장음표시 사용
361쪽
PROBLEΜATA PHYSICA. 349 imitatur. Quare si fiat ut granorem cumulus simul isAP. I. crepitet, necesse est ut fragor magnus Sit m pluvia, vento,
A. Sed antequam aurum fiat fulminans, dulcifi- ας ' η' catur, ut chymistarum verbo utar id est, Aia eluitur, et deinde paulatim desiccatur. B. Id est, aqua evaporatur, sal relinquitur saltem aliquantum, quod siccatum indurescit. onem ab auro fragor ille, sed a sale esse potest. Sunt enim pulvere etiam alii quibus aurum nullum inest, qui tamen calefacti sonum edunt non minorem quam nurum fulminans Chymista quidam nostri temporis inmat, quod sal tartari et nitrum cum paululo sulfuris mixta, et in pulverem redacta, et calefacta, fragorem inciunt quantum facit solo-petus militaris qui musquetius appellatur. A. Videtur mihi operae pretium facturus, qui experiri vellet quantum effectum haberent pulveris istius auri inquam fulminantis plures simul librae in magno clopeto poliorcetico, gradatim a favilla
calida calefactae. B. Idem sentio.
A. Quid est id quod nubes, ut dicis, congelatas frangit rB. Quando dies calidi sunt, sol magnam excitat
copiam vaporum tum e mari, tum etiam e locis omnibus palustribus. His vaporibus pendentibus assurgunt alii aliique Saepe autem dum pars ascendit et pars descendit, nubes fiunt spissae et simul o Vemosse, per quas expressus aer multis in locis transiens nubes congelat, eo quem saepius dixi modo indurans. A. Id concessum ante est. Quaero autem, non unde in glaciem concrescunt, sed a qua causa Postquam durescant distringuntur.
362쪽
350 PROBLEΜATA PHYSICA.car vi B. Suppositio hic adhibenda est nova. Dupluda Vinio. A. On Omnia ergo continet pelvis. αι B. Quid ita λ Suppositio enim quam adjuncturus sum, non obstabit quae haec est, quod motus ille quem supposui in terra, sole, et astris est etiam in eorum minimis particulis. am si motus talis in tellure revera insit, quare dubitabimus an insit etiam in singulis partibus ejus seorsim λ am totum et partes ejusdem sunt naturae. Si pars aliqua terrae quantulacunque sublata esset e rerum natura, num ideo motus ille tolleretur in parte reliqua λ Si magnetem frangas, unaquaeque pars ejus virtutem totius retinebit, quanquam pro ratione magnitudinis diminutam. Cur ergo idem non fiet in particulis terrae ΘΛ. Supponatur. Atque etiam, quod simul cum aqua nam video quo tendis multae in nubes elevantur a calore solis atomi terreae. Quid inde sequitur λB. Si nubes gravidae permultae, aliae ascendentes aliae descendentes, concurrant, faciantque per concursum concavitates plenas aere, et Oneum continuato spatia illa cava coarctent, ita ut ab expressi aeris motu fiat glacies necesse est ut atomi illae terreae, quae aquam non tam facile penetrant, relinquantur in illis cavitatibus, minoribus tandem quam pro ratione spatii quod illarum motus postulat. Itaque alterae in alteras impingent, et motu inde aucto glaciem subito, modo hic modo illic rumpent et sese liberabunt, tonitrua et fulgura facientes pro numero carcerum effractorum. Fulgur enim phantasia est ab actione aeris in oculum. A. Saepe etiam sereno coelo nec tonante fulgur vidi, praesertim Vespere.
363쪽
B. imirum, quando nubes et pluvia sunt infra horigontem in loco unde videri nube non Poterant, Do Via..ento nec audiri tonitrua.
A. ubes congelari primus supposuit artesius :et inde contingere aliquando, ut plurima fragmenta glaciei situm inter se talem habeant, ut tanquam totidem specula plures imagines solis in oculum
PROBLEΜATA DR OTU PERPENDICULARI ET OBLIQUO REFRACTO ET REFLEXO : DE PRESSIONE ET PERCUSSIONE DE TRACTIONE ET PULSIONE.
A. I pila a dato puncto parietem feriat perpendiculariter, et rursus ab eodem puncto eundem parietem oblique, quaenam erit ratio virium inter se quibus parietem urgent Exempli causa, sit paries AB, datum punctum E sclopeius CE, a quo emittatur pila perpendiculariter ad F. Sitque scio-petus alter DE, a quo emissa pila incidat in parietem ad G oblique, sed velocitate pari. Quam rationem habebunt inter se earum ictus ΘΒ. Vis ictus perpendicularis erit ad vim obliquam in ratione rectae Gad rectam EF. A. Qui fieri potest ut tantasit dis
364쪽
352 PROBLEΜATA PHYSICA.cAP. vii ferentia λ um virium suarum tantum perdere inmmolupis tantili spatio potest, quantum est EG λγndiuinari, in B inime. Supponemus enim nullam omnino
perire partem velocitatis. Sed causa differentiae est, quod Velocitate utriusque pilae existente aequali, altera ad parietem citius quam altera persertur, in ea temporum ratione quam habet G ad F. Quanquam enim utriusque pilae consideratae absolute velocitas eadem sit, considerata tamen in ipsarum accessu ad parietem major est illa in EF quam in EG, in ratione ipsarum EF, EG.A. Quando pila non penetrat parietem, sed ab eo repercutitur, angulusne idem fit cum pariete dum repercutitur, qui erat cum incideret ut fieri deprensum est in radiis solaribus λB. Si angulos mensuraveris prope parietem, disserentia sensibilis non erit, quae alioqui erit satis magna. otus enim pilae perpetuo a repercussione languescit quod non fit in reflectione radiorum solarium.
A. Quaenam est causa repercussionis' Corpus enim quod procedere non potest, motum suum perdidit. Unde ergo nascitur motus ille repercussionis λB.motus repercussionis, sicut et reflectionis, oritur a parietis resistentia. Inter reflectionem luminis et pilae consideranda differentia est, respondens motibus differentibus pressionis et pericussionis Actio enim qua reflectitur lumen est pressio aeris, sive cujuscunque medii diaphani, contra corpus unde reflectitur quam incit sol, vel aliud corpus lucens vel illuminatum; nec alia res est praeter conatum contrarium in reflectente. Ut
quando viri duo pectoribus premerent duos baculi
365쪽
PROBLEMATA PHYSICA. 353 terminos, etsi alter alterum non remoVeret, uterque AP. VII.
tamen inveniret in seipso aptitudinem Satis magnam Do motu per retrocedendi, atque etiam reprimendi quicquid cor di inin, poris a tergo est alis est natura reflectionis,
quantum attinet ad lumen. Iam si radii solares oblique incidant, actio tamen est ad superficiem inquam incidunt perpendicularis. Itaque paries sive
corpus quodcunque reflectens, resistendo motum
illum retrovertit perpendiculariter, ut ab rada: sed a vi quae est in parallela per EΗ, quia motus ille parietem non premit, nihil aufert Atque hoc pacto duo illi motus, quorum alter est ad Ε, alter ab E ad H, componunt unum motum in recta GH, quae facit angulum cum BG aequalem angulo incidentis FGE.
Sed in percussione, qualis est motus pilae contra parietem, quam primum pila repercutitur, partem Velocitatis suae amittit, vergetque ad terram suo pondere. Ita ut anguli quos faciunt incidentes et
repercussi, aequale esse non possint, nisi mens rentur prope punctum parietis in quo facta est percuSSio.
A. Si tabula erigatur super planum aliquod, etsi dejici facile potest etiam a solo digito pressus , pila tamen a musquetto eam non dejiciet sed transadiget Quam ob causam λB. Dum tabulam digito dejicis tempus consumitur, dum motus, quem parti imprimis quam digito tangis, caeteris partibus omnibus communicari possit. Alioqui enim non dejicietur totum enim, nisi omnibus partibus motis, dejici non potest. Ρilae autem percussio tanta fit celeritate, ut partem
366쪽
354 PROBLEMATA PHYSICA.cAP. vii in quam incidit ante perrumpat quam caeteris pn D tabili se tibus, qua neceSSe est Simul cadere, communicari
Λ. Ictus malle clavum profunde in lignum et subito adiget. Quodnam pondus capiti ejusdem clavi impositum, usque ad eandem profunditatem adiget, et quanto tempores Problema enim est, quod saepius audivi discussum inter physicos.
B. Differentia quae est inter modum quo Peratur pondus, et modum quo operatur ictus, facit ut calculus sit dissicillimus. am ictus ad unum quasi punctum ligni celeritate sua resistentiam caeter rum partium antevertit unde clavus facilius ingreditur. Sed pondus nec tempus resistendi praevenit, et resistentiam auget. Sed quantum et quanto tempore, illud est quod determinare impossibile esse suis. A. Quaenam est differentia in reflectionem et recursum, qualem experimur in tormentis bellicis ΘΒ. Repercussio omnis, proprie loquendo, recumsus est: at non e contrario omnis recursus est repercussio Repercussio semper fit a reactione corporis percussi Sed recurSus non Semper. cursus enim non fit premendo pulverem nitratum, sed a vi flammae, quae accenso pulvere quaquaVersum aequaliter movetur. A. Recursum illum natum esse putaram ab aere in canonem redeunte postquam flamma et pila explosae essent. am ut loci tantum, quantum Vacuum propter explosionem relinqueretur, tam
subito aere intrante per foramen exiguum illud quo pulvis accendebatur, impleri posse non Putaram. B. Flamma illa nihil aliud est praeter pulverem
367쪽
PROBLEMATA PHYSICA. 355 ipsum, qui dissipatus in partes minutissimas, Viden CAP. H. tur, propter splendorem, majorem molem habere D. misiui .f. quam revera habent. Et ad mensuram qua semper m 4 ou in eis
magis dissipantur, plus aeris per pulveris partes dissipatas subingreditur. Etiam per foramen illud
exiguum unde pulvis accenditur, ingreditur aer. Qui duo motus cum sint in aere contrarii, motus ex illis compositus minor erit quam ut tormentum possint repellere. A. Audivi asserentes sciopetum, magis vel minus justo oneratum, pilam semper ita dicere ut signum nunquam feriat, sed semper a signi latere aberrare: sed oneratum certa quadam pulveris quantitate,
B. Quomodo id ita esse possit, non intelligo. Quando enim quae in causa sunt omnia sequalia sunt, effectus inaequales esse non possunt. Simul atque pulvis ignescit, et antequam pila ejecta sit,sclopeius recurrere incipit. Causa ergo esse debet in manu illius qui sciopetum tenet, vel si sit to mentum bellicum in terra cui insistit propter inclinationem vel scabritiem. Causam aliam hujus eventus imaginari non possum. A. Unde oritur refractio λB. Quando actio fit in recta ad superficiem corporis pressi vel percussi perpendiculari, refractio omnino nulla erit Propagabitur enim actio in linea perpendiculari. Verum si pressio vel percussio sit obliqua, restingetur actio in eam partem quam natura corporis, per quod actio propagatur, determinabit. Λ. Quomodo reisingitur lumen λB. Si actio procedat per corpus quod minus, in corpus quod magis resistit, et ad punctum superficiei in quam incidit rectam ducas perpendicularem,
368쪽
356 PROBLEΜATA PHYSICA. CAP. VII. procedit actio non per lineam incidentis continua-D. motu De tam, Sed in alia, ad Perpendicularem convergente.
B. Ostendi ante quod incidentia operatur tantum in perpendiculari. Sed simul atque actio procedit ulterius versus interea, operatur partim in perpendiculari, partim in incidente continuata propterea quod major jam facta resistentia motum illum in incidente continuata debilitat, et convertit Versus perpendicularem. A. In corporibus diu anis verum esto. Sed
sunt corpora multa per quae transire lumen omnino non poteSt.
B. Actio quidem per quam fit lumen, nullum non corpus permeat. am actio haec pressio est. Quicquid autem premitur, premit id quod proxime a tergo est et hoc aliud, in infinitum. Lumen
autem corpora quaedam non permeat. Rm a tium quorundam corporum internarum tanta estinaequalitas et differentia quoad figuras, ut actio in transitu innumeris reseactionibus et reflectionibus ita debilitetur, ut antequam permeaverit, debilior fiat quam ut in organo videndi visionem producere possit. A. Si corpus diaphanum fuerit, et actio propagetur in corpus quod minus resistat exempli causa, a vitro in aerem qua via tendet in illo aere B A puncto unde operatio exit, ducatur ad Superficiem vitri recta perpendicularis Actio jam a resistentia quam passa erat liberata, diverget a perpendiculari quantum ad perpendicularem ante convergebat. A. Quando pila plumbea clopeio emissa per aerem, Penetrat murum terreum, etiamne tunc fiet refractio versus perpendicularem Θ
369쪽
PROBLEMATA PHYSICA. 357B. Si terra omnis sit ejusdem generis, fiet re AP. H. fractio versus perpendicularem am etiam tunc minoiu mmotus parallelus in primo ingressu a resistentia ρομοςvim in
debilitabitur. A. Unde fit ut pila, si in fluvium mittatur valde
lique, penetretque, repercutitur tamen in aerem λB. Quando pila valde oblique emittitur, quanquam motus velox sit, accessus tamen ad aquam deorsum tardus est. Et cum accesserit, aquam ante se multam pellit cogitque assurgere quae aqua pondere proprio statim deorsum tendit; unde fit ut aqua subter ipsam pilam ascendat, idque cum ea vi quae satis sit descensum pilae in aqua superare, et sursum pellere, eo modo quo fieri solet in reflectione.
A. Quo motu quoniam effectus omnes motui ascribis ferrum ad se trahit magnes λB. Eodem motu quem supposuimus ante in terra. Quanquam autem partes minimae terrae omnes talem habeant motum, non tamen suppositum est earum reciprocationes aequales esse, neque iisdem temporibus perfici, neque super polis iisdem, aut parallelis. am si ita esset, corpora omnia aequaliter se mutuo attraherent. am consensus tali motus, Vise, velocitatis, et polorum fieri non potest absque conjunctione ipsorum in centro motu eorum communi.
Itaque si serri natura cum natura magnetis ita conVeniat, ut motum similem ejus qui est in magnete, facile recipiat, eo modo quo lyrae chorda recipit motum alterius chordae similiter tensae id quod verisimile est, quia magnes species quaedam est minerae ferreae necesse est post motum magnetis receptum, ut ferrum ad magnetem, nisi imp
370쪽
358 PROBLEΜATA PHYSICA.cAP. vii diat magnitudo ponderis, admoveatur propteream labiti his quod motus eorum, dum inter se distant, temporepundiqui , in diu rentes se mutuo cogent ad centrum aliquod commune. Quod si ferrum ad magnetem ascendat,
opus erit ut aut majore vi aut majore propinquitate, pondus ferri lapis vincat tunc vero ferrum ad magnetem assiliet tanta velocitate, quanta ab eadem altitudine descenderet ad terram. Sed situm lapis tum serrum super aquam natet, attractio visibilis erit in majore distantia propterea quod impedimentum quod est in pondere aliquatenus
A. Unde est quod magnes dum natat non quiescit, donec se praecise in meridiano collocaverit λB. on se semper collocat in meridiano, sed ubique fere cum deviatione aliqua Causam autem esse puto, quod axis motus magnetici parallelus semper est axi eclipticae nimirum, mi motus si
milis in terra, extra quem situm motu suo gaudere non poteSt. A. Consensus motuum in terra et magnete unde
oritur Credin illis qui terram aliud non esse
dicunt, quam magnum magnetem ΘΒ Gilbertus, eorum qui de magnete scripserunt probabiliter primus, sic putavit Cartesius tellurem ejusdem naturae esse censuit cum caeteri astris,
excepta summa ejus scabie non Valde profunda), et splendescere. Ego nihil definio. agnetis autem virtutem oriri credo ab habitu in ipsa minera longissimo tempore acquisito, propter itum in aliquo meridiano, vel potius in aliquo circulo maximo eorum qui transeunt per polos eclipticae, qui pol iidem sunt cum polis motus similis quem