quantum scimus sua sponte λCredere, cum philosophis antiquis, quod terram ament Vel appetant, non possum neque quod per contumaciam aliquam desinentes progredi, manere tamen nolint cum tota tellus fluctuari in aere non dedignetur. Veruntamen in aere nihil neque ideo, neque imaginari possum, quod illa dejiciat. B. Causam gravitatis in appetitu collocare, ins num est. Homines enim, sicut caetera corpora gravia, ab alto necessario nisi sustineantur cadunt: et casu quod tamen minime appetunt aliquando pereunt. ecesse ergo est, ut graria, postquam motus quo projiciuntur extinctus sit, aut maneant, aut ab aere moto ad terram referantur. Νam corpus omne quod quiescit, novi motus initium sibi ipsi dare non potest. Probabilius ergo nihil est, quam quod motus aliquis ipsi telluri insit, quem homines, propterea quod terrae insistunt, percipere non OSSunt), quo aerem facilius a se dicit quam

caetera corpora. Hoc enim supposito, et praeterea quod locus corpore vacuus nullus sit, necessitas

318쪽

PROBLEMATA PHYSICA.

CAP. I. De gravitate.

descensionis aliorum corporum facile demonstrari poteSt. am Hecto aere, necesse est in mundo pleno ut in rejecti locum ea succedant quae difficilius rejiciuntur. A. Verum supposito in praesentia Vacuum non esse, nam quaestionem illam in aliud tempus differam), qui fieri potest, ut terra aerem aut aliam rem quamcunque a se projiciat λB. Ostendam tibi, idque exemplo nimis familiari. Si utraque manu pelvem tenens, in qua sit paulum aquae illam circumagas, sed intra spatium quantum potes minimum videbis aquam per latera pelvis assurgere et exilire Ex quo manifestum est, motum esse quendam, per quem id quod sic movetur corpora sibi contigua et fluida a se dicit. A. alem motum esse certo scio. Rus enim generis est motus ille quo agricola cribrum circumagit ut humentum cribrando purget. am quae granis frumenti corpora heterogenea sunt, a m dium cribri coguntur, grana autem humenti ad latera rejiciuntur. Sed figuram motus quem dicis, applicatam videamus ad terram ut motum illum

in convexo sphaerae, non in pelve conem conside

B. Sit circulus punctiis descriptus, cujus centrum A. Intra hunc sint tres circuli minores, B, C, D qui cir lculi tellurem repraesen stent procedentem a Bad C et a C ad D, semia

peri tangentem circulum illum punctis de-

319쪽

notatum per E et F projicientem SuPPosito moisiliari jam quod mundus non esset plenus, Sequeretur, propter aeris dispersionem, ut multa loca essent vacua Sed mundo pleno, hoc tantum sequitur, ut partes aeris inter se omnes loca mutent. A. Sed quid est quod lapidem descendere cogit, Puta, a puncto GH B. Si aer projiciatur omnis ultra G undequaque, Sequitur necessario, ut lapis tandem veniat ad terram supposito, inquam, mundo pleno. A. Quare autem fit descensus crescente semper velocitate λB. Quia dum descendit novam accipit impressionem ab eadem causa continuata, nempe ab aere, cujus ut una pars ascendit, alia mundo pleno descendit lapidem impellens. A. Quod si pars aeris descendens lapidem pellat

deorsum, eadem ratione pars aeris ascendens eundem sursum pulsura est itaque lapis nec descenderet nec ascenderet, sed maneret ubicunque. B. Ab ascensu et descensu partium aeris se mutuo prementium non fit quies, sed excursio ad latera, quemadmodum duo corpora mollia compressa expandunt se ad compressionem unde eff-citur ut per motum partium aeris verus motus aeris

tendat versus polos, et propterea in omni parte subsidat et dum pars superior lapidem depellit, inferior cedit. am ex ipsa figura manifestum est, quod motus telluris intra circulum punctis desi natum, partim progressiVus est, nempe, Pro magnitudine diametri per Α, et partim circularis, quia omnia ejus puncta describunt circellos inter se aequales. Quoniam autem in omni puncto aeris

320쪽

308 PROBLEMATA PHYSICA.cAP. I. cadenti lapidi nova contingit impressio nomm D se,uilin. etiam ubique accidet incrementum velocitatis. A. Ita certe videtur. Νam acceleratio temporibus aequalibus semper est aequalis : ita ut spatia percursa, Si incipiant a quiete, sint in duplicata ratione temporum ubicunque sumpta, ut Stensum est a Galileo. Video autem hinc phaenomen cujusdam solutionem, quam ante Videre non potui. Scis duo pendula longitudine aequalia, si a perpendiculo per angulos aequales simul remoVeantur,itiones et reditiones simul facere. Et quamquam

arcus quo motu suo describunt, continuo decrescant, tempus tamen in quo majores arcus describuntur, tempori in quo describuntur minores est aequale.

B. Ita est. Vidistin unquam experimentum in quo illud verum non erat λA. Etiam. Nam si pendulorum alterum a perpendiculo dimoveas, exempli causa, per angulum 80 graduum, alterum per angulum 60 graduum: tunc itiones et reditiones non simul fient. B. Sed inserri hinc non potest, quod tempora insequalia erunt quando anguli sunt aequales. A. Sed quando anguli sunt inaequales, unde accidit inaequalitas temporum λB. Ab ipsa inaequalitate angulorum. am arcus quos faciunt, sunt spatIa quae percurruntur in quibus pendulum quod a majore altitudine descendit, velocius movetur quam quod a minore. A. Quae hactenus dixisti, facile credo, ab omniabus recipientur nisi quod telluris cum pelve et cribro comparatio ipsa, phantasiae potius soboles quam rationis esse videri possit. onne satis est quod telluri quam quiescere existimabant Veteres, dedimus jampridem motum Super centrum Suum

SEARCH

MENU NAVIGATION