Thomæ Hobbes Malmesburiensis Opera philosophica quæ latine scripsit omnia ...

발행: 연대 미상

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

PROBLEMATA PHYSICA. 339 tua de motu illo reciprocante partium minutiSSi CAP. v. marum in duris, plane videtur mihi demonStrata. D. du o

Est et in speculis vitreis quod saepius animadverti ex quo suppositio eadem non parum confirmatur nimirum, inesse in vitro motum illum quem dicis conatum partium internarum. Esto enim speculum vitreum B sitque objectum in C, candela oculus ad D. Iam a restactionibus et reflectionibus pluribus ad utramque

superficiem, si prima incidentia satis sit obliqua), multas simul videbis candelae imagines, ut E, F, G,

ordine ut hic describuntur. Caeterum si oculum ad C, candelam ad D transferas, apparebunt imagines illae ordine non eodem quo ante erant. Quod tamen manifestius cognoscetur, si speculum sit coloratum, ut rubrum vel caeruleum. Sed causam ejus nullam imaginari potui ante hunc diem. uncautem fieri posse puto a conatu illo per fila, ut in ligno. Quem conatum acquirere potuit vitrum infusione et restigeratione, per eam viam qua Vitrum candens fundebatur. B. Corporum durorum plurimae specie Sunt, metalla, lapides etc., quae in visceribus terrae sunt et hierunt a creatione universi et praeterea, li-

352쪽

340 PROBLEMATA PHYSICA.

CAP. V.

Mores et succi diversi qui indurari possunt. Causam dis autem quae ex non duris dura essicit universalis,' 'hi tilia puto esse non potest praeter motum aliquem, non totius, sed partium minimarum, et illum ipsum quem dixi. Quod si quis motum alium nihil enim mutatur nisi per motum ad hunc e ctum producendum excogitaverit aptiorem, et monstraverit: ad illius sententiam libens accedam. A. Scimus aquam indurescere etiam oceani, in partibus non nimium remotis a mundi polis. Unde

B. osti solem versari semper intra tropicos, aeremque a se semper ut supposuimus a se rejicere, atque etiam idem facere terram. Itaque fieri non potest quin ab utroque magnus nascatur aeris motu Versus utrumque polum, superficiem terrae et maris semper radens. Ab hac rasione necesse est ut partes illae terrae et aquae circellos suos quos faciunt contrahant, id quod est dureacere et primo quidem in superficie cuticulam induere, quae est glacies prima postea Vero, eodem motu pereeVerante, cuticulam aliam aliamque cooperante etiam glacie prima donec tandem evadat glacies cra sissima. A. Si ita est, non opus est ut interrogem, quo pacto fiat ut aquae urceus a nive sali mixta, etiam aestate, non procul ab igne congeletur. Sale enim et nive circundat urceo, e liquescentibus illis aer sive Ventus exprimitur, qui radens undequaque urcei superficiem extimam, motum partium ejus in spatia arctiora redigit et sic actione ad interna Propagata, aqua tandem quae intus est indurescit.

Sed unde contingit ut aqua in puteo profundo raro congeletur λ

353쪽

PROBLEΜATA DE PLUVIA VENTO, ALIISQUnccELI VARIETATIBUS.

A. QUID pluviam effcit, et quomodo λB.motum aeris qualem ante descripsi), conantem ad partium aeris diremptionem, necessariosequitur conatus perpetuus quia locus vacuus nullus est omnium partium fluidarum quae sunt in superficie telluris, ad illa loca supplenda quae alioqui essent vacua. Hinc fit, ut maris et terrae partes fluidissimae et minutissimae surgentes aeris immisceant quae collectae fiunt nubes. Harum pars maxima inde oritur ubi maxima est aquae quantitas, nimirum, a partibus oceani maximis, quae sunt mare Indicum, mare Australe et mare

et molli.

PROBLEMATA PHYSICA. 341B. Quia puteus profundus est instar urcei magni, CAP. V. cujus superficiem extimam radere aer non potest, D duis nisi terra, qua circundatus est urceus, valde sit sponglain.

A. Cur non congelatur vinum, sicut aqua λB. Etiam vinum congelabitur si frigus magnum sit et diuturnum. Sed motus internus partium vini, sicut et multorum aliorum liquorum fortior est, et in majoribus circulis, quam motus partium aquae et propterea minus facile indurescit, praesertim usque ad centrum. artes enim vini qu rem est motus ille fortis, recipiunt se ad centrum. Vini autem quod illic est, reliquo congelato, fortissimum est.

354쪽

342 PROBLEMATA PHYSICA. CAP. VI quod noVum a Veteri mundo separat, Atlanticum :Depluvia vinio Supra quae maria Sol rectior incedit quam supra

et Oz 'l' ' caetera, et propterea majorem inde elevat aquBequantitatem. Quae cum in nubem coaluerit, descendit rursus in pluVia. A. Si sol aquam, ut dicis, elevat, cur non et sustinere potest ne recidat B. Etiam sustineret, credo, nisi multae partes

concurrentes pondere suo Vim elevantem superarent.

A. Quae causa est concursus λB. Quicquid lationi earum se opponit, et tantisper retinet dum aliae supervenerint, ut montes vel ventus. Praeterea, quando feruntur Versus

polos, ubi vis solis propter obliquitatem minor est, unde descendunt paulatim pondere suo. Sed quia pondus illud tendit ab omni parte ad centrum

terrae, necessari coguntur descendendo in spatium arctius, et guttulae contactu creSeunt. A. In altissimis montibus cur tam saepe ningit, tam raro pluit 3 B. Quia vapores elevati supra summos montes, ubi motus aeris est liberrimus, ab illo motu aeris congelantur, antequam in gutta majusculas, quales laciunt pluviam, uniantur. Guttulae autem sic congelatae sunt niX.

A. Cur tam raro pluit in AEgypto, cum tameni locis sequatori propioribus pluvia tanta sit ut

inde ili oriatur inundatio λB. Causa, ut dixi, descensionis pluviae una, et forte maxima est collectio et in nivem inspissatio Vuporum circa monte magnos, quae Lunae ontes appellantur praecipue Vero existente Sole prope aequinoctialem, qui aquam tunc potentissime evat,

355쪽

PROBLEMATA PHYSICA. 343 et a majoribus maribus. Ontes autem illi in qui AP. s. bus sunt ili scaturigines, maXimo esSe conStat, Dis pluvia. vento,

et sub aequatore, et prope mare Indicum. Miran Abia . ''' 'dum ergo non est, si in illis montibus maxima sit nivis copia. Quae nix liquescens itum auget, cujus aqua mensibus Aprilis et ait descendit versus Egyptum, et illic elevatur, maxime circa solstitium aestivum itaque terram inundat. Λ. Cur ergo non inundat bis in anno, id est, quoties sol est in sequatore λB. Ab aequinoxio autumnali progreditur sol ad tropicum ustralein, ut nivem in lateribus montium qui AEgyptum spectant liquefacere non possit. A. portet autem ut sit inundatio similis ex

parte montium Australi. H. Descensus quidem aquarum major prosecto debet esse, quia major est liquefactae nivis copia. Inundatio autem nulla esse potest, nisi inundaretur

mare Indicum, quod montes illos alluit. Quod ad causam attinet cur tam raro pluit in AEgypto, eam esse puto, quod valde magni montes prope AEgyptum nulli sint in quibus nubes sisti possunt. Μontes enim unde itus oritur, distant inde circiter 2000 mille passuum. Qui proximi sunt ab uno latere, sunt montes ubiam ab altera parte Sina et montes Arabiae satis dissiti. Λ. Unde oriuntur venti λB. Praecipue, ut videtur, a motu nubium Pa tim etiam a re quacunque tu aere mota.

Λ. ubes a ventis ferri manifestum est. Videris

ergo eMctum ponere ante CauSam.

B. Si nubem movere nihil posset praeter Ventum, objectio illa bona esset. Sed nubem gravitate Sua descendere posse certissimum est Quando autem

356쪽

344 PROBLEMATA PHYSICA.cAP. 1. sic descendit, fieri non potest quin aerem ante se Da pruria...hio. que ad Superficiem terrae propellat, et rursus a diimue in va terra repellatur idem aer unde ventos fieri necesse

eS quaquaVersum, qui nubes alias in quas incidunt propellent. A. Esto. Sed nubium motus tardus quomodo ventos essicit tam veloces λB. on unius aut duarum nubium, sed muli rum plerumque et magnarum effectus est ventus magnus. Haeterea facto jam vento, cogitur aer saepissime in loca nubibus jam ante camerata et propterea Ventorum vis ab angustia loci maxime

augetur.

A. Cur Auster magis quam alii venti pluviam adserto

B. Ubi sol est potentissimus, et maria amplissima, id est, in partibus terrae respectu nostri)australibus, ibi plurima est in aere aqua, quam ad nos adferre solus Auster potest. Verum imbres magnos vidi etiam aliquando a vento boreali, sed in aestate ita ut nubes illas allatas prius ab Austro, et praeterlatas, putarem a Borea relatas esse. A. Vidi aliquando navigans undas ingentes, et

magnam maris concussionem, cum tamen nullus omnino perciperetur VentuS.

B. Quid autem paulo post λA Uusquam Voluimus, procellam ingentem, idque intra minus quam quartam partem horae. B. Id est, ventus ante veniebat, post aderat. Venientem autem percipere non potuistis, quia motus aeris tendebat, propter descensum nubium, deorsum qui aer ab aqua reflectebatur Sursum, et, donec Vicinus erat, supra Vela. Itaque ventum non Sentiens, non esse existimabas.

357쪽

PROBLEMATA PHYSICA. 345Λ. Qui fieri potest ut navis a venis acta, Pro CAP. VI.grediatur tamen aliquando in eadem linea recta, mouria rimis,

quasi a vento non impulsa est attracta λ 'φ' B. Scire prius oportet, quod corpus omne in aliud corpus impingens, sive perpendiculariter sive oblique incidens, semper tamen agit in linea quae est ad superficiem corporis in quod incidit perpem dicularis. Exempli causa pila ferrea e clopeto

in parietem missa, eam aliamve materiam ita impellit, ut pars icta recedere cogatur in linea quae est ab superficiem perpendicularis. Nam si via pilae sit ad parietem obliqua, motus ejus comp netur ex duobus motibus, altero ad parietem parallelo, altero perpendiculari. A quorum motuum primo nullus in pariete effectus esse potest. Ictus ergo totus erit a motu altero, nempe perpendiculari quare pars parietis percussa recedet in linea perpendiculari sola. ec nisi ita esset, ulla esset ictus obliqui et perpendicularis differentia quoad vim. Quod salsum esse sciunt omnes. A. Quomodo autem haec ad navem transfera λB. Sit ΑΒ naris, prora A. Jam si ventus spiret Aversus B, progredi navis non Potest, quomodocunque obtensum sit velum. Sit CD ad navem perpendicularis, sitque velum EC oblique tensum, in quocunque angulo ECA. Si que CF perpendicularis ad M. Vides ergo progressuram navem pro ratione Αad DF. A. Ita est Sed si ventus sere contrarius esset,

358쪽

346 PROBLEMATA PHYSICA.cAP. i. id est, si angulus C valde exiguus esset, navis Do pluvia. Vonto. credo tardius iret in linea Α, quam lateraliter

αι. η' ' II. Tardius certe tanto iret, quo Ventu esset magis contrarius sed navis lateraliter tardius ibit quam credis Νam motus ad latera duae causae Sunt quarum altera est ventus ille qui incidit in ipsum latus navis altera est vel sinuatio. Quarum causarum prima nihil sere essicit, quia pondus aquae quod a latere navis propellendum est, maximum est secunda motum navis in anteriora aliquantum impedit. A. Quod navis motus lateralis, nisi in longis Sima navigatione, non multum impediat facile

concedo sed vel sinuationem accelerare navem

credidi, potius quam impedire.

B. Error est. am impedit minus tamen quando ventus a puppe pirat. A. Videtur ergo, si tabula aliqua lata, eademque tenuis, pro Velo Vento obtenderetur, commodiorem fore quia minus sinuatur quam velum ex lino.

B. Vela lignea quot incommoda secum allatura sunt, facile providere licet, etiam absque experientia. Expertum tamen vidi in velo ligneo quidemcere ventus potest. Vidi enim tabulam ligneam quatuor trochiscis impositam, et in medio ejus pro malo erectum baculum, et baculo assixam aliam tabulam instar veli atque ita collocatam, ut Ventus in eam incideret obliquissime nempe in angulo multo minore quam est angulus in praecedente figura ACE, id est, ita ut esset in sit ad ventum fere contrario Tabula haec cum velo suo ligneo in pavimento sub dio, Spirante vento mediocri collocata est. Evenit autem, ut primo immota paulisper

359쪽

PROBLEMATA PHYsICA. 347 et quasi dubitabunda staret, sed non diu deinde AP. I. subito et velociter procurreret, donec a Scabritieissetis a. votito

pavimenti everteretur. αι κ A. Antequam relinquamus navem, dic mihi qui fit ut exiguo gubemaculo maxima naris a curausu deflectatur. B. Id fit non solo gubernaculo. avis a gubem naculo in aqua stagnante converti non potest, neque in aqua naturaliter profluente, modo navis libera et soluta sit opus est profluente per Vim externam vel venti vel remorum. In tali profluente si gube naculum ad aquam labentem a prora ad puppim oblique teneatur, actio aquae in ipsum impingentis non obliqua erit, sed, ut supra ostensum est, Perpendicularis unde necesse est ut navis a cursu deflectatur, atque ita deflectatur ut prora tendat in eam regionem ad quam inclinatur in puppe gube naculum. Animadvertisti credo, in flumine Tamesi, exigua quaedam descendere navigia a partibus Anglis occidentalibus, per flumen nondum ita profundum ut prope urbem quorum gubernacula latiora multo sunt quam gubernacula maximarum navium. Quare hoc, nisi ut aquam multam sustineant, quae in non profundo flumine intercipienda est prope aquae superficiem λA. Quae causa est nivis λB. Eadem quam, cum loqueremur de duritie, supposui pro causa duritiei. otus enim ille quem supposui in tellure et sole aerem rejicientibus, a num aeris conatum essicit a Zona orrida utrinque

Versus polos. Qui aer per nubes nondum gravidissimas transiens, guttulas, ex quibus nubes On- Stat, radendo congelat, eodem plane modo quo

360쪽

348 PROBLEMATA PHYSICA. CAP. VI aquam maris et fluminum congelari dixi. Guttulaem pluvia venis, autem Sic congelatae sunt nix.

m. η' A. Quomodo ergo congelantur guttae majores, maxime Vero tempore aestivo in grandinem B. In aestate maxime contingit ut nubes constent ex maximis guttis, utque maxima copia aquae et Vetur. Itaque spatio inter terram et nubes arctiore facto, motus aeris tanto fit velocior et proinde guttas illas congelat non in ipsis nubibus, sed a nubibus cadentes. ec tamen totas congelat, quod cadendi exiguum tempus non patitur), sed in superficie tantum ut manifestum est, ex eo quod multo quam glacies aut nix citius liquefiunt. A. Cur non aliquando nubes, etiam integrae gravidaeque, congelantur in unam magnam glaciei molem λB. Ita, credo, congelantur quoties tonat.

A. Sed quare ita credis λB. ropter ipsum sonum, qui proprie 'agor dicitur sonum dico, qualem emit duorum corporum distractio. Qui Dagor quomodo fieri possit in corpore non duro intelligere non possum. A. Imo, pulvis ille quem appellant aurum ulminans, mollis est. Attamen si aequabiliter calefiat, fragorem edit similem tonitrui. B. Sed pulvisculi illius particulae singulae per se,

cur non possunt esse durae, etsi totus cumulus moulis sit quemadmodum arenae acervus mollis est,

quanquam granum ejus unumquodque durum est λSales omnium generum similes sunt glaciei, et se giles ut glacies. Etiam ut fiat aurum fulminans, dissolvitur aurum ope nitri et salium aliorum et granum unumquodque auri fulminantis per se, si in

ignem injiciatur, crepitat, id est, fragoris sonum

SEARCH

MENU NAVIGATION