장음표시 사용
321쪽
propter diem, deinde motum in ecliptica Propter CAP. I annum, ut dandus sit illi etiam nom hic motus .maritatis. neque rectus, neque proprie loquendo circularis λB. o hoc videri tibi novum debet, qui scis
quod corpus omne tot motus simul habet, quot sunt extra ipsum corpora agentia: eruntamen, in unum motum compositos. am etsi multarum partium corporis unius multi sint motus, totius tamen unus est motus. Onne qui navigat, moVetur simul cum nave et interea, quaquaverSum Super tabulata ambulat, manibus Varie jactatis, sanguine per Venas, Spiritibus per nervos discurrentibus,
pulmonibus dum spirat, lingua et labris dum loquitur, inquietis Θ ultiplex ergo telluris motus
res tibi nova esse non potest. Quod autem attinet ad ipsum hunc motum quem cum motu pelvis Vel cribri comparo, quamquam familiaritate despicabilis sit, non tamen ob eam rem negandum Stquin tali motu natura uti possit. Illi vero qui
suppositionem hanc aspernantur cum ascensu et
descensus sint motus, et nihil possit initium motus cujuscunque dare sibi ipsi, et per consequens causa gravitatis sit necessario motus aliquis illi, inquam, motum alium assignare debent, et causam descensionis gravium inde demonstrare. Id quod nemo
hactenus fecit. Caeterum, cum multa alia phaenomena praeter gravitatem per hunc motum explicaverim, humilitatem exempli, credo, non Contemnes.
Siquidem autem vera gravitatis causa fortuito tibi ostenderetur, non dubito quin non minus videretur tibi phantastica ea quam hic assignaVi. A. Sed ad quas coeli partes spectare supponis motus istius tui polos λB. Suppono eos eosdem esse cum poli eclipticae.
322쪽
3lo PROBLEMATA PHYSICA.cAP. I. Quoniam enim terrae axis per omnem motum
miri ita- annuum semPer est sibi ipsi parallelus, necessarium est tali parallelismo conservando, ut poli motus hujus et motus annui sint iidem quantum saltem judicare sensus potest Circulus enim quem punctis notavi, et intra quem moveri terram Suppono ma nitudinem respectu solis habet insensibilem nam suppono hoc quoque.
A. Etsi satis intelligam quo modo gravia deorsum, idque velociter in medio loco inter polos motus hujus, id est, sub eclipticam dejiciantur non tamen satis capio, quomodo idem fieri possit sub eclipticae
Polos. Dicturus enim puto non es, quod lapis descendit velocius inter tropicos, quam Pro polos eclipticae. B. o multo quidem Velocius. Potes autem animadvertisse, quod flocci nivis quo proprius acceditur ad polos, eo majores sunt id quod signum non minimum est, quod cadunt a loco sublimiore apud nos quam in partibus polo arctico propinquioribus; et ob eam causam in minores partes cadendo dividuntur, more aquae ab alta
rupe perpendiculariter decidentis. Sed utcunque id sit, videre potes ex ipsa figura, quod motus rejecti aeris in E et F non est ad terram perpendiacularis, sed tendit partim quidem in altum, partim
Vero Versus polos et propterea etiam sub ipsos polos non multo tardius movetur quam inter tropicos. Praeterea, motum hunc suppono non modo in terra, sed etiam in sole, et luna, et reliquis stellis tam fixis quam errantibus quorum motuum compositione, motus aeris a medio mundi versus polos augeri aliquantum necesse est. A. Verisimile est.
323쪽
PROBLEMATA PHYSICA. 3l IB. In reddendis causis naturalibus ultra Verisi CAP. I. mite ire hominibus non conceditur. Veruntamen , misitato meliora haec sunt, quam ut aut causam descensionis gravium dicamus esse gravitatem, ubi quaeritur causa gravitatis aut quod gravia a terra tu huntur, cum quaeritur quomodo attrahuntur, quibus
nimirum uncis, quibus funibus. A. Vellem etiam hoc scire, cur terra facilius hoc motu aerem dicit quam alia corpora. B. Globus telluris totus cum sit aeri undequaque contiguus, nihil rejicere aere prius potest. Rejectus simul aerem proximum facilius movet quam aliud corpus, qualecunque illud in aere esse contigerit propterea quod similia corpora similes motus facillime recipiunt quemadmodum accidere videmus in chordis duarum lyrarum similiter tensis, ubi pulsata una, concutitur alia similiter tensa,
etsi non proxima Praeter aerem autem, corpus
nullum est quod motum non habeat aliquem, quamquam invisibilem, partium suarum internum, quo natura ejus sive species ab omnium aliorum corporum naturis et speciebus distinguitur et dignoscitur.
A. Quae causa est quod graVia quaedam corpora, ut lignea, sed cava et repleta pulvere nitrato aliquantulum humectato quamquam lignum, et pulvis ille, et humor, omnia in gravia ascendunt tamen simul atque pulvis accensus sit λB. Eadem quae sustentat hominem natantem in flumine. am homo sustentat se aquam pedibus repellendo. Ignita se allevant repellendo aerem
flamma. Λ. Vas aeneum, vel ex alia materia grari, natabit, si sit superne concava Quam ob causam λB. Ita quidem, si sit satis concava, ut quantum
324쪽
312 PROBLEMATA PHYSICA. CAP. I. Opus Sit capiat aeris. In causa autem est, quod
D. o. itai. tantum illi inest aeris, ut totum simul vas et aer facilius a terra rejici possit, quam moles aquae ambobus aequalis. Λ. Unde fit ut piscis maxime vero qui valde latus tenuisque sit, ut passer et rhombus in fundo maris tanto aquae pondere incumbentis oppressus, non pereat λB. Quia gravia omnia tendunt ad globi terrestris centrum. am a descensu partium gravis fluidi eodem tempore omnium Vereus unum unctum, necessario oritur ubique concameratio talis ut pars superior inferiorem premere non possit. A. Concameratio similis cur non in aere quoque
A. Quomodo ergo id quod a philosophis quibusdam e Societate Greshamensi scribitur aer
inferior a superiore gravitante comprimitur, unde oriri scribit aeris quandam vim elasticam aer prope terram, impurus per commistas illi particulas, dicetur gravitare λB. Quid si aquae oceani permisti essent pulvisculi terrae: an ideo pisces in ea aqua opprimerentur 3
A. inime quidem, dum pulvis ille, etsi plumbeus ab aqua sustentatus fluitat. B. Sed fluitant quae sunt in aere sive atmOSphaera atomi terrae. Itaque qui sic scripserunt, non satis rei naturam contemplati sunt. A. Ha haec, sive vera sive falsa specimen veri certe habent. Et quoniam nemo causam gravitatis ullam hactenus assignavit praeter ipsam graVitatem, tuis in praesentia acquieScam.
325쪽
PROBLEΜATA DE AESTIBUS MARINIS.
A. OXIAE causa est quod ad idem littus assiuat, et AP. H. inde rursus refluat, oceanus bis in die naturali ubiis B. Redeundum est ad pelvem in qua vidisti modo, ut per latera ejus, cum moveretur, aqua circumibat simul et ascendebat. Cogita nunc quid eveniret, si a labris summis pelvis per fundum transiens affxus esset obex, qui circumeuntis aquae cursum impediret. onne aqua cum in illum obicem impingeret, reverteretur subsidens gradatim λΝonne et idem contingeret etiam ad alteram partem obicis, quanquam non eodem tempores Quod cum fiat, necessarium est, ut in omni motus aquae periodo aqua elevetur et subsidat ad idem latus. A. Sed quem in oceano obicem vides similem
illi quem in pelve statuis λB. Situm oceani magni nosti ex tabulis geographicis, ut inter orientem et occidentem extendatur: primo, ab India ad partem australem Americae; deinde, ex altera parte Americae ad Indiam. Itaque si terra motum habeat qualem supposui, naSeetur inde cursus aquarum oceani ab India versus fretum agellanicum quod fretum molem tantam capere non potest. Itaque obex qui cursum oceani impedit, et per litora assurgere et residere facit, est
pars illa Americae Australis quae agellanico freto adjacet. Quod autem de litore Americae obverso ad Orientem dixi, intelligendum etiam est de litore
merso. Surgens autem ad litora Americae Austr li Ocean , causa est aestuum maris Atlantici, et
326쪽
314 PROBLEMATA PHYSICA.cAP. s. marium omnium quae ab illo in Septentrionem con-D. ω, iis tinuata Sunt nisi quod partim augeantur etiam amari magno Australi, per stetum Anian inter Asiam
et Americam in maria septentrionalia influente. Quod autem mare unoquoque die ad eundem locumbis repleatur, argumenti loco mihi est, quod peri dus motus, quem in terra supposui, uno die nat rati bis compleatur fere. A. Sed nonne etiam mare editerraneum extenditur ab Oriente in Occidentem Cur non etiam in illo similes fiunt aestus rB. Fiunt sed pro longitudine et aquae quantitate, minoreS.
A. Genos et Anconae aestus nulli sunt, vel saltem insensibiles. B. Venetiis autem, et ad litora Palaestinae, valde
sensibiles sunt. Caeterum, propter Cursum SeCundum longitudinem maris editerranei et Sinus Adriatici, minus assurgit aqua in litoribus a quibus minime impeditur. Λ. Quomodo autem his rebus ita se immiscet luna, ut in noviluniis et pleniluniis aestus marini ubique insigniter augeantur λB. otum quem in tellure supposui, suppono quoque in sole, et luna, et caeteris stellis omnibus. Quod autem attinet ad motuin hunc quatenus in sole et luna consideratur, polos ejus eosdem esse suppono cum polis circuli aequinoctialis. Quo supposito, Sequitur, quoniam sol, luna et terra in omnibus noviluniis et pleniluniis sunt in eadem fere recta linea, ut motus hic terrae velocior fiat in noviluniis et pleniluniis quam in quadrantibus. Νam motus hic solis et lunae communicatu terrae, motum illius similem necessario auget maxime
327쪽
tamen cum sunt in eadem linea recta id quod in . . contingit in noviluniis et pleniluniis solis. A. Quaenam autem causa est, quod bis in anno, nimirum in aequinoctiis, aestus fiunt omnium multo maximi λB. Caeteris anni temporibus, quia terra non est in plano circuli aequinoctialis caelestis, motus terrae ille quem facere aestum supposui, tanto minus Rug bitur, quanto motus obliquus debilius agit quam perpendicularis. A. Satis essent haec probabilia, si terra et stella motus tales revera haberent quos tu supponis. Sed
de hoc, nec sine ratione dubito. am cum aeris rejectionem, motibus hujusmodi adhaerentem, causam esse dicas quod caetera corpora omnia ad terram descendant cur non aeque dicendum est, cum solet luna aerem ejiciant, caetera corpora praeter aerem omnia ad stellas omnes similiter itura, et sic solem et terram in unum corpus coalitura esse λB. on est necesse. am si duo corpora aerem a se rejiciant, reprimetur utrinque motus aeris, ita ut illa duo corpora coire non possint nisi dicamus aerem, ab utroque simul corpore rejectum, expelli
A. Videntur ergo duo astra quaelibet inter se distantiam quandam tenere ab hac causa determinatam, et proinde ad se invicem propius accedere Vel longius abire non posse quam pro aequilibrio
virium. Videtur etiam, supposito quod poli motus hujus considerati in sole et luna sunt in plano
aequinoctialis, motus ille solis causa esse motus terrae diuini Atque etiam, quia motus terrae est in plano clipticae, terram debere motum lunae
328쪽
3I PROBLEMATA PHYSICA.cAP Π dare respondentem motui diurno ipsius terrae super Dis,,ub centrum proprium in plano eclipticae.
' Ri Idem videtur etiam mihi. Quid enim veri- Similius esse potest, quam ut causa motus diurni terrae sit motus aliquis in soles Et nisi volveretur
luna super centrum proprium, faciem ejus aspiceremus modo unam, modo alteram quam tamen Videmus, unam semper et eandem. A. Restat unum circa aestus marinos phaenomenon omnium mirabilissimum nempe ingens ille fluxus qui singulis noviluniis et pleniluniis cernitur in flumine Sabrinae, et alter in contraria parte Anglis in litore agri Lincolniensis. Quam putas hujus phaenomeni esse causam λB. Causa aestuum nostrorum communis, sicut
ante dixi, est partim aqua illa, quae fertur per mare Atlanticum versus Septentriones partim illa quae, influens in fretum Ania et partem Asiae et Europae Borealem circumfluens, tendit rursus in Austrum per mare Germanicum et Hibernicum, et facit ut aqua maris in illis locis altissime se elevet. Atque hinc necessario accidit, ut in ostiis fluminum, quae et ampla sunt et directe obvertuntur locis ubi
aquae ab hoc concursu aestuum accumulantur, fluxus
majore quam alias impetu fiat. Sinus autem ad ostium Sabrinae mari Atlantico et sinus ille alter in agro Lincolniensi, mari Germanico directissime obvertuntur, ambo magni existentes. Ego tanti aestus qui aliter fieri possunt, non intelligo. Quas autem causas harum rerum philosophi Collegii Greshamensis causas reddunt hisce probabiliores λΛ. De causis adhuc omnino silent. Illud tuum
329쪽
PROBLEMATA PHYsIcA. 3l7 de obice oceani aquam impediente ne procedat, AP. H. sed levertatur, memini degisse me alicubi cim D. ..tibis, scriptis Cancellarii Baconis. B. Ita est sed motus aquae causam adscribit motui diurno primi mobilis, qui motus primi mobilis, cum sit in circulo cujus centrum est centrum terrae, Propellere aquam non potest. Etiam Gali-leus causam aestuum horum terrae motui cuidam adscribit quem motum terra habere non potest, nisi sol, terra, et luna solido aliquo vinculo connecterentur, tanquam in fune pendulo totidem pilae plumbeae.
A. AD probandam universi plenitudinem, nullum nostin argumentum cogens λB. Imo multa. Unum autum suffcit ex eo Sumptum, quod duo corpora plana, si se mutuo secundum amborum planitiem communem tangant, non facile in instante divelli possunt successive vero facillime. on dico impossibile esse duo durissima marmora ita cohaerentia divellere, sed dissicile et vim postulare tantam, quanta incit ad duritiem lapidis superandam. Siquidem Vero majore vi ad separationem opus sit quam illa qua moventur separata, id signum est non dari vacuum. A. Assertiones illae demonstratione indigent. Primo autem ostende quomodo ex duorum durissimorum corporum conjunctorum ad superficies exquisite laeves diremptione dissicili, sequitur plenitudo mundi.
330쪽
318 PROBLEMATA PHYSICA.cAP. III. B. Si duo plana, dura, polita corpora, ut a D. inuo mora, collocentur unum supra alterum, ita ut eorum superficies se mutuo per omnia puncta
exacte, quantum fieri potest, contingant illa sine magna dissicultate ita divelli non possunt, ut eodem instante per omnia puncta dirimantur. Verunt
me marmora eadem, si communi eorum Supe
ficies ad horizontem erigatur, aut non valde inclinetur alterum ab altero facillime, ut scis, etiam solo pondere dilabentur. Nonne causa hujus rei haec est quod labenti marmori succedit aer, et
relictum locum semper implet λA. Certissime. Quid ergo λB. Quando vero eadem uno instante divellere conaris, nonne multo major vis adhibenda est λQuam ob causam λΛ. Ego, et mecum puto omnes causam Statuunt,
quod spatium totum inter duo illa marmora divulsa simul uno instante implere aer non poteSt, quantacunque celeritate fiat divulsio. B. An qui spatia in aere dari vacua contendunt, in illo aere solo dari negant qui marmora illa conjuncta circundat A. inime, sed ubique interspersa. B. Dum ergo illi qui marmor unum ab altero
revellentes aerem comprimunt, et per consequens vacuum exprimunt, vacuum faciunt locum per revulsionem relictum nulla ergo separationis erit dissicultas, saltem non major quam est dissicultas corpora eadem movendi in aere postquam separata fuerint. Itaque quoniam, concesso vacuo, dissicultas marmora illa dirimendi nulla est sequitur, per dissicultatis experientiam, nullum Sse aeuum.