장음표시 사용
331쪽
PROBLEΜATA PHYSICA. 319 plenitudine supposita, quomodo demonstrabis o AP. m. sibile omnino esse ut divellantur' ovaeuo. B. Cogita primo corpus aliquod ductile, nec nimis durum, ut ceram, in duas partes distrahi: quae tamen partes non minus exacte in communi plano se mutuo tangunt quam laevissima marmora. Jam quo pacto distrahatur cera, ConcideremuS.Νonne perpetuo attenuatur, donec in filum evadat tenuissimum, et omni dato crasso tenuius et sic tandem divellituris Eodem modo etiam durissima columna in duas partes distrahetur, si vim tantam adhibeas quanta sussicit ad resistentiam duritiei superandam. Sicut enim in cera partes primo extimae distrahuntur, in quarum locum succedit aer ita etiam in corpore quantumlibet duro aer locum subit partium extimarum, quae primae Vulsionis viribus dirumpuntur. Vis autem quae superat resistentiam partium extimarum duri facile superabit resistentiam reliquarum. am resistentia prima est a toto duro, reliquarum ero Semper residuo. A. Ita quidem videtur consideranti quam corpora quaedam, praesertim vero durissima fragilia sint. Caeterum de duritie interrogabo te alio tempore. Ad Vacuum nunc reVertor. Quas ausas, sine suppositione Vacui, redditurus es illorum es c- tuum qui ostenduntur per machinam illam quae est
in Collegio Greshamensi λB.machina illa eosdem effectus producit, quos produceret in loco non magno magnus inclusus
A. Quomodo ingreditur istuc ventus achinam nosti cylindrum esse cavum, aeneum : in quem protruditur cylindrus alius solidus ligneus, corio
332쪽
320 PROBLEMATA PHYSICA.cAP. III. Rectus, quem Suctorem dicunt, ita exquisite con-m aeuo. gruens, ut ne minimus quidem aer inter corium et
aes intrare ut putant possit. B. Scio. Et quo suctor facilius intrudi possit, foramen quoddam est in superiore parte cylindri, per quod aer qui suctoris ingressum alioqui impedire posset emittatur. Quod foramen aperire
possunt et claudere quoties usus postulat. Est etiam in cylindri cavi recessu summo datus aditus aeri in globum concavum, vitreum quem etiam aditum clavicula obturare et aperire possunt quoties Volunt. Denique in globo vitreo summo relinquitur foramen satis amplum, clavicula item claudendum et recludendum , ut in illum quae volunt immittere possint experiendi causa. Tota denique machina non multum differt, si naturam ejus pectes, RSclopeto ex sambuco quo pueri se delectant imitantes clopeios militum, nisi quod major sit, et majore arte fabricatus, et pluris constet. Suctorem autem intrudunt et revellunt quia vi magna opus est non manibus semper, sed saepius cochlea ferrea.
Sed quid vides tu in tanto apparatu et artificio, quod probet dari vacuum λώ. Video, si suctor trudatur usque ad fundum cylindri senei, obturenturque foramina, Sequuturum esse, dum suctor retrahitur, locum in cylindro cavo relictum fore Vacuum. am, ut in locum ejus succedat aer, est impossibile. B. Credo equidem suctorem cum cylindri cavi superficie satis arcte cohaerere ad excludendum
stramen et plumam, non autem Rerem neque aquam.
Cogita enim quod non ita accurate congruerent, quin undequaque interstitium relinqueretur quantum tenuissimi capilli capax esset Retracto ergo
333쪽
PROBLEΜATA PHYSICA. 32 Isuctore, tantum impelleretur aeris quantum Viribus AP m. illis conveniret, quibus aer propter Suetoris retrae D. Vino.
tionem reprimitur idque sine omni dissicultate sensibili. Quanto autem interstitium illud minus
esset, tanto ingrederetur aer velocius. Vel si contactus sit, sed non per omnia puncta, etiam tunc intrabit aer, modo suctor majore Vi retrahatur. Postremo etsi contactus ubique exactissimus sit, vitamen satis aucta per cochleam ferream tum corium cedet, tum ipsum aes atque ita quoque ingredietur aer. Credin tu possibile esse duas superficies ita exacte componere, ut has compositas esse Supponunt illi aut corium ita durum esse ut aeri, qui cochleae ope incutitur, nihil omnino cedati Corium quanquam optimum admittit aquam, ut ipse scis, si forte fecisti unquam iter vento et pluvia υόμενο καὶαἡμενοe. Itaque dubitare non potes quin retractus suctor tantum aeris in cylindrum, adeoque in ipsum recipiens incutiat, quantum sussicit ad locum semper relictum perfecte implendum. Dctus ergo qui oritur a retractione suctoris, alius non est quam Ventus Ventus, inquam Vehementissimus, qui ingreditur undequaque inter suctoris superficiem convexam et cylindri sene concmam, proceditque, Versa clavicula, in cavitatem globi vitrei, sive, ut Vocatur, recipientis. A. Causam video nunc unius ex machinae mir bilibus, nimirum, cur suctor postquam est aliquatenus retractus et deinde amissus, subito recurrit ad cylindri summitatem. am aer, qui, magna impulsus fuerat, rursus per repercussionem ad eX- terna vi eadem revertitur. B. Atque hoc quidem argumenti satis est etiam solum, quod locus a suctore relictus non eSt Vacuus.
334쪽
322 PROBLEMATA PHYsICA.cAP. III. Quid enim aut attrahere, aut impellere suctorem
D. . ... potuit ad locum illum unde retractus erat, si cylindrus fuisset vacuus λ am ut aeris pondus aliquod id incere potuerit, falsum esse satis supra demo stravi, ab eo quod aer in aere maritare non potest. Νosti etiam quod, cum e recipiente aerem omnem ut ille loquuntur exugerint, possunt tamen trans vitrum id quod intus fit videre, et sonum si quis fiat inde audire. Id quod solum, etsi nullum aliud argumentum esset sunt autem multa), ad probandum nullum esse in recipiente vacuum abunde suffcit. A. Ad illud autem, quod si vesica aliquatenus inflata in recipiente includatur, paulo poS Per X-uctionem aeris inflatur vehementius et dirumpitur,
A. otus partium aeris undequaque Concurrentium velocissimus, et per concursum in spatiis brevissimis numeroque infinitis orationes Velocissimae vesicam in locis innumerabilibus simul et vi magna instar totidem terebrarum penetrat , praesertim Si Vesica antequam immittatur, quo magis resistat, aliquatenus inflata sit. Postquam autem aer penetrans semel ingressus est, facile cogitare potes quo pacto deinceps vesicam tendet et tandem rumpet Verum si antequam rumpatur, versa clavi ula, aer externus admittatur, videbis vesicam, propter Vehementiam motus temperatam, diminuta tensione rugosiorem.
Nam id quoque observatum est. Iam si haec quam dixi causa, minus tibi videatur verisimilis vide an tu aut alius quicunque imaginari potest, quo pacto vesica distendi et rumpi possit a viribus vacui, ideSt, nihili.
335쪽
PROBLEMATA PHYSICA. 323 A. Unde autem fit ut animalia tam cito, nisi CAP. m. rum in spatio quatuor minutorum horae, in reci D. Vae .piente interficiantur λB. onne animalia sic inclusa insugunt in pul
mones aerem vehementissime motum Quo motu necesse est ut transitus sanguinis, ab uno ad alterum cordis ventriculum interceptus, non multo post sistatur. Cessatio autem sanguinis mors est. Possunt tamen animalia, cessante sanguine, reVi- Viscere, si aer externus satis mature intromittatur, vel ipsa in aerem temperatum, antequam refrixerit sanguis, extrahantur. Idem aer in recipiente cam
nes ardentes extinguit sed et illi, si dum satis calidi sunt eximantur, relucebunt. Notissimum est, quod in fodinis carbonum terreorum cujus rei experimentum ipse vidi saepissime e lateribus laves ventus quidam undequaque exit qui fossores interficit ignemque extinguit, sicut illorum recupiens qui tamen reviviscunt, si satis cito ad aerem
A. Si phialam aquae in recipiens dimiseris, exucto aere bullire videbis aquam. Quid ad hoc respondebis λB. Credo profecto in tanta aeris motitatione saltaturam esse aquam sed ut calefiat, nondum audivi. Sed imaginabile non est saltationem illam a Vacuo nasci posse. Sper jam certum te esse, nullum esse machinae illius phaenomenon, quo demonstrari potest ullum in universo locum dari corpore omni vaeuum.
A. undum scis finitum esse, et per consequens Vacuum esse oportere totum illud spatium quod est extra mundum, infinitum. Quid impedit quominus vacuum illud cum aere mundano permisceatur λ Y 2
336쪽
324 PROBLEMATA PHYSICA.cAP. m. B. De rebus transmundanis nihil scio. D. ..uo. A. Quid de experimento censes Torricelliano, probante Vacuum per argentum vivum, hoc modo λEst in figura, pelvis sive aliud vas et in eo a gentum ViVum usque ad B. Est autem CD tubus Vitreus concaos, repletus quoque argento Vivo. Hunc tubum si digito obturaveris, erexerisque in vase A, manumque abstuleris, descendet argentum vivum a C verum non effundetur totum in peruem, sed sistetur in distantia quadam puta in D. onne ergo necessarium est, ut pars tubi inter C et D sit Vacua λ on enim, puto, negabis quin superficies tubi concava, et argenti vivi convexa se mutuo exquisitissime contingant. B. Ego neque nego contactum, neque Vim Onsequentiae intelligo. Si quis in argentum visum quod in vase est vesicam immerserit inflatam, nonne illa, amota manu emerget λώ. Ita certe, etsi esset vesica ferrea, vel ex materia quacumque praeter aurum. B. Vides igitur ab aere penetrari posse argentum
A. Etiam : et quidem illa ipsa Vi quam a pondere accipit argenti vivi. B. Simul atque argentum vivum descenderit ad D, altius erit in vase quam ante nimirum, plus argenti vivi erit in vase quam erat ante descensum, tanto quantum capit pars ubi re tanto quoque minus erit aeris extra tubum, quam ante erat Ble autem aer qui ab argento Vivo loco suo extrusus
est, supposita universi plenitudine), quo abire potest, nisi ad eum locum qui in tubo inter C et D descensu argenti vivi relinquebatur Sed qua, inquies, via in illum locum successurus est Qua,
337쪽
nisi per ipsum corpus amenti vivi aerem -- gentis Sicut enim Omne grave liquidum
sui ipsius pondere aerem quem descendendo premit, ascendere
cogit si via alia non detur per suum ipsius
corpus ita quoque aerem quem iremit Cendendo, si via alia non detur, per Suum ipsius corpus transire cogit. Μanifestum igitur est supposita mun
aerem externum ab ipsa gravitate argenti vivi cogii locum illum inter C et D. Itaque phaenomenon illud necessitatem vacui non demonstrat. Quoniam autem corpus argenti vivi penetrationi quae fit ab aere nonnihil resistit, et ascensioni argenti vivi in vase resistit aer quando illae duae resistentiae aequales erunt, tunc in tubo sistetur alicubi argentum Vivum, atque ibi est D. A. Si phialam collum habentem longiusculum,
eandemque omni corpore praeter aerem vacuam, ore Sugas, continuoque phialae os aquae immergas,
videbis aquam aliquousque ascendere in phialam. Qui fieri hoc potest, nisi factum sit vacuum ab exuctione aeris in cujus locum possit aqua illa Cendere λB. Concesso Vacuo oportuit quaedam loca Vacua fuisse in illo aere etiam qui erat intra phialam ante
338쪽
326 PROBLEMATA PHYSICA. CAP. III. Suctionem. Cur ergo non ascendebat aqua ad eam .duo. Implenda absque Suctione 'Os qui fugit phialam, neque in Ventrem quicquam, neque in pulmones, neque in os e phiala exugit. Quid ergo agit λ rem commovit, et in partibus ejus conatum Sugendo essicit per os exeundi, et non admittendo, conatum redeundi. Ab his conatibus contrariis componitur circumitio intra phialam et conat exeundi quaquaversum. Itaque phialae ore aquae immerso aer in subjectam aquam penetrat e phiala egrediens, et tantundem aquae in phialam cogit. A. Praeterea vis illa magna suctionis facit, ut sugentis labra cum collo phialae aliquando arcti sime cohaereant propter contactum exquisitissimum.
A. QUAE causa est caloris λB. Unde nosti an sit in rerum natura quicquam calidum praeter teipsum λ Quia sentio me a corporibus quibusdam aliis calefieri. B. Malefacit, ergo calet ' non est bona eo sequentia. Sed quam sentis ipse corporis tui mutationem dum calescis ΘΛ. Video cutem mihi aestate quam hyeme esse explicatiorem. Et sum quandoque debilior solito prae calore. Et sentio quasi spiritus vitales exhalare. Etiam Sudo.
339쪽
PROBLEMATA PHYRICA. 327 B. Sunt ergo accidentia illa quorum causas AP IV. quaeris. Dixi supra, quod a motu quem in Sole, misiore terra, et caeteris astris supposui, aer dissipatur et per consequens ni mundus plenus esset, innumer bilia essent in aere loca exigua vacua. Sed mundo pleno, proximae partes aeris per continuam loci mutationem succedunt in locum disjectarum a
Cum ergo a motu illiusmodi solari aer juxta superficiem terrae, ut dixi, laceretur, nisi corporis aliquid ex ipsa terra egrediens rupturam illam resarciret, rursus ad Vacuum redeundum esset. Sin
aliquid ex ipsa terra egrediatur, tunc manifeste fieri per hunc motum vides, ut fluidae partes e terra cogantur exhalare. Idemque contingit corpori humano quod quoties homo sentit, calidum se esse dicit. Similiter, quoties terram videt aquae terraeque particulas emittere aestivo tempore in plantas a calore solis id fieri judicat. A. Verisimillimum est. eo minus verisimile est, eodem modo e mari, fluminibus, et locis palustribus, maxime vero ab Oceano, eVocari aquae particulas in nubes. Calefactionis autem multae aliae causae sunt praeter actionem solis aut ignis. Duo ligna inter to nandum affrictu mutuo saepissime incenduntur. B.manifesta hic est rursus laceratio aeris, nata motibus duorum lignorum contrariis atque inde necessario sequitur egressio corporis quod in illis est aerei, et motu illo continuato, dissolutio particularum solidarum in cineres.
Λ. Unde fit quod homo etiam ad sudorem calefit ab omni fere labore corporis insolito λB. Quoniam corporis humani liquores interni
340쪽
328 PROBLEMATA PHYSICA. CAP. IV. per laborem jactitantur, mirum non est si pars D. i. eorum aliqua etiam ejiciatur.
A. ulta sunt quae hominem calefaciunt absque omni sudore et exhalatione, ut caustica, urticae, et alia. B. Proculdubio sed non sine contactu. onenim operantur a distantia. A. Quomodo est calor causa lucis, idque in comporibus aliquibus magis, aliquibus minus Sunt
etiam in quibus lucem producere nunquam poten. B. Calor non est causa lucis sed in corporibus multis eadem causa, id est, idem motus est utriusque tum lucis tum caloris. on sunt ergo inter se calor et lux, ut causa et effectus, sed effectus ejusdem causae gemini.
A. Quo pacto λB. Apparitionem fieri lucis scis ante oculos, qu cunque Spectas, etiam Dicando, premendo, vel percutiendo oculum. Id quod aliunde nasci non potest, quam a restitutione partium oculi pressi vel percussi ad situm naturalem. Nonne sol rejiciendo aerem oculum premio Νonne corpora illuminata
idem faciunt, licet debilius, per reflectionem
Etiam organa Visionis, oculuS, cor, cerebrum, PreS-sioni aeris resistit per conatum contrarium ad restitutionem versus externa. Cur ergo non Oriretur
apparitio lucis ante oculos, seque ac in oculi pressione vel percussione λΛ. orietur, non nego. Sed illud quod appareta percussione, quid est Νihil enim nunc ante oculum est, quod non ibi erat prius. am si esset, videretur potius ab aliis : vel si nocte fieret, locus ubi fit illuminaretur. B. Phantasia est qualis est imago in speculo